COM.
¶COMMENTARIORVM IN EPISTOLAS BEATI PAVLI APOSTOLI LI-
BER DECIMVS QVI EST IN EPISTO. PRI. AD TIMOTHEVM. CAP. I.
CAP. I.
PRIMA haec ad Timotheum epistola priuata est:
sed publicam continet institutionem. Et praemit-
tit vt solet sanctam salutationem apostolus dicens.
¶Paulus apostolus IHESV CHRIS TII secum-
dum ĩperium dei saluatoris nostri et domini IHE-
SV CHRISTI spei nostrae: Timotheo ingenuo
filio in fide gratia /misericordia/ pax a deo pa-
tre et CHRISTO IHESV domino nostro. ¶ Hac
sancta salutatione posita: causam Timotheo ape-
rit cur eum relinquere voluerit Ephesi cum trans-
misso Aegeo mari profectus est in Macedoniam.
et narrationem: litera satis continet aptam. Di-
cit itaque . ¶Sic rogaui te vt remaneres Ephesi
cum proficiscerer in Macedoniam: vt praecipe-
res quibusdami ne varie docerenti neq intende-
rent fabulis/ et genealogiis interminatis/ quae
questiones pariunt magis q̃ gubernationem dei in fide. ¶ Quid est ne varie docerent:
nisii ne aliter quam euangelicum dogma quod a spiritu sancto est docerent ? Praeterea
iudaei
multas fabellas habebant/ et genealogias indeterminatas: in quibus volebant potius
intendere eos quos instituebant quam ad diuinae legis intentionem atque finem. Non
est enim
finis legis:scire huiusinodi figmenta qualia sunt innumera in Talmuth iudaeorum neque
genealogias eorum quae a nullo ad amussim sunt traditaei sed altercationes generant
non
aedificationem. Etiau si genealogiam Sem vsque ad Abraham ex genesil et eandem ex
Lu-
ca deducere velis: non nisi altercationem pariet et nodum quem ex traditis dissolue-
re non possis, cuius rei ex septuaginta: concordia cognoscitur. et caput geneseos
vbi de-
scribitur genealogia Sem mancum essel atque ita nobis esse legendum. Vixitque Sem
postquam ge
nuit Arphaxat. 5oo amnis et genuit filios et filias et mortuus em. Porro Arphaxat
vixit an-
nis 135 et genuit Cainan. vixitque Arphaxat postquam genuit Cainant amnis 430 et genuit
fi
lios et filias et mortuus em. Cainan cum 13o esset amnorum genuit Sale. Et reliqua.
Haec inq̃ fi-
nis et praecipua intentio non sunt legis: sed perfecta dei et proximi dilectio. vt
finis medi
cinae est sanitas: non occupatio circa fabulas vanas Chironis. Esculapii Machaonis
Po-
3 dalirii et eorum genealogias. Et qu i medicina em sanitas:i lege est dilectio. ꝗ
enim perfectam
» habet dilectionem: non aliter illi lege opus estiq̃ sano medicina. Ideo subdit Paulus,
⁋Fi-
nis autem praecepti est dilectio ex corde puroi et conscientia bona et fide non ficta.
A quibus
quidam aberrantes: ad vaniloquium conuersi sunt.ꝗ volunt esse legis doctores: cum
non intelligant.
.neque q̃ loquuntur neque de quibus affirmant. ¶ Quae dilectio perfecta sit et quam
lex intendit:
ostendit, est enim dilectio puri cordis conscientiae bonae et fidei non fictae, si
enim cor purum non
esset: quo modo esset perfecta dilectioquae est cordis et aiae spiritualis sanitas
quandoquidem
in corpore ĩpuroi neque est perfecta corporalis sanitas? Conscientia bona: mens est
conscia
boni et quae solum bonum et vere bonum vult. vt ex opposito conscientia mala: mens
est con
scia malil et quae malum cupit, non cum hac conscientia: sed cum illa est perfecta
dilectio.
Si etiam simulas te fidem habere vt perfidus Torquatus simulabat se esse Christianum:
vt fidelis Tiburtius qui eum in fide illuminare voluerat raperetur ad tormenta aut
idolis immolaret si inquam simulas fidem: eum simulata fide non est perfecta dilectio.
sine enim fide: impossibile est placere deo. et cum simulata fides non sit fides:
vir simu-
latae fideil deo non placet immo displicet. non igitur dilectionem habet: quae est
mu-
nus dei quod ipse elargitur amicis. Vt igitur perfecta dilectio in nobis esse possit:
sit
cor purum sit conscientia bona sit fides syncaera et non simulata, vt cor purum et
mum-
dum habeamus: a deo efflagitemus qui summa est puritas. vt conscientiam bonam:
ab eodem qui summa est bonitas. fidem etiam non simulatam ab eodem: quia summa
est veritas. Qui cor purum non habent conscientiam bonam( et fidem syncaeram ab-
errant et vana loquuntur: vt imperiti medicit nescientes et quae loquuntur et de qui-
bus affirmant. Quo in genere maxime delinquunt qui iudaizant. loquuntur enim de
lege: sed non intelligunt. nam spiritualis est: ipsi vero carnaliter concipiunt. et
figu-
ris inhaerent: de eis affirmantes quae debentur exemplaribus, tribuunt vmbrae: quae
debentur veritati. Ergo dices: lex mala est? Nequaq mala est: nisi male vtentibus
et male intelligentibus. vt et medicina bona est: sed bene intelligentibus atque bene
























