463AD THESSAL. CAP, III.
Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola. lta scri-
bo. Gratia domini nostri lesu Christi cum omnibus uobis. Amen.
Hoc symbolum obseruabitis in omnibus meis epistolis, siue ad uos, siue ad a-
lios scriptis. Sic enim scribo, ne per subdititias epistolas quisquam uobis imponat.
Haec autem ultima salutatio manu Apostoli conseripta est, qua gratiam domini
nostri lesu Christi optatesse cum eis. Amen.
COMMENTARIVM IN EPISTOLAM
D. PAVLI APOSTOLI AD TIMOTHEVM
PRIMAM.
FINIS.
ARGVMENTVM PER ERAS. ROTEROD.
TIMOTHEVM matre ludaea, sed Christiana, patre Graeco, Paulus
in ministerium adoptarat, probae indolis iuuenem, et sacris literis eru-
ditum, quem tamen ob ludaeos coactus est circuncidere. Quoniam au-
tem huic ecclesiarum curam delegarat sicut et Tito, quas ipse non pote-
rat adire, instituit eum in functione episcopali, et in disciplina ecclesiae: non
sic ad
monens ut discipulum, sed ut filium et collegam. Id quo cum maiore faciat authori
tate, subinde apostolicam authoritatem sibi uendicat. Admonet autem, ut reiectis
qui ludaicas fabulas inueherent, ea doceret quae essent fidei et charitatis. Deinde
principum, licet ethnicorum, authoritatem, quomam hinc pendebat ordo ciuita
tis, et tranquillitas reip. adeo non spernendam Christianis, ut pro his orari iubeat.
Quid uiros deceat in coetu ecclesiastico, quid mulieres, praescribit. Episcopum de
pingit cum sua familia. Atque haec ferme tribus primis capitibus. Deinde admonet
ne recipiat Iudaicas fabulas, de ciborum delectu, de uitando coniugio. Mox do-
cet qualem se praestare debeat erga grandes natu uiros, erga iuuenes, erga anus,
erga puellas, erga uiduas diuites ac pauperes, et ecclesiae stipe alendas, erga ado-
Iescentiores et suspectae etiamnum aetatis. Ad haec praescribit quid praecipere de-
beat dominis, quid seruis, quid diuitibus. Admonens modis omnibus reiiciendas
contentiosas quaestiones sophistarum, inani doctrinae specie sese uenditantium.
Scribite Laodicea per Tychicum diaconum.
AD LECTOREM C.P.
COMMENTARIA in hanc epistolam primam, lucubrationum mearum
primitiae sunt, quas tentaui uerius olim quam scripsi, Anno D. M. X XII. Basileae,
postea autem impressae ibidem sunt me ignorante. Nunc uero reuisae et corre-
ctae, suum quoque in ordinem repositae sunt. In quibus tempori tum seruiens, phra
si quoque alia me usum Lector non miraberis. Sed saluo per omnia iudicio tuo, bo
ni consulas, quae conformia scripturae, uel paululum infirmiora, offenderis.

















































































