IN
PRIOREM EPISTO-
D.
PAVLI
lam ad Timotheum com-
IN QVO NON SOLVM IP-
mentarius.
sius Epistolae doctrina, et artificium singulorum-
que argumentorum loci explicantur: sed etiam
vera Disciplinae Ecelesiasticae forma, tum ex
dei verbo, atque ex ipso Paulo, tum ex veteribus
synodis repetita atque restituta est, vt legitima et
Apostolica regendae Dei Ecclesiae ratio et norma
hodie in vsum reuocari possit.
PER LAMBERTVM DANAEVM
Accessit operi duplex index.
APVD EVSTATHIVM VIGNON
GENEVÆ
M. D. LXXVII.
In D. Pauli priorem Epistolam ad Timotheum commentarius [Geneva] : [Lambertus Dannaeus], [1577]

AD LECTOREM.
Quod saepius, Lector optime, iuris Pontificii cano-
nes, et Gratiani Decretum citauimus, ea solùm mente
fecimus, ut ex his tanquam ex quadam illius temporis
historia, quae veteris Disciplinae Ecelesiasticae vestigia
tunc adhuc (et si tamen corruptioribus iam Ecclesiae tem-
poribus ) restarent, intelligatur:non vt ex istis scripto-
ribus quicquam dubium et anceps decidatur. Nam
etiam ex hoc ipso perspicient omnes, quantùm poste-
riori aetate Romana Ecelesia etiam ab eo tantillos quod
veteris disciplinae reliquum erat) discesserit: et in
quam miseram horribilemque tyrannidem et confu-
sionem iam, iusto Dei iudicio, inciderit, vt ab ea nos
summo Dei Optimi Maximi beneficio liberatos esse
laetemur, Deoque ipsi perpetuo gratias agamus.

ILLVSTRISSIMO ET PO-
TENTISSIMO PRINCIPI
ac domino D. Gulielmo Principi
Auracio Comiti Nassauao etc.
Christi gloriae assertori in Hol-
landia et Zelandia for-
tissimo, Gratiam
et pacem a Do-
mino.
VEtus est illud, Princeps Illu-
strissime, etiam ab Aristotele
vsurpatum, Nihil esse in ipsa
rerum vniuersitate pulchrius
ordine. Quid enim vel oculis iucundum, vel
menti etiam ipsi et animo hominis gra-
tum obuersari potest, quod sit confusum,
et nulla partium apta separatione distin-
ctum? Certe quocunque non tantum ocu-
los, sed omnes animisensus conuerterimus,
si quae in eos incurrunt, neque ordine di-
gesta, neque apto siru inter se cohaerentia,
neque conuenienti loco et modo collo-
cata a nobis apparebunt: ea neque vtilita-
tem, neque venustatem aliquam habere
statim pronuntiabimus, tantûmque ab il-
lis oculorum, animique intuitum auer-

EPISTOLA.
temus, quantum ea nos ad se rapiunt, quae
commoda, propriaque ratione, et disposi-
tione distinguuntur. Hoc in Regno, hoc in
Rep. hoc in oppidis, hoc in pagis, hoc in
priuatorum aedibus, hoc in hortis, et cultis
sedibus, hoc in solitudine, hoc in rebus
que natura gignuntur, hoc in artificiis quae
hominum industria efficiuntur, verumesse ipsa
rerum experientia, et publica mortalium
omnium, non tantum piorum, sed etiam
profanorum hominum vox testatur: deni-
que Mundus ipse, pulcherrimum Dei opus,
ab ordine κόσμος nominatur. Quo magis
detestanda est eorum sententia, qui rerum
confusione non tantum apud se delectan-
tur: sed omnia publica priuataque euerte-
re, et perturbationem (iusto ordine subla-
to) in res omnes inducere conantur, quos
homines ἀτακτους et Ἀναρχικους, tanquam mon-
stra, et generis humani ἀλάςτορας, iam pri-
dem veteres appellarunt. Caeterum si qua in
re alia ordinis obseruatio diligens non
tantum vtilis, sed etiam omnino necessaria est,
maxime in Ecclesia Dei locum habere ex
Pauli Apostoli praecepto debet. Est enim
Ecclesia domus Dei, id est summi illius
regum Regis, in qua idcirco omnia circum-
specte, apte, decenter, et, vt Paulus ipse lo-

EPISTOLA.
quitur, ἀσχημόνως καί κατα τάξιν fieri oportet:
nihil autein confuse, et pertubate, ne ex
ista domus turpitudine ad ipsum patrem
familias, id est, ad Deum Optimum Maxi-
mum aliqua labes quodammodo redun-
det. Itaque ipse eadem benignitate qua
in sacratissimo suo verbo omnia, quae
sunt ad salutem aeternam, ipsiusque Eccle-
siae suae fundamentum necessaria, praescrip-
sit: it a et iam quae sunt ad eiusdem Eccle-
siae ordinem, et ornamentum vtilia, de-
monstrauit, nequa deesset pars ad verae Ec-
clesiae constitutionem necessaria, quam
non ab ipsius ore et verbo abunde disce-
remus. Vt vero hae praeceptiones, quae
Ecclesiae necessarium ordinem continent
etiam nomine ipso ab iis distingueren-
tur, quae doctrinam fidei complectuntur,
generaliter disciplinae Ecclesiasticae vo-
cabulo vulgo sunt appellatae. Quemad-
modum enim ea verbi Dei pars, et ea ve-
ritatis cognitio, quae quid de Deo Patre,
de Christo, eiusque naturis et officio, de
Spiritu Sancto, de causis nostrae iustifica-
tionis, de vita aeterna, nobis credendum
sit, ostendit ossa et neruos, ipsamque adeo
verae Ecclesiae, tanquam corporis οὐσίαν,
et constitutionem continet et aedificat.

EPISTOLA.
Sic illa eiusdem verbi Dei pars, quae disci-
plinae Ecclesiasticae praecepta tradit, hu-
ius Ecclesiae, velut corporis iam suis
membris constantis, sed nudi vestimentum,
cultum, et ornamentum compingit et
consarcinat, quo decore vestiri possit, vt
ex eo quanta sit vtriusque, id est, doctrinae
et disciplinae Ecclesiae inter se consensio
coniunctióque, satis iam intelligi possit. Erit
enim coetus hominum, etiam eorum, qui
puram Dei praedicationem amplexi sunt,
velut nudum quoddam, et suis ornamen-
tis carens, et destitutum corpus, nisi disci-
plinam Ecclesiasticam ad veritatis lucem
et professionem adiunxerit. Denique illa
eadem disciplina recte custos ipsius fidei,
doctrinae, mater virtutum, vinculum ho-
nestatis, neruus societatis Christianae a
Patribus Ecclesiasticis appellatur: cuius
certe tanta vis est, vt sola illud conciliet
Ecclesiae, quod decorum, venustatem,
splendorem, et ornamentum appellamus,
adeóque speciosam eam reddat, vt ab hae-
reticis (qui istius disciplinae fuerunt sen-
per hostes maximi et infestissimi ) inuidio-
so nomine lenocinium vt ait Tertull.
Ecclesiastica disciplina diceretur. Cùm
sit igitur haec disciplina illa iustitiae

EPISTOLA
pars et regula, per quam externus ordo,
et totius Ecclesiae legitima administratio
praescripta est, quis eam spernendam ne-
gligendamue vnquam existimauerit? Cuius
institutio non tantum sub nouo testamen-
to fieri coepta est: sed et iam in lege veteri
a Deo ipso iam olim tradita fuit, vt in li-
bello de Politia Iudaica doctissime iam pri-
dem docuit Cornelius Bertramus Hebrai-
cae linguae professor eruditissimus, et col-
lega meus. Quid enim aliud sibi volunt
illa Dei praecepta, quae Leuiticam tribum
a reliquis distinguuntvt ex ea sola mini-
stri templi eligantur: quae in ipsa tribu Leui-
tica iura Sacerdotum et Leuitarum discernunt,
quae quanta summi Sacerdotis, quanta alio-
rum sit potestas describunt? quae qui ritus cui-
que sacrificiorum generi, quae libamina, quae
oblatio sit necessaria deffiniunt? denique
tota ipsa lex ceremonialis vetus a Deo
ipso dictata, quid aliud, obsecro, est, quam
amplissima et luculentissima disciplinae
Ecclesiasticae descriptio, non tantum autem
quaedam illius delineatio? Nec vero mi-
nus benigne Deus per Apostolos sub
nouo testamento eandem disciplinam
nobis instituit vel potius collapsam in-
staurauit et restituit: vt pote omnino ad re-

EPISTOLA.
cte constituendam regendamque suam
Ecclesiam necessariam, quam sub veteri
descripserat. Id quod cùm ex variis aliis
noui Testamenti locis apparet: tum maxi-
me ex libro Actorum, ex prima Pauli episto-
la ad Corinthios, ex hac ad Timotheum,
et vna illa, quae est ad Titum scripta:in qui-
bus omnibus quicquid ad legitimam Ec-
clesiae gubernationem, et disciplinam Ec-
clesiasticam maxime pertinet, siue totam
ipsam Ecclesiam, siue priuatos regendos
spectes in qua illud totum accurate et co-
piose descriptum est. Vnde mirum et ab-
surdum saepe mihi videri solet, quod tot
postea canones, tot synodorum decreta,
tot Ecclesiae constitutiones, tum genera-
les, tum particulares ad constituendam
disciplinam Ecclesiasticam fuerunt con-
scriptae. Quid enim his fuit opus? Sed ma-
gno contemptu et ignorantia eorum pre
ceptorum, quae ab Apostolis ipsis, id est, a
Dei spiritu antea tradita fuerant id certe
factum fuit, quod haec diuina praecepta sper-
nerent homines, vt sua commenta, vt tradi-
tiones, saepe etiam ineptissimas, at discipli-
nae ipso Dei verbo praescriptae contrarias
in Ecclesiam Deil inueherent. Quid igi-
tur, dicet quis, estne verbo Dei, et in no-

EPISTOLA.
uo Testamento disciplina haec Ecclesiasti-
ca tam accurate tradita, vt nihil iam addi
possit: aut ea authoritate constituta, vt ab
ea sine piaculo, discedi non debeat? Certe
vt huic quaestioni satisfaciam, distinguen-
dum dico. Sunt enim plures istius Eccle-
siastice disciplinae partes, quarum alia gene-
ralem tantum Ecclesiae (quacumque orbis terra
rum parte esse potest) et fundandae et retinen-
de, et regendae modum continet, et describit,
veluti in Dei Ecclesia vocem Domini no-
stri Iesu Christi audiendam esse eamque so-
lam: Sacramenta piis tantùm et fidelibus
danda esse et caet. huiusmodi, quae generali-
ter sunt conseruandae Ecclesiae praecepta.
Alia magis particulares illius administran
dae normas et praecepta tradit et perse-
quitur. Haec vero posterior disciplinae Ec-
clesiasticae pars haec 4. capita complecti vi-
detur: nempe. I. Personarum, quae ad Eccle-
siasticum ali quod munus vocandae sunt,
electionem, 2. Muneris et officii Persona-
rum iam electarum descriptionem:3. Cen
surae, morumque correctionis, quae tum in
consistorio tum extra consistorium fieri
et applicari singulis debet, rationem. 4. Eo-
rum qui censura Ecclesiastica affecti sunt,
et Ecclesiae iudicio abstenti, vel excom-

EPISTOLA.
municati dicuntur, cum eadem Ecclesia-
reconciliationem. Cùm igitur de hoc quae-
rimus, vtrum omnium horum capitum singula sic
praecepta tradita sint, vt his nihil addi
possit, respondeo, in quaque re quaedam
esse οὐσιώδη, quaedam vero συμβεβηκότα.
Sunt οὐσιώδη id est essentialia, quae rei ip-
sius vel tota natura sunt, aut illius pars: ve
Iuti in hoc ipso argumento, Si quis neget
in pastorum aut eligendorum vocatione
Iegitima eorum vitam et doctrinam exa-
minandam, vel approbationem a populo
expectandam esse, ille ea negat, quae sunt
Electionis legitimae οὐσιώδη. Si quis item
hoc examen non ab Ecclesia, non a pluri
bus, sed ab vno quopiam solo fieri et me-
ro vnius arbitratu stare debere doceat, is
οὐσιώδη electionis tollit. Sed si quis hoc vel
illo loco, hoc vel illo tempore, hoc vel illo
modo examen a pluribus fieri debere dispu-
tet, is περί συμβεβηκότων tantum disputat, ve-
luti, exempli gratia vetus electio et examen
pastorum olim a tribus vicinioribus episco-
pis seu pastoribus conuocatis cum presbyte-
rio et Ecclesia (cui dandus erat Pastor) fie-
bat: item in metropolitana tantum vrbe, certo
tempore, nempe ieiunii publici tempore. De-
nique manuum eleuatione (quae χειροτονία

EPISTOLA.
dicebatur) non solo consensu populi, aut
solo vocis suffragio, sane ista omnia sunt
accidentaria, non essentialia in electio-
ne. Sic igitur statuimus, quae verbo Dei
fieri et obseruari ad regendam Ecclesiam
iubentur, siue illa de personis eligendis,
siue de iam electarum munere, siue de re-
Iiquis disciplinae Ecclesiasticae capitibus
agant, illa, inquam, esse οὐσιώδη. Quae au-
tem in quaque vel prouincia, vel Ecclesia
ad haec ipsa praestanda, et ad praxin dedu-
cenda commodiora iudicantur, et consti-
tuuntur, ea esse συμβεβηκότα quaedam, velu-
ti vt hoc potius quam illo tempore fiat ver
bi Dei concio: hoc potius quam illo pres-
byterorum vel diaconorum numero con-
tenta sit haec Ecclesia, hoc est συμβεβηκoς
minimeque οὐσιῶδες. Iam igitur ad quae-
stionem propositam ex hac distinctione
sic respondemus, vt quae sunt disciplinae
Ecclesiasticae οὐσιώδη augeri minuiue no-
uis praeceptionibus, vel constitutionibus
hominum posse negemus: quae sunt autem
σομβεβηκότα, et augeri et minui et tempe-
rari a quaque non tantùm prouincia, sed
etiam coetu et Ecclesia pro sua vel com-
moditate vel incommoditate posse: pro
varia denique locorum, rerum, temporum,

EPISTOLA.
et personarum circunstantia. Eodemque
modo respondemus ad alteram illam quo-
rundam petitionem, in qua quaerunt vtrum
Ecclesia a constituta semel per Apostolos
disciplina recedere possit, ac vtrum sit v-
na et eadem disciplinae Ecclesiasticae in
omnibus euangelicis Ecclesiis forma re-
tinenda? Nam si de essentialibus discipli-
nae Ecclesiasticae agunt, dicimus illa ab o-
mnibus Ecclesiis aequaliter eademque es-
se et seruanda et retinenda, veluti vt sit re-
gimen Ecclesiae non Monarchicum, sed A-
ristocraticum: vt sit in quaque Ecclesia sena
tus et coetus aliquis Presbyterorum ab
Ecclesia electorum, sine quo nemo vel
Pastor, vel alius quisquam negotia Eccle
siae gerat : sit aliqua scelerum et morum
vitiosorum censura, eaque non vnius ali-
cuius arbitratu, sed ἡγουμένων, et vt ait Hie-
ro. Presbyterorum, aestimatione et iudicio
fiat: sit denique excommunicatio, non ex
quorundam Iurisconsultorum et pragma-
ticorum, sed ex Dei verbo iudicantium
hominum sensu et iudicio, lata in non poe-
nitentem, approbante et collecta Ecclesia.
Itaque οὐσίαν disciplinae Ecclesiasticae in o-
mnibus Ecclesiis reformatis et Euange-
licis eandem esse oportere ingenue, et a-

EPISTOLA.
perte respondemus. Sin autem de exter-
nis et accidentalibus huic disciplinae rebus
quaeritur, in quibus commoditas incom-
moditasque praxeos, vsus, et executionis
disciplinae istius versatur, dicimus illas va-
riari posse, atque etiam saepe oportere pro-
pter diuersam diuersorum temporum, re-
rum, et personarum rationem : nedum vt
loci et regiones diuersae eandem semper
disciplinae formam patiantur, aut requi-
rant. Itaque quae hoc loco, et in his regio-
nibus commode geruntur (vti in Gallia
Coenae Dominicae administratio per sin-
gula anni quadrimestria) in aliis fortasse
regionibus commode iisdemque ue temporibus
non fierent aut celebrarentur. Sic in ali-
qua Ecclesia excommunicatio ex scripto
fiet, in alia vero potius ore ipso Pastoris
pronuntiabitur. Sic in hac Ecclesia eius qui
post professionem Christi fuit idololatra et
transfuga, posteaque ad Ecclesiam rediit
confessio die tantum dominica fiet, in illa
quotidie: hic ex scripto, alibi ore ipsius
poenitentis. Haec igitur omnia diuersam
formam habere possunt, modo tamen
coercitio morum, agnitio culpae, separa-
tio hoedorum ab agnis in domo Domini
semper retineatur, fiatque quod fieri prae-

EPISTOLA.
cipit Deus, Denique modo sit Ecclesia et
Dei domus εὔτακτος, non autem sentina im-
proborum, sed recte administrata familia.
Substantia igitur disciplinae vbique in
Ecclesiis Dei eadem esse debet: accidens
autem illius mutari potest. Ergo diligen-
ter quid essentiale, quid accidentale sit,
distinguendum esse respondemus. Porro
nemini, ac ne quidem ipsi summo magi-
stratui, vel Ecclesiae toti concedendum arbi-
tramur, vt illa, quae sunt οὐσιώδη disciplinae
Ecclesiasticae, tollere, vel immutare pos-
sit. Etsi enim in rebus politicis Rex, sum-
musque magistratus nouas leges fer-
re, et veteres abrogare iure potestatis si-
bi a Deo concessae potest, in disci plinae ta-
men Ecclesiasticae fundamento vel vete-
ri, et a Deo iam posito tollendo: vel nouo
reperiendo constit uendóque idem ius
non habet. Cuius rei haec ratio est, et qui-
dem manifestissima, quod cùm disciplinae
Ecclesiasticae scopus et finis hic sit, pri-
mùm vt Pastores, et qui Ecclesiae Dei prae
esse debent legitimam vocationem ha-
beant. Postea vt hominum conscientiae
gubernentur, et ad poenitentiam conuer-
sionemque ad Deum adducantur, ad solum
Deum disciplinae Ecclesiasticae definitio

EPISTOLA.
legislatioque sane quidem pertineat neces-
se est, quia ille solus Ecclesiae, et coetus i-
stius Rex est, dominus, moderator et legi-
slator, idemque solus conscientiarum nostra-
rum legitimus gubernator, arbiter, atque
rector. Itaque solus ille potest leges, tum le-
gitimae vocationis eorum, qui in sua do-
mo praeesse debent, praescribere: tum etiam
mouendae hominum conscientiae, ingi-
gnendǽque poenitentiae modum nobis
demonstrare. In quibus duobus capiti-
bus laus et vis summa vniuersae Ecclesia-
stice disciplinae, quemadmodum diximus,
finisque positus est. De quibus rebus le-
ges alias, et ab iis, quas Christus praescrip-
sit, diuersas ferre neque Reges vlli, ac ne
vniuersa quidem ipsa Dei Ecclesia (quae est
in his terris) potest. Nam et ipsa ecclesia est
duntaxat serua Dei, et non domina, et reges
quoque ipsi sunt in hoc coetu membra tan-
tùm non caput: membra quidem honorabilia,
non tamen sic membra, vt in hoc coetu regem
do imperent pro suo arbitratu, sed tantùm
vt Dei mandata a piis et inter pios obser-
uari sedulo curent. Vocationum enim ec-
clesiasticarum, et conscientiarum nostra-
rum procul dubio solus Deus et scrutator
et gubernator et Rex et autor esse debet

EPISTOLA.
et potest. Itaque cùm hominum conscien-
tias immutare, inflectere, ad Deum adduce.
re, huius disciplinae ecclesiasticae proposi-
tum sit et finis, quomodo, quaue via id fieri
recte possit, a nemine, praeterquam ab vno
Deo praescribi, definiriue potest, quia so-
lus ille eas fabricatus est: solus quomodo
eae regendae, flectendae, ac immutandae
sint, nouit, solus earum dominus est. Ipsius
enim solius templa et sedes sunt nostrae
conscientiae. Vnde velle ab alio, et mor-
tali quidem homine, leges inflectendae, et
conuertendae nostrae conscientiae propter
Dei verbum habere, est hallucinari velle,
est operam perdere, est summam iniuriam
Deo (qui sibi vni hoc totum ius reserua-
uit )inferre. Possunt igitur Reges, regum-
que consiliarii, viri prudentes, leges de pu-
blica inter ipsos ciues pace tuenda dicta-
re et commentari: leges autem de con-
scientiae hominum regendae, aut inflecten-
dae ratione et modo (praeter eas, quae Dei
verbo praescriptae sunt) nouas cogitare et
comminisci, denique de legitima eorum
qui ecclesiam (id est domum, Dei non ipsorum
Regum gubernant) vocatione praeter Dei.
i. ipsius Domini domus voluntatem le-
ges inquam et regulas condere et sancire

EPISTOLA.
certe quidem illi nullo iure possunt. Ac, vti
dixi nec Ecclesia quidem ipsa vniuersa et
collecta in Oecumeniis, quae vocant, conci-
liis hoc quoque potest, adeo vt mera fue-
rit tyramnis, et in ius ipsum Dei inuasio im-
probissima quicquid Synodi illae Oecume-
nicae contra praescriptam verbo Dei disci-
plinae Ecclesiasticae οὐσίαν induxerunt, et san-
ciuerunt: quanquam se aliquid melius et
sanctius moliri existimarent. Quod verum
esse, vel ipsa Ecclesiae confusio, ruinaque,
quae inde con secuta est, manifeste decla-
rat. Nam si illa Apostolicis scriptis prae-
scripta disciplina retenta fuisset, numquam
in eam perturbationem Ecclesia incidis-
set, a qua miserrime tandem pessundata
est. Quid igitur, damnamûsne omnes eas
Euangelicas Ecclesias in quibus vel nulla
disciplina Ecclesiastica omnino obserua-
tur, vel Apostolica non retinetur: sed in qui
bus ea vel corruptaest: vel etiam alia, pro
vera substituta ? Ad hanc odiosam qui
dem quaestionem, et quae tamen saepe no-
bis obiicitur, ingenue quidem, sed tamen
placide et modeste respondemus. Nos
propter carentiam et εἰπουσίαν? disciplinae
Ecclesiasticae minime damnare Ecclesias
et coetus illos hominum, in quibus vera pu-

EPISTOLA.
raque Euangelii Christi praedicatio retino
tur, summota omni idololatria: ergo non
diffitemur et eas etiam veras esse Dei Ec-
clesias. Vnica enim est, eaque fundamen-
talis verae Ecclesiae nota in his terris, pura
nimirum verbi Dei predicatio a legitimo pa
store facta, quae vbicumque est, illic quoque
est Grex Domini, iuxta illud Christi, O-
ues meae vocem meam audiunt: et si ab eo coe-
tu saepe Sacramentorum administratio,
sae pe etiam morum correctio, Ecclesiasti-
cǽque disciplinae vsus et praxis exulat,
atque abest. Quod enim hae duae posterio-
res notae, tanquam necessariae, ad verae Ec-
clesiae designationem a nomnullis pronuntian-
tur, ostendunt illi tantum, quid quantumque
requiratur, vt omnibus suis numeris ab-
soluta sit verae Ecclesiae facies. non autem
illud volunt, omnino Dei Ecclesiam dici
eum coetum non posse, in quo pure et ve-
re verbum diuinum praedicatur, si nulla
sit disciplinae Ecclesiasticae praxis. Sunt igi-
tir huiusmodi Ecclesiae quidem, sed non
omnibus suis partibus et numeris absolu-
tae: quin potius claudicantes. Sic ille a no-
bis dicitur homo, cui brachium vtrumque
abscissum est, si modo idem ille ratiocina-
tur. Sed hoc conari, hoc studere, hoc ef-

EPISTOLA
ficere omnibus modis debent illae Ecclesiae,
quae summo Dei beneficio idololatriam
abiecerunt, verum Dei verbum et vitae
aeternae fundamentum receperunt, et ad-
huc tamen ista disciplina carent, vt hoc
tam praeclarum ornamentum. i. discipli-
nam hanc Ecclesiasticam ( qualis ab Aposto-
lis praescripta est) ad corpus illud Ecclesiae
suae adiungant, et addant, vt non modo
neruos et ossa Ecclesiae habeant, sed etiam
vt sanguinem, colorem, venustatem, vires
denique Ecclesiae integras retineant. At-
tendendum est enim diligenter ad illud
Spiritus sancti dictum rectas faciendas esse
vias nostras, ne quod claudicat tandem pror-
sus abducatur a via. Nam si quae necessaria
sunt per incuriam in Dei Ecclesia negli-
gantur, temporis successu illa penitus a
Deo tandem abalienantur. Quia vero haec
discipli na maxime hac Pauli Epistola,
quae prior est ad Timotheum, est explica-
ta, idcirco eam potissimum delegi, in cu-
ius interpretatione meam de toto hoc ar-
gumento sententiam breuiter, more meo,
exponerem. Scripserunt in hanc ipsam
Pauli Epistolam varii, tum veteres, tum recen-
tiores interpretes, eruditi illi quidem: sed
qui se in hoe de disciplinae Ecclesiasticae ar-

EPISTOLA.
gumento maxime ostentare voluerit fuit
Claudius Spensaeus. Is enim praeter ma-
gnos in ipsum Pauli contextum commentarios
etiam tres libros Digressionum, quas ap-
pellat, et ipsos quoque prolixos edidit in
hanc Pauli Epistolam. Tantum autem ab-
est, vt, meo quidem iudicio, quisquam iis
adiuuari possit, vt nihil sit et scriptore i-
sto obscurius, et illius disputatione magis
perturbatum atque confusum. Sunt enim
isti scholastici, e quorum numero fuit Spen-
saeus, iusto Dei iudicio occaecati: et tam
tenebriones, vt in plerisque ne seipsos qui
dem intelligant, quia sunt in tenebris et
mataeologia educati. Certe cum in eos com-
mentarios incidissem, nihilque in iis pro-
ficerem, mature abistis digressionibus et er-
rore ad ipsum Paulum et verum iter redii, fe-
cique illud, quod habet prouerbium ve-
tus bibi et fugi. Quantum autem hoc meo la-
bore ipse sim consecutus, et rem caeteroquin
propter temporis vetustatem, diuturnan-
que desuetudinem, iam obsoletam ac dif-
ficilem illustrarim, aliorum esto iudicium:
certe magnis laboribus et lucubrationi-
bus haec vetustatis rudera nobis eruenda
fuerunt. Precor autem Dominum Deum
vt hos meos labores Ecclesiae suae vtiles,

EPISTOLA.
piisque viris suaues esse velit. T.vero E.
Princeps Illustriss. cui eos animo demisis-
simo ac lubentissimo dono, dicóque,
si probabuntur, certe operae meae recte col-
locatae fructum hunc maximum iam ero
consecutus. Quamobrem autem hoc, quicquid
est operae meae, T. E. dedicarem cùm variae
et multae sunt, eaeque graues causae, tum
hoc imprimis, quod cum summo Dei Op-
timi Maximi bene ficio, tuaque illa plus
heroica virtute et constantia Zelandiae et
Hollandiae, totiusque illius tractus Eccle-
siae Dei pace recreentur, nihil vel ad eas,
iam praeclare instituendas: vel quae erunt
constitutae retinendas hac disputatione ap-
tius atque vtilius, adeo etiam magis ne-
cessarium esse existimem. Quemadmo-
dum enim Ecclesiasticae disciplinae con-
temptus, atque praetermissio magnas in
Ecclesiam ruinas semper induxit:ita dili-
gens illius obseruatio et ad Apostolicam
normam reuocatio non tantum caelestem
ipsam doctrinam sartam tectam puranque
inter mortales conseruauit, sed etiam
mores ipsos hominum nomen Christi pro-
ffitentium, si qua in parte ad vitia delabe-
bantur ad meliorem frugem conuertit, et

EPISTOLA.
In Dei metu officióque continuit: est de-
nique haec eadem aduersus enascentes
haereses sepes et munimentum validissi-
mum, aduersus iam natas et infelicissime
pullulantes, tanquam aduersus magica ve-
nena, remedium praesentissimum. Quan-
quam autem T. E. doctissimorum virorum,
imprimis autem generosissimi praestantissimi
que illius viri Ph. Marnixii Domini montis
Sancti Aldegondii, et fidelissimi verbi Dei
Ministri Taffini, (a quibus haec ista discet)
eruditissimis sermonibus non caret, haec
tamem in commune vestrarum Ecclesia-
rum commodum, tanquam symbolum, et ipse
pro virili volui conferre, vt illae intelligant
quantum pro T. E. et illis ipsis bene ex
animo velim, ac felicissima atque opti-
ma quaeque a Deo ardentibus votis exo-
ptem. Tuae vero virtuti, Princeps Illustri-
sime, quid non debeatur, cùm ab omnibus
fidelibus et Christianis viris, tum vero
a nostris Gallis, quorum salus et incolu-
mitas semper summae curae fuit tibi, frati-
que tuo Illustriss. Comiti Ludouico ( cu-
ius felix memoria nunquam caneset, ac
ne seclis quidem innumerabilibus, cuius
vtriusque et armis et prudentia Ecclesiae
Gallicanae ab aduersariorum atrocissimis

EPISTOLA.
Iniuriis contra leges patrias, moremque
maiorum illatis tandiu sunt defensae: de-
nique cùm tua sit hodie in orbe terrarum
gloria, tantaque rerum pro Dei gloria as-
serenda gestarum laus, vt parem tibi tan-
que constantem principem nulla adhuc
hominum aetas viderit. Tu Prouinciam ti-
bi commissam ab Hispanorum ac extra-
neorum tyrannide eripuisti, tu Belgium
intestinis morbis profligatum ac iam de-
ploratum inexpectata ratione et medici-
na sanasti, ac in iura maiorum pristinum-
que splendorem restituisti. Tu hostibus
io triumphum iam canent ibus fugam in-
iecisti, et victor ipse triumphatórque
Christi vexilla praeferens rediisti, Tu pie-
tatis assertor, tu Iustitiae publicaeque salu-
tis vindex fortissimus ore omnium mor-
talium celebraris, adeo quidem, vt qui tan-
ta, tamque praeclara et pro Domini no-
stri Iesu Christi regno amplificando et
pro patria libertate tutanda bene geris, tu
quoque bene inter omnes mortales mere-
ris audire Βροτοῖς γὰρ vt ait Eurip. χρηστὰ πρα-
γματα τα Χρηστῶν ἀφορμὰς ἐνδιδωσ᾽ ἀεί λογων.
Ego vero Princeps Clementiss. cùm tot ad-
mirandas virtutes tuas commendari vbi-
que gentium intelligam, et hoc quoque

EPISTOLA.
ue in T.E. obseruantia testimonium et
tuarum laudum praedicationis conatum
et symbolum extare volui quod vt grato
benignóque animo T. E. accipiat obnixe
precor. Dominus Deus solus, Æternus Sa-
piens, Bonus, Iustus, Misericors, te velut
alterum Danielem, Spiritu suo corrobo-
ret ac confirmet, et ad Ecclesiae suae presi-
dium diutissime felicissimeque nobis, et
toti Belgio incolumem conseruet. Geneuae
Cal. Augusti Anno temporis vltimi.
CIↄ Iↄ LXXVII.
T. E. Addictissimus.
Lambertus Danaeus.



IN
D. PAVLI
APOSTOLI
priorem ad Timotheum
E pistolam.
L. Danaei Commentarius.
CAP. PRIMVM.
PAVLUS Apostolus Iesu
Christi ex ordinatione Dei ser-
uatoris nostri, et Domini Iesu
Christi, spei nostrae.
Paulinarum Epistolarum genus est duplex, v-
num earum, quae ad Ecclesias totas scriptae sunt.
Alterum, earum quae ad Particulares quasdam per
sonas quae erant, vel Ecclesiasticae, vti vtraque ad
Timoth. et vna ad Titum. vel Priuatae, vt ea quae
est ad Philemonem. Nam quae circunferuntur
Pauli Epistolae ad Senecam et contra, sunt fictae
et ementitae. Quanto vero est dignior, qui Ec-
clesiae praeest priuato homini, ita vberiora et lo-
cupletiora sunt earum Epistolarum argumenta,
quae ad praefectos Ecclesiae scriptae sunt (quales
sunt illae quae ad Timotheum, et Titum, quae
pene sunt paris argumenti) quam earum, quae ad

2AD I. PAVL. AD TIM.
priuatos.
Quae fuerit autem huius Epistolae ad Timo-
theum scribendae ratio, et occasio facile ex ipso
Paulo verss.3.intelligitur, nimirum, quod iam qui-
dam sanam Euangelii doctrinam, ab ipso Paulo
et aliis Fidelibus Christi Ministris traditam, et
explicatam varie corrumperent tum in Substan-
tia ipsa et doctrina, tum in Modo et forma illius tra-
dendae. Cui malo vt mature occurreret Paulus,
Timotheum monet quid opus sit facto, non tam
ipsius quidem gratia, quam aliorum, id est, isto-
rum doctrinam veram et sanam deprauantium.
Quando scripta fuerit infra cap. hoc ipso vers.
3. Vnde scripta sit in fine huius Epistolae dicetur,
Domino fauente.
Diuiditur autem totum corpus, et σύνταγμα
huius Epistolae in duas tantùm partes, nempe, Sa-
lutationem, et argumenti suscepti tractationem.
Epilogo enim, id est, postrema illa parte caret, in
qua variae salutationes esse solent, quae in aliis tamen
Epistolis extant, quae hoc loco non erant neces-
sariae.
Salutatio autem haec tria continet vbique, ni-
mirum
(Quis scribat
(Ad quem scribatur
(Summam precationis
Ergo quaeritur, quis seribat?
Scribit
( Plaulus, personam designat
( Apostolus, munus suum describit
(Plus est enim dixisse Apostolum, quam
seruum Dei simpliciter, quod alibi facit. Chry-
sosto. hoc annotat
Apostolum autem se vocat, et Iesu Christi:non

3CAPVT I.
hominum: in quo est commendatio muneris. Ni-
hil enim nisi apprime salutare habet legatio et
munus huiusmodi et a Christo demandatum et
Dei ipsius ordinatione siue decreto. In quo inest
confirmatio huius muneris. In hac autem statim
epigraphỹ apparet tum summum amoris Pauli
erga Timotheum et luculentissimum testimo-
nium: tum illius muneris et Apostolatus firmamen-
tum maximum. Quod non ipsius quidem Timo-
thei gratia fit, sed aliorum, quos admoniturus e-
rat Timotheus, nec quidem tam suo, quam Pau-
li nomine et authoritate. Itaque hanc authorita-
tem assertam prius confirmatamque esse opor-
tuit. Deinde ipsius quoque Timothei et confir-
mandi et commendandi apud Ecclesiam causa,
qui a Paulo missus erat, hoc additum est, quo
iustior ipsius vocatio appareat, Pauli vocatione
semel stabilita, etsi de ea Ephesii incerti esse non
potuerunt, inter quos vixit per biennium Paulus.
Nihil autem hoc loco fit a Paulo ostentationis
et iactantiae animo, sed quod muneris autho-
ritatem defendi aduersus quorundam impostorum
calumnias oportuit, vidit que pro temporis cir-
cunstantia esse necesse. Caeterum docet hic lo-
cus a quo mitti de beamus et vocari, nempe a Deo.
Nemo enim vsurpat sibi honorem Hebr. 5.V.4.
etsi non omnes extraordinarie (vti Paulus) vo-
cantur.
Finem autem, et caussam tanti Dei beneficii
erga homines ostendit, dum appellat Deum ser-
uatorem. Quia enim Deusnos seruare vult, etiam
mitti ad nos, qui ipsius Euangelium et volun-
tatem annuntient. Psal.74.Luc 13.vers.34. id est,

4AD I. PAVL. AD TIM
qui istius viam salutis exponant nobis.
Vocat autem Patrem seruatorem vti Tit I.vers.3
et 2.vers 10. et Christum spem nostram. Vti enim
Pater dedit Filium, per quem seruamur. Ioan.3.V.
I6.ita Filius est fundamentum spei et salutis nostrae,
vt cùm haec Patri et Filio communiter tribuun-
tur, intelligamus esse indiuisa Trinitatis opera, et
tres personas paris, non autem dissimilis maie-
statis et potestatis. Hec breuiùs persequor, quia
a multis copiose tractata sunt.
Timotheo germano filio in fide. Gra-
tia sit tibi misericordia et pax a Deo Patre
nostro, et Christo Iesu Domino nostro.
Timotheus quis fuerit apparet ex Act.16. et
variis Epistolarum Pauli locis: Hunc autem vocat et
Filium in fide, vt distinguat a carnali filio: et
Germanum. i. verum et referentem veros mores
Patris Pauli: non igitur fuit hypocrita et fictitius,
vt hodie multi qui magnorum Dei seruorum et
filii sunt et discipuli. Quod vtrunque pertinet ad
Timothei laudem et imitationem.
Sic Titum appellat Filium Tit.I.v3 et Corin-
thios quoque I Corinth. 4. vers.14. Tamen obstat
quod ait Christus Math.23.vers.9. et Hebr.12.V.9
Vnus est Pater animorum, nempe, Deus. Resp.
Verum est per se et proprie vnicum esse animo-
rum nostrorum Patrem, nimirum Deum ipsum:
sed communicatione quadam, et quatenus homi-
nes sunt huius nostrae in fide et Ecclesia Dei ge-
nerationis, aut potius regenerationis instrumenta,
vox ipsa Patris benigne illis a Deo communicatur,
eti et Patribus carnalibus eadem vox Patris. Plus

5CAPVT I.
autem debemus Patribus qui nos in Dei metu
instruunt, quam qui nos tantùm corpore gignunt.
Nec quod pastores dicantur patres nostri in fide
excusat patres ipsos corporum et carnales, quo
minus instituant liberos suos in vero Dei metu
et pietate Deut.4. vers.II.et II.V.I9. sed differentia
tamen ostenditur inter vtrunque genus patrum,
quorum alii sunt nobis tantùm spirituales Patres,
alii sunt carnales.
Filii autem dicuntur, ait Augustinus contra
Adimantum cap.5. (Natura
aut ( Doctrina
Imitatione
Hic et doctrinae et imitationis ratione Timo-
theus filius dicitur, non tantùm aetatis, vt tamen
putat Erasmus. Salutatio est in his verbis posita
Gratia et haec (Deo Patre nostro
Misericordia (omnia (
Pax
a
(Domino Iesu Christo.
Misericordia addita est hic, vti in Epistola ad Ti-
tum, praeter stylum et communem morem Pauli,
quo magis suum erga Timotheum amorem te-
staretur, et se miro erga eum affectu impelli et
affici ostenderet. Recto autem ordine et natura-
li vtitur in his enumerandis Paulus, et progredi-
tur a causis ad effecta. Est enim gratia causa mi-
sericordiae, vt misericordia ipsa causa pacis no-
strae. Est igitur gratia gratuita nostri acceptatio,
quae fit a Deo, quam sequitur misericordia, id est,
peccatorum nostrorum remissio. Itaque vocem
misericordiae hic passiue pro effecto, quod in
nobis apparet: non autem actiue in Deo accipi-
mus

6AD I. PAVL. AD TIM.
Author autem tot et tantorum donorum est
Deus Pater noster, in et per Christum Dominum
nostrum, in quo omnes Dei promissiones et be-
neficia sunt, Amen et Etiam
3
Quemadmodum te sum precatus vt
permaneres Ephesi, quum proficiscerer in
Macedoniam, permaneto, vt denunties qui-
busdam ne diuersam doctrinam doceant:
Secunda pars huius Epistolae sequitur, in qua
de re ipsa et argumento est agendum. Primum autem
occasionem scribendi narrat, deinde rem ipsam
aggreditur Paulus. Ex ipsa vero disputatione ap-
paret magnam partem esse hanc epistolam ἐπανωρ
θωτικήν et δειδακτικήν. Constat autem sex capitibus,
quorum summa breuiter hac nostra tabula com-
prehensa est. In summa in hac Epistola plena mi-
nisterii Euangelici descriptio continetur, et disci-
plinae Ecclesiasticae institutio explicatióque. Nam
quae ad particulares quaestiones pertinent, suntque
scitu necessaria videntur a Paulo tradita in Epi-
stola ad Corinthios.

8AD I. PAVL. AD TIM.
Precatus) blanda et modesta ad monitio: quae eo a-
cutius pungit et magis serio, quo maior est Pauli
in Timotheum authoritas, id est, praeceptoris et
patris in filium, et discipulum ius et affectus.
Vtrunque autem potest Pastor, Denuntiare vt
praefectus et pastor: et Precari vt frater2 Tessal.
3.V.I2. Nam quam hic sibi non tribuit, dat Timo-
theo postea potestatem:nimirum, Denuntiandi
et quasi iubendi. Hic autem nihil de Papali au-
thoritate et Petri iure agitur in Timotheo E-
pheso praeficiendo, cuius consensus in Timotheo
vocando non interuenit, neque a Paulo est vel
quaesitus, vel expectatus.
Annotauit Eras. lucidiora esse Graeca, quam
Latina, quod verum est, et repetendum est ali-
quid ἀπό τοῦ κοινοῦ, sic Quemadmodum te rogaui,
vt permaneres Ephesi, maneto, vt denunties, et c.
Sic enim facile fluit sensus.
Proficiscerer in Macedoniam, Haec est tertia
profectio (quemad modum obseruauit D.Th. Be-
za praeceptor meus) quae contigisse videtur annoa
Pauli conuersione 28. et a nato Christo 62. Huius
sit mentio Act. I9. et 2O. Ergo scripta est haec E-
pistola ante eas, quae sunt ad Ephesios, Philippen-
ses, Colossenses. Post eam tamen vtranque quae
est ad Corinthios, et ad Titum. Post vtranque
eam, quae ad Thessalonicenses scripta est, vt quidam
putant.
Apparet etiam Paulum habuisse Ephesiorum
Ecclesiam commendatissimam, cui tam sollicite
prospicit.
Ne aliter doceant) Cur hoc timuerit Paulus
ratio satis intelligi potest ex Apocalyp.2.vers. 6.

9CAPVT I.
et quod iam Galatae, quae erant vicinae Ecclesiae,
abducti fuerant a synceritate et puritate doctri-
nae Euangelii per huiusmodi pseudofratres con-
cionatores et nebulones, qui aliter, quam Apo-
stoli, Euangelii praetextu docebant. Quid sit au-
tem ἑτεροδιδασκαλεῖν hic et inf cap. 6.V.3. varia est
interpretum sententia: sed ex legitimi pastoris
definitione facile tanquam ex contrario perspi-
cietur. Illa autem definitio extat apud Matthaeum
22.vers.I6. vbi de Christo agitur. Est igitur verus
Pastor qui docet viam Domini in veritate, idque
sine personarum acceptione Malach.2. Ergo
peccatur vel in Re et doctrina, vel in Forma et
modo docendi, quam ὑποτύπωσιν appellat Paulus
Timoth I.vers.13. vel in Applicatione et vsu do-
ctrinae 2 Timot.2.vers.15. Quibus omnibus vitiis
et modis aliquis ἑτεροδιδασκαλεῖ, id est peccat in
docendo.
4 Nec attendant fabulis et genealogiis
infinitis, quae potius quaestiones praebent, quam
aedificationem Dei quae est per fidem.
Εʹξήγησις. Illustrat exemplo quod sup. versic.
praecepit. Quid sit nimirum ἑτεροδιδασκαλεῖν. Ex
hoc autem loco apparet non eos tantum in do-
cendo peccare, qui falsa tradunt, sed etiam eos
qui vana et inutilia. Denique qui non necessaria
curiose et diu inquirunt et perscrutantur. Cuius-
modi olim fuit genealogiarum percensio, vel in-
uestigatio. Hodie infinitae quaestiones quae sunt
in scholastica. Primùm de hypothesi agamus, de-
inde veniamus ad thesin. Ac falsa est eorum inter-

1OAD I. PAVL. AD TIM.
pretatio et sententia qui volunt nomine genea-
Iogiae hic intelligi, vel Mathematicas descriptio-
nes natiuitatum, quas tamen damnatas esse agnos-
cimus. vel longas illas series et disputationes de
Æonibus, quas Valentinus ipsiusque discipuli e-
tiam post Pauli mortem, nimirum circa annum
a Christo passo cx. inuexerunt in Ecclesiam, tan-
quam fidei doctrinam necessariam.
Quod ad horoscoporum inspectionem et na-
tiuitates quae ab Astrologis fiunt, illae non γενεα-
λογίαι appellantur, sed γενέσεις et γενεθλιαλογίαι, et
qui eas tractant et docent, non γενεαλόγοι, sed
γενεθλιακοί nominantur. Hanc tamen interpreta-
tionem videtur amplexus Chrisostom. quae huic
loco minime conuenit.
Quanquam autem inter Ephesios, qui Iudaei
non erant, versabatur Timotheus, tamen inter
Iudaeos maxime huiusmodi quaestiones, quas hic
damnat Paulus, fiebant, vti etiam Tit. I.vers.14 eas
Iudaicas fabulas vocat Paulus. Sed vel iam huius-
modi fermentum in Ecclesiam Dei irrepserat,
vel ex ea communicatione, quae fidelibus cum
Iudaeis conuersis intercedebat hoc periculum iam
Ecclesiae imminere potuit, et praeuideri a Paulo.
Fuerunt autem huiusmodi de Genealogiis
disputationes. Quis ex qua familia ortus esset, si-
ue de se Iudaei agerent: siue de gentibus. Id quod
partim ostentationis plenum est, partim inanis
cognitionis.
Μύθους, igitur vocat huiusmodi quaestiones,
quod etsi saepe non sint prorsus res falsae et fictae
pro animi libito:tamen sunt inutiles, vti fabulae
et ficte narrationes Μύθος autem vnde nostri Gal-

11CAPVT I.
li duxisse videntur suum illud Mot et Latine Mu-
tire, est vox aliquid significans hominis ore e-
gressa et prolata, et generalis illius significatio est
et acceptio. Sermonem enim quemlibet notat
etiam apud Homerum vox Μῦθος. Iubet igitur so-
brie potius eas delibare Paulus, quam iis inhaere-
re et immorari. Ait enim Ne attendant. Nam
quasdam tradit etiam Dei verbum nec inanes,
nec infructuosas: nec tantùm vetus testamentum,
sed etiam nouum, vti Genealogiam Christi ipsius.
Id quod fit ad fidei nostrae confirmationem, et
vere humanitatis Christi approbationem, in quibus
eatenus nobis versari licet quatenus et modum
teneamus, et scopum a Spiritu sancto propositum
non transiliamus. Sic fecerunt quoque Patres, vt
Augustinus lib 2.3.7. contra Faustum, et liber 2. de
Consens. Euangelist.
Hae disputationes et inuestigationes nimiae, vi-
dentur ex eo cepisse, quod ante Christum et sub
lege studiose inter Iudaeos cuiusque familiae des-
criptio fiebat et tum publicis archiuis, tum pri-
uatis monimentis religiose et diligenter seruaba-
tur, adeo vt reiecti sint et expulsi ex sacrificato-
rum numero qui suam Genealogiam ostendere
non possent. Num. 1.vers.18, et Nehem. 7. V.62.
Igitur iussi sunt eas habere tum in archiuis publi-
cis tum priuatis scriniis Iudaei Numer. 25.vers.5.
adeo vt Prophetae ipsi libros totos de iis edide-
rint vt est 2 Chron. 12. vers. 15. Sed in eo ratio di-
uersa fuit illis et nobis, illi expectabant Christum
ex vna quadam et certa suae gentis familia, et ge-
nere nasciturum, non ex quauis tribu. Idcirco di-
stinctio familiarum diligenter retinenda ab iis

12AD I. PAVL. AD TIM.
fuit vt melius postea Christum agnoscerent. Nos
iam ex ea familia natum scimus et habemus vt
hac inuestigatione nobis hodie non sit opus. Dein-
de praedicatur Christus, vt non vnus tantùm fa-
miliae vel gentis: sed omnium populorum, omnium
nationum Mediator, Deus et Redemptor, vt in
sola Iudaeorum gente non sit hodie nobis Chri-
stus quaerendus. Dixit, et quidem recte, August.
etiam veteris Testamenti Genealogias ad Chri-
stum pertinuisse liber 19. contra Faust. cap.351. Vnde
apud illos ante natum Christum fuit haec quae-
stio tolerabilior, quae hodie cessat nisi si sumus
infideles, et Christum vere natum secundum Pro-
phetas dubitemus.
Duplici nomine condemnat eas Paulus, quod
et sint Infinitae, et Inutiles ad vitae pietatem in
nobis serendam et gignendam. Vtrunque pugnat
cum vero omnis studii et inquisitionis fine. Quae-
rimus enim vt inueniamus: et vt tandem ad ali-
quam cognitionem, atque etiam eam nobis vtilem
perueniamus et insistamus ei acquiescentes. Quem
fructum aut vsum non praestant hae quaestiones.
Edificationem igitur eam dicit quae est in fide, id
est, quae secundum ipsius Dei voluntatem, verbum,
et praeceptum est, et solida. Nam finis Theolo-
giae verae, est aedificatio conscientiarum nostra-
rum, non vana et turgida scientia variarum dis-
putationum et quaestionum. Ædificant enim, sed
ad pugnas et clamores tantùm eae quaestiones,
quae sunt de huiusmodi rebus, ac propterea vt sunt
ita merito appellantur inutiles 2 Timoth.2.v.
16 et 23.

13CAPVT I.
5
Porro finis mandati est charitas ex
puro corde, et conscientia bona, et fide non
simulata.
Αʹντίθεσις . Opponit ex aduerso inutilibus istis
quaestionibus veram Theologiae tractationem,
quae charitatem pro fine habet, Verbum Dei pro-
fundamento, πρᾶξιν autem, eamque legitimam, pro
laboris fructu et pro iusto finis, ad quem tendit
testimonio, quae tria breuissime quidem, sed ta-
men grauiter complectitur hoc loco Paulus.
Finis praecepti) id est legis Dei, quam suae cu-
riositati praetexebant, est charitas. Ergo non ineptae
et inutiles quaestiones istae. Legis nomine Scri-
pturam sacram intelligit, quae Legis nomine ap-
pellatur, quod tunc temporis alia nulla sacra scri-
ptio adhuc esset, nisi de Lege, etsi Legem ipsam
a Prophetarum scriptis nonnunquam distinctam
legimus Luc 24. Sed et Legis nomen latissime
patere certum est apud Paulum. Vnde Lex fidei
et Lex Spiritus a Paulo dicitur Romanor.3, v. 8.
Hic autem pro Verbi diuini tractatione. Nam
docet Paulus quis sit verae Theologiae finis. Is au-
tem est non theoriticus sed practicus, non inanis
sed fructuosus consolatióque animarum, quia chari-
tas actionem producit, nec in sola contemplatio-
ne nec in verbis solis et lingua versatur a Ioan.3.v
18. Scholastici aliud de sua Theologia sentiunt,
cuius finem constituunt contemplationem et Theo-
riam. Aiunt enim praestantissimae scientiae est
praestantissimus finis. At Theologia est ars prae-
stantissima. Haec concedimus. Sed quod aiunt,
Contemplatio est nobilior actione. Resp.

14AD I. PAVL. AD TIM.
Actionem hic non accipi a nobis pro opere me-
chanico: sed pro praestatione aliqua, cuius fructus
sit Dei gloria et aedificatio conscientiarum. Con-
templatio autem nuda et mera imperfectus a-
ctus et humanae imbecillitatis indicium potius est
quam laus potentiae, si desit scilicet istius con-
templationis aliquis effectus et fructus qui cog-
nitionem nostram consequi possit.
Aiunt isti Dixit Christus Luc. 1o. meliorem
partem elegit Maria sibi. Respond. Versabatur
in actione, non in nuda disputatione, cuius exer-
cendae gratia mundo ipsi renuntiabat Maria.
Aiunt Tertiae praestantissimae hominis partis
actio est praestantissima. Animus autem, cuius pro-
pria est contemplatio, est corpore excellentior.
Ergo et contemplatio est nobilior actione. Resp.
Vera esset conclusio, si actio, de qua loquimur,
solius corporis viribus fieret, non autem praeci-
pue operatione, id est, intellectu et voluntate i-
psius animi nostri, ad cuius obsequium postea
for mantur corporis membra. Ergo quum dici-
mus actionem esse finem verae Theologiae et
Christianae, nomine Actionis vel Operis non in-
telligimus seruile et mechanicum aliquod opus,
sed actionem intellectus et voluntatis nostrae ad
Deum tendentis nobilissimam. Nam ipsi illi Scho-
lastici etiam constituunt int ell ectum practicum
esse facultatem animi humani praestantissimam.
Aiunt quarto, oculus est praestantior manu.
Resp. Κατάτι. Neque etiam hic operis nomine
intelligimus tantùm manuales actiones, sed cul-
tum Dei, reformationem vitae quae sunt actiones
nobilissimae

15CAPVT. I.
Charitas) Et ad Deum, et ad homines referri
potest haec charitas, quia Dei verbum vtrunque
docet et Deum et homines diligere. Nos tamen
de charitate ea, quae proximum spectat, hoc loco
intelligemus.
Huic igitur charitati addit, Cor purum, Con-
scientiam bonam, Fidem veram et synceram.
Per quae tria non tantùm vera charitas descri-
pta est, sed etiam fundamentum illius et vsus de-
monstratur, ne hanc charitatem, quam finem
praecepti dixit, putemus esle quiddam otiosum,
et contemplatiuum, vt quidam fingunt. Est.n. affe-
ctus charitas qui in animis nostris est, non vt la-
teat: sed vt sese proferat ipso opere.
Quia igitur charitas est animi affectus huius-
modi, Duo habeat oportet nempe, Veritatem
et Opus, vt docet Ioann: in 1. Epist.3. vers.18.
Cor purum) habet charitatis veritatem. Itaque
opponitur cordi ( Impuro, quod sordida et foe-
ditates amat et diligit
( Ficto seu duplici, quod non
est integrum et purum a simulatione et hypo-
crisi tum in Deum, tum in proximos.
Conscientia bona) vsum, et opus illius habet.
Nam et finem actionum nostrarum regit, et cir-
cunstantias prudenter tractat et perspicit in agen-
do. Tunc enim est bona conscientia in nobis cùm
cor nostrum nos non condemnat, sed coram Deo
licet attestari nos et rectum finem habuisse, et
diligenter omnia, quae circunspicienda erant,
perspexisse, quantum in nobis fuit.
Fides autem est moderatrix, aut potius regula
et norma vtriusque, quae docet ex Dei verbo nos

16AD I. PAVL. AD TIM.
quo spectare debeamus, quid odisse, quid dilige-
re, et quomodo pro cuiusque vocatione nos ge-
rere. Itaque coniungenda est cum verbo Dei. Non
vult autem Paulus hanc fidem esse hypocriticam
quae speciem tantùm pietatis et metus Dei prae
se ferat: sit tamen ab vtroque remotissima.
Haec fides igitur ad cognitionem ipsius do-
ctrinae refertur, quae in nobis esse debet ἐν ἀληθείᾳ
vt loquitur Coloss.I vers. 6.id est, et qualem esse
ex Dei verbo oportet, non autem qualis ex nostris
aut hominum commentis, et sensu haberi, for-
marique potest.
6 A quibus quum quidam vt a scopo a-
berrarint, deflexerunt ad vaniloquentiam
Confirmatio superioris sententiae a contrario.
Nam qui ab hoc scopo deflexerunt, inciderunt
in miseram vaniloquentiam, et inutile studium,
quantumuis magni aliorum Doctores esse vellent
vel viderentur. Haec vero Pauli sententia pulcher-
rimam confir mationem recipit non tantùm ex
haereticorum doctrina, qui vanitati illi plane de-
diti fuerunt, relicto verae Theologiae scopo vt Va-
lentiniani Manichei et alii: sed imprimis ex som-
niis Scholasticorum, qui nunc soli Theologi vi-
deri, et dici (si Deo placet) volunt. Hinc apud
eos portenta quaestionum, et myriades natae inu-
tilium disputationum, in quibus tota aetas tamen
teritur. ac de quaestionibus quidem haec sunt pau-
ca exempla.

17CAPVT I.
7
Quum velint esse Legis doctores, nec
intelligant quae loquuntur, neque de quibus
asseuerant.
Descriptio est istius generis hominum, et su-
perioris dicti amplificatio, vt doceat quicunque
ab illo scopo aberrant, eos incidere in vanilo-
quium, quantunuis magni sint doctores. His au-
tem tribuit Paulus Epitheta quatuor, nimirum
quod sint I Arrogantes Volunt. 2 Timoth.3
2 Ignari Coloss2. vers.18.3 Docendi munus prae
se ferant, et sibi vsurpent Rom. 2.vocantur Ra

18AD I. PAVL. AD TIM.
bi Marth.23. vers.7. 4 Temerarii, assertores et
habere se clauem scientiae iactant. Matth. 23. Ex
quibus omnibus intelligitur, quam graphice et
vere hic nobis a Paulo proposita sit Scholastica
Theologia et Mag strorum nostrorum mores et
ingenia descripta, ne non facile hodie agnosci
possent, nisi plane vel in ipso Meridie caecutire
velimus. Denique cùm totam fidei doctrinam
corrumpant, nulli tamen et doctiores et sanctiores
videri volunt, quam furfures isti et Midae por-
tantes auriculas asini.
8 Scimus autem bonam esse Legem, si-
quis ea legitime vtatur.
Hypophora, per quam occurrit calumniae, qua
et ipse, et doctrina Euangelii grauabatur, quasi
Dei Legem, quae sacrosancta est, et Prophetarum
testimoniis confirmata, sperneret et damnaret
Paulus tanquam vanam doctrinam, quia Genea-
logias, et huiusmodi quaestiones superius re-
prehenderat. Nec vero vno tantùm loco Paulus
cogitur se ab ea graui accusatione defendere, quasi
Dei Legem damnaret: sed srpius, vti Rom. 7.v.
12. et Oalat.3.vers.24. Ex quo facile int elligitur,
quam valide et astute oppugnata sit Euangelii
doctrina ab istis nebulonibus et aërem ipsum sub-
tilitate suarum quaestionum fatigantibus homini-
bus: quasi manifesto Dei verbo esset contraria
Euangelii puri praedicatio. Quod idem nobis a
Doctoribus Papistarum obiicitur. Sed ex hoc i-
pso loco apparet eos qui tunc temporis tam san-
ctis admonitionibus repugnarent maxime fuisse

19CAPVT I
Iudaeos. Illi enim de lege gloriabantur quam acce-
perant, et qua etiam abutentes circa huiusmodi
quaestiones languescebant. Gentes vero ad fidem
conuersae, vix, ac ne vix quidem istas de Genea-
logiis quaestiones attingebant: vel Legis a Mose
datae meminerant, de qua ante Euangelium non
audiuerant: neque in ea, vti Iudaei, innurriti fue-
rant. Praeclara est haec confessio Pauli Apostoli
de vsu legis et veteris Testamenti in Ecclesia
Christiana et sub Euangelio valde notanda con-
tra Marcionitas, et Manichaeos. Obseruandum
tamen est hic Paulum non in vniuersum de toto
vsu Legis agere, sed de eo tantùm vsu, qui erat
maxime ad praesentem quaestionem accommo-
datus, et vt vanam illam Iudaizantium doctorum
ambitionem et iactantiam contunderet: qui quum
nihil, nisi garrulitatem et vaniloquentiam, mon-
strarent, prae se tamen ferebant magnam Legis
obseruationem, praedicationem, ac reuerentiam.
Ergo docet quis sit verus Legis, quam praedicant,
vsus, per quem Lex ipsa nobis salutaris et vtilis
esse possit. Est autem, si ex ea cor purum et sanam
conscientiam habere didicerimus per fidem, quae
est in Christo.
Lex bona est, si quis lagitime ea vtatur) Legiti-
mus Legis vsus est, quum ad eum finem ea vti-
mur, ad quem nobis a Deo data est et promulga-
ta. Est enim is demum rectus illius vsus, qui quis
sit supra docuit vers. 5. et 9. Paulus alludit etiam
apte paronomasia quadam ad vocem νόμου in
verbis vόμος et νομίμως. Nec enim Lex est doctri-
na vtilis non vtenti illa legitime, et vt oportet. Sed
obiicitur, etsi quis non vtatur recte Lege, tamen

20AD I. PAVL. AE TIM.
ipsam legem per se bonam semper esse. Qui enim
eam in maiorem peccandi occasionem trahunt,
ea legitime non vtuntur, non desinit tamen Lex
propterea esse bona. Simile quiddam de Sacra-
mentis afferri potest, quae semper sunt signa sa-
lutis per se, quanquam impii vtantur iis ad hy-
pocrisin suam fucandam et tegendam. Respon.
Hoc verum esse, sed a Paulo demonstratur hoc
loco non tantùm quid res sit ipsa, id est, Lex sit
in sese: sed quid in nobis, et qualis eius fructus
esse et produci debeat, ne ea abutamur. Erit autem
tum demum fructuosa, si ad quem finem data est,
cogitemus, id est, vt fidem cum charitate ex ea
discamus et exerceamus.
9 Nempe sciens Legem iusto positam
non esse, sed Legis contemptoribus, et iis qui
subiici nesciunt: impiis et peccatoribus, nefa-
riis et profanis, patricidis et matricidis, ho-
micidis.
Io Scortatoribus, maseulorum concubi-
toribus, plagiariis, et mendacibus, periuris,
et siquid aliud est quod sanae doctrinae sit
oppositum:
E’ξήγησις. Explicat enim quis sit is legitimus
Legis finis, de quo dixit. Est autem vt per Legem
hominum mores et vitia corrigantur, et emen-
dentut: non autem vt in vanis quaestionibus oc-
cupemur. Posita enim est, vt scelera hominum,
veluti homicidia, adulteria, mendacia coercean-
tur: non autem ad bonos, et qui iam sancti sunt,

21CAPVT I.
reformandos et reprimendos. Mirum autem hic
videri potest, cur cùm illae questiones, quas dan-
nat Paulus, ad Legem caeromonialem et politicam
pertineant, tamen de lege morali agat, non autem
de caeremoniali aut politica. Respon. Quod illa
parte Legis, quae est moralis, istos sibi aduersarios
homines magis premi posse videt, quia se pieta-
tis et sanctitatis nomine commendabant. Deinde
cùm praecipua Legis diuinae pars sit Moralis, reli-
quae vero duae sint illius quaedam appendices tan-
tùm, de legis Moralis vsu apte et conuenienter
agit Paulus, ex quo et Caeremonialis et Politicae
legis vsus quoque pendet et intelligitur. Itaque
non extra rem respondet et arguit Paulus. Simi-
lis est hodie nostrorum aduersariorum et Monacho-
rum fastus, et arrogantia. qui cùm toti crimini-
bus scateant, nihil tamen, nisi Legem Dei, man-
data, et sanctitatem vitae crepant, vt videantur
sancti, et nos oppugnant, quasi eadem illa sper-
namus et damnemus. Quibus respondemus eos
esse pares istis hypocritis a Paulo descriptis.
Quod ait Paulus, Legem non esse positam iu-
sto, ex eius mente facilem sensum habet, nempe
quod qui sponte iam parent Legi, et virtutem se-
quuntur illi nullis loris et habenis vinciri de-
beant, nullis aliis praeceptis egeant, quibus ad vi-
tae sanctitatem adducantur: sed illi tantùm iis e-
geant, qui sunt immorigeri, rebelles, et dissoluti.
Haec sententia dignitatem et commendationem
Legis non imminuit, quasi iustis et iis qui Doi
spiritu aguntur sit vel contraria vel inutilis, sed
eos tantùm perstringit, cum quibus egit Paulus,
quos facile quidem docet esse tales, quales hic a-

22AD I. PAVL. AD TIM.
lieno nomine pinguntur, id est, homicidas a dul-
teros, etc. lusto etiam est vtilis Lex. primum quia
viam iustitiae inchoanti perfectionem docet et o-
mnis virtutis est noima. Pelagius putauit eate-
nus Dei verbum et Legem vtilem esle, quatenus
tantùm est liber continens doctrinam morum,
contra quem varie disputauit Augustinus.
Exlegibus autem hominibus esse positam Le-
gem potest videri mirum, sed verum est, quia vt
coerceret hominum rebellionem posita Lex est,
et exlegibus posita est, ne mancant exleges.
Hic autem describuntur gradus nequitiae: et
primùm fontes ipsi duo, R. bellio, et Contumacia
in Legem, ex quibus riuuli isti fluunt, duo scilicet,
Impietas ad primam tabulam, et Peccatum, id est
offensio proximi ad secundam tabulam pertinens.
Hae res paruae primum, postea crescunt, et disso-
lutiores fiunt, adeo vt tandem euadant homines,
Nefarii, id est, publice et nullo pudore peccan-
tes, et Profani. Inde infinita genera vitiorum na-
scuntur, quae reuocat ad tria genera, Vim Libidi
nem, Fraudes siue furando siue mentiendo fiant.
Decimum versiculum explicuimus in Ethicis
nostris.
11 Quae est, secundum gloriosum Euan-
gelium beati Dei, quod concreditum est mihi
Denique easdem quaestiones inutiles docet
contrarias esse Euangelio ipsi. Commendat
autem Euangelium nomine, Gloriosi a differen-
tia scilicet quae nonest de scriptura, sed de effe-
ctu intelligenda, Dei ab authore, quem vocat non

23CAPVT I.
tantùm benedictum, sed beatum. Definit deni-
que illud Euangelium esse eam doctrinam, quae
ab ipso et collegis praedicatur Christi mandato.
Itaque videri potest argumentum ab enumera-
tione partium scripturae sumptum. Habet enim
Legem et Euangelium, cui vtrique hae quaestio-
nes inutiles repugnant. Opponit igitur Euange-
lium Dei isti Mataeologiae, quam et a Lege et ab
Euangelio damnari docet. Quo ipso demonstrat
Paulus consentire inter se vtranque doctrinam
contra Manichaeos. Sanam quoque doctrinam
hanc vocat, quia aed’ficat ad pietatem. Denique Deum
illius authorem μακάριον dicit et quod in se felix
sit et beatus, et quod aliis felicitatem donet et affe-
rat. Benedictum alibi vocat eadem scriprura Deum
id est dignum omni laude et inuocatione. Paulus
autem appellat hoc idem Euangelium 2 Timot 2.
vers. 8.suum Euangelium, id est, quod ipsi credi-
tum erat, non cuius ipse sit author.
12 Gratiam igitur ei habeo, qui me ro-
bustum effecit, id est, Christo Iesu Domino
nostro, quod me fidelem duxerit, vt qui me
in ministerio constituerit.
E’'κβασις siue digressio ex iniecta mentione sui mi-
nisterii et Apostolatus, quem tuetur et commen-
dat hoc loco. Cur autem excurrat Paulus duplex
ratio est. Prima, vt haec sit hypophora contra ca-
lumnias, quas inuidi homines illi obiiciebant
propter superiorem vitam. Quomodo enim vi-
deri potest Euangelii praeco, qui tam atrociter il-
lud antea fuit insectatus. Captatas autem fuisse

24AD I. PAVL. AD TIM.
huiuscemodi occasiones ab aduersariis Euange-
lii apparet tum ex I. ad Corinth.15.tum quod ad
Epist. ad Galat. et hic suum ministerium tuetur.
Secunda ratio cur suum Apostolatum Paulus
commendet, est, vt Timotheo, quem exhortaturus
erat ad difficile certamen suscipiendum, seipsum
in exemplum proponeret, in quo summa Dei
potentia, vis, misericordia, et virtus illuxit, ne fa-
tisceret, aut expauesceret Timotheus. Ita vero
totum suum ministerium asserit Paulus, vt illius
gloriam et laudem vni Deo vindicet, non sibi,
non bonis suis operibus, aut praeparationibus.
Hoc significat Gartiam habeo, Gratiae enim a-
guntur bene ficiorum nomine acceptorum: non
autem meritorum a nobis aut operum collatorum.
Christo) Deum esse ex eo intelligimus Christum,
cui et vocatio, et virtus conferens dona falutaria
et nobis necessaria tribuitur 2 Corinth. 3.vers.5.
omnis nostra idoneitas ex Deo est,
Potentem reddidit) Non dicit Paulus, qui me
tantùm iuuit, sustinuit, erexit: sed qui reddidit
potentem, vt valerem: alibi ait ἱκάνωσε, et robustum
vt persisterem. Ergo prorsus extenuat et deiicit vi-
res suas Paul. quas se ab vno Deo fatetur habere
Neque hic de prima sua ad Euangelium voca-
tione tantùm, sed de toto ministerio suo et Apo-
stolatu agit. Vires enim a Deo nobis suggeri o-
portet ad vocationes nostras obeundas. Vires e-
tiam ad perseuerandum. Vnde ait idem Paulus
collocans me in Ministerio. Hoc idem de nobis
sentire debemus, et ex animo quidem, non autem
simulate et fict e:nec illud Leonis x. Pontif Rom.
blasphemum vsurpare, nos a Deo vocari meritis

25CAPVT. I.
licet imparibus.
Fidelem duxerit) Illud ducere est efficere. Non
inuenit enim nos Deus tales, sed efficit. Nec e-
nim idcirco Paulum vocauit Deus quod fidelem
inuenerit I. quia erat blasphemus 2. quia frustra su-
perius dixisset Robustum me fecit. Erat enim dicen-
dum, Robustum inuenit 3. Deinde et quod illa fide
litas est idoneitas, quae non est a nobis, sed a Deo.
Et seipsum superioremque sententiam plane e-
uerteret Paulus, si quid in eo praecessisse boni o-
Peris fingamus, propter quod ipse a Deo sit vo-
catus.
13. Qui prius eram blasphemus et per-
sequutor et iniuriosus: sed mei misertus est.
nam ignorans id faciebam fidei expers.
Comparatio est, ex qua Dei gratia maxime
amplificatur, et maxime quod aduersarii in ca-
lumniae causam arripiebant, transfert in suum con-
modum, et sui ministerii maiorem commendatio-
nem. Accusabant igitur quod fuisset Paulus an-
tea ( Blasphemus
Insectator
( Violentus
Quae omnia concedit ille, quia et vera erant, et sic
Dei gloria maior, et sua vocatio ad Apostolatum
illustrior apparet. Cùm enim talis fucrit, mirum
est vocatum tamen a Deo esse Actor.9. et 13. Non
loquitur de se Paulus vt hypocritae, sua peccata
minuens, sed ea exaggerat. est enim haec gradatio:
Fui blasphemus. i. maledicere solitus Deo. De-
inde persequutor. Denique rabiosus et contu-

26AD I. PAVL. AD TIM.
melias omnes coniungens. Mirum Dei opus in
Paulo vocando, vt de multis persecutoribus ver-
bi Dei non sit hodie desperandum. Opponit au-
tem Dei mifericordiam, per quam non tantùm
veniam superiorum vitiorum consequurus est,
sed etiam pulcherrimam illam ad Apostolatum
vocationem adeptus, omnibus suis sceleribus ne fu-
turis operibus vel quae Deus post Pauli voca-
tionem edenda ab eo praeuiderat, electionis huius
causam tribuamus.
Addit tamen rationem, quia feci, et ignorans et
ἐν ἀπιςτίᾳ. id est, carens fide et cognitione. Non
tantùm igitur docet se ignarum fuisse prius: sed
se de fide et verbo Euangelii quicquam antea
audiisse vel fuisse edoctum negat. Hic igitur ἀπιςτία
est species ignorantiae, quae est maxime excusa-
bilis, quum quis non ignorat ea, de quibus obla-
ta illi est cognitio: sed de quibus nunquam audi-
uit. Ergo ἀπιςτία non est hoc loco infidelitas et
incredulitas cum quadam malitia et animi obsti-
natione coniuncta: sed simplex et praecedenti
verbi Domini praedicatione carens. Vnde quaesi-
tum est vtrum ignorantia excuset peccatores a
peccato. Quidam distingunt inter ignorantiam
Simplicem et Malitiosam. Alii inter ea quae i-
gnorantur. Aut enim sunt vt illi aiunt, praecepta
pertinentia ad Primam Legis tabulam, aut ad Se-
cundam. Illa ignorare non conceditur, vt volunt.
Haec autem licet, quae sunt Secundae tabulae. Res.
Ignorantia excusat non a toto: sed a tanto Rom.
2.vers. 12. Nam si caecus caecum duxerit ambo in
foueam cadent: et qui ducit, et ipse qui ducitur.
vt est Mat th. i5, et apparet, Genes. 2o. vers.5 et7.

27CAPVT I.
Hinc autem quidam colligunt definitionem
peccati in Spiritum sanctum: sed non satis apte.
I4 Superabundauit autem gratia Do-
mini nostri cum fide et dilectione in Christo
Iesu
Αὔξησις Dei gratiae, quae vice confirmationis
addita est, et cx verbis ipsis Pauli apparet, vt o-
mnis superioris vitae labes deleta esie doceatur.
Probat autem hoc ipsom etiam ex effectis con-
trariis superiori illi vitae, nempe ex fide, quae op-
ponitur blasphemiae priori: et ex Charitate in
Christo, quae opponitur Persecutionibus, et
Contumeliis prioribus in Dei Ecclesiam factis.
15 Fidus est hic sermo, et modis omni-
bus dignus quem amplectamur, Christum Ie-
sum venisse in mundum vt peccatores serua-
ret, quorum primus sum ego.
16 Verum ideo misertus est mei, vt in
me primo ostenderet Iesus Christus omnem
clementiam: vt essem exemplo credituris i-
psi in vitam aeternam.
Αʹνάκλασις eaque summo illustrandae Dei glo-
riae studio inducta, vt quod contra ministerium
Pauli maxime videbatur antea obiici posse, hoc
totum ad pios consolandos confirmandósque iam
valeat, quum in Paulo, tanquam pulcherrimo
quodam speculo, insigne et singulare Dei mise-
ricordiae exemplum etiam maximi quoque pec-

28.AD I. PAVL. AD TIM.
catores habeant. Ergo primùm se describit: dein-
de ex aduerso Dei misericordiam confert. Demum
caeteros suo exemplo consolatur et exhortatur ad
idem sperandum. Magnum autem huius spei et
certum fundamentum primum omnium ponit,
nempe, Christum factum esse hominem, vt pec-
catores nimirum redimeret, etiam sceleratissimos.
Quod sundamentum, quia magni est momenti, con-
mendat solita praefatione, fidus est sermo et di-
gnus infr. cap.3v.1.2. Timoth.2.V.19. Quanquam e-
nim vniuersa scriptura sacra est per se, et in omni-
bus suis partibus amplectenda, et sermo fidus, ta-
men imprimis illa, quae summa fidei nostrae salu-
iis et spei capita complectitur, singulari quodam mo-
do amplectenda est. qualis haec et inf. cap.3.V.16.
Caeterum Christumvenisse, vt saluos faceret homi-
nes, est certissimum. idcirco.n. dicitur Iesus Math.1.
et est hocipsum αἴτημα θεολόγικoν quod nulli Chri
stiano esse ignotum potest nec debet, ideóque diligem
tius et retinendum et commemorandum. Vnde fit, vt
mirum videri non debeat, si qui talis antea fuit
Paulus, misericordiam iam est consequutus. Ea
enim gratia factus est homo et Iesus Dei Filius
Christus. At fuit maximus peccator Paulus: fate-
tur id quidem ipse, non tantùm modesta quadam
sui deiectione vtens: sed vere et ex serio sensu a-
nimi sui loquens, et quali a nobis infidelitas o-
mnis maximeque obstinata debet apprehen di cum
pauore ac horrore conscientiae, Et hoc suum tam
graue, et grande peccatum esse illustrissimum
summae Dei misericordiae erga omnes peccato-
res speculum decet, ne desperent vlli, sed conuer-
tentur ad Deum, et in eo spem vitae aeterng ha-

29CAPVT I.
beant. Ex hoc loco apparet quam sit enorme sce-
lus persequi Christi doctrinam et seruos, quan-
quam homines zeli velo conantur excusare tam
impium facinus. Persequuntur enim Christum
ipsum, quo scelere nullum esse maius potest Act.
9. quanquam ex iis tamen ipsis alii aliis grauiùs
peccant:Ii grauius, qui scientes veram esse eam
doctrinam nihilominus insectantur. Leuiùs autem
qui eam esse Dei doctrinam ignorant, inter quos
fuit Paulus. In se vero primo dicit patefactam
Dei clementiam illam ingentem, quod non est
accipiendum, ratione temporis. Omnes e-
nim sumus natura filii irae, et neminem ante Pau-
lum vocauit ad se Christus, aut hodie vocat, qui
non sit natura illius hostis et persequutor, si votum
spectes: Sed se primum vocat aliorum comparatio
ne, et sceleris sui detestatione, id est, insignem
peccatorem et caeteris capitaliorem Ecclesiae Dei
Definit autem fidem et a subiecto, circa quod
versatur. Est autem Christus: et a fine, quem
spectat vel potius sperat. Est autem vita aeterna.
17 Regi autem aeterno, immortali, inui-
sibili, soli sapienti Deo honor, sit et gloria
in secula seculorum. Amen.
Epiphonema, id est, sententia summi ardoris
et vehementiae plena, in lquam ex diuinae erga se
misericordiae meditatione erumpit Paulus, quo-
niam zeli sui feruorem, et suae gratiarum actionis
silentium comprimere iam non possit amplius. I-
taque effundit hanc praeclarissimam vocem de
stupenda Dei bonitate, primùm quidem erga se

30AD I. PAVL. AD TIM.
patefacta: deinde quae cernitur in caeteris rebus
omnibus. Quae nanque de Deo hoc loco dicun-
tur, illi semper competunt, quanquam ad Pauli
conuersionem optime quadrant, in qua Deus
suae bonitatis, sapientiae, gloriae, et immutabilita-
tis specimen eximium ostendit. Ergo si quid mi-
rum et incredibile inest ac occurrit in tanta Pau-
Ii conuersione, ne mirentur. Nam est Deus qui
conuertit, Deus, inquam, ille rex, et aeternus, qui
potest omnia, et ab aeterno fuit. Si quid alienum,
et nouum apparet in eadem factum conuersione
est Deus ille sapiens. Si quid praeter humanam ra-
tionem extitisse cernitur, idem ille Deus est inuisibilis,
vt qui alia, quam carnali ratione operatur et exe-
quitur sua consilia, sua beneficia confert, et Euan-
gelium suum prouehit. Itaque haec omnia Epi-
theta sunt rot ἀιτιολογίαι, ne fictitium hoc esse vi-
deatur, et impossibile foctu quod Paulus de se
narrat, et de Dei misericordia in conuertendis
sceleratissimis.
Similia Epiphonemata passim apud Paulum
occurrunt, vti Romanor. 9. vers.5. et infra 6 v. 16
Quatuor autem Epitheta Deo tribuit, Vocat
enim Regem seculorum, immortalem, inuisibi-
lem, sapientem et quidem solum. Alia quoque
alibi. Deo nomina tribuuntur, sed hic selegit Pau-
lus, quae magis circunstantiis sui facti et vocatio-
nis conueniebant, Romanor. 1.V.2o. et Exod.34.v.
67. et passim in Psalmis et haec, et alia leguntur.
Rex seculorum) dicitur quia condidit tempo-
ra non tantùm haec quae dicuntur Αʹιώνιά Tit.1.V.2
et a rerum conditarum siue creatarum initio ce-
peruntised illa quae fluxerunt ante mundi crea-

31CAPVT I.
tionem, si modo nobis liceat bona Peripateti-
corum venia illam durationem tempus appella-
re, vt docet Augustinus in liber Confe.11. Est enim
Deus ante omnem temporis non tantùm dura-
tionem: sed etiam cogitationem. lstud tamen E-
pitheton quidam de Christo proprie scribi pu-
tant, quia Pater seculi nominatur Isai.9. vers. 6.sed
alius est illius loci sensus. Idcirco autem Deus. i.
Trinitas ipsa appellatur Rex seculorum. vt
immutabilis et aeternus Deus esse intelligatur,
qui nullum temporis principium habeat: Cui
subsequens est, vt sit immortalis. Hoc enim signi-
ficat ἄφθαρτος. Nec enim ad mores incorruptos
pertinet haec vox, vt nonnunquam accipitur, sed
finem temporis excludit, que madmodum aeter-
nitas principium ὑπάρξεως.
Inuisibilem) vocat iuxta illud Christi, Deum
nemo vidit vnquam Ioan. 1.vers.18.id est, huma-
no visu Deus conspici non potest, vt explicat
Augustinus liber I.de Trinitate cap.6. Beati quidem
Deum vident et videbunt, sed alia ratione et vi-
sione, quam haec nostra est. Hoc de solo Patre
quidam dici putant, quia Filius per carnem as-
sumptam factus est nobis conspicuus Deus, quem-
admodum etiam loquitur Paulus infra 3. vers.16.
At nec in Christo ipsa deitas fuit conspecta, imo
velo carnis fuit obducta et obtecta. Praeterea di-
cit Christus ipse, qui me videt, videt et Patrem
Ioa. 1a v.9 vt ad Filium quoque hic locus referri
debeat, quatenus Deus est.
Sapientem) vocat non eo modo, quo nos ho-
mines saepe sapientes dicimur, sed incomprehen-
sibili prorsus sapientia, qua solus sapiens est et

32AD I. PAVL. AD TIM.
quae quemadmodum. ait id I Corinth 2. sapientia
repugnat et aduersatur mundi et hominum sa-
pientiae, vt si quid in ipsius operibus non compre-
hendimus, obmutescamus, et Dei consilium im-
mensum adoremus, non autem in temperie qua-
dam animi agitati obstrepamus Deo, quod mul-
ti faciunt.
Soli) Quaesitum est vtrum haec vox ad Deum,
an ad vocabulum sapienti sit referenda: quasi hic
Deus vel solus Sapiens, vel solus Deus appelletur
qui est aeternus, immortalis, inuisibilis. Variae
sunt interpretationes. Ego vero potius existima-
uerim illud coniungendum esse cum proxima
voce, Sapienti. Hic enim miram Dei sapientiam
praedicat Paulus, quae nulli homini satis nota esse
potest, per quam e miserrimis et desperatissimis
peccatoribus, et Euangelii persecutoribus prae-
cones, pastoresque Ecclesiae suae facit mutans eos
mira sua potentia et virtute, vt ex lupis saeuissimis
fiant oues placidissimae Isai.11.
Honorem autem et gloriam tribuit Deo. Ali-
bi alia quoque tribuuntur, vti in Epist. Iudae in
fine et 2. Petri 3.vers.18. quae duo videntur ita se-
parari et distingui posse, vt τιμὴ sit ipsius maie-
statis Dei excellentia, splendor, admiratio, et
virtus: δοξα vero illius tantae virtutis praedicatio,
praeconium, et celebratio, quae fit ore hominum,
vel Angelorum. Prius enim Dei maiestas agno-
scenda est, post praedicanda.
Quaeritur autem. Vtrum haec de solo Patre, an
etiam de Filio dicantur, et de Spiritu sancto, quia
Arriani ad solum Patrem haec per tinere vo-
lunt, quem vnum proprie quoque contendunt

33CAPVT I.
esse Deum Chrysostomus autem ad Filium hic
refert. Respond. Si verba spectentur, ad Patrem
referri, cui supra quae sunt propria diuinitatis tri-
buerat Paulus: si tamen res ipsa definiatur etiam
ad Filium, et Spiritum sanctum referri, quia pa-
ris sunt Filius et Spiritus sanctus cum Patre di-
gnitatis: et confirmatur 2 Petri 3. vers. 18. nostra
sententia. Quia vero superio. versiculo Christum
nobis vti mediatorem, et hominem Paulus pro-
posuit, ex more suo et scripturae, in Patris perso-
na complectitur et restringit, quae sunt propria
diuinae naturae. Est vero periculosa Erasmi anno-
tatio ad hunc locum, qui id rarum esse in Apo-
stolicis literis ait, vt Dei vocabulum Christo et
Spiritui sancto tribuatur. Ac ne in symbolo qui-
dem Apostolico, Filium et Spiritum sanctum
Dei nomine concedit proponi nobis. In quo to-
to coelo errat. Nam qua ratione Patrem confite-
mur esse Deum, cùm dicimus Credo in Patrem:
eadem etiam Filium agnoscimus Deum, quia sic
enuntiamus, et in Filium: idem de Spiritu sancto
et in Spiritum sanctum, praeterquam quod ita
pronuntiatur prima illa pars Symboli Credo in
Deum, vt illic dispunctio adhibeatur Credo in
Deum, et susistat vox: deinde explicatur quis sit ille
Deus, nempe Pater, Filius, et S sanctus distincte.
18 Hoc mandatum commendo tibi, fili
Timothee, nempe vt secundum praegressas
de te prophetias, milites per eas bonam illam
militiam.
Regressio est ad propositum, et huius Epistolae

34AD I. PAVL. AD TIM
proprium argumentum, quod digressione illa
superiori de vocatione miraculosa Pauli fuerat
interruptum. Ergo postquam a quibus vitiis Pa-
stori Ecclesiae sit cauendum docuit, adiicit quae
sit summa totius muneris ipsorum, nempe et vt
Fidem sanam habeant, et Conscientiam bonam
et integram. Fidei nomine doctrinam vniuersam
intelligit, quae ex puro Dei verbo docetur in Ec-
clesia:imprimis autem Euangelium significat, quae
pars Scripturae fidem nobis proprie proponit,
Bona conscientia ad ipsius pastoralis muneris
executionem pertinet. Facit enim illa, vt syncere
recte et integre, quemadmodum oportet, in to-
to et vitae et vocationis nostrae cursu versemur,
et nauigemus, donec ad portum peruenerimus.
Est autem is portus mors. De vtraque sup. copio-
se vers.5.
Ex hoc autem loco facile intelligi potest, ec-
quod pastoris munus esse velit Paulus. Id quod i-
pse Tit.1.vers.9. amplius docet et Petrus I Pet.5.
vers.2. Nempe vt pascant gregem Domini ver-
bo Dei, quod proprium est animorum alimen-
tum. Ad quod et doctrina pura, siue sana cogni-
tione illius verbi opus est: et prudenti synceraque
eiusdem dispensatione, et ὀρθοτομίᾳ vt loquitur
Paulus ipse inf. 2 Timoth. 2 id est, ne sit persona-
rum acceptator Minister verbi Dei: sed exactor
a quoque officii, et cultus Dei. Quod si idem tunc
de officio Episcopi receptum et constitutum fuis-
set, quod postea et in Papatu constitutum est, cer-
te neque doctrinam neque bonam conscientiam commen
daret et requireret in Episcopo Paulus. Quanquam
enim Episcopum explorandum et exanimandum illi

35CAPVT I.
seribunt cano. Qui Episcopus ordinandus dist.25.
tamen cùm munus Episcopi describunt et defi-
niunt eo modo illi loquuntur, vt nihil plane cum
hoc Pauli loco conueniat in cano. Perlectis dist.25
Ad Episcopum pertinet Basilicarum consecrati o
Vnctio altaris, consecratio Chrismatis: ipse prae-
dicta officia et ordines Ecclesiasticos distribuit:
ipse sacras virgines benedicit, etc. Quae mera
sunt tam sanctae dignitatis ludibria, nimirum tam
procul a vero Episcopatus sine in Papatu reces-
lum est.
Commendat autem Paulus hanc suam, quan-
quam breuem pastoralis muneris descriptionem
duplici argumento, Generali, et Speciali, quo di-
ligentiùs et a nobis omnibus, et a Timotheo ex-
cipiatur et obseruetur diligentiùs. Generalis qui-
dem ratio est quae a genere sumpta est, dum Prae-
ceptum appellat, ergo non negligendum impu-
ne, et Depositum. Specialis ratio commendationis
spectat Timotheum, et tum a suo in eum amore, tum
ab ipsius officio ducitur, qui Prophetias de se ha
beat plures Praecedentes, vt certus sit de Dei au-
xilio, et sua vocatione, Quod ad Prophetias, qui-
dam, vt Chrisostomus, eas accipit de ordinaria
via et electione, quam obseruatam esse vult in
Timothei electione: alii de extraordinaria acci-
piunt, qualis illa, quae clara Dei voce facta est
Actor. 13. Tale de Timotheo extitisse Dei te-
stimonium volunt. Actor. 16 vers. 2. Ego extraor-
dinariam electionem accipio hoc loco.
Vt milites per eas) Explicat Paulus qui modus
sit Euangelici ministerii fideliter exequendi, ni-
nimirum, durum saepe certamen subeundum esse

36AD I. PAVL. AD TIM.
sed in eo debere Timotheum sustentari bona spe
quae Dei promissionibus generalibus, et praece-
dentibus illis Prophetiis incumbat. Ministerii ve-
ro Euangelici cursum comparat militari certami-
ni, nec hic modo, sed in 2 Timoth. 2.vers.3 4.v.
7. vti et Deus ipse se comparat duci. Exod.15.V.5.
vt intelligatur qualis sit Ministrorum conditio,
nimirum dura et certaminum aduersus haereses
et vitia hominum plena. Neque vero hoc facit,
vt Episcopi militaribus se negotiis immisceant.
Iure enim damnantur, qui arma tractant, Episco-
pi. Nam nemo militans Deo, se implicare debet
illis negotiis 2 Timoth.2. vers.4 Hoc enim genus
militiae est spirituale, non carnale, et arma Epi-
scoporum sunt spiritualia:nempe, preces, lachry-
mae, verbum Dei:non autem carnalia, qualis est
gladius bombarda, etc.
19. Retinens fidem et bonam conscien-
tiam: qua repulsa, nonnulli fidei naufragium
fecerunt.
Continuatio est: si militudine enim docet quan-
tum sit erroris huius, qui in ministerio Euangeli-
co committitur, imprimis autem in bonae conscien-
tiae desertione periculum. Est enim fidei naufra-
gium. In quoet magnitudo periculi, quia fit iactu-
ra fidei: et terror ostenditur atque metus, quia
naufragium appellatur. Est igitur bona conscientia
velut arca fidei et sanae doctrinae, ac intelligentiae
thesaurus: tanquam illius cynosura, a qua qui de-
flectunt, se et nauem, id est, intelligentiam illam
sanam perdunt, iusto Dei iudicio in eos grassante

37CAPVT I.
perciti. Ex ea igitur scilicet bona conscientia torum
vitae nostrae cursum regere debemus. Quod autem
bonam conscientiam homines Ethnici commen-
dant, quale est illud, Nil conscire sibi nulla pal-
lescere culpa. Hic murus aheneus esto. et, Con-
scientia mille testes. item, Bono viro nihil prae-
ter culpam praestandum, et caetera huiusmodi:
vim quidem testimonii conscientiae demonstrant,
quanta sit: praecipuum tamen periculum, quod
ex ea spreta metuendum est, non ostendunt, quod
est hoc, amissio et euersio verae fidei doctri-
nae, et cognitionis de nostra salute et Dei erga
nos misericordia.
20 Ex quibus Hymenaeus et Alexander:
quos tradidi Satanae, vt discant non blas-
phemare.
Hoc ipsum duobus exemplis confirmat, Hy-
menaei et Alexandri, de quorum altero agit hic
ipse in 2 Tim. 2.V. 17. cuius errorem qualis fuerit
describit, in quem Alexandrum quoque incidisse verisi-
mile est. Fuit autem hic Alexander Ephesius Act.
19.V. 13. Vtrunque autem ad terrorem caeterorum
pseudopastorum punit Paulus excommunica-
tione quam solenniter antea in Ecclesia factam
fuisse verum est. Hic autem eam repetit, vt intel-
ligant omnes, quo iudicio digni sint omnes hae-
retici obstinati. Verba autem haec tradidi Satana
quid significent, D. Beza in I Corinth.5. vers.5.
explicuit, ad quem lectorem remitto. Nam illic
melius explicatur, quam in canon. Audi denique.
De forma vero Papisticae excom municationis

38AD I. PAVL. AD TIM.
vbi duodecim Sacerdotes circunstant Episcopum,
et lucernas ardentes habent, quas in terram proii-
ciunt. vide canon. Debent duodecim Sacerdotes
1I. quaest.3.
CAP. II.
ADHORTOR igitur ante omnia
vt fiant deprecationes, preces, po-
stulationes, gratiarum actiones pro
quibus uis hominibus.
Transitio est ad alteram Euangelici muneris
partem, quae est publicarum precum pro quoli-
bet hominum genere conceptio et profusio co-
ram Deo. Quae disputatio commode subiicitur
tum ad susceptum argumentum, quia pastorem
Ecclesiae de omnibus sui muneris partibus Pau-
lus informat:tum etiam ad superiorem conclu-
sionem, quia hoc ipsum est optimum pietatis
Christianae exercitium, et verae fidei conseruandae
modus tutissimus. Precibus enim impetramus a
Deo, vt in sana ipsius doctrina et metu pergamus
confirmemur, et crescamus. Hoc autem loco et
capite Paulus breuiter complexus est, quaecun-
que de oratione siue precibus Christianorum
quaeri possunt. I Quae sit, et quot eius genera.
2 A quibus sint preces fundendae. 3 Pro quibus
4 Vbi siue quo in loco. 5 Quando. 6 Quomo-
do et qua cum animi reuerentia, et totius coetus
decoro: quae singula suis locis a nobis (Domino

39CAPVT II.
dante) explicabuntur.
Loquitur autem imprimis Paulus de publicis
Ecclesiae precibus, non de singulorum Christiano-
rum priuatis precationibus, quae fiunt a quoque
domi et in conclaui. Nec enim has in domibus
singulorum fidelium pastores facere debent: vel
sufficiunt.
Sed primo loco quaesitum est. Quot sint pa-
storalis curae et muneris partes, vt intelligatur
quam recte et ordine omnia persequatur Paulus
Respondent Canonistae esse tres. Astaria siue ba-
silicas totas consecrare: virginibus benedicere:
Ecclesiasticos ordines distribuere, vt diximus
supra ex canon. Perlectis S Ad Episcopum Di-
stinct. 25. Haec Euangelici ministerii definitio
prorsus inepta est, et vana, cùm nihil huic simile
doceat scriptura. Quare illi ipsi se reuocant, et
alibi corrigunt, et melius sapiunt tota distinct. 85.
Nam docent Episcoporum munus esse vt doceant
corripiant, liberales sint. Priora duo reipsa pars
sunt pastoralis muneris: tertium et postremum
non item, sed illi cum omnibus Christianis com-
mune. in Epist. vero ad Hebraeos cap.5.vers.1, 8.
vers.3. 9. vers. 24. dicitur fuisse officium Sacerdo-
tis offerre, et precari pro populo. Paulus in Epist.
ad Titum 1.vers.9. inf. cap.4. vers. 11. 2 Timoth.4.
vers. 2. ait, ministerium Euangelicum positum
esse in eo, vt pastores doceant sanam doctrinam,
refutent falsam, denuntient et corripiant siue in-
crepent aberrantes in Ecclesia. Hic autem addit
etiam ad eosdem pastores pertinere, vt ipsi precen-
tur publice pro tota Ecclesia, et praecipuis illius
membris. Ratio est, I. quia, vt ait Chrysostom.

40AD I. PAVL. AD TIM.
Pastor est velut communis totius coetus pater,
qui omnium curam gerit.2. Quia est publicum to-
tius Ecclesiae os, vt nos in doctrina, et iis quae huic
connexa sunt, erudiat, qualis est oratio. Ergo et
precari debet, quia eo precante tota Ecclesia orat.
3 Hoc fuit officium olim sacrificatoris, in quo
nulla caeremonia continetur. Hebr. 9. vers. 24.
Numeror. 6.vers. 23. 4 Denique mos veteris
Ecclesiae, quae Dei spiritu regebatur, in qua pro
toto coetu, et ipsius nomine Pastores fundebant
preces Deo, et populo benedicebant, vt ex variis
historiis constat, et annotat Augustinus Epist.9o.
Ergo cùm sint haec tria praecipua pastoris mu-
nera et officia, Docere, Corripere, et Precari,
complexus est Paulus, Docendi verbo etiam corre-
ptionem. Precationem autem hic seorsim perse-
quitur, quia est ministerii Euangelici pars prae-
cipua, vti diximus.
Magnam autem vim esse huius publicae preca-
tionis, et magnam illius habendam esse curam a
pastore, docent haec verba Pauli et commenda-
tio, ante omnia πρῶτον πάντων. Est enim compa-
ratio, et commendatio huius exercitii, tanquam
omnino necessarii in Ecclesia Christi, et vtilissi-
mi, denique retinendi. Neque tamen haec verba
confirmant, vel iuuant Audaeorum siue Messala-
niorum haereticorum errorem, qui puppim et
proram salutis in precationibus, id est, certis
statisque horis factis orationibus et de murmu-
rationibus (quod hodie faciunt Monachi Papi-
stici) ponebant: sed tantùm docet Paulus, quam
debeamus sedulo et diligenter precari Deum: et
quam solicitum de eo debeat esse non modo pa-

4ICAPVT II.
storis, sed singulorum etiam fidelium studiym.
Preces enim publicas quidam impiissime, etiam
hodie contemnunt.
Ait autem Paulus, Adhortor, Quae vox negli-
gentiam nostram perstringit, et arguit. Quan-
quam enim et Dei ipsius maiestas, et promissio
iussióque: item fructus ipse, quem ex precibus
nostris vberrimum sentimus, satis nos ad precan-
dum excitare deberet, sumus tamen natura no-
stra mire ad orandum frigidi, et torpentes. Itaque
exhortandi et euigilandi sumus. Christus ipse nos
ad petendum et precandum adhortatur. Petite
et inuenietis, Matth.7. vers. 7. Vae igitur somnio
pigritiaeque nostrae etc. Luc. 17
Ut fiant deprecationes) Primum praeceptum
ponit quod est, faciendas esse preces in Dei coetu
cui secundum adiungit, nempe pro omnibus: ex
quibus tertium iam facile colligi potest, A quo
fieri debeant: nempe, a pastore. Nam agit (vti di-
ximus) de publicis precibus. Sed ex hoc ipso lo-
co definiri potest, Quid sit oratio, et quot illius
sint genera siue species. Precandus est igitur Deus
quod extra dubium est, et concedunt non modo
Christiani homines: sed etiam Ethnici et profa-
ni, vt et Tertullian. in libro de Testim. conscien-
tiae, et Iustinus Martyr in liber de Monarchia Dei
copiose docent: item, Iuuenalis, Persius, et Hora-
tius et alii poëtae id docent. Homerus, et Virgi-
lius, qui suos inducunt preces fundentes ad Deum,
et eum inuocantes. Nec gens vlla est, quae si testi-
monium et vocem propriae conscientiae audiat,
hoc axioma neget esse verum, vel refutet.
Vult autem Paulus fieri deprecationes, preces

42AD I. PAVL. AD TIM.
postulationes, et gratiarum actiones. In quo pri-
mum est obseruandum non temere tot voces es-
se simul congestas, sed partim vt precandi assi-
duitatem et studium inflammet, incitet et inii-
ciat nobis his tot verbis, nósque excitet, quem-
admodum dixi: partim vero vt diuersa esse pre-
cationum genera ostendat, quemadmodum di-
uersi sunt hominum affectus, diuersa hominum
conditio, diuersa nostri status ratio, et ita pastor
scite accommodet quae sunt cuiusque orationis
generis propria. Denique, vt ostenderet Paulus,
regum, et principum, caeterorumque hominum
commemorationem in nullo precum genere o-
mittendam esse, tot species commemorauit, ita-
que omnes negligentiae tollit excusationes.
Cap.1. Quaeritur autem primum quomodo hae
voces differunt δέησις, προς ἀχὴ , ἔντάξις, et Εὐχαρι-
στία Quod vt commode fiat primùm explicetur
et definiatur, quid sit oratio in genere
Est oratio (ait Damascenus) πρεπόντων αἴτησις,
id est, Decentium postulatio petitióque a Deo.
Igitur complectitur res, quae sunt a Deo postulan-
dae. Illas enim solas fas est, et decet nos petere a
Deo. Dicitur autem a Latinis Oratio ab ore,
quia ore fit. Nec enim orationem vocabant quae
intus et corde tantùm conciperetur, non etiam
ore proferretur. Vnde orationis vim in dicendo
maximam et in gestu esse respondent. Varro liber
5. de lingua Latina. Hebraei vocant תפלה a iudi-
cando, quia deiici nos coram Deo necesse est, si
vere precari velimus, id quod ex animo sensuque
nostrae inopiae facile fiet. Definitur etiam oratio
Dei veneratio animi nostri vota et affectus illi

43CAPVT II.
pandens, vt auxilium ab eo impetremus. Id colli-
gitur ex Tertulliano, et Psal. 142.vers.2
QQuotuplex autem sit oratio quaeritur, Resp.
Est duplex, Implorans eaque pro nobis, vt Bona
det Deus, Mala auertat et auerruncet: vel pro
aliis. Et Agens gratias, Est Εὐχαριστία Psal.22.
Quae inuocat et petit αἴτησις appelletur nomi-
ne generali, et oratio siue ἀχὴ Quae vero pro no-
bis ipsis postulat a Deo bona προς ἀχὴ dicitur, vt
Psal 61. Quae petit vt a nobis auerruncentur et a-
bigantur mala, δένσις vti Psal. 14o.
Quae pro aliis interpellat et intercedit apud
Deum est ἔντάξις, vel μεσιτεία. Haec tot sunt ge-
nera precationum publicarum. Vide tamen Au-
gust. Epist. 59.
Cap. 2. Quaeritur autem a quo fieri preces
debeant et possint. Resp. Ab omnibus in vni-
uersum: sed priuatae a priuatis. Publicae vero a
solis iis qui Ecclesiae praesunt, quales pastores et
olim Diaconi. Ac quoad priuatos scribit Chryso-
stom. iam olim fuisse solitos Christianos bis in
die, scilicet, mane, et vesperi domi precari, adeo
vt milites ipsi in castris id consuessent, et data est
illis a Constantino breuis formula et precatio,
quam mane et vesperi dicerent. Eusebius liber 4. de
vita Constantini. Sed de publicis precibus hic a-
gimus.
Primùm igitur Pastores debent precari publi-
ce. Ad eos enim haec res pertinet. Sed etiam ex
veteri Ecclesiae disciplina Diaconi possunt et
Presbyterii etiam ii, qui doctrinam non tractant.
Eorum enim muneri preces adiunctas fuisse scri-
ptum est, in canon Perlectis 5 ad Diaconum dist. 25

44AD I. PAVL. AD TIM.
et apud Socratem Scholast. lib, 2. Histor. cap.11.
etiam praesente Episcopo, quanquam eodem prae-
sente sacramenta administrare Diaconus non
potuit, vt est in cano. Peruenit distinct 93.nisi ab
Episcopo iussus esset.
Quod autem obiici potest de Solomone, qui,
adstante summo sacrificator, etamem preces publi
cas pro populo fudit, vt est 1. Regum 8. vers.14.
non obstat. Hoc enim semel tantùm factum est, et
quidem extraordinarie. Nam Azarias rex et suc-
cessor Solomonis, qui in Sacerdotii munus irrue-
re voluit a Deo lepra percussus est, et segrex fa-
ctus 2. Reg. 26. vers.18.
Cap.3. Quaeritur pro quibus fieri debeant preces
Resp. pro omnibus, id est, quouis hominum ge-
nere, religione, sexu, aetate, conditione. Sic enim
vox πάντες hoc loco sumitur, vti et postea quem-
admodum doctissimus Beza obseruauit. Ratio
est, Quod homines quosuis pro Dei creaturis, et
pro proximis nostris agnoscero debeamus. Ergo
omnium vita, salus, et conditio nobis curae de-
bet esse, nec quisquam negligendus, quantunuis
pauper, humilis et abiectus.
Excipiunt tamen quosdam Scholastici, impri-
mis inimicos nostros, pro quibus non putant spe-
cialiter orandum esse. Communia enim humani-
tatis officia tantùm illis tribui oportere: non au-
tem haec tam egregia, quae solis amicis debemus,
qualis est oratio. Durand. in liber 3. Sentent. distin.
3o. quaest. 1.et Thomas in 2. 2ae quaest. 25. Quae
sententia quam sit falsa docet Christus ipse Matt.
5,vers. 44. Precamini pro iis, ait, qui vos infestant.
item docet hic Paulus qui iubet nos precari pro.

45CAPVY II.
regibus, qui tunc proculdubio erant infesti hostes
Christiani nominis, et persecutores.
Quaeritur vero vtrum pro excommunicatis et
haereticis sit in publicis precibus precandus Deus.
Nam qui orat cum excommunicato, est et ipse
excommunicatus canon. Qui communicauerit
1I.quaest.3. qui canon est ex consil. Chartag. 4. cap
73. Deinde dicit loan.ne salutandos quidem eos
esse, aut Aue illis dicendum 2. Ioan. vers.1o.11.
quare nec pro iis videtur esse precandum. Resp.
Cùm aberrantes sint in viam reuocandi. vt mo-
net Iacobus cap.5. vers. 19. nec excommunicario
ad subuersionem, sed ad aedificationem sit insti-
tuta, vt conuertatur ad Deum qui peccauit.2. Cor.
7.vers. 1o.1o. vers.8.etiam pro haereticis et excom-
municatis est precandum, eóque vehementiùs et
ardentiùs, quo magis sunt a Deo illi alieni et
exitio suo proximi. Atque haec breuis responsio
est.
Quaeritur etlam Vtrum pro viuis solùm sit in
Ecclesia precandum, an etiam pro mortuis: haec
quaestio videtur ardua et valde difficilis propter
morem veteris Ecclesiae, et propter ea, quae scribit
Epiph. contra Ærianos haeres.75. qui hoc fieri de-
bere negarunt. Omitto enim quod Papistae ex2.
Machabus 12. vers.43, et a5. afferunt. Primùm enim
non sic legitur, vt legunt, Bonum est orare pro
mortuis, et totus ille locus pertinet ad spem de
resurrectione carnis, non ad preces pro mortuis.
Deinde quod est vers.4o. Res est igitur salutaris et
sancta, plane glossema esse apparet. Denique nec
fidem meretur ille totus liber cùm sit Apocry-
phus, et excusationem authoris longe a Canoni-

46AD I. PAVL. AD TIM.
cis libris dissimilem contineat cap.15v.39. Affe-
runtur igitur testimonia veterum, imprimis au-
tem Augustini liber de Cura pro mortuis cap. 18.
quod canonizatur (vt vocant) cano. Non aestime-
mus 13 quaest.2. item aliud eiusdem Augustini di-
ctum cap. 11o. in Enchirid. Sed etiam Arnobius
vetus scriptor Ecclesiasticus idem confirmat liber
4. Aduers. gentes sub finem libri nempe pro viuis
et mortuis in Dei Ecclesia precatos esse Chri-
stianos. Resp. Nullo verbi diuini fundamento
niti August. vel Arnobium, sed sola quadam er-
ga mortuos beneuolentia et humanitate, solisque
coniecturis. Id quod nec Augustinus ipse dissimu-
lat. Praeterea possunt adduci alii eiusdem August.
loci, ex quibus quam varius in ea re fuerit intel-
ligetur, quemadmodum in Enchir. pridem
annotauimus. Denique opponuntur Augustino
scriptores, patresque Ecclesiastici, et ii quidem
pii, et Orthodoxi, quemadmodum Ambrosius in
libus qui inscribitur Abraham cap.9. vbi id tantùm
mortuis a viuis praestandum docet, vt eos sepe-
liant: non vt pro iis orent, id quod etiam videtur
confirmari posse responso Christi quod est Matt.
8. vers. 22. Obiicitur etiam Hieronymus, cuius
haec est apertissima sententia. In praesenti seculo
siue orationibus siue consiliis inuicem posse nos
iuuari. Cùm autem ante tribunal Christi veneri-
mus, nec Iob, nec Noe, nec Daniel, rogare posse
pro quoquam. Quam sententiam Papistae ipsi in
suos canones retulerunt cano. in praesenti 13 dist.2.
Origo autem huius mali ex paruis initiis cepit.
Primùm ex eo quod cepit piorum, qui pro nomi-
ne Christi passi erant, et mortui, in Ecclesia et

47CAPVT II.
imprimis in Synaxi, publica mentio publice fieri.
Vnde Martyrologia nata sunt, qui sunt libri in
quibus nomina Martyrum descripta erant, quae
ex scripto in communicatione Coenae recitaban-
tur. Inde ad eorum sepulchra ceperunt homines
precari, et vigilias agere, et liba offerre, vt docet
Augustinus in liber de Moribus Ecclesiast. cap.14.
et Epist.119. quem tamen morem idem Epist.64
sublatum et abolitum esse cupit.
Addunt Papistae quasdam exceptiones alias,
quae sunt nullius momenti. Ac primum interdi-
cunt ne omnino pro iis oretur, qui sibi manus vio-
lentas attulerunt: qui si mortui sunt, vera est eo-
rum sententia, sin minus, falsa. Possunt enim resi-
piscere. Est tamen hoc Papistarum dictum in cano.
Placuit vt hi 23. quaest.5. et est ex concil. Bracca-
rens. Act. 34.
Deinde iubent, ne precemur pro clericis qui
in bello pro Gentilibus occubuerunt, dum eorum
partes et castra sequuntur. Est ex Tiburiensi con-
cilio in cano. Quicunque clericus 23. quaest.8. Sed
haec exceptio vana est, quia non est pro mor-
tuis orandum.
Excipiuntur igitur ab hoc Pauli dicto ii soli,
qui in Spiritum sanctum peccant, pro quibus mi-
nime est precandum, quemadmodum docet loan.
1. Epist5.vers.16. et exemplo Saulis confirmatur
1. Samuel 16. vers. 1.
2 Pro regibus et quibusuis in eminentia
constitutis: vt tranquillam ac quietam vitam
degamus cum omni pietate et honestate.

48AD I. PAVL. AD TIM.
Πρόθεσις quae non modo superius praeceptum
illustrat: sedetiam explicat. Addit enim illud i-
psum, de quo magis aliqua et anceps quaestio e-
rat pro ratione temporis, quia tum omnes pene
magistratus: imprimis autem summus, qui erat
Romanor. Imperator, erant et infideles, et per-
secutores Ecclesiae. lubet tamen vt pro iis Magi-
stratibus precemur, non tantùm Summis, quales
regum nomine significantur: sed etiam lnferioribus,
qui describuntur ex eo, quod supra reliquum popu
lum eminent Dubitari vero de iis maxime potuit,
quod Euangelicae doctrinae essent hostes, qualis
Nero Imperat. dissimilis locus 1. Tessalon.2.v.
16. vbi qui praedicationem Euangelii impediunt,
in manifestorum reproborum numero et albo
recensentur. Deinde vetus Ecclesia preces con-
cepit aduersus Iulianum Apostatam imperatorem.
Sed solutio ex eo est, quod ii, de quibus agit
Paulus in Thessal. cap. secundo non ignorantia,
non sola infidelitate animi : sed obstinata pror-
sus malitia peccabant, et tanquam in Spiritum
sanctum, vti peccauit Iulia. Apostata. Distinguendi
vero sunt qui hoc modo peccant ab istis, dequi-
bus agit Paulus hoc loco.
Similis locus est, Hier. 29. vers. 7. orate pro
pace Babylonis. item orate pro iis qui vos per-
sequuntur. Denique vetus mos Ecclesiae idem pro-
bat, in qua pro Imperatoribus et praesidibus pro-
uinciarum, quanquam eam affligerent, orabatur,
quemadmodum scribit in Apologet. Tertullia.
et Iustin. Martyr.
Donatistae tamen contra disputant, quod Im-
peratoris edictoipoena in eos, si in errore persta-

49CAPVT II.
rent, indicta esset. Nullos enim' aut paucos o-
mnino reges pios fuisse contendunt, vel Ecclesiae
fauentes. Sed eorum argumentis ineptissimis et
falsissimis respondet Augustinus in liber Contra
secundam Epist. Gaudentii.
Addit autem rationem Paulus, quo et superiorem
exhortationem, confirmet, et nos ardentiùs inflan-
met, atque stimulos addat et excitet ad officium. Est
autem ducta haec ratio ab immensa quadam vtilitate,
quae triplex hic enumeratur, nimirum quod Ma-
gistratuum ope et ministerio Pax, Pietas, et Ho-
nestas inter homines stabilitur et conseruatur.
Ac pax quidem siue tranquillitas tum publica
tum priuata, ad quam constituendam ordinatus
est a Deo Magistratus: atque etiam Dei praece-
pto gladium gerit, vt docet idem Paulus Rom.13.
Vtraque vero pax est Dei donum, et summum
omninóque necessarium humanae societatis reti-
nendae vinculum.
Pietas vero, quae Dei cultum continet etiam
ad Magistratus politici, non tantùm pastoris curam
et officium pertinet, quia vtriusque tabulae con-
stitutus est custos Magistratus. Conuenit autem
haec sententia cum Psalmo 101. et cum exemplis
Iosiae, Ezechiae, Theodosii, Constantini Magni et
aliorum piorum regum, qui cultum Dei depraua-
tum ex ipsius verbo reformarunt et restituerunt.
Ex hoc autem loco concludi certissime potest e-
tiam inquisitionem de haeresi, et punitionem e-
orum, qui merito erroris et haeresis damnati sunt
ad Magistratum pertinere, quemadmodum etiam
disputauit Augustinus, quanquam Castallionistae
hoc nostro seculo negant, et farraginem omnium-

50AD I. PAVL. AD TIM.
que errorum licentiam concedendam scribunt
et deffendunt, ne quis, aiunt propter suam opi-
nionem puniatur, quasi vera religio sit opinio
quaedam et hominum commentum.
Honestas decorum proprie est, vt non tantùm
nostra cum proximo commercia regantur rectis
et aequis legibus, sed etiam omnis honesta mo-
destaque conuersatio inter nos locum habeat, e-
tiam in rebus mediis, et quas indifferentes vocant,
veluti in communi vestitu, victu, officio, et qua-
tenus pro quoque hominum genere et vocatione
distinctio quaedam officiorum est inter homines
adhibenda. Haec ἀταξία ordo et politia honesta
magnam aedificationem habet, et verae pietatis
quodammodo custos est.
Confutat autem hic locus pulcherrime Ana-
baptistas, qui Magistratum ex Ecclesia Dei tol-
lunt, vt pestiferam ἀναρχίαν inducant. Quam sit au-
tem illius vsus vtilis et Ecclesiae necessarius vel
vna haec Pauli sententia perspicue demonstrat.
Sed quaesitum est, Num pro iis tantùm Magi-
stratibus sit precandum, qui suo recte defungun-
tur officio, et a quibus pax, pietas, honestasque
constituitur aut conseruatur. Resp. Ipsum Ma-
gistratus finem, qualis a Deo praescribitur, spe-
ctandum, non autem vitia personarum quae eos
gerunt. Hic enim in vniuersum harum vocatio-
num finis est, quem proponit Paulus, propter quem
nobis commendati esse debent Magistratus, id est,
qui munus publicum gerunt, quanquam male of-
ficio suo fangantur. Sed pro bonis orandum est,
vt eos nobis Dominus conseruet. Pro malis au-
tem vt eos conuer tat et ad officium faciundum

51CAPVT. II.
excitet spiritu suo. Itaque semper pro iis orandum
est.
3 Nam hoc bonum est, et acceptum co-
ram seruatore nostro Deo.
Αιτιολογία est, eaque duplex. Nam altera ducitur
a Nostro officio vel rei ipsius natura καλόν ἐστι alte-
ra a Consequenti vel connexis, sunt preces tri-
buendae Magistratibus, quia et eos Dominus ad
gratiae suae participationem et Ecclesiae commu-
nionem vocat. Itaque hoc Ecclesiae subsidio pri-
uandi non sunt. Ex hoc autem loco colligitur ec-
quod sit verum nostrarum precum fundamentum
nimirum Dei voluntas et promissio. Haec enim
vna est optima recte legitimeque orandi regula
quemadmodum etiam tradit Ioan. in 1. Epistola
cap. 5.vers. 14. Denique haec eadem valet in o-
mni cultus Dei parte.
4 Qui quosuis homines vult seruari, et
ad agnitionem veritatis venire
Altera ratio quae a connexis sumpta est. Non
sunt enim priuandi et excludendi a publicis Ec-
clesiae precibus ii, ex quibus Deus ipse colligit
Ecclesiam, et qui ad eam spe promissioneque
a Deo accepta pertinent. At Magistratus, etiam
qui nunc sunt a Dei cognitione alienissimi, spe
tamen ad eam pertinent. Quamobrem non sunt
eo fructu, dono et ea spe defraudandi. Ac propo-
sitio quidem huius syllogismi verissima est, quae
non tantùm hac ratione quae naturalis est confir-
matur, quod quae sunt inter se connexa, non sunt

52AD I. PAVL. AD TIM.
diuellenda, sed etiam authoritate Scripturae Act.
11.vers. 17. Non est nostrum( inquit Petrus) Deum
prohibere, et iis gratiae testimonia aut aditum
denegare et praecludere, quibus eam Dominus i-
pse largitur et concedit. Voto enim Dei subser-
uire debemus.
Assumptio vero confirmatur a Paulo, et hic
disertissime est expressa, adhibeturque argumen-
tum a genere ad speciem, sic, vult Deus omnes ho-
mines saluos fieri, et ad fidem et Ecclesiam vocari,
Ergo et Magistratus.
Quaesitum vero est, quae sit huius tam genera-
lis Pauli sententiae ratio, vult Deus omnes homi-
nes, etc. Respon. Explicari hac sententia anti-
qua Prophetarum vaticinia, quae de vocatione
Gentium loquuntur, in quibus, Dei gratia omn i-
bus hominibus, sublato nationis, sexus, aetatis, et
ordinis discrimine, promiscue promittitur, in pri
misque illa differentia quae olim inter Gentes et Iu-
daeos constituta erat, hodie cefsat. Quale vaticinium
est Ps.2. Pete a me et dabo tibi Gentes in haeredi-
tatem tuam Malac. 1.V.11. Nomen meum a solis ortu ad
occasum magnum est etiam inter Gentes lsai.11.v.10.
Et illo tempore, erit, requirent Gentes radicem
Iesai, etc. Imprimis autem de vocatione magi-
stratuum ad fidem et Ecclesiam iidem Prophetae
Dei concionati sunt, veluti Isai.32.V.1. et2. Ecce
in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio
praeerunt. Et erit ille vir velut latibulum a ven-
to, receptus ab imbre, riui aquarum in terra ari-
da: vmbra magnae rupis in terra laboriosa. etc. i-
tem cap. 6o. vers.16. Et suges lac Gentium, ma-
millam regum suges. Quae omnia Deiverba non dubi-

53CAPVT II.
tat Paulus impletum iri. Itaque vere etiam Magi-
stratus ad Dei Ecclesiam pertinere pronuntiat.
Deinde a natura et definitione Euangelii idem
probari potest. Est autem Euangelium potentia
Dei ad salutem omni credenti siue Iudaeo, siue
Gentili, vt docet idem Paulus Romanor. 1. vers.
16. Nec enim, vt Lex, sic Euangelium vni tantùm
hominum generi et nationi destinatum aut pro-
ponendum erat. Ex hoc autem loco intelligimus
etiam nos pro Ethnicis et Gentilibus veluti pro
Turcis, ludaeis, et iis qui adhuc in orbe terrarum
idololatrae manent (quales in India et insula A-
merica innumerabiles pene sunt populi) Deum
orandum esse. Id quod etiam hoc loco Chriso-
stom. annotauit, quanquam de eo variae fuerunt
Augustini tempore quaestiones, quemadmodum
ex ipsius Epistolis apparet.
Modum etiam per ἐξήγησιν addit, quo ad salu-
tem homines perducuntur, nimirum veritatis a-
gnitionem. Hic autem veritas non est accipienda
cuiusuis cognitionis doctoris et disciplinae certum
effatum, certaque sententia, et cum reipsa con-
sentiens, sed Euangelium tantùm quod κατ' ὀνομα-
σίαν et insigniter veritas appellatur, tum quod illa
sit certissima doctrina et a Deo ipso immediate
profecta: tum etiam quod sola sit veritas aestiman-
da, a nobis et consectanda, et persequenda: reli-
quae vero artes quatenus huic subseruiunt et ad
vitae huius commoditatem pertinent, exercendae.
Ex quo etiam colligitur non alios velle Deum
saluos fieri, quam qui ad fidem Euangelii perue-
ni unt, illique credunt. Non sunt enim ista duo
distrahenda, quae hic Paulus coniungit, ne quis se

54AD I. PAVL. AD TIM.
putet contempto spretóque Euangelio salutem
aeternam consequi posse, ad quam sola fides est
via. Id quod tamen hodie multi factitant, qua
quemque in sua, quam vocant, religione saluum
fieri sentiunt. Quae fuit Rethorianorum haeresis,
nunc autem est Turcarum impiissima sententia.
Varie vero de horum verborum. Vult Deus
omnes saluos fieri sensu quaesitum est, quemad-
modum ex Augustino apparet in Enchirid. cap.
1o3. Primùm enim videntur Libertinistarum, et
Origenistarum errorem confirmare, qui negant
vllum hominem esse a Deo damnandum, et ae-
terna morte puniendum. Deinde etiam fauere
eorum errori, qui reprobationem Dei prorsus
tollunt, quasi omnes homines sint a Deo electi,
nulli autem roprobati. Denique hoc ipso loco
perperam explicato se tuentur et Pelagiani, qui
liberum ad vtranque bene et male agendi ele-
ctionem arbitrium in nobis statuunt: et Semipe-
lagiani quoque, qui Dei gratiam de congruo quam
appellant, cum libero nostro arbitrio tanquam
duo simul et aequaliter cooperantia in bene agen-
do coniungunt. Hi vero errores omnes, ex eo
nascuntur, quod vox ipsa omnes, non recte su-
mitur hoc loco. Ac Scholastici quidem nonnun-
quam ita sentiunt ideo omnes dici a Deo saluos
fieri quia dedit Deus omnibus hominibus natu-
ram per nos ordinabilem ad felicitatem vt loquun-
tur. Contra vero nostra felicitas non ex naturae
nostrae conditione, sed ex mera Dei gratia pen-
det, et eatenus ordinabilis est ad eam nostra na-
tura, quatenus Deus ipse nos ita fingit, destinat,
et ordinat: non autem quatenus reliquis homi-

55CAPVT II.
nibus pares et similes natura sumus.
Alii sic explicant, vt vocem omnes coniungen-
dam esse doceant cum eo quod sequitur ad verita-
tis agnitionem peruenire, quasi non vniuersaliter
neque tam late sit accipienda quam sonat: sed ex
sequenti illa sententia restringenda, vt ii tantùm
intelligantur comprehendi, qui credunt, vel cre-
dituri sunt Euangelio. Consir matur ex Matth.14
vers.35.36.
Tertia interpretatio est eorum qui volunt o-
mnes saluos fieri a Deo qui salui fiunt: quasi hic
non definiatur, qui salui futuri sint: sed a quo sal-
ui fiant, qui saluantur. Sic nonnunquam explicat
Augustinus.
Verior autem sententia et iustior, meo quidem
iudicio, interpretatio est haec, vt vox omnes tol-
lat discrimen ordinum, nationum, sexuum et huius-
modi rerum, quae inter homines percipiuntur.
Ex omni enim hominum genere, sexu, aetate, Deus
aliquos ad se per Euangelium vocat. Itaque non pro
singulis generum accipitur, sed pro generibus
singulorum vt loquuntur in Scholis, id est, non
pro personis, sed pro hominum generibus.
Duplex est enim huius vocis significatio. Saepe
enim ita dicimus omnes, vt singulos complecta-
mur: saepe vero, vt quosuis, non autem singulos.
Sic dicitur Christus sanasse πάντα νόσον, id est, quem-
uis morbum. Matt. 9.v.35. Sic Paulus in 2. Thess.
1.V.3. coniungit ἕκαστον cum voce πἀντων. Et hanc
esse duplicem huius vocis significationem pri-
mus obseruauit Aristoreles liber 2. πολιτικ opri-
mus Graecae linguae author et interpres.

56AD T. PAVL. AE TIM.
5 Vnus enim Deus, vnus etiam media-
tor Dei et hominum, homo Christus Iesus.
Αἰτιολογία superioris sententiae, ab effectu. Non
esset vnus Deus, et vnus mediator omnium, nifi
omnes, id est, quosuis homines saluos faceret. Si
enim vnius tantùm hominum generis vel ordinis
salutem procurat et perficit Deus, necesse est
plures deos constitui:itemque plures mediatores
Quorum vtrunque blasphemum est.
Similis locus est Romanor.3.vers. 29. Psal.1o5.
vers.7 et 33.vers.5.
Obstat autem Psal.76. vbi in sola Iudaea notus
Deus esse dicitur. Responsio est, Sublatum nunc
esse inter Gentes et Iudaeos discrimen, quod olim
fuit, quia vtrique, diruta per Christum maceria,
in vnum populum coaluerunt.
Deus autem quorumuis hominum vnus neque
esse, neque dici potest, nisi suae bonitatis, clemen-
tiae, misericordiae et electionis testimonia et ef-
fecta proferat in quosuis. Quamobrem quosuis
ad salutem vocare et efficaciter quidem debet.
Iam vero ex hoc Pauli responso Manichaeorum,
Marcionitarum et huiusmodi aliorum haeretico-
rum error fanaticus refellitur, qui duos Deos,
duóque principia constituunt, et alium Iudaeorum
Deum, alium autem nostrum somniant. Vnus au-
tem est omnium Deus, non plures.
Sed etiam mediator vnus est, non plures. Is autem
Mt Christus homo. Quod variis rationibus con-
firmari potest. Prima, Quod vnicum est semen
illud Abrahae, in quo promittuntur benedicen-
dae omnes mundi nationes Genes.15. et 17. Galat.

57CAPVT II.
3.Vers. 16. Secunda, Quod ad vnum et eundem
nos reuocat tota veteris et noui testamenti scri-
ptura. Veteris enim Legis caeremoniae et sacrifi-
cia nos ad eundem Christum deducunt, ad quem
etiam Euangelium. Itaque Christus is, qui per
Euangelium praedicatur, dicitur esse finis legis.
Tertia, Quemadmodum Deus non habet duos
filios natorales: ita neque duos mediatores con-
stituit, sed de vno tantùm illa Dei vox est, Ille est
Filius meus dilectus, in quo mihi complacui
Matth.3.
Consentit cum hoc dogmate, et quidem verissi-
mo Augustinus qui liber 2. contra Epistolam Par-
menia. cap. 8. negat plures esse mediatores ho-
minum: sed vnum tantùm Iesum Christum.
Similis est locus in Epistola ad Hebraeos cap.
7.vers. 26. Non enim potuit quilibet Pontifex a-
pud deum munere mediatoris pro nobis et offi-
cio fungi: sed is solus, qui pius, innocens, segrega-
tus a peccatoribus, et sublimior coelis factus est.
Is autem est Christus solus.
Obstare vero multa videntur quae afferri pos-
sunt. Ac primum.
Prima ratio, Quod alii pro aliis orare iube-
mur. Iac.5. Responsio est, quod nostrae illae preces
non propter nos gratae sunt Deo: sed vnius Chri-
sti merito et intercessione. Eatenus enim De o
placent, quatenus et fidei et mutuae inter nos
charitatis sunt effecta atque fructus, quae vtraque
innititur Christo.
2 Moses et Sacerdotes Leuitici dicuntur fuisse
intercessores et mediatores inter Deum et po-
pulum Exod.32.Resp. Puerilem esse obiectionem.

58AD I. PAVL. AD TIM.
Illic enim intercedere nihil aliud significat quam
internuntium et medium esse: non autem ipsam
Dei gratiam nobis promereri.
Tertia, Obiicitur, locus Galat.3.v,2o.Respo.
Est sophistica obiectio. Negatur quidem inter-
nuntius et mediator esse vnius tantùm, non autem
negatur esse vnus.
Quarta, Angeli et Sancti vita functi, sunt no-
stri coram Deo intercessores. Nam sine mediato-
re non possumus accedere ad Deum, vti nec re-
gem sine purpurato, qui nos intromittat, adi-
mus. Resp. Praeter verbum Dei et Angeli et san-
cti nostri mediatores inducuntur. Nam de Ange-
lis nominatim vetat Paulus ne colantur. Coloss.2.
De sanctis vita iam defunctis ratio prohibet, quod
et ipsi mediatore egent: neque fuerunt sancti et
impolluti. noster autem aduocatus apud Deum
debeat esse δίκαιος vt docet 1. Ioan.2. vers.2.
Quod enim affertur de mediatore alio inter-
cessionis et salutis, conuellitur vel ex hoc ipso
Pauli loco, vbi agitur de precibus et intercessio-
ne. Item Hebr.7.vers.15, et 9.vers. 24.
Addit Paulus Christum hominem esse. Pri-
mùm quod ea ratione Christus mediator noster
est, quatenus homo pro nobis factus est. Deus e-
nim manens pati et implere illa, quae sunt nobis
ad salutem necessaria, non potuit. Deinde ne im-
mensus ille diuinae maiestatis fulgor et splendor,
ad quem nobis, qui sumus terrae vermes et ho-
mines, accedendum est nos perterreat. Habe-
mus enim qui nobis facilem ad Deum aditum prae-
beat, Christum nempe, qui nostris infirmitatibus
compatitur, et qui, quia nostram naturam assum-

58CAPVT II.
psit, nobis iam formidabilis esse non potest. Heb
4.vers.15. Bernard. sermo.73. Canti. in tanta trepi-
datione electis fiduciam praestat naturae similitu-
do. Denique vt facilius quia naturam omnibus
hominibus communem Christus assumpsit, in-
telligamus quorumuis hominum eum mediatorem
esse, non vnius tantùm hominum generis, huma-
nitatis vel hominis Christi mentionem fecit Pau-
lus.
Quaesitum est autem, Vtrum Christus, qua
tantùm homo est, noster mediator sit, quod et Stan-
carus, Menno quidam, et hodie noui Arriani
sentiunt, an etiam qua Deus est. Resp. Cùm me-
diatoris oeconomia et officium ad totam Christi
petsonam pertineat, neque aliter saluator no-
ster esse potuerit Christus, nisi esset Emmanuel
id est, nobiscum Deus, idcirco et qua Deus, et
qua homo est Christum mediatorem nostrum
esse fateamur necesse est.
Hoc autem docet et confirmat August. cùm
in Enchirid. tum vero pulcherrime in libro de
Ouibus et liber Confessionum. De qua re cum co-
piosissime doctiss.nostri temporis Theologi D.
Caluinus in Epistola 312. et Theodo. Beza Epist.
28. disseruerint, plane superuacaneum puto latiùs
hoc argumentum persequi.
6 Qui semetipsum dedit redemptionis
pretium pro quibusuis, Christus inquam, te-
Stimonium illud suis temporibus destin atum.
Αὔξησις est, per quam non modo superiorem
rationem confirmat a connexis: sed etiam me-

ooAD I. PAVL. AD TIM.
diationis et intercessionis Christi pro nobis fun-
damentum explicat. Est autem ipsius sacrificium
pro nobis, quod hic πεεεγρασν quadam describi-
tur. Sunt enim res inter se connexae, sacrificium
et intercessio apud Deum: atque etiam ita inter
se comparatae, vt vna alterius causa sit. Id quod
his Epistolae ad Hebraeos locis confirmatur cap.
4.verf.14. 5vers.1. 7. vers. 15. 8.vers.3. 9. vers.24. at-
que etiam hac ratione. Quod cùm hic sit inter-
cessionis finis, vt Deum nobis propitium et be-
neuolentem reddat, is demum apud Deum pro
nobis intercedere potest, qui eum nobis placare
potest. Placatur autem Deus, non alia ratione,
quam plena poenae peccatis nostris debitae persolu-
tione. Id autem solum Christi sacrificium et mors
potuit. Ergo illa mors Christi intercessionis pro
nobis est fulcimentum et fundamentum. Vnde
perperam Scholastici, qui salutis et intercessio-
nis mediat ores diuersos faciunt. Quod esse non
posse satis ex superiore argumento apparet.
Definitur autem et ornatur hoc Christi sacri-
ficium magna laude et encomio, quod ductum est
ab ipsius effecto. Id autem est Redemptio nostra,
cuius illud sacrificium fuit pretium integrum,
plena merces, et iusta satisfactio siue persolutio.
Dicitur autem Christus non tantùm Seipsum de-
disse: sed etiam Ipse se dedisse. Nam neque aliud pro
peccatis noitris, quam seipsum dedit: neque cùm
dedit, inuitus aut ignorans id fecit, sed volens. In
quo ipso com mendatur impense Christi erga nos
bencficium et charitas. Similis locus. Tit 2.V.14.
Nec caret ἐμρέσι, quod sanguis Christi illo sa-
crificio effusus appellatur ἀν τιλvreςν, quia sanguis

61CAPVT II.
ille Christi agni immolati longe est maioris pre-
tii, et effectus, quam vitulorum et hircorum omnium
sanguis. Est enim ille agni immolati sanguis, o-
mni auro lapideque pretioso aestimabilior et
potior, vt est Hebr. 9.vers. 12.1.Pet.1.vers.19. et
vere plena et aequalis nostro peccato et debito
satisfactio et pretium 1.Corinth.1.vers.3o. Vnde
non tantùm λύτρον: sed ἀντίλυτρον dicitur, quod
Latini dicunt contra auro venire, id est, iustum, et
aequale rei ipsi pretium esse. Ex quo diluitur illa
curiosorum hominum disputatio, Vtrum fuerit
poena, quam pro nobis Christus pertulit, ae qualis
peccatis nostris, vt peccata ex merito Christi de-
leantur. Fuit enim, vt hic docet Paulus, aequiua-
lens, id est, aequata ipsi peccatorum nostrorum
foetori apud Deum, et plane satisfactoria poena
Christi perpessio et obedientia.
Secundo vero loco notandum est, Nullam a-
liam satisfaciendi diuinae iustitiae pro peccatis
nostris rationem esse a Deo constitutam, illique
gratam et acceptam praeter sanguinem vnius Chri-
sti. ltaque nec opera quae vocant bona: nec caere-
moniae, nec vllius alicuius rei, quantunuis pretio-
sae, donatio, aut ratio potest pars esse satisfactio-
nis nostrae coram Deo, que in solidum in vna Chri-
sti morte quaerenda nobis est. Sed nec ex par-
te tantùm Christus satisfecit, veluti vt deleat ea
tantùm peccata, quae dicuntur venialia: aut quae
ante Baptismum commisimus, nobisque noce-
bant: sed etiam expungit, et redemit:
Addit Paulus τὸ μαρτύριον καιροῖς ἰδίοις. Haec a-
brupta videtur esse oratio, itaque obscurum ha-
bet sensum, et diuersas interpretationes. Alii e-

62AD I. PAVL. AD TIM.
nim ad sequentem versiculum referunt: alii huic
coniungunt: alii mutandam censent vocem μαρτύ-
ριον in vocem μυςτήριον. Mihi vero videtur planus
et facilis horum verborum sensus, si ab initio quin-
ti versiculi ad hunc vsque locum parenthesin pro-
duci intelligamus. Itaque continua orationis se-
rie haec, quae iam sequuntur, coniungantur, cum
illa superiore Pauli sententia. Qui quosuis homi-
nes vult saluos fieri, et ad agnitionem veritatis perue-
nire. (Vnus enim Deus et c. iuxta testimonium pro-
priis temporibus patefactum, ad quod ipsum implen-
dum et exequendum, ego constitutus sum, etc. At
supplendam esse post haec verba τὸ μαρτύριον καιροῖς
ἰδίοις vocem φανερωθὲν apparet ex Tit. 1. vers.2. et
Coloss.1.vers.26. Vocat autem hic testimonium
Paulus, antiqua Prophetarum vaticinia de voca-
tione quorumuis hominum et gentium, ne id fru-
stra et temere Ecclesiae polliceri ipse videatur
Paulus nullóque in eo niti sacrae scripturae testi-
monio et fundamento, qualia tamen multa supra
cap. q.annotauimus et ipse Paulus obseruauit et
affert in Epist. ad Romanos cap.15. vers 9.1o.11.12.
Ergo vocem μαρτύριον non refero ad Christum:
sed ad totum complexum superius Vult Deus quos-
uis homines saluos fieri. Hoc testimonium et illa
vaticinia antiqua ignota aut etiam obscura iis i-
psis, quibus antea annuntiabantur, suis, id est, E-
uangelii temporibus patefacta sunt, et illustrata
atque impleta. Nouit enim solus Dominus tem-
porum articulos, et rerum opportunas maturita-
tes, quas ipse decernit et constituit. Itaque huius
rei perficiende gratia Paulus caeterique Apostoli a
Christo et vocati et missi sunt. Id quod ipse se-

CAPVT II.
quenti versiculo subiicit, et explicat.
7 Cuius constitutus sum ego praeco et
Apostolus (veritatem dico per Christum,
non mentior) doctor, inquam, Gentium
cum fide ac veritate.
Α’πτιολoyια est et consirmatio proxime supe-
rioris sententiae ab effectu vel a consequente, Deum
n.id decreuisse dubitari non potest, cùm executus
sit, et propterea Paulum miserit, qui per Euangelii
praedicationem quosuis vocaret ad agnitionem
veritatis. Itaque suum apostolatum, qui a Deo e-
rat, pro iusta huius testimonii et voluntatis Dein
de vocandis Gentibus probatione affert Paulus.
Vocat autem se Κήρυκα, id est, Praeconem et Aʹπό-
στολον, quae duo ita inter se videntur differre, quod
illud est generalius: hoc specialius. Plures enim
sunt verbi Dei κήρυκες et praecones, quam Apo-
stoli: tum deinde, quod κήρυξ dicitur Paulus ratio-
ne executionis ipsius ministerii, et praedicationis
verbi Dei: Α’πόςτολος autem ratione vocationis et
gradus, in quem a Deo collocatus et assumptus
erat. Hoc autem ipsum postea definit cùm ait δι-
δάσκαλος ἐθνῶν. Quae et superiorem nostram sen-
tentiam et interpretationem confir mant, et finem
ministerii Apostolici, imprimis autem Paulini,
ostendunt.
Obstat quod Romanor.1. se Iudaeorum quo-
que debitorem appellat. Resp. Gentium praeser-
tim causa designatus erat Apostolus Actor.13, et
Galat.1.vers.16.2.vers.8. quanquam Iudaeis Euan-
gelium quoque pro re nata annuntiauit.

64AD I. PAVL. AD TIM
Iureiurando etiam suam vocationem confir-
mat, quod vocatio Gentium tunc res noua pror-
sus et aliena a Dei consilio censeretur, qui tanto
tempore solos Iudaeos pro suo populo agnouerat
et res ista esset magni momenti. Quamobrem
non videtur temere et de re nihili sumptum a
Paulo Dei nomen. Similis autem iuramenti for-
mula est etiam apud eundem Paulum Romano.
9.vers.1.
Εν χρίστῳ dupliciter vel in Christo, id est, Chri-
sto linguam meam et mentem dirigente, et commo-
uente: vel per Christum, id est, teste Christo i-
pso, quem huius rei et meae vocationis et mune-
ris testem produco. In qua postrema sententia
conueniunt docti interpretes. Quaeritur autem
Num vero tunc per creaturas iuretur, quum per
Christum iuratur. Sed responsio facilis est. Non
iurari, quia Christus non tantùm est homo et
creatura: sed etiam Deus. Deinde hic videtur
Christus potius testis, quam iudex produci. Te-
stes vero possunt a nobis, vt a Prophetis, appel-
lari etiam mutae creaturae, nedum Christus.
Addit denique in Fide, et Veritate. Quibus
verbis et eam doctrinam confirmat, quam Gen-
tes docebat cùm fidem appellat: et animi sui syn-
ceritatem, cùm huic fidei veritatem coniungit.
His autem verbis breuiter comprehensa est veri
pastoris definitio. Est enim is, qui in Ecclesia
Dei legitime vocatus docet fidem, id est, sa-
nam doctrinam in veritate.i.sana coscientia et re-
cto fine. Quam definitionem confirmat Petrus 1.
Pet.5.vers.2.3.4.

65CAPVT II.
8 Velim igitur viros precari in quouis
loco, puras manus attollentes absque ira et
disceptatione.
Hic versiculus varia capita complectitur, qua
ad orationem pertinent, quaeque breuiter quidem
sed commode Paulus hic tradit. Tria enim com-
prehensa sunt. 1 Quo animi affectu seu praepa-
ratione orandum sit. 2 In quo loco. 3 Quo
gestu.
Sunt autem haec prae cepta non Pauli, fed Dei.
Itaque vox βούλομαι non priuatum quoddam hu-
manae mentis commentum significat, vti nec 1.
Corinth. 1o. vers.1. sed praxin horum praecepto-
rum a se serio requiri docet his verbis Paulus, si-
ne qua non potest probari, et Deo grata esse no-
stra oratio.
Ac quod ad praeparationem (nec enim illotis
manibus et impraemeditati ad Deum orandum
debemus accedere) duo imprimis requirit a no-
bis, Sanctitatem siue puritarem vitae, et Fidem.
Sanctitatem autem illam vitae designat et de-
scribit ab enumeratione partium, nempe a Ma-
nuum sanctitarte et puritate, et a cordis charita-
te. Vult enim et manus nostras (id est, opera ex-
terna) esse sanctas, vt est Isai.1.vers.13.et corda ab
omni in proximum ira et irritatione vacua, vt est
Matth.6. vers.15.5. vers.24. Vera enim sanctitas
tum externis, tum etiam internis operibus con-
stat, et definienda est: et impium est, si quis vel ani-
mo vel opere ipso sceleratus et profanus ad Deum
orandum accedat, sine animi poenitentia et re-
Iipiscentia Psal.5.vers.6. Id quod etiam homines

66AD I. PAVL. AD TIM.
nrofani senserunt vti Hesiod. liber 1. ἔργ. καὶ ἠμερ. et
Plato, et ex Platone M. Tull.libus 2. de Legibus.
Videtur etiam haec sanctitas, quae vera est, hic
esse opposita a Paulo omnibus illis externis riti-
bus, lotionibus, et carnalibus purgationibus, quae
veteri Dei lege hominibus templum ingressuris
praecipiebantur, de quibus agit Apostol. ad Hebus
9. vers 1o. et Moses Leuitici cap. 6. 13.15. 16.19.
quibus ingens etiam cumulus a Pharisaeis additus
erat postea per δευτερώσεις, vt apparet Mar.7.V.4.
Quae lotìones antiquae a Deo praȩceptae verae qui-
dem animi vitaeque sanctitatis signa erant et fi-
gurae: earum tamen implementum et corpus in
Christo habetur et confertur. Quanquam vero
de publicis precibus hic agit Paulus: in priuatis
tamen eundem animum sanctum et purum re-
quiri certissimum est, et ostendit Christus. Matt.
5.vers.24. Est in canon. Nihil. et canon. Non me-
diocriter, quod est dictum Hieronym. De con-
secrat. distinct.5
Certa vero animi fiducia, quae in gratuitis Dei
promissionibus acquiescat, orandum esse, docet
et Christus ipse Ioan.4.v.23, et Iac.1.v.6. et Pau-
lus Romanor. 1o.vers.14. quia vera precatio et
Dei inuocatio est fidei effectus: quae cum animi
haesitatione prorsus pugnat.
Quae postea de certo quodam ieiunio, de lotio-
ne manuum addita sunt a Patribus, de quibus hic
Chrysost. Hom. 7 vbi quosdam sollicitos fuisse
notat de huiusmodi rebus: non modo legales, sed
etiam Ethnicorum caeremonias, aut potius super-
stitiones reponunt nobis, et redolent, etsi ani-
mus sobrius longe ardentiùs Deum precatur,

67CAPVT II.
quam satur et cibi plenus.
Videndum iam est de loco, vbi orandum sit.
Resp. vero vbique posse. Conuenit enim Paulo
cum Christo Ioan.4. vers. 21. Quemadmodum e-
nim Deus non est acceptor personarum, ita nec
locorum. Nam Domini est terra, et plenitudo e-
ius. Psal. 24. Videturque absurdum, vt Deus, cu-
ius latissime per vniuersum orbem diffunditur
maiestas et potentia, vbique agnosci inuocari et
coli non possit, vt est Malach. 1.vers.11.
Obstat tamen quod est scriptum Deuter.12.v.
5, et 2. Chronic.7.vers.12. templum Dei a Solo-
mone constructum eum fuisse locum, quem Do-
minus specialiter elegerat, vt ibi inuocaretur. I-
taque versus illud templum conuersus etiam in
media Babylone precabatur Daniel, vt ipse scri-
bit cap.6.vers.1o. Respond. vero pro tempore
ita constitutum a Deo fuisse, vt quanquam vbique
inuocari posset nomen ipsius, sacrificari tamen
solùm in templo Hierosolymitano tunc tempo-
ris fas esset, quia et caeremoniae tunc locum ha-
bebant, et gratia Dei nondum diffusa erat in o-
mnes Gentes. Denique hac paedagogia Domi-
nus tunc volebat suos ad vnionem fidei et do-
ctrinae exhortari, prouocare, et adducere, et futu-
ram libertatem sub Christo maioremn ostendere,
qualis etiam est.
Ergo sublatum est illud locorumh vetus discri-
men, vti nec iam cultus Dei in sacrificiis hostia-
rum consistit. Quo fit vt vbique pie colatur et a-
doretur Deus, et vt illa sacrificia, quae hodie exi-
git, quae sunt gratiarum actiones, vbique terra-
rum illi offerri possint. Atque eo praecipue per-

68AD I. PAVL. AD TIM.
tinet hic locus Pauli, vt Iudaicum illud locorum
discrimen sublatum esse per Euangelii praedica-
tionem intelligamus, et quae quantaque sit iam
nostra per Christum libertas, per quam et loco-
rum et rituum seruitus nobis per Christum adem-
pta est, cognoscamus.
Neque tamen confusionem inducit vel inue-
hit in Ecclesiam Paulus, in qua iubet ipse vt omnia
τάκτως et ordine fiant, quasi iam nolit vllum esse
communi totius Ecclesiae consilio et delectu con-
stitutum locum, in quem Christiani ad Deum
precandum certo tempore conueniant, seque a-
dunent: sed vt sparsi, et, prout quemque feret ani-
mi impetus, orent separati et disiecti. Hoc enim
plane furiosum esset, et μανιῶδες: sed religionem
propter loca vllam animis nostris inhaerere vetat
quasi locus ipse sanctiorem gratioremque Deo
nostram orationem efficiat. Quod superstitiosi
homines, id est Papistae etiam non hodie putant.
Vnde ex hoc loco votiuae illae ad terram san-
ctam, et alia quaedam Martyrum loca peregri-
nationes et precationes merito damnantur, quae ea
de causa suscipiuntur a superstitiosis, quod nescio
quid maioris sanctitatis in illis locis, et ipsi quam
Dominus pedibus suis calcauit, terrae inesse iudi-
cant. Quod falsissimum est. Si qua enim hodie
est terra maledicta, est Iudaea: et huiusmodi co-
gitatio plena est idololatriae et blasphemiae. Nec
iuuantur huiusmodi superstitiosi homines exem-
plo Naamani Syri, qui, vt est 2.Reg.5.terrae ipsius
sanctae glebas quasdam et onera secum apporta-
uit. Illo enim tempore caeremoniae locum adhuc
habebant, et extra terram a se delectam sibi sa-

69CAPVT II.
crificari Dominus nolebat. Quanquam aliquid
in eo Naamani infir mitati concessum esse mani-
festo apparet, quod et sacrificat, et extra templum
Dei. Mos autem iste visitationum monumento-
rum Martyrum, et terrae sanctae, votiuarumque
peregrinationum ex superstitiosa et nimia Mar-
tyrum veneratione primùm ortus latius postea
serpsit, et ex errore errorem produxit. Quam
parum honorifice de Hierusalem loquatur Chri
stus ipse apparet Matth.23.vers.37. dum eam ho-
micidam Prophetarum appellat: et post eum
Paulus, dum eam seruae et ancillae confert. Galat.
4.et sequens aetas, quae Apostolorum tempori-
bus vicina fuit, idem sentiebat, quae ne monumenta
quidem martyrum saepe norat. Sepultura enim
eorum contenti, vt de Stephano docemur.Act.
7, et 8. venerationem istam, quae cum idololatria
coniuncta est, omittebant: imo vero detestaban-
tur et damnabant. Primùm Helena Constantini
Magni mater mulier superstitioso et foemineo
quodam zelo commota, terram, quam vocant, san-
ctam inuisit, non ipsius quidem terrae gratia, sed
Christi causa et fidei suae vt verisimile est, ma-
gis confirmandae, quia fidem et soam et aliorum
ipso aspectu rerum et monumentis passionis Chri-
sti (quae a Iudaeis Ethnicis, et quibusdam haereti-
cis negabatur) et quae se dulo illa conquisiuit, con-
firmare voluit. Quanquam iam in eo peccatum
est tamen, quod plus fidei de Domino cruci, cla-
uuis, et sepulchro, quam ipsi Spiritui sancto, Apo-
stoli scriptis et Euangelistis tribuisse videatur.
Sed post orbem Christianum factum supplica-
runt superstitiosi ad Martyrum monumenta, ad

70AD I. PAVL. AD TIM.
quae concurrebant, tanquam augustiora quaedam
loca, quod illic Martyrum, quorum fides Deo accepta
fuerat, ossa iacerent. Sic Monica mater Augustini
ex Affrica Mediolanum quotannis pergebat ad
Geruasii et Protasii Martyrum sepulchra, quae tem-
pore Ambrosii Episcopi eruta fuerant. Nec ta-
men ossibus et cadaueri ipsorum Martyrum
hic honos tribuebatur primùm, sed ipsi defun-
ctorum tantùm fidei: peccatum est in eo tamen,
quia extra verbum Dei id fiebat. Quod ipsum etiam
iam quibusdam in Ecclesia bonis viris displicuit,
et Ærius extitit Constantini Magni seculo, qui o-
mnia illa et merito quidem damnauit, quanquam
ipse, quod iam communi errore haec recepta erant,
tanquam haereticus propterea habitus est. Facit e-
nim communis et receptus iam inter omnes er-
ror ius et confirmationem vt scribunt Iurisconsulti
in L Barbarius D. de off. Praetor. Item Vigilan-
tius tempore Hieronymi extitit, qui hoc totum
superstitiosi cultus genus in reliquiis sanctorum
colendis aperte idololatricum esse probauit. Er-
ror tamen obtinuit tum negligentia pastorum,
tum quia homines suis commentis potius, quam
ex verbo coelesti Deum adorare cupiunt. Inde fu-
riosa aedificatio templorum consequuta, quae in
diuorum honorem facta sunt, post annum prae-
sertim 6oo. a Christo passo sub lustiniano impe-
ratore Constantinopol. homine iis superstitio-
nibus insane addicto, vt apparet ex Procopii liber
de aedificiis Iustinia. Et post eorum aedificationem,
eamque etiam sumptuosam et magnificam reli-
gio et veneratio iis addita est, post deinde ipse
cultus Dei iis conclusus, aut alligatus, vt nolla

71CAPVT I.
sacra legitima et Deo grata oratio extra ea fieri
posse ab hominibus etiam Christianis censeretur.
Nec illa superstitio deffendi potest exemplo
eorum, qui in sepulchrum Elizaei cadauer quod-
dam festinantes et coacti proiecerant. vt est 2.
Reg.13.vers.21. Nam illi cadauer Elizaei non co-
luerunt: deinde id coacti fecerunt. Demum nulla
inde superstitio nata dicitur ad sepulchrum Eli-
zaei: sed tantùm proptere fuit doctrina Prophe-
tae, quae in animis hominum adhuc recens inhaere-
bat, confirmatior facta, et Deus ipse maiori ho-
nore ab illius seculi hominibus cultus.
Templa igitur in Ecclesiis Dei esse vtile qui-
dem est: sed tamen nec sumptuosa, nec supersti-
tiosa, sed quae ad capiendum populum sint satis
commode extructa, et quibus fanctitas nulla
religióque ascribatur. Hoc enim est plane super-
stitiosum et Iudaicum. Primùm enim sine templis
propriis fuit Ecclesia Christiana tempore Apo-
stolorum, et post eos etiam temporibus Iustini
Martyris: falsa sant enim quae in Higini et Sex-
ti Roman. Episcoporum Epistolis de consecra-
tione templorum in decretis et alibi extant. Sub
Diocletiano primum apparet Christianos ha-
buisse oratoria quaedam, et προς ευκτηρίους ὄικους, vt
vocat Eusebus liber 9. Histor.cap.1o. et Ruffi in Hi-
stor. Ecclesiast. Templa igitur Christianorum
imperatorum aetate et imperio demum aedifica-
ri ceperunt, et oratoria dicebantur, quae si amplio-
ra erant, Basilicae: nondum autem ναοί aut ἱερα. Hae
Basilicae etiam saepe a Caesarum nominibus, a
quibus fuerant extructae, vocabantur, et deno-
minabantur, vti Basuica Constantini Euag.libus 2.

72AD I. PAVL. AD TIM.
cap.8, et3 cap.2. postea Apostolorum et Marty-
rum vocabulis nuncupari ceperant, in quorum
erant honorem et memoriam constructa Sozom.
libus 6.cap 8.quanquam ea Martyribus, non vt diis,
fed vt hominibus, quorum memoriam colebant,
consecrabant, vti ait Augustinus liber 22. de Ciuit.
Dei cap.1o. et saepe Martyrium ipsum fuit totius
Basileae tantùm pars quaedam cap.8. Demum ea-
dem templa consecrari, dedicari, quibusdamque
ritibus sancta credi et fieri ceperunt. Quod ante
Constantinum Magnum factum et vsurpatum
fuisse non videtur. Sed cùm primus ipse in loco
Caluariae templum Martyrum exaedificasset, po-
stea ad maiorem, vt illi volebant, venerationem,
sed potius ad adulationem et ad morem Pagano-
rum, profanatum illud est potius: quam dedica-
tum, et consecratum a quibusdam insulsis Epi-
scopis, Sozomenus liber 2.cap.26. et Eusebus liber 4.
de vita Constantini. Quo scelere etiam pol-
lutum est templum illud augustum, quod Salua-
tori nostro Hierosolymis idem Constantinus ex-
truxit. Hunc tamen morem et exemplum secuti
sunt postea alii Episcopi auide, non spectaro, si ex
Dei verbo id fieret, neque quid ex eo mali con-
sequeretur: sed placuit aliis nouitas et ille ritus et
inauguratio in Constantini templo iam vsurpota
et probara a quibusdam, vt ab Eusebio Caesarien-
si Rethoricoteros laudata. Itaque Basilius ipse
Episcopus vir alioqui doctus, ad Episcopi et ad tem-
pli Basilicae consecrationem solenniorem et venera-
biliorem alios secum Episcopos conuocauit, vt tra-
dit Sozomenus liber 4.cap.13. Quod idem factita-
tum fuisse in occidentalibus Ecclesiis, sed postea,

73CAPVT I.
apparet ex Epistolis Ambrosii. Demum certae
caeremoniae sunt institutae, adhibitae, et verba, et
precationes, quibus sanctitas ipsis lapidibus in-
haereret. Ita repetita et reposita sunt in Dei Ec-
clesia, quae profani homines in dedicandis idoliis
suis obseruare consueuerant, de quibus agitur de
Consecr. distinct.1. Caeterum illa iam dedicata
templa appellarunt augusto nomine ναοὺς, ἐκκλησιας
ἰερὰ vt apparet ex Epistolis Sidonii Apollinaris.
Quorum etiam templorum inter Christianos, vt
inter Iudaeos, tres partes constituerunt. Nempe
Sanctum sanctosum, vbi est magnum altare Aʹ'γιον:
et Sanctum siue χόρον, vbi est chorus Sacerdotum
canentium: Ναὸν, vbi est plebs.
Sed quaesitum est, versus quam mundi partem
et plagam sit orandum. Respond. Siquidem ver-
bum Dei, a quo solo pendere debemus, specte-
mus perinde est, neque refert in quam mundi re-
gionem conuersi precemur. Sin autem morem
Papistarum, versus Orientem orant, et eôdem e-
tiam templorum suorum capita conuertunt. Ve-
tus quidem Ecclesia etiam sub Constantino libe-
rior fuit, vt docet Socrates liber 5. cap.22. Rationem
Papistae afferunt, quod ad Orientem fuerit situs
paradisus. Sed ex Ezechiel 8.vers.16.responde-
mus damnatos esse a Deo, qui versus Orientem
quadam religione ducti orarent, nec quia ibi pri-
mum paradisum collocauerat Deus, voluit tem-
plum soum eo vergere. Vrbs enim Hierusa-
lem versus meridiem. Templum autem, quod in
monte Sion erat, ad Septentrionem situm fuit,
vti apparet ex Psal.48. et Ezechiel.4o. vers.2. De-
pique videntur Papistae veteres Persas idolola-

74AD I. PAVL. AD TIM.
tras imitari, qui praecise ad Orientem orandum
esse docent, tantum abest, vt sit haec traditio A-
postolica. Quod item idem Basil.sermo.2. de Ba-
tis. cap.8. in loco non sacrato mysteria non pu-
tat posse celebrari, fallitur et non videt vbi ver-
bum Dei praedicatur, ibi locum esse sacrum 1.
Timoth.4.vers.4.
Tertio loco ex ipso versu quaeritur. Quo ge-
stu sit orandum. De quo quia nihil est hoc loco
diserte praescriptum, sed nec in toto Dei verbo,
intelligitur habere ea res liberas obseruationes,
modo ne quod offendiculum aliis nimia affecta-
tione vel dissensione praebeamus. Christus ipse
et stans et flexis genibus orauit, publicanus stans
in templo precatus est, Luc.18.vers. 13.22 vers.41.
In Actis videmus positis genibus Christianos
veteres saepe orasse Actor.7.9. et 2o.Stantes orant,
qui spe promissionum Dei erigantur. Flexis au-
tem genibus id faciunt qui, propter peccatorum
suorum sensum deiecti coram Deo humiliantur
et prosternuntur. Quidam etiam prostrati ora-
runt, vt Elias 1.Reg.18.Nec in eo synodorum de-
creta magni esse momenti ad stabiliendam pie-
tatem existimemus, sed morem potius regionis,
in qua sumus, sequamur, modo ne sit in eo more
et ritu aliqua idololatria apparens. De manibus
etiam quaesitum est, quo earum situ, et gestu sit
orandum. Resp. Alii iunctis, alii supinis, alii sub-
latis orarunt, vt docet Clemens Alexandr.libus 7.
Stroma. Itaque totum hoc genus obseruationum
et caeremoniarum liberum est. Et quod ait hoc
loco Paulus, Attollentes manus, metonymico
dictum est. Nam signum pro re signata positum

75CAPVT II.
est, vti Isai.1.vers.15. nimirum pro ipso cordis af-
fectu, qui ad Deum erigi debet. Hic enim gestus
fauorem animi designat, quo preces ad Deum
nostras concipi debere significat Apostolus: non
quod homines Christianos huic caeremoniae in
precandon velit esse alligatos et astrictos.
Denique quaeri etiam potest de tempore, quo
preces concipi et fieri a Christianis debent. Res.
Quod quidem ad priuatas, non tantùm quoti-
die semel: sed etiam et bis et saepius in die fieri o-
portere, nimirum mane et vesperi, cùm surgimus
aut cubitum discedimus, vt omnes actiones no-
strae a Deo incipiant et finiant. Id quod exemplo
Dauidis ita faciendum esse monemur Psal.55 vers.
18 et suo seculo in omnibus familiis factitatum
scribit diserte hoc loco Chrysostomus. Quod
autem ad precationes publicas nulla fuit ante
Christianos imperatores de eo lex in Ecclesia
constituta, cùm non auderent Christiani homi-
nes propter persecutiones libere conuenire. Post
fancitam vero Ecclesiae libertatem toties ora-
runt, quoties ad audiendum Dei verbum, vel ad
Sacramentorum participationem colligebatur
Ecclesia, quia sine precibus nunquam dimitteba-
tur coetus piorum, vti docent, et lustinus Martyr
et Tertullian.in Apologet. et Socrates liber 5.cap.
I6. Certis tamen horis non erant precationes pri-
mum institutae, alligatae, et vinctae: sed creuit po-
stea superstitio, et deuincta est certis horis oran-
di consuetudo et necessitas, etiam sine publico
Ecclesiae coetu, et sine predicatione verbi Dei. Id
quod docet Hieronymus ad Eustochium, adeo
quidem, vt etiam sioe conuocatione Ecclesiae o-

76AD I. PAVL. AD TIM.
mnibus pene diei horis preces publicae fieri de-
cernerentur, diluculo, deinde tertia diei, id est, a
luce solis exorta supra horizontem hora, post
sexta, praeterea nona. Denique sub vesperti-
num diei tempus, Vnde illae horae inter Papistas
dictae sunt Canonicae nempe 1.3.6.9. de quibus
etiam meminit Clemens Stromat.libus 7. Sedu-
lius, Cassianus, Beda et alii. Atque haec tota res
magnam secum fuperstitionem primùm traxit,
et verum finem orationis, atque vim extinxit: at-
que in opinionem meriti, et satisfactionis conuer-
tit. Denique Euchitarum errorem in Ecclesiam
induxit, qui nihil, nisi precari, id est, demurmura-
re certa verba solebant, et in eo proram et puppim
salutis collocabant, vti diximus. Haec nos omnia
breuiter hic complecti voluimus, vt tanquam lo-
cus communis haberetur. Sequitur iam vt de de-
coro, quod non tantùm in precibus, sed in congres-
sionibus publicis et Ecclesiasticis seruandum sit
videamus, quod sequentibus versiculis explica-
tur.
9 Itidem et mulieres amictu honesto,
cum verecundia et modestia ornare sese, non,
cincinnis, vel auro, vel margaritis, vel pre-
tioso vestitu.
Μεριςμὸς est, supra enim de viris egit, nunc autem
de foeminis Christianis, quales eas in Ecclesia
Dei esse et conuenire oporteat, vt ad rite orandum
sint comparatae. Quo fit, vt hic de Christianarum
mulierum officio et decoro duplici ratione et re-
spectu Paulus agat. Nimirum quatenus sunt spe-
ctandae tum In sese, tum in totius Ecclesiae coetu.

77CAPVT II.
Ac in sese debent esse Castae, et Modestae. Coetus
autem Ecclesiastici ratione, Silentes, et Discentes.
Primùm igitur ait. Itidem, Nam ne se a con-
sortio et com municatione precum Ecclesiae ex-
cludi propter sexus infirmitatem, et maiora viro-
rum priuilegia putent mulieres Christianae, do-
cet eundem illis aditum ad Deum patere, et ean-
dem orandi fiduciam dari, quam supra viris esse
concessam ostendit. Deus enim suas promissio-
nes vtrique sexui communes proposuit: et tam
dicitur Sara parens et mater fidelium mulierum
quam Abraham fidelium virorum 1.Pet.3.
Communis vtrisque Baptismus, Coena Domi-
ni, Praedicatio Euangelii, fides, et gloria aeterna,
quia vtrisque communis est imago Dei. Ergo mu-
lieres,vti et viros, orare, et Deum precari vult: sed
tacitas, non autem in coetu eas preces fundere et
concipere. Vult autem Paulus eas esse in coetu
Domini amictas et vestitas Honeste, Verecunde
et Modeste. Atque huic muliebii cultui et orna-
tui opponit, Cincinnos et calamistros, Aurum et
argentum, margaritas in vestibus, Pretiosum siue
sumptuosum vestitum. Denique opera bona ab
illis requirit et efflagitat, quae opponuntur omni
impudicitiae, vanitati, ambitioni, fastui muliebri.
Decent aurem maxime opera bona foeminas Chri-
stianas.
Ac primùm similis est locus.1.Pet.vers.3.Tit.2
vers.2.Isai.3.
Dissimile videri potest exemplum et factum
Estherae: Esth.cap.5 et ludithae, quae se comit et
ornat aliquid actura egregium, Respond. Non
agi illic de precibus, nec de coetu Ecelesiae adeun-

78AD I. PAVL. AD TIM.
do:sed de marito rege, eóque infideli demulcen
do: item de castris infidelium ingrediendis. Nec
hoc ipsum exemplum satis est tutum imitari. Ob-
stare etiam videtur cap. 24.Genes.vers.47. vbi
annuli et ar millae dantur Rebeccae sponsae Isaaci
Resp. Non ad lasciuum ornatum, sed vt esset pi-
gnus futuri coniugii, ista Rebeccae fuisse et missa
ab Abrahamo et donata.
Certum autem est, etsi de mulieribus Christia-
nis agatur hoc loco: haec tamen praecepta etiam
pertinere ad viros Christianos, quibus eo tur-
piùs est comi lasciue, sumptuose et dissolute or-
nari quod sunt viri et mares. Nam etiam Ethnici
homines sic docent.
Sint procul a nobis iuuenes vt foemina compti
Fine coli modico forma virilis amat.
et M. T.libus 1. De off.sic. Cùm autem pulchritudinis
duo genera sint, quorum in altero venustas sit: in
altero dignitas: venustatem muliebrem dicere
debemus: dignitatem virilem. Ergo et a for ma
remoueatur omnis viro non dignus ornatus: et
huic simile vitium in gestu motuque caueatur.
Et paulo post. Adhibenda est praeterea mun-
ditia non odiosa, neque exquisita nimis: tantùm
quae fogiat agrestem et inhumanam negligentiam.
Haec ille. Patres etiam scriptoresque Ecclesiastici
veluti Tertullian. in liber de Habitu mulierum et
Cyprian. in liber de Cultu virginum nobiscum fa-
ciunt, qui haec praecepta ad viros perspicue refe-
runt. Idem in concilio Gangrensi cap.21. et est in
canon Parsimoniam distinct. 41. ne res noua aut
nullius momenti esse censeatur. Idem etiam sta-
tutum est aliis synodis veluti Laodicena.

79CAPVT. II.
Praeterea haec ipsa praecepta non ad solas mulie-
res, quae virginitatem vouent inter Papistas, et Non-
nae dicuntur, pertinent: sed ad omnes et coniu-
gatas et celibes, et viduas, quemadmodum prae-
clare hoc loco docet Chrysosto. et Gregor. Na-
zianzenus in liber περὶ γυυαικῶν κεκαλωπισμένων. Nam
tempore Pauli nondum erant monasteria, nec i-
stae virgines Vestales et Nonnae visae et natae. Hae
enim cultus diuini corruptelae sub Vitaliano Pon-
tifice Romano maxime receptae et probatae vi-
dentur, sub quo tria haec tanquam venena Chri-
stianae pietatis praesentissima nata sunt, et consti-
tuta, Monachorum coenobia erecta, Reges in
Monachos detonsi, Scortatio quotidiana in sta-
tum sanctum canonizata.
Quaesitum vero est de primariis mulieribus
veluti reginis, principissis, duchissis et huiusmodi
aliis primariis foeminis, vtrum ad eas quoque
haec praecepta sint extendenda. Respond. Etsi di-
scrimen personarum etiam in Dei Ecclesia ha-
bendum est, omnia tamen etiam in illis, si modu
sunt Christianae, ad modestiam, et pudicitiam
composita esse debent, quanquam illis multa con-
cedi et possunt et debent pro ratione dignitatis,
quae aliis priuatis et priuatorum mulieribus non
sunt permittenda. Nam et Solomonis vxoris cul-
tus sumptuosus ille quidem et magnificus des-
cribitur laudaturque Psal. 45.
Denique haec eadem praecepta locum habent
in mulieribus, etiam cùm domi sunt, non tantùm
cùm prodeunt in publicum, et conueniunt in coe-
tu Ecclesiae. Perstringit autem Paulus breuiter o-
mnem eum ornatum ascititium, qui est vel In i-

80AD I. PAVL. AD TIM.
pso corpore nostro velut cincinni, vel Circa cor-
pus, qualis est vestitus: cultus noster nimius quem
damnat, siue ille sit nimius ratione Materie, velu-
ti quia sumptuosior, vel Additae exquisitaeque
lautit iae, venustatis, aut operae manus. Ad primum
pertinet ἰματισμὸς πολυτελής. Palliola enim illa fe-
re esle solebant sumptuosissima, magnique pre-
tii, vt ex disputatione Hieronym. aduers. Iouinia.
intelligitur, purpurea scilicet. Ad secundum mem-
brum, et ad exquisitas lautitias vestitus pertinent
ornamenta margaritarum, auri, et phrygionicae
operae quae adduntur. Irem torques, armillae, annu-
li, etc. huiusmodi de quibus Tertullianus liber de
Habitu mulierum: et Cyprianus quoque. Et pul-
chra est veraque illa Plauti sententia in Mostell.
scen.3.Act.1.
Postea nequaquam exornata est bene, si mo-
rata est male.
Pulchrum ornatum turpes mores peius coeno
collinunt.
Sed tamen, nequa hic superstitio nascatur, auri
vsum prorsus non damnat Paulus, quemadmodum
nec margaritarum: vti nec Petrus Palliorum. sed
tantum nimiam in iis lasciuiam, arrogantiam,
sumptum, fastum, immodostiaeque plenam cultus
muliebris rationem et Christianis indecoram.
Quanquam enim longe potius animi in muliere
dissoluti aut superbi ratio habenda est, quam ex-
terni ornatus: tamen nec externus iste cultus, qui
impudicitiam aut proteruiam redolet, maleque
modestae mulieri et probae conuenit, tolerandus
est. Ac de ea ipsa re sunt leges sumptuariae a Ma-
gistratibus Christianis ferendae. Quae luxu etiam

81CAPVT II.
vetus Ecclesia in Synodis repressit. Oportet e-
nim eo modo mulieres Christianas vestiri, quo
interna earum pudicitia apparere possit, etiam
infidelibus hominibus. Nam vt, et recte quidem,
suo seculo est conquestus Chrysostom. quaedam
mulieres ita exornatae ad templum et coetum Do-
mini incedunt, et ad sacram Domini Coenam su-
mendam accedunt, vt illic potius saltaturae, quam
Deum precaturae videantur. Nec vero iis prodest
haec exceptio, Sic culta viro et marito meo pla-
ceo. Nec enim illae, vt lenoni marito placeant,
debent studere: et quae sic exornata, aut fuco pi-
gmentata incedit, certe naturam formamque,
quam a Deo accepit, odit. Sed neque haec altera
earum ratio est audienda, Sunt haec omnia ex τῶν
ἀδιαφορων genere. Neque enim haec cùm offendiculum
cuiquam praebent, sunt adiaphora: sed damnata
sunt, iisque est abstinendum. In summa cultum mu-
lierum non damnat Paulus, modo sit Honestus,
et Modestiae verecundiaeque Christianarum mu-
lierum conueniens et consentaneus. Et recte etiam
docet Plutarchus liber 6.Sympos.quaest.7. abster-
sionem sordium et spurcitiei a cultu inhonesto
et sumptuoso differre.
10 Sed (quod decet mulieres pietatem
spondentes) operibus bonis.
A'ντίθεσις est. Fastui enim et superbiae, atque
lasciuae illi mulierum pompae superiori versiculo
descriptae verum earum ornatum opponit, nimi-
rum bona opera, id est, pro externo ornatu, vt lo-
quitur Petrus, internum requirit qui in eo posi-

82AD I. PAVL. AD TIM.
tus est, vt sit earum animus placidus et quietus,
nullisque vitiis expugnari possit. Rationem au-
tem addit ab officio ductam. Nempe, quod ho-
nesta et sancta opera vere Christianas mulieres
et religionem profitentes deceant: non autem il-
le externus vestitus, quo pudor omnis ab illis
proiectus et conculcatus videtur exulare.
11 Mulier cum silentio discito cum o-
mni subiectione.
Alterum et secundum de mulieribus Christia-
nis praeceptum, quod ad Ecclesiae publicique
coetus politiam et decorum pertinet, Ne in eo lo-
quantur, sed sileant, et discant. Similis huic locus
est. 1.Corinth.14.vers.34. Id quod etiam consilio
Chartaginensi cap.95. constitutum est, referturque
canon. mulier distinct. 23. quantumuis docta et
pia sit ista mulier.
Dissimilia tamen exempla videntur afferri pos-
se. De Debora Iudic. cap. 4. et Olda mulieribus
prophetissis 2.Reg. 22. versu 14. quae in Ecclesia
docuerunt. Sed responsio parata est, illa nimirum
exempla plane esse extraordinaria, itaque haec
Pauli praecepta minime immutare. Affertur etiam
illud quod Eusebus liber 1.devita Constantini scri-
psit, mulieres eligere e suo sexu solitas fuisse ali-
quas, quae eas docerent ne in publicis congressioni-
bus conuenirent cum viris, quod Licinii imperato-
ris Rom. edicto, et lege in Syria simul cum viris
congregari et conuenire vetabantur. Sed responde-
mus, Illud praeter morem Ecclesiae, et praeter Dei
praecepta iussum esse a Licinio homine profano,

83CAPVT II.
vt mulieres ipsae in coetu mulierum docerent, non
autem cum viris ad preces et conciones conuenirent.
Denique quod de Pepuzianorum haereticorum
secta, et sententia dici posse videtur habet fa-
cilem responsionem. Voluerunt illi quidem,
sed haeretici, mulieres esse posse? et presbyte-
ridas in Ecclesia, et docere, et Sacramenta quo-
que administrare (id quod hodie Papistae ex Mar-
cionitarum dogmate obstetricibus in casu neces-
sitatis concedunt, vt nimirum paruulos baptizarent)
Verùm propterea ab omnibus orthodoxis sunt
Pepuziani damnati, atque etiam Synodo Char-
taginensi a. vt diximus, et meritissimo.
Hoc autem praeceptum Pauli locum habet, dum
sunt in coetu publico mulieres: non autem cùm
sunt domi suae, quia familiam suam instituere pos-
funt priuatim, maxime si desit paterfamilias, et
sint viduae. Nam tunc precari Deum, et docere
suos liberos Dei metum, et possunt et debent.
Requirit autem Paulus et silentium, ne vices
loquendi sibi dandas esse putent mulieres, quan-
quam fortasse, modestiae causa primae, in Eccle-
sia loqui nollent. Deinde ab iisdem subiectionem
postulat, ne putent aequum, vt propter maritorum
suorum dignitatem et opes:vel propter etiam fa-
miliam suam ipsae saltem secundum Pastores et
Ministros verbi Dei aliquod munus Ecclesiasti-
cum gerant. Hoc enim illis prorsus interdictum
est a Spiritu sancto. Huius autem prohibitionis
variae sunt rationes, quas affert Paulus sequentibus
versiculis.
12 Mulieri enim docere non permitto,

84AD I. PAVL. AD TIM.
neque authoritatem vsurpare in virum, sed
esse in silentio.
Prima ratio quae explicatur hoc loco, a diffe-
rentia, quae a Deo ipso constituta est inter vtrun-
que sexum virilem nempe et muliebrem, ducta est.
Secunda vero a genere. Deus neque mulieres
praeesse vult, neque docere, neque in viros autho-
ritatem vsurpare: At qui loquitur in Eccesia siue
praeest ea et docet, in viros sumit quoddam
imperium et authoritatem. Ergo mulieres loqui
in Ecclesia neque possunt, neque debent. Nec
obstat quod eas in Diaconatum alleget Paulus
inf. cap. 5.vers.9. Nudum enim illae manuum mi-
nisterium praebent, Diaconis autem ipsis parent.
Sed ex hoc loco de eo quoque inter quosdam di-
sputatum est, Vtrum honestum sit mulieres re-
gnare, id est, viris imperare, et summum impe-
rium et ius in viros et mares obtinere. Id quod in
Hispania, Anglia, Scotia variisque aliis regioni-
bus locum habet. Cuius etiam rei extant exem-
pla in Semiramide Assyriorum regina, Candace
Ethiopum Actor.8. vers.27. Cleopatra Ægy-
ptiorum sub Augusto, et Zenobia fortissima mu-
liere sub Adriano imperatore (cuius Zenobiae im-
perio etiam multae Ecclesiae Christianae parue-
runt. In populo autem Dei nihil quicquam tale
habemus, siue Iudaicum siue Israëliticum regnum
spectetur. Nam quod de Athalia potest afferri 2.
Reg. 11. facile diluitur: fuit enim vsurpatio et in-
uasio iniusta regni ea Athaliae dominatio: non
autem regnum et potestas legitima cui populus
lubens assentiretur vt postea apparuit. Quare

85.CAPVT II.
uste quoque illa a summo sacrificatore loiada
de regni solio deturbata et deiecta, est, atque e-
tiam propter vsurpatum regnum necata. Quod
de Amazonum regno commemoratur, primum
vt fabulosum non fuerit (quemadmodum omni-
no fabulosum non putant Arrianus, et Q Curtius
quique res gestas Alexandri Magni scripserunt)
tamen praeter rerum naturam constitutum est il-
lud regnum, et in virilis sexus apertam contume-
liam. Quid enim magis portentosum et monstro-
sum et a muliebris ingenii mansuetudine alienum,
quam videre armatarum mulierum exercitum con-
tra viros concurrentem: ac latissimam quandam
terrae plagam cernere, quae omnino viris et mari-
bus careret. Itaque videntur illae contra ipsam
foeminei sexus vel potius humanam naturam pu-
gnasse, et auxilium, quod a Deo optimum et praestan-
tissimum paratum est mulieribus, nempe mari-
tos reiecisse. Vnde prorsus breuique tempore to-
ta illa Amazonum gens deleta est. Sed ad propositam
quaestionem reuertamur. Quanquam vero Isai.3.
vers.II. pro magno Dei maledictionis signo po-
situm legimus, quod pueri et mulieres imperium
in aliqua gente obtineant: tamen illud ipsum non.
est perpetuum. Saepe enim et pueri reges, velut
Solomon et Iosias, sanctissime et felicissime re-
gnarunt, fuitque eorum imperium omni bono-
rum genere a Deo cumulatum. Idem de mulieri-
bus quibusdam, et earum imperio dici potest,
quibus Dominus mirum in modum benedixit, vt
ex variis historiis apparet. Certe de illustrissima
regina Angliae Elizabeta, quae nunc felicissime
regnat, dici potest, nihil terrarum orbem vidisse.

86AD I. PAVL. AD TIM
vnquam illius regno felicius et optabilius. Sapien-
tertamen sibi consuluisse videntur ii populi, qui
legibus suis et publico iure cauerunt, ne inter se,
et in sese foeminae dominarentur, summumque
ius et imperium haberent, si genus ipsum mulie-
bre cum virili conferamus, quia ad multa munia,
quae regni administratio requirit, sunt illae minus
propter sexus sui naturam et imbecillitatem a
ptae et inhabiles quale est praeesse exercitui, ius
dicere in publico sedentes. Quae certe res dede-
cent prorsus muliebrem verecundiam. Vnde iu-
re ciuili Roman. L. mulieres D. de Regul. Iuris
mulieres a virilibus muneribus et officiis admi-
nistrandis recte arcentur: qualia sunt etiam quae
in publico exerceri debent. Et illud est August.
libus 1. de Nupt. cap.9. Nec dubitari potest viros
potius foeminis, quam foeminas viris principari.
Vnde non potest mulier esse Roman. imperatrix
et regina, et cùm Athalia in ludaea et Irene mater
Constantini tertii imperium Constantinopoli.
gerere voluit, vtraque omnia subuertit, Idolorum
cultum in Dei Ecclesiam inuexit, et haec Sarace-
nis Roma. imperium lacerandum obiecit. Vnde
et Carolus Magnus fuit tunc temporis in Roma-
num imperium asciscendus in Occidente: et Ni-
cephorus in Oriente. Vbi autem inferiores iuris-
dictiones quales Ducum, Comitum, Baronum,
Castellanorum, sunt patrimoniales, vt in Gallia,
illae a mulieribus haberi et possideri possunt, meo
quidem iudicio, quia non sunt summa imperia i-
stae dignitates, et officia: sed tamen ab iisdem mu-
lieribus nec possunt, nec debent hae iurisdictio-
nes exerceri: sed a viris per eas delegatis. Quan-

87CAPVT II.
quam hoc omnino perperam et pessime receptum
est vsquam gentium, vt sit iurisdictio vlla pars
patrimonii, et reditus nostri ac dominii, sed tam
late patet et grassatur in omnia auaritia, vt etiam
res sacratissimas, qualis est Magistratus, fecerit
patrimoniales et in censu numeret : non autem
virtuti et doctrinae eorum, qui sunt capaces eorum
munerum, tribuat. Vide quae scribuntur can. Mu-
lierem 33. quaest.5. de hoc argumento.
13 Adam enim prior formatus est, de-
inde Eua.
A’ιτιολoyίa est saperioris sententiae ab ordine
naturali ducta, quem Dominus Deus inter vtrum-
que sexum constituit rerum initio, et statim ab i-
psa vtriusque creatione. Is autem fuit, vt pareret
mulier. Vir autem caput et superior esset. Id quod
ex ipso ordine creationis apparet. Adam enim,
qui est mas et vir, prior creatus est. Eua autem,
quae est foemina, posterior. Sed tamen eodem die
vt docetur tum Genes. cap.I.vers.27. tum 2.vers.
18. Non tam autem ex natiuitatis ordine Paulus
argumentatur et probat virum superiorem esse:
quam ex fine creationis mulieris. Nam creata est
foe mina, vt esset viro in adiutorium, et ad eum,
tanquam suum propriumque finem respiceret.
Quae autem ad finem aliquem destinantur illique
subseruiunt, sunt eo fine minora, inferiora, ac illi
subiecta. Id quod verum esse ratio omnis et natu-
ralis et Philosophica docet. Nam alioquin a solo
natiuitatis et productionis tempore, et ordine
ratio ducta nihil efficit et concludit. Pisces enim

88AD I. PAVL. AD TIM.
herbae, sydera et reliquae omnes creaturae, quae
homini subiiciuntur ex Dei praecepto Psal. 8.prae-
ferendae tamen homini essent contra mentem et
Christi, et Pauli. Omnia enim propter hominem
facta sunt, etiam Sabbatum ipsum: non autem
homo propter Sabbatum.
14 Et Adam non fuit seductus: sed mu-
lier seducta, causa transgressionis fuit.
Alterum argumentum a causa tum efficiente,
tum incurrente sumptum. Efficiens igitur causa
est Dei praeceptum et voluntas, quae eam mulieri
poenam inflixit. Incurrens autem, transgressio
mulieris, propter quam talem poenam merita est
et huic seruituti et subiectioni addicta. Æquum
enim fuit, vt quae seipsam regere non potuit, alte-
rius consilio et imperio regenda subiiceretur a
Deo. Est autem subiecta viri imperio et po-
testati, vt est Genes. 3. Quanquam autem illud
Mosis proprie pertinet ad virum et mulierem
coniuges inter se: non autem vt quilibet viri in
quaslibet mulieres imperium sibi arripiant:tamem
ex eo intelligitur, in quem gradum viri supra mu-
lieres euecti sint a Deo. Propter transgressionem
autem mulieris facta iam est durior et seruilior
mulieris conditio, quae ad virum tantùm suum
tanquam ad suum finem tunc spectabat. Sed nunc
aerumna et iugum additum est huic seruituti, quae
prius erat omnino et liberalis et voluntaria. Nunc
enim dura est, etiam cùm est ad virum et maritum
proprium. Ex quo ipso apparet Deum et confir-
masse priorem subiectionem, et eam propter

89CAPVT II.
peccatum effecisse duriorem et austeriorem. Val-
de autem notandum est, quod ex verbo sedacta
colligit Bernard. sermo. de Duplici Baptis. his
verbis, Serpens ô Eua decepit te, non impulit,
aut coegit, mulier tibi, ô Adam de ligno dedit:
sed offerendo, non vtique violentiam inferendo.
Neque enim potestate illius, sed tua voluntate
factum est, vt eius voci plus obedieris, quam di-
uinae.
15 Seruabitur tamen liberos gignendo,
si manserit in fide, ac charitate, et sanctifica-
tione cum modestia.
Hypophora est quae magnam consolationem
tamen continet, ne se prorsus spe salutis orbatas
esse mulieres existiment. Id quod illis potuit in
animum incidere, vel nobis etiamipsis, dum eas
esse nobis tanti causas mali audimus. Per eas
enim factum est, vt vniuersum genus humanum
siue virile, siue etiam muliebre periret. Ergo
prorsus salutis exortes videbantur. Sed contra
Paulus. Hanc ipsam poenam transgressionis, et
hanc in coniugio subiectionem mulierum docet
in ipsarum commodum et salutem cedere mira
Dei sapientia nimirum, qui e tenebris lucem e-
duxit, vt est 2. Chorinth. 4. vers. 6. Sic conuertit
hoc suum in eas iudicium Dominus in earum i-
psarum consolationem et salutis viam, dum hanc sub-
iectionem erga maritos vocationem earum pro-
priam esse statuit. In quo illud primum est obser-
uandum vocem διὰ non denotare hoc loco cau-
sam efficientem: sed mediam tantùm, per quam,
tanquam per iter a Deo demonstratum, est illis

90AD I. PAVL. AD TIM.
pergendum et progrediendum. In quo peccant Pa-
pistae et Pelagiani, omnesque Operistae, et quidem
grauiter, qui salutis nostrae causas in nostris ope-
ribus quaerunt et constituunt. Quid enim de vi-
duis, quae nullos liberos vnquam susceperunt: de
virginibus, et iis etiam quae cùm sint coniuges,
nullos liberos tamen pepererunt, futurum esset
(vt recte hoc loco Chrysostom. animaduertit) si
salus mulierum ἑκ τεκνογονίας tota pendet? Certe
saluae non fierent. Sed et Thomas Aquinas hic
delirat, dum laudes virginitatis et celibatus cum
hoc Pauli dicto conciliare, et placare nititur,
quod cum illis aperte et perpiscue pugnat. Ergo
hic vocatio et munus mulierum describitur etiam
in eo ipso, in quo poenam sui peccati sentiunt. Est
autem, vt liberos non tantùm suscipiant et gig-
nant: sed vt educent, curent, et onera illa primae
liberorum nutricationi, scerte quidem molestis-
sima, lubentes volentesque deuorent et suscipiant.
Tεκνογονίας enim hoc loco non tantùm parturitio-
nem ipsam mulierum significat: sed quicquid illi
adiunctum est, et imminet iustae matrum curae, vt
liberi editi educantur. Vnde merito matres puer-
perae damnantur, quae filios, si possunt, suos non
alunt, de quo Plutarchus in liber de Liberorum E-
ducatio. et dictum Gregorii in canon. Ad eius
distinct.5. Mille quidem sunt taedia, quae contra Io-
uinia. enumerat Hieronym.tam minutim, vt ipse
puerpera fuisse aliquando videatur, qui tamen
perpetuo vixit celebs. Mille etiam dolores et mo-
lestiae non tantùm leuiter degustandae: sed diutissi-
me deuorandae, tum in partu, tum post partum.
Quae tamen omnia si libenti et grato animo de-

91CAPVT I.
uorat, atque suscipit mater, Deo grata est, et in
sua vocatione incedit: ad trimatum autem vsque
lex Ciuilis iubet vt mater ipsa alat liberos suos,
eósque praecipue curet.
Sed addit Paulus alias quoque virtutes, quas
esse necessarias ostendit, vt mulier Deo placeat,
quarum aliae communes illis sunt etiam cum viris,
nempe Fides, et Charitas: aliae illarum propriae, San-
ctificatio, et Modestia. Quae enim virtus nos Deo
commendat est fides. Illa enim nos et deducit
ad Christum, et cum eo coniungit. Illa charitatem
quoque gignit, extra quam nihil a matribus ipsis
fieri Deo gratum potest, quia si inuitae, repugnan-
tes, et coactae potius officium faciunt, quam ex
charitate, displicent Deo.
Sanctificatio, quam requirit a mulieribus, non
est tantùm generalis omnium vitae actionum ad
Dei voluntatem conformatio 1.Thess. 4. vers. 4.
sed maxime sanctimonia quaedam corporis, qua
se vxores et mulieres ab omni turpitudine, im-
munditia, et lasciuia puras conseruant, quae impu-
dicitie opponitur: et alio nomine dicitur castitas.
Modestia, luxui et sumptuoso illi cultui, de quo
superius dixit, opponitur.
CAP. III.
FIDVS est hic sermo, Si quis Epi-
scopatum apperit, praeclarum opus
desiderat.
Transitio est. Post quam enim de pastorum of-

92AD I. PAVL. AD TIM.
ficio disseruit, de eorundem electione, qualis es-
se debeat, agit, vt in ea parte regimen Ecclesiae
et ratio illius instituendae et conseruandae esset
nobis certa, Deique verbo praescripta. Commo-
de tamen et molli transitione ad hunc locum et
argumentum descendit Paulus, quasi per hypo-
phoram, quae ex superiori disputatione, per quam
mulieres a docendi munere et Episcopatu semo-
tae sunt, oriri videbatur. Cùm enim sit officium et
munus virile Episcopatus, videbantur omnes viri
huius tantae dignitatis et muneris capaces: quod
tamem negat esse verum Paulus, cùm certas quas-
dam conditiones in iis requirat, qui sunt ad hoc
munus vocandi, vt sint idonei:propter quas cae-
teri ab eo munere arcentur. Ergo vt nullius mu-
lieris proprium munus est, Episcopatus: ita non
cuiuslibet viri opus est. Est autem vtilissima haec
disputatio, tum vt interdictae mulieribus huius
administrationis ratio intelligatur, quae sumitur
propter ipsius difficilem et arduam curam, cuius
non sunt illae capaces:tum vt hoc ipsum munus
in sese quantum sit, quamque excellens et eximium
demonstretur, ne ad illud quisquam temere coo-
ptetur: aut ne iam cooptati et vocati perfunctorie
et leuiter eo defungantur, sed intelligant, quae ab
ipsis requirantur. Denique vt esset certa quaedam
regula ab ipso Dei spiritu, non ab hominibus prae-
scripta, ad quam legitimae vocationes in Ecclesia
renocarentur, et examinarentur. Itaque non li-
cet hominibus priuatis vel Magistratibus: sed ne
synodis quidem ipsis aliquid de electione perso-
narum Ecclesiasticarum ab his praeceptis dissen-
tiens vel contrarium statuere. Nam hos canonas

85CAPVT III.
In electione autem personarum Ecclesiastica-
rum tria quaeri et possunt, et solent. Nempe 1
Qui eligendi sint. 2 A quibus eligendi. 3 Quo-
modo eligendi. Quod vltimum caput de forma
electionis agit. Hic de personis, quae eligi possunt
alibi in hac ipsa, et de iis, ad quos ius eligendi per-
tinet et de legitima electionis forma: dicetur.
Primùm enim est natura, vt sint quaedam perso-
nae, quae eligi possint, de quibus idcirco primo
loco fuit dicendum.
Agit autem Paulus hoc toto capite de Episco-
pis, et Diaconis. Attamen aliae sunt Ecclesiasti-
cae et necessariae dignitates praeter Diaconos et
Episcopos, quales Presbyteri, de quibus nihil
penitus hoc loco traditum esse a Paulo quidam
existimant. Volunt enim Presbyterorum ele-
lectionem explicari in Epistola ad Titum cap.1.
Hic vero Episcoporum. Sed falsa est eorum sen-
tentia. Eosdem enim vocat Paulus Presbyteros
et Episcopo, svti apparet ex cap.1. vers.5, et 7. E-
pistolae ad Titum. Atque etiam ex 1. Pet.5 vers.1
et annotat cum Chrysostomo Hieronym. ex qui-
bus Isidorus didicit, cuius dictum est in canone
Clero. Et clericos 5 Presbyter distinct.21. Itaque
priusquant du ba, juu metradit d praecipit Pau-
lus, accedamus, illud explicandum est, vtrum i-
dem sit Episcoporum, et Presbyterorum, de qui-
bus in sacra scriptura et praesertim in Apostoli-
cis scriptis fit mentio, nomen, dignitas, vocatio,
munus, et praestatio. Nam Diaconi ab Episcopis
hic distinguntur et separantur aperte. Presbyte-
rivox. Graecis est πρεβύτερος. Itaque est Graeca

94AD I. PAVL. AD TIM.
differunt autem hx voces παλαιὸς et πρτσβύτερος vti
vetus et senex apuu Latinos, quod παλαιὸς est aeta-
tis, et πρεβύς etiam dignitatis, vt ex Plutarcho in
Nicea colligi potest. Horum igitur Presbytero-
rum (qui a dignitate non autem ab aetate hic
nominantur) in scriptura duplex est genus. Vnum
eorum qui tantùm moribus inuigilant. Alterum
eorum, qui et moribus et doctrinae attendunt, et
in vtroque laborant. Id quod ex hac ipsa Episto-
la cap.5.vers.17. facile colligi potest. Quod ad pri-
mum igitur eorum genus, vti a secundo distingui-
tur: ita ab Episcopis et doctoribus est secernendum.
Sunt enim illi Presbyteri tantùm morum et di-
sciplinae custodes et inspectores: non etiam praeco-
nes doctrinae. Cur autem hoc genus fuerit in Eccle-
sia necessarium vel inductum, ratio mihi nulla
videtur alia esse, quam quod etiam illo tempore,
quanuis multis donis abundaret Ecclesia Dei,
tamen non satis multi idonei viri ad vtrunque
hoc munus obeundum reperirentur, vt etiam E-
piphan.testatur. Ergo ad formam veteris et Iu-
daici Synedrii habuit Ecclesia Christiana hos
Presbyteros disciplinae φύλακας, qui non erant o-
mnes Leuitae, et concionatores verbi Dei. Et haec
quidem de primo Presbyterorum genere, qui mo-
rum tantùm curam habent in Ecclesia Dei. Ergo
de secundo Presbyteroiam genere agamus, eorum
nempe, qui etiam in doctrina laborant, et qui
morum, atque etiam regiminis Ecclesiae curam
habent. Hos nihil ab Episcopis differre dicimus
et, Dei verbo affirmamus siue ex eorum electionem,
siue munus, siue personae conditionem spectes:
sed iis omnino pares esse debere: et cùm recte

95CAPVT. III.
administrata est Ecclesia, semper fuisse his ratio-
nibus demonstramus.
Prima ratio, quod quos Paulus iubet Presby-
teros oppidatim creari, eosdem vocat idem Epi-
scopos Tit.1.vers.5, et 7.
Secunda. Quod cùm Presbyteros Ephesiorum
alloqueretur Paulus quos accersiuerat, et euoca-
uerat Miletum, eos omnes Episcopos nominat, et
iis eadem praecipit quae Episcopalis muneris pro
pria sunt, et postea ad solos Episcopos pertinere
existimata et definita sunt Actor. 20.v.17.18.
Tertia, Quod Petrus tribuit Presbyteris hoe
ipsum munus, vt pascant gregem Domini, et il-
lius curam habeant 1. Pet.5.vers.2.3, Praelatos e-
nim omnes Presbyteri vox complectitur ( vt ex-
plicat Bernard. sermo. in Psal. Audiam) quorum
est prodesse magis, quam praeesse.
Quarta, Quod ad Presbyteros negotia Eccle-
siae deferuntur, ab iisdem illa geruntur, et admi-
nhtrantur. Atqui hoc ipsum alibi tribuitur Epi-
scopis Philip.1.vers.1. Actor.11.vers.3o, 16. vers.4.
Itaque omnes aequali nomine ηγόμεναι a scriptura
appellantur Hebus 13.vers.7. Vnde Cyprian. in liber
de Simplicit. Praelatorum, Vnus est Episcopatus,
cuius in solidum singuli participes sumus.
Quinta, Quod plures Episcopos in singulis
ciuitatibus fuisse, praeterquam Alexandriae, quae
est vrbs Ægypti, scribit Epiphanius haeres.68. At
si Episcopi nomem esset προεςασίας vox, non possent
eiusdem ciuitatis plures esse Episcopi, quia in eo-
dem coetu plures esse primi, et capita non possunt.
His autem obstant quaedam, quae in contrarium
afferri videntur posse. Primùm quod haeretici ha-

96AD I. PAVL. ADI TIM.
biti sunt, qui Presbyteros Episcopis adaequarunt,
quales Herianrre docet Epiphan. et Augustinus
in liber deHaeresibus ad Quoduultd. vbi nos diximus
Secundum, Quod praeter Presbyteros habent
Episcopi apicem Pontificatus et praeeminentiae.
Itaque multa licent Episcopis in Presbyteros ho-
die, quae non item Presbyteris in Episcopos. So-
lus enim Episcopus creat Presbyteros: nulli autem
Presbyteri soli creant Episcopum, vt est in cano.
Cleros et clericos 5 Presbyter distinct. 21. et tota
distinct. 67. Nan in Episcopo omnium ordina-
tionum potestas inest, ait Ambrosius.
Tertium Quod vt libro 1.cap.6.refert Ruffin.
Synodo Nycena cap. Io. vetitum est, ne in vna ci-
uitate duo essent Episcopi. Itaque ex vetere con-
suetudine Eccleliae vnus e toto Presbyterorum
collegio caeteris praeficiebatur, ad quem velut
caeterorum praesidem et praepositum Ecclesiae ne-
gotla reserrentur; quei ee lνειdτα et ωροε͂δρωυτα
Iustinus Martyr in 2. Apolog.nominat.
Quartum, denique quod aequissimum videatur
vti in politia ciuili et humana: ita in politia Ec-
clesiastica vnum aliquem praeesse caeteris, qui ve-
lut totius chori dux sit et moderator perpetuus.
Respond. Et quidem ad prima tria argumentas
idque , ex Hieronymo in Epistola Pauli ad Titum
vbi sic ait, Sicut Presbyteri sciunt se ex Ecclesiae
consuetudine ei, qui sibi praepositus fuerit, esse
subiectos: ita Episcopi nouerint se magis con-
suetudine, quam dispositionis dominicae veritate
Presbyteris esse maiores, et in commune debere
Ecclesiam regere. Nec enim hoc προεδρίας et prae-
eminentiae perpetuae ius, quod vni tributum est,

CANvI III.
ex Dei verbo sumptum est: sed humanum plane
commentum est dum nimium Ecclesiasticae poli-
tiae formam et regimen ad ciuilis disciplinae nor-
mam homines exigunt contra praeceptum et Chri-
sti Luc 22. vers.25. et Petri 1. Pet. 5. vers.3. Idem
docet Augustinus Epist. 19. haec honorum diuersa
vocabula et distincta ex hominum tantùm con-
suetudine, non ex Dei verbo introducta et re-
cepta in Ecclesia esse. Nam neque tempore A-
postolorum haec distinctio in Ecclesia fuit: neque
Epaphroditum, quem remittit Philippens.neq:
Archippum, quem Collossis agentem exhorta-
tur Paulus, aut Episcopum, aut Presbyteris prae-
positum appellat. Imo Irenae. Higinum Episcopum
Roma. semper Presbyterum vocat, vt docet Eu-
sebus liber 5 cap.26. nunquam autem Episcopum, aut
Presbyteris praepositum. Et cùm nihil sit ad Dei
verbum addendum dicimus omnino temere, id
introductum fuisse et receptum in Eclesiis Dei:
et haec illius tyrannidis, quae postea miserrima ir-
repsit in Ecclesiam, verissima semina et funda-
menta dico fuisse: vti apparet ex Epist.3. Ioannis
vbi Diotrephes φιλόπρωτέυων damnatur v.9. Atque
varia esse huius proestasiae incommoda docet
Caluinus cùm Epist. 375. tum in suis commenta-
riis in Epist. ad Philip. cap.1. quanquam is fuit ve-
tus mos, et iampridem receptus, vt apparet ex
Nicena Synodo prima vti ex Ruffino docuimus.
Vnde igitur et cur primum est introductus? Res.
Primùm quidem, vt ex Epiph. et Hieronym. ap-
paret, hoc Alexandriae institutum fuisse, praeter
morem caeterarum Ecclesiarum. Cur autem, ra-
tio est, vt ait Hieronym. nimirum vt scismatum

98AD I. PAVL. AD TIM.
occasio tolleretur, et dissentionum plantaria e-
uellerentur. Ita ille in Epist. ad Euagrium, cuius
dictum refertur in canon. Leginus in Isaia dist.
93. et ipse repetit in Epist. Pauli ad Titum cap.1.
Contra vero res ipsa docuit, istud fuisse verissimum
vniuersalis a fide Christi apostasiae semen et fun-
dametum: et laeumimnae fius tyranidis, quae in Pa-
patu etiamnum hodie viget, fulsimentum maxi-
mum.
Quod ad quartum argumentum attinet, pror-
sus elumbe est. Neque enim regimen Ecclesiae
est reuocandum ad ciuilis politiae rationem et
normam vt docet Christus Luc.22.vers.25.1. Pet.
5 vers.3. quia Dominus ipse, qui suae Ecclesiae est
rex, eius quoque regendae regulam nobis verbo
suo praescripsit prorsus ab Monarchica alienam.
Denique tantum inde malum serpsit, id est, ex
hac Episcoporum praelatura, vt quemadmodum
scribit contra Luciferia. Hieronym.non satis re-
cte censerentur baptizari, qui a Presbyteris erant
baptizati, nisi postea manus illis ab ipso Episco-
po et praeposito isto imponerentur: a quo solo
dari spiritum sanctum crediderunt. Atque inde
putidum illud confirmationis suae Sacramentum
Papistae fabricati sunt.
Veniamus ad verba Pauli. Commendat futuram
tractationem, tum a Modo ipso dicendi, tum a Re
ipsa. Modus dicendi est, praefatio quam attexuit,
quo futuram doctrinam veram esse, et retinen-
dam intelligeremus, velut Dei ipsius vocem:non
autem existimemus haec praecepta posse a nobis
sperni, et quae hic traduntur, inter ἀδιάφνρα recen-
senda reponendaque esse. Est enim solius Dei in

99CAPVT III.
sua domo vocationes constituere.
Res autem ipsa, est dignitas Episcopatus. Epi-
scopi vero vox ex vsu communi sumpta est ab Apo-
stolis. Dicti sunt enim Episcopi a Graecis qui rei
alicui cum aliqua potestate praeerant. Suidas ab
Atheniens.scribit esse dictos, qui ad res sociorum
inspiciendas mittebantur: Plutarch. tum in Numa,
tum in Pericle hac voce vtitur, quam esse rem pul-
cherrimam et praestantissimam docet hoc loco
Paulus. Itaque non esse quoslibet illius capaces,
χαλεπὰ γκ̀ δύσκολα τὰ καλὰ, vt ex veteri prouerbio
dixit Plato: sed multa in iis requiri, qui ad tan-
tum muhus obeundum le acemgunes aut a nobis
eligi, vt sint idonei, debebunt. Quidam enim sunt
nimium audaces, qui nec se, nec munus hoc, quod
affectant, norunt. Itaque sunt illi tanti muneris
difficultate deterrendi.
Ne propterea tamen alii hoc munus tam ar-
duum repudient, adiicit consolationem, eos, qui
hoc munus expetunt, recte facere, et opus Deo
gratum exoptare. Arque ita Paulus, Audaces re-
primit, et Timidos excitat. Christi enim homi-
nis imaginem gerit Episcopus, vti Magistratus
ipsius Dei, vt Augustinus in liber Quaestio veter. et
noui Testamenti quaest.35.scribit. Loquitur autem
hic Paulus non de ambitioso desyderio. Hoc e-
nim maxime in iis damnatur, qui Ecclesiae praefi-
ci volunt, non item de auaro: sed de sancto illo
animi affectu, per quem Dei gloriae prodesse, ean-
que promouere. i. quantum Dominus ipse legi-
time dederit, auent, qui Episcopatum desyde-
tant: nec praeoccupantes locum et sese intruden-
res,nec fugientes, cùm precibus Ecclesiae flagi-

100AD' I. PAVL. AD TIM.
tantur. Et vera est illa Augustini sententia liber 19
de Ciuitate Dei cap. 19. Otium sanctum quaerit
charitas veritatis: negotium iuitum suscipit ne-
cessitas charitatis.
Episcopatum autem definit Paulus ἔργον non
τιμὴν, quia, vt ibidem dicit, et recte quidem Au-
gustinus, episcopatus est nomen operis et oneris:
non autem honoris. Vae igitur desidiosis et cani-
bus mutis, qui se tamen vocant Episcopos, vt est
apud Isai. 56. Videtur autem haec sumpta defi-
nitio ex Exod. cap. 39. sed imprimis vers.41. vbi
quae Aaron et Leuitae habere singularia et pe-
culiaria iubentur, ad ministrandum Deo, non or-
namenti causa illis data esse commemorantur:
sed potius ministerii et operis illis a Deo in-
iuncti gratia.
2 Oportet igitur Episcopum irreprehen-
sum esse, vnius vxoris virum, vigilantem,
sobrium, compositum, hospitalem, aptum ad
docendum.
Varias dotes postea recenset Paulus, quibus
ornatum essefpiscopum oportet, vt sit maioris
inter suos authoritatis, et tanquam exemplar to-
tius gregis, vt docet Petrus 1. Epist. cap.5. Manant
enim in vulgus exempla regentum, et pastorem
oportet non tantùm doctrina: sed et vitae probi
tate ac sanctitate caeteris praelucere. Matth.5.vt sit
sal, quia quodammodo in ipsius Dei doctrinam,
quam praedicant, redundant pastorum vitia et
probra. Vnde fit, vt etiam in lege veteri symbolis
quibusdam doceret Dominus quantas dotes in
Sacerdot ibus

101CAPVT III.
Sacerdotibus inesse oporteret. Omnis enim ille
cultus et summi Sacerdotis ornatus, qui Exod.28.
vers.3o.31. et sequent. describitur, quanta pietas,
sanctitasque a pastore Ecclesiae requiratur, osten-
dit: quemadmodum etiam explicat Isychius liber
6.in Leuitici cap.21, et 22. Externa enim illa Leui-
tici ministerii species et splendor fuit interni or-
natus et vitae symbolum. Ex iis autem tot virtuti-
bus, quas describit Paulus hoc loco, vt veram
perfectamque boni Episcopi ideam habeamus,
quaedam ostendunt, qualem Episcopum ipsum
In sese esse oporteat, et Ratione suae familiae, Item,
Extraneorum et infidelium, Quae omnia distri-
buo in tria haec capita, vt congestas hic a Paulo
dotes distinguere aliqua ratione possimus. Berna.
autem Sermo.77. in Cantica breuiter has omnes
dotes videtur his verbis complexus. Ad solam
ciuitatis, id est Ecclesiae custodiam, vt quantum
satis est, procuretur, opus est viro forti, spirituali,
fideli: forti ad propulsandas iniurias: spirituali ad
deprehendendas insidias: fideli, qui non, quae sua
sunt, quaerat. Sed etsi doctus fuerit, non sit autem
bonus: verendum, ne non tam nutriat doctrina v-
beri, quam sterili vita noceat. Idiota autem pa-
stor quomodo in pascua diuinorum eloquiorum
deducet greges dominicos?
Eo vero diligentius ista Pauli praecepta sunt
obseruanda. Primum, Quod ex quibus causis E-
piscopi eligi prohibentur: ex iisdem electi de-
ponuntur. Eas autem hic expressas a Spiritu san-
cto habemus. Secundum. Quod praeter has con-
ditiones et qualitates, aliae sunt synodorum de-
cretis postea additae, quarum quae dam prorsus

102AD I. PAVL. AD TIM.
sunt reiiciendae, nec nobis Euangelii lucem ade-
ptis iam retinendae, vel in Episcoporum electio-
ne requirendae, et obseruandae. Nec fere locus est,
quem scupulosius canonistae tractarint, quam hic
qui est de clericorum et Episcoporum electione
vti apparet tota prima parte decretorum et a di-
stinct.23.ad 1o2. Nos quantum videbitur, et ad v-
sum nostrum, et ad Ecclesiae Papisticae perturba-
tionem et συνχύπν patefaciendam, ex illis etiam
hauriemus. Primùm igitur ait, Irreprehensibilem,
vel irreprehensum. Paulus in Epistola ad Titum 1.
vers.7. ἀνέγκλητον, id est, non a quoquam publici
criminis accusatum, sed inculpatum. Ratio est,
quod multum de dignitate et authoritate Epi-
scopi et pastoris detrahit publica non tantùm sce-
leris damnatio:sed etiam accusatio, quia in ea
perpetrati criminis suspicio quaedam inest, quan-
quam non est conuictus. Et qui caeteros repre-
hensurus est, debet ne sordescat eius admonitio,
omnibus vitiis carere. Debet enim omni vitio
carere, qui in alterum dicere paratus est, vt ait M.
Tull. Istud vero Pauli dictum, vt sit irreprehensus
Episcopus, de publica infamia et de eo scelere,
quod accusatione publica obnoxium, aut dignum
est, intelligitur, quo carere et illius accusatione,
debet futurus pastor: non autem de peccato vel
infirmitate qualibet accipitur, cui etiam optimi
quique sunt obnoxii, vt ea in futuro Episcopo
nulla inesse omnino possit. Ἀνέγκλητοι quidem
esse possumus, Αυναμαότητοι vero esse non possumus
Peccatorum igitur, vt docet etiam saepe et appo-
site quidem ad huius loci explicationem Augu-
gust quaedam sunt Crimina, et Peccata, vel infir-

103CABVT III
mitates tantùm humanae naturae, et vitiositatis
humanae appendices et communes omnibus
hominibus propter inhaerentem nobis pecca-
ti originalis radicem. Peccata in futuro Episco-
po inesse possunt, crimina in eo nulla inesse vel
tolerari debent. Itaque si quis sit homicida, adul-
ter, falsus testis, latro, pirata, vel seditiosus, Epi-
scopus ne eligitor:electus per ignorantiam depo-
nitor, vt est in Agathensi concilio cap. 50. et in
canon. Si Episcopus distinct. 50. Idemque Am-
brouus docet Eplitola ou.
Hic autem variae quaestiones incidunt et orium-
tur, quarum quasdam tantùm, quae sunt vtiliores,
breuiter tractabimus.
Prima est, vtrum hac eadem voce irreprehen-
sus comprehendantur peccata quae scelera qui-
dem sunt, publica poena tamen minime puniun-
tur, qualis sub Paganismo idololatria: et in Papa-
tu, sacrificium missae, vt qui haec admiserit, id est,
qui idololatra fuerit, qui Missam blasphemam
cantauerit eligi non possit in Episcopum. Nec
enim ista peccata publice in Papatu accusari pos-
sunt, nedum damnari. Respond. Distinguendum
esse. Aut enim de eo quaerimus, qui ignorans talis
fuit: aut qui fidem Christi semel susceptam abne-
gauit. Ignorans, et postea ad fidem conuersus po-
test exemplo Pauli, fieri Episcopus. Non potest
autem is qui sciens et abnegata Christi fide talis
fuit. Nec enim tam spectat Paulus in criminibus
et vera infamia definienda, quid leges hominum
statuerint, quam quid Dei verbum damnet. Ergo
Christianus qui defecit a fide, qui apostata fuit,
qui Christum abnegauit publice, qui Christum

404 AD I. TAVL. AATTIM.
professus, idolis postea sacrificauerit, eligi certe
non potest in Episcopum. August. epist.5o. et est in
can. Presbyteros et canon. Hi qui post, dist.50.
Quod enim Mar cel. Episcopus Roma. post fidei
abnegationem retentus est in Episcopatu, pro-
pter magnam eius poenitentiam factum est, quam
demonstrauit. Qui igitur nondum Christum a-
gnoscentes et professi idolis seruierunt, et postea
ad fidem çonuertuntur: non impediuntur pro-
pterea, si caetera habeant, in pastores Ecclesiae e-
ligi.
Secundo loco quaesitum est, Qui accusati tan-
tùm quidem sunt criminis publici, non autem dan-
nati, vtrum eligendi omnino postea nunquam sint.
Inhaeret enim quaedam labes in istis, et opinio
turpis apud bonos et graues viros. Respon. Hoc
totum ex facto pendere. Nam si verisimilis nota
et suspicio infamiae aut malae turpisque vitae iis
inhaeret, qui accusati sunt et non conuicti, eligi
non debent, quanquam prorsus non sint conuicti,
quia Episcopum non tantum carere ipso vitio et
crimine apud Deum oportet: sed etiam apud ho-
mines criminis suspicione, vt Ecclesia melius ae-
dificetur. Sin prorsus innocens est pronuntiatus,
maiórque illius integritas inde apparuerit, et e-
luxerit, eligi et admitti potest, etiam is, qui publice
criminis accusatus est.
Quaesitum denique est, vtrum Episcopi vel
Presbyteri, vel Diaconi, qui aperte in huiusmodi
scelera inciderint, fuerintque propterea deposi-
ti, iterum eligi ad eosdem vel maióres vel infe-
riores gradus Ecclesiasticos possint, si appareat

105CAPVT III.
eos vere poenitere, et vtiles Ecclesiae esse posse.
Respond. in eo variam fuisse veteris Ecclesiae sen-
tentiam. Primùm enim fuit seuerior Ecclesia:
et erat moribus receptum, vt lapsi siue in hae-
resin, siue in apostasiam, siue in aliud aliquod cri-
men, et vitium, et depositi propterea, non admit-
terentur vnquam postea in gradum vllum Eccle-
siasticum, propter aedificationem Ecclesiae. Dein-
de aliud receptum et constitutum fuit, nempe
vt etiam recipi possent, si poenituissent. Quam se-
cundam sententiam cùm Luciferiani damnarent et
improbarent, haeretici sunt habiti. Denique tan-
dem res tota in concilio Agathensi composita et
conseieutu eneyte sapiimmrumce restitui et reti-
neri in gradu possent: ad maiores tamen non pos-
sent prouehi. Excepti tamen sunt ex eo numero
apostatae. canon. Contumaces et cano. Domino
sancto distinct. 50.
Vnius vxoris virum. Secunda Episcopi futuri
conditio. Primùm autem huius loci explicatio
vera videnda est. Deinde ratio praecepti. Denique
quae huius loci postea corruptela siue deprauatio
facta fuerit.
Ac quidem primùm hic locus a patribus vere
et pure et syncere explicatus est, veluti a Iustino
et hic a Chrysostom. Atque etiam a Hieronymo,
quanquam infestissimo nuptiarum hoste:item ab
Ambrosio, epist. 82. et Theodorito (etsi postea
Graeca Ecclesia cum Latina de huius loci expli-
catione disputauit et dissensit.) Ne is nimirum
in Episcopum eligeretur, qui vno eodemque tem-
pore duas apud se haberet vxores. Tales enim
tunc multi etiam Iudaei erant, qui exemplo Daui-

106AD I. PAVL. AD TIM.
dis Salomonis et aliorum Patriarcharum abusi duas
pluresque simul coniuges ducebant. Nunquam
autem illi acceperunt ita hunc locum, quasi qui
coniux sit, Episcopus fieri non posset, aut quasi
qui iam factus esset Episcopus, vxorem ducere,
si velit, non deberet aut auderet. Nondum enim
impia Cyricii Rom. Episcopi sententia edita fue-
rat, quae Episcopos celibes effecit. Ergo apparet
esse posse Episcopos coniuges, sed tamen non
posse esse digamos. Digamum enim et quidem
vere interpretabantur, qui duas simul vxores ha-
beret, et eodem tempore. Sed et duas quoque v-
xores habere censendi sunt, qui primam quidem
vxorem repudiarunt: sed extra causas verbo Dei
comprehensas, et aliam illi repudiatae superindu-
xerunt, qualia multa ex non iustis causis fiebant
olim diuortia tum inter Iudaeos ipsos, tum etiam
iter Gentesirvee enn duiusmodi coniugia ab-
funt ab impuris adulteriis, vt docet Christus Matt
19. vers.9. quia extra causas a Deo explicatas fiunt.
Ergo et hi quoque sunt digami, vti et priores illi,
qui duas vxores habent, quos Episcopos esse non
vult Paulus.
Ratio vero huius praecepti est multiplex. Pri-
mùm aedificatio Ecclesiae. Cùm enim multae con-
iuges eiusdem viri, sint profanatio matrimonii a
Deo instituti: et magnae libidinis et incontinentiae
signum, resque ea sit ómnino per se foeda, et tur-
pis, perinde atque si plura corpora vnum tantùm
caput haberent, ab ea foeditate maxime pastori
Ecclesiae est fugiendum et abstinendum. Denique
cùm Deus ipse grauissime huiusmodi coniugiis,
quae sunt adulterio paria, offendatur, illa prohi-

107CARVT III.
beri debuerunt, maxime futuris pastoribus. Cur
autem diserte istud commemorare oportuerit ra-
tio est, tum ludaeorum receptus et vulgaris iam
mos, vt docet Chrysostom. qui sibi plures simul
vxores sumebant: tum communis omnium pene
populorum, imprimis autem Graecorum et O-
rientalium opinio, barbara quidem, sed tamen
iam confirmata: qui id minime turpe putabant,
maxime si priori vxori repudii libellus etiam
sine causa missus esset. Nam et Diogenes Laert.
scribit in Socrate id praeceptum fuisse et edictum
Athenis, vt duas vxores vir quisque haberet: et
Socrat. liber 4. cap.32. tradit eandem legem etiam
a Valentinia.3. imperatore Romano repetitam
fuisse et sancitam, tam leue peccatum habebatur
Polygamia.
Epiphan.in liber Haeres. de Cataphrygibus agens
putat ad Christi summi Sacerdotis imitationem,
cuius imaginem gerunt Ecclesiae doctores, istud a
Paulo praecipi. Nam quemadmodum habet Christus
vnam tantùm Ecclesiam:sic Episcopus ait vnam tantùm
vxorem habere debet. Augustinus liber de Bono
coniugali cap.18. vnitatem Gentium nomine v-
nius vxoris significari ait, Inepte certe, pace tan-
torum virorum dictum sit, vtrique. Ergo procul-
dubio Episcopos, Presbyteros, et Diaconos con-
iuges habuit vetus Ecclesia et proxima Aposto-
lorum temporibus aetas, vt apparet ex Historia
Ecclesiastica: imprimisque Eusebus liber 6. cap.42.
Socrat. Scholast.lib5.cap. 22. Sed et ex ipsis quo-
que Papistarum canonibus et decreto Gratiani.
Sed et August. cùm scribit ad Paulinum Nolae
Episcopum Tarracasiae quoque ipsius vxoris me-

108 AD I. PAVL. AD TIM
minit, nec eum quod coniux esset, indignum iu-
dicat Episcopatu.
Secuta est autem alia aetas, quae propter coeli-
batus et virginitatis peruersam admirationem,
hunc locum primum a vero sensu deflexit et de-
torsit. Deinde prorsus corrupit. Ac detorserunt
misere hunc locum ii, qui ita sunt interpretati,
eos esse eligendos Episcopos, qui fuerant quidem
ante electionem viri vnius vsoris: non autem, qui
coniuges tunc erant, cùm eligerentur. Sic Am-
bronus accipit eplit. 62. Sed ii fanuntur pessime.
Nam et hic et ad Titum 1. vers. 6. diserte dicit
Paulus, si quis est tempore praesenti:non autem, si
quis fuit, tempore praeterito.
Corrumpunt plane hunc locum alii et ridicu
le explicant, qui vxorem hic Ecclesiam appellant
et a Paulo significari voce vxoris putant. Vnius
ergo vxoris virum esse, est vnius Ecclesiae et Sa-
cerdotii Episcopum et administrum esse. At tunc
id est, tempore Pauli nondum erant Sacerdotia,
et quaestus Ecclesiastici. Vt mera sit cauillatio et
peruersio Scripturae, sic mentem Pauli explicare.
Ergo sic varie corruptus est hic locus. Quod au-
tem ait Paulus, vxoris, ita fuit stricte acceptum a
Patribus, vt praeter mentem Pauli quidam laqueum
postea induxerint conscientiis hominum.
Vxorem enim eam tantùm esse volunt, quae
antea honestae vitae mulier fuerit. Itaque si quis
minushonestam mulierem, si quis scenicam mu-
lierem, quae spectaculis inseruierit. Item aliam
quampiam ex turpi causa olim notam duxerit, ex-
cludi ab omni Ecclesiastico ministerio debere
putant, et Synodorum decretis sanciuerunt. Est
in cano-

109CAPVT III.
in canonibus Apostolorum, qui dicuntur; estque
relatum in canon. Si quis viduam et eiectam dist.
34. et a Neocesariensi concilio (quod Nicenum
primum praecessit,) repetitum cap. 8. Quod etsi
non improbo ab iis ita esse constitutum, ex eo ta-
men laqueum conscientiis vllum induci nolim,
et ita stricte in omnibus obseruari. Nam hoc ita
constitutum solùm est a Patribus illis, quod Ec-
clesiae aedificatio in tanta meretricum copia, et
inter gentes profanas versantes exigere huius-
modi quiddam videretur. Oseas tamen duxit
meretricem in vxorem, si quibusdam credimus.
Sed et siquis eam vxorem habet, quam ex legum
praescripto ducere non potest, veluti si intra eum
gradum, qui legibus alicuius prouinciae politicis
prohibetur, ad munus Ecclesiasticum vocari et
admitti non debebit ex Synodo 6. generali, quae
Ioit Gontaneinoponta in Piuno, et est in cano.
Presbyterum non legalibus distinct. 28. vbi Gra-
tianus se imperitum prorsus prodit: vel si per i-
gnorantiam admissus est ad Episcopatum, inter-
dici muneris sui exercitio debebit, ex iisdem Sy-
nodi decretis
Additum quoque est a concilio Chalcedonensi
cap. 14. et sancitum, ne qui vxorem haereticam,
aut Paganam siue Gentilem et idololatram duxis-
set fieret Episcopus et clericus, ne fortasse illa vi-
rum a fide Christi abducat, aut pietatem Chri-
stianam profanet, et calumnietur, quia hostis est
et inimica. Sic est in cano. Quoniam in quibusdam
distinct.32. Sed et qui duas successiue et legitime
ductas vxores habuerunt, Digami sunt appellati
ab istis: sed perperam. Itaque ab officio pastorum

110AD I. PAVL. AD TIM.
prohibiti sunt ex mala interpretatione huius lo-
ci. Nam nec secundae nuptiae, nec tertiae peccatum
habent, si caste seruent Augustinus in liber De fi-
de ad Petr. quanquam Bernar sermo. 58 Cant.
damnat exemplo turturis numerositatem nu-
peraruiloudumomumeu laperstitione, vti eam
quoque Tertullianus damnauit ex Montanistarum
errore.
Denique vxorem vnam dixit Paulus. Quid si
quis vxori vni quidem legitime ductae soperin-
ducit concubinam, Vtrum is pastor et Episcopus
eligi potest? Est enim haec concubina et pellex,
non vxor. Respond. Tergiuersationem esse. Nam
plana est Pauli sententia, per quam omnem in eo
qui Episcopus est futurus, turpis et obscoenae li-
bidinis notam damnat, ne propterea male audiat
Dei verbum, aut ipse sit offendiculo cuiquam:
Itaque qui pellicem cum vxore habet in consor-
tio, est adulter, et prohibetur eligi et hic et can:
Apostolorum 17. Aurelia. concilio cap. 4. Aga-
thensi cap.55. et est in canon. I. distinct.33. et tota
distinct.34.
Si excipiatur separatam esse Euangelii doctri-
nam a vitiis Ministrorum, qui eam annuntiant, nec
eam, quae per se pura est, illorum sordibus pollui
posse. Respond. Per se quidem illud verum esse:
opinione tamen hominum non item. Putant e-
nim homines Ministrorum vitiis tanquam attre-
ctatione quadam doctrinam illam coelestem pol-
lui. Itaque illa minus et lubenter et reuerenter iam
auditurs cùm huiusmodi quaedam personae foedae
et turpes in diuinum ministerium asciscuntur, et
alleguntur.

111CAPVT III.
Venio iam ad eas postremae aetatis constitu-
tiones, per quas hoc Pauli dictum et praeceptum
non tantum inflexum est a vero sensu: sed omni-
no immutatum, et sublatum ex nimia et praepo-
stera celibatus admiratione.
Ac primum quaesitum est anxie, Vtrum celi-
batus esset Ministris Ecclesiasticis, siue iam voca-
tis et ordinatis, siue vocandis et creandis praecise
indicendus et praefiniendus. Respond. Cùm ne-
que donum continentiae sit in nostra potestate,
neque semper, et vel in perpetuum a Deo detur, si
cui detur: sed saepe tantùm ad tempus, perperam,
et inique eos agere, qui illum praescribunt Epi-
scopis et vllis Ministris Ecclesiasticis, vel iam ele-
ctis, vel eligendis. Onerant enim hominum con-
scientias praeter Dei verbum, quod facere non li-
cet, iisque leges imponunt, quod solius est Dei.
Deinde Cataphrygum et Encratitarum haeresin,
qui nuptias damnarunt, et reuocant et confirmant.
Etsi enim nuptias non in totum tollere videntur:
eatenus tamen illis haereticis aslentiuntur, quate-
nus sanctam illam Dei institutionem (quae est con-
iugium) putant polluere quosdam pios: aut sal-
tem obstare, quo minus illi ad Dei obsequium
sint apti et idonei, cùm tamen iis nihil eorum,
quae Dei verbum in pastoribus requirit, pro ca-
ptu humanae infirmitatis, desit.
Quare cùm Synodo Nicena prima de ea lege
clericis imponenda ageretur et disceptaretur,
obstitit vir sanctus Paphnutius Episcopus et
Christi martyr et ipse ἀγαμος tamen, qui ex Dei
verbo omni hominum generi honestum esse con-
iugium docuit ex Hebus 13. vers 4. Atque haec Hi-

112AD I. PAVL. AD TIM.
storia extat apud Sozom. liber 1. cap.23 quicquid
Torrensis contra debacchetur. Nam Theodorus
Beza in liber de Polygamia ipsa Synodi Nicenae
verba Graeca recitauit ex veteri codice Graeco ex
cerpta, et illius ipsius rei fit mentio in ipso De-
dereto cano Nicena distinct.31. vt mirum sit fuis-
se tam impudentes quosdam vt id negent. Et no-
stro seculo ad fratrum Boemorum interrogatio-
nes de ea re (obseruant enim illi in suis Ministris
coelibatum) quod esset suum iudicium scripsit re-
sponditque D. Cal. epist. 339.
Cogi quidem vxores ducere non debent ex
hoc Pauli loco Episcopi, sed neque prohiberi
ponunt. Pibe emm cotuin eit plane liberum et
ἐδίάφορον. Vnde necessitas aut lex in neutram par-
tem statui debet et induci. Nam etiam Eunu-
chus Episcopus eligi potest: Eusebius liber 7. cap-
32.qui certe vxorem ducere non potest.
Quibus vero gradibus ad hanc tandem Con-
iugii prohibitionem, vel potius profanationem in
Ecclesia ventum sit, iam explicemus.
Primùm igitur coniugatos Ministros aeque et
promiscue, atque coelibes habuit vetus Dei Ec-
clesia, et bene instituta. Id quod durauit diutissi-
me, quando etiam Gregorius Nyssenus, vt ait Ni-
cephorus, fuit vxoratus.
Postea vero aliud, tum in Ordinandis in mini-
sterium, tum in Ordinatis receptum est. Ac Or-
dinati iam Episcopi, qui erant coniuges, vxores
suas retinebant, iisque vti poterant, neque id etiam
obstabat eorum ministerio exercendo et muneri
Socrat. liber 5. cap. 22. cano. de Syracusanae 5 Siue
ergo distinct.28. cano. Apostolorum 5 et ita Gan-

113CAPVT. III.
grenn etiannconemos quou luit lub Syluestro.
Roma. Episcopo constitutum fuit.
Ordinandi vero primùm coeperunt in ipsa ele-
ctione interpellari, vtrum continentes esse vel-
lent, et in perpetuum abstinere coniugio, an non.
Qui si promisissent se continentes futuros: vel e-
tiam tacuissent interrogati, post electionem ad
ministerium Ecclesiasticum vxorem ducere, iam
non poterant. cano. Diaconus distinct.27. Hic e-
nim vel silentium ipsum pro voto perpetuae con-
tinentiae habebatur. Itaque si postea matrimonium
inibant, ordine suo mouebantur. Neque tamen
vt scortatores; vel adulteri puniebantur, neque
Sacramentorum vsu, et participatione interdi-
cebantur, vt ex Neocaesariensi consilio apparet.
Quod tamen decretum, et quam tam seueram
Ecclesiae disciplinam neque August. neque etiam
Hieronym. probarunt cano. Quidam distinct.27.
Sin autem Ordinandi de promittenda perpetua
ἀγαμίς interpellati vel omnino recusassent voue-
re, et polliceri continentiam, vel ad tempus tan-
tùm promisissent, neque eligi prohibebantur,
neque post electionem ad Ecclesiasticum munus
vetabantur vxores ducere, ex Ancyranae Synodi
cap.1o. Differebatur tamen saepe electio, et spe-
ctabant illo tempore, num quem allum inueni-
re possent, idoneum tamen, qui continentem et
abstinentem a coniugio vitam polliceretur, vt eum
potius eligerent: est in cano. De Syracusanae di-
stinct. 28. Quod si neminem continentiam vouen-
tem idoneum pastotali muneri reperiebant,
hunc, qui continentiam nollebat promittere, eli-
gebant, idque fas erat.

114AD I. PAVL. AD TIM.
Et quidem in iis qui ad maiora munera et of-
ficia Ecclesiae vocabantur, obseruabatur ista sti-
pulatio, et interrogatio, veluti in iis, qui ad E-
piscopatum, Presbyteratum, et Diaconatum a-
doptandi erant. In subdiaconis vero acolutis, le-
ctoribus et aliis inferioribus, et minoribus ordi-
nibus idem neque fiebat, neque habebat locum,
quia poterant etiam el ecti vxorem ducere, neque
de vouenda ἀγαμία tales eligendi interpellaban-
tur cano. Si quis vero et can. Seriatim distinct.32
cano. Lex contmentiae diitiniet.51.Quanquam po-
stea id immutatum est in subdiaconis, quibus fuit
interdictum ne vxores ducerent: vt scribit Berna-
Abbas Clareua. epistola 203.
Ratio vero, cur istae stipulationes et antesta-
tiones in ordinandis fierent, duplex afferri solet.
Prima quidem paupertas Ecclesiarum, quae tot
familiis alendis, Episcoporum nimirum, Presby-
terorum, et Diaconorum satis esse non poterant,
in tam tenuibus adhuc opibus. Nam Ecclesiae
tunc vel nulla erant aeraria, vel exigua admodum,
quia quae bona habebant Ecclesiae pauperibus
erogabantur, vt plurimum. Etsi vero bona Ec-
clesiae semper distinguebantur a bonis Episcopi,
tamem illius aetatis homines metuebant, ne coniu-
gati Ministri bona Ecclesiae ad vxores, aut affines,
aut filios suos clam deriuarent, et transportarent.
Est in cano. De Syracusanae. distinct. 28. Sed non
debuit diffidentia de Dei erga nos beneuolentia,
et erga suos prouidentia inducere hos metus, et
aspergere istam labem Christianae Ecclesiae. Si e-
nim Dominus prospicit auium necessitati, et dat
illis cibum et escam, multo magis suis prospiciet,

115CAPVT III.
et imprimis verbi sui fidelibus Ministris Matth.G
vers.25. etsi Ecclesia iis non subuenerit. Deinde
nonneiis praecipue, vti Christianis pauperibus,
exaerario pauperum erogari debuit?
Secunda vero istius postulationis ab ordinan-
dis ratio fuit, quod continentes Ministros san-
ctiores, quam coniugatos esse existimarent et
mundiores, quia Dominus iussisset suum populum
aliquando vxoribus abstinere, vt se sanctificaret
Exod. 19. Denique propter dictum Pauli 1. Cor.
7. vers.5. liberiores et paratiores esse putabant: vt
orationi et suo muneri vacarent. Quae tamen opi-
nio ex peruersa coelibatus admiratione et laude
profecta est, et ex Encratitarum haereticorum
coeno deducta, in vituperium et contumeliam con-
iugii can. Ante triennium distinct.31.
Atque hie mos in Occidente potiùs et strictius
siue religiosius, quam in Oriente primum obser-
uabatur. Imprimis autem Romae obtinuerat, quem
tamen aperte improbat Gregor. Magnus liber 1.
epist. 42. et apparet ex cano. Placuit Episcopos
distinct. 32. cano. Ante triennium distinct. 31. quam
hoc aegre fuerit receptum. Nam Graeci Episcopi
et Orientales vel raro pollicitationem istam de
continentia exigebant: vel eam etiam non obser-
uabant, vt docet Socrat.libii: caprril Ioc tantùm
constituerunt, vt ne liceat ordinato Episcopo ac-
cipere aliam, priori vxore defuncta et mortua
cano. De Syracusanae in fi. distinct. 28.cano. Quo-
niam distinct. 31.
Denique tandem post varias dispurationes et
laudes virginitatis et coelibatus eo res rediit, vt
mariti et coniuges viri ad aliquam dignitatem

116AD I. PAVL. AD TIM.
Ecclesiasticam non possent assumi Arelat. conci-
lio 4. cap.2. can. Assumi distinct. 28. cui subscri-
psit Callixtus Papa Rom. At vero Huldericus
Augustanus Episcopus, qui vixit ante annos 700.
acerrime ei decreto restitit et Nicolao Papae.
Quod nouum etiam decretum et inauditum ap-
pellat can. De Syracusanae et prorsus improbatur
Gangrensis Synodi cap.4. Synodo Constantino-
politana, quae fuit sexta vniuersalis Synodus, quae
vtraque Synodus multis seculis et Arelatense il-
lud concilium 4. et Callixtum Pontificem prae-
cessit. Sed et ante vtranque Nicenla quoque pri-
ma cap.13. et ante hanc Nicenam cano. Apostoli-
co, qui est N.6. qui etiam est in cano. Si quis di-
stinct. 28. adeo vt Leo imperator cognomento
Philosophus Nouella sua 2. iubeat hoc decretum
ex Dei Ecclesia facessere, et prorsus in persona-
rum Ecclesiasticarum electionibus silere. De-
nique Synesius Episcopus ad Eutropium negat
suam se vxorem dimissurum, quam ei et Deus ipse,
et lex habere concedunt. Cùm autem ita varie
de coniugio Sacerdotum disceptaretur, primus
Syricius Papa, qui vixit circa annum Domini 400
et Ambrosii Mediolanensis Episcopi aetate, ma-
gna temeritate et nullo Sacrae scripturae nixus
lufidamente definiuit et sanxit, Sacerdotes mane-
rent coelibes. cui videtur Ambros. epist. 8o. et 81.
assensus. Hispania vero vniuersa, et Germania
contradixit, adeo vt haec etiam post longum postea
tempus Episcopos et Presbyteros coniuges ha-
beret. Syricii dictum est in distin. 8.Anno Domi-
ni 1074. vt ait Nauclerus contra Hildebrandum
id est, Gregorium 7. Papam Germani de eo cer-

117CAPVT III.
tarunt grauissime. Et haec quidem in Ordinandis
ad munus Ecclesiasticum obtinebant. In iam Or-
dinatis vero istud obseruatum primum est, vt v-
xores suas, quas tunc habebant, retinerent, iisque
vterentur: nisi eas contra spontaneam promissionem
iam factam duxissent, tunc.n. ab officio deponeban-
tur, quia vxores duxerant. Tamem rata ista coniugia
esse et haberi oportere iudicabatur: ne tales a
fuis vxoribus diuellerentur. Sed inter digamos ta-
men poenitebant. Postea vero iussi sunt, etiam qui
coniuges et mariti electi fuerant, vxorum suarum vsu
abstinere, quod fuit Abelonitarum haereticorum do-
gma vt docet in liber de Haeres. August. etsi retine-
re et eas, tamen sine vsu, domi habere poterant et
concedebantur. Itaque fere in monasteria, quod
ista vxoris sine vsu retentio mali esset exempli,
or dinatorum ministrorum vxores detrudeban-
tur Tandem vero crescente in Ecclesia supersti-
tione et instante Syricio Papa impurissimo, et eius
successoribus Papis, coacti sunt, vel inuiti, Epi-
scopi et Presbyteri eas deserere, et huiusmodi con-
iugia, velut incestae nuptiae, propter violatum
continentiae votum sunt, omnino et aperte dan-
nata, et dissoluta tanquam nulla essent can. Presby-
teris et can.seq. dist.27. et omne consortium cum
muli eribus clericis interdictum demum est, nisi cum
cognatis et sibi sanguine coniunctis foeminis, cum
quibus etiam nimium frequens consuetudo propter
suspicionem fuit prohibita cano. Interdixit dist.
32, et cano. Quorundam distinct.34. Sed dum ho-
mines temerarii honestum matrimonium mini-
stris Ecclesiasticis prohibuerunt, et interdixerunt,

118AD ATAVL. AMTT IM.
grauissima pellexerunt et inuitarunt vt ait etiam
Berna. ipse sermo. de conuersis cap.29. quibus ni-
hil est inter huiusmodi coelibes clericos frequen-
tius. Saluianus Massil. Episcopus qui vetustissi-
mus est, sic improbat istam coniugii continentiam
et nondum tamen prohibitionem liber 5. de Pro-
uidentia Dei. Licita non faciunt, illicita commit-
tunt, temperant a concubstu, non temperant a
rapina. Quid agis stulta perfuasio? Peccata inter-
dixit Deus, non coniugia. Post huiusmodi igitur
constitutiones receptas tantum extitit coniugii
inter clericos odium, vt pro haereticis et Nicolai-
tis vulgo damnarentur, qui coniugium iis licere
docerent. Itaque Arnoldus Brixianus, et ipse
Mronaenusjae tate Dernat ur damatus est, ob eam
causam, sed iniustissime. Longior historia de
hac tota re est apud Balaeum et Centuriatores.
Quod fuisse inuentum Heliodori tradit Socrat.
libus 5.cap.22.
Addit Paulus vηφάλαιον quem alii sobrium, alii
vigilantem vertunt: sed vox sequens σώφρονα so-
brium significat. Nos hoc loco vigilantem inter-
pretabimur. Hoc ipsum est quod ait idem Paul.
in Epistola ad Titum 1.vers. 8 ἐγκρατῆ, cui virtuti
ἐσωτία contraria est, quam etiam reprehendit in
Episcopo praesertim et pastore, totaque ipsius
familia Paulus Tit.1.vers.6. Hoc quidem praeci-
pit Christianis omnibus Christus, vt sint vigilan-
tes Matth.24. vers.42, et 25. vers.13.tamen a pasto-
ribus et iis qui aliis praesunt vigilantia multo ae-
quius et seuerius requiritur propter eorum mu-
nus. Est n.haec vigilantia pars illius fidelitatis et
curae, quam ab illis exigit scriptura 1. Corinth.4.

119CAntr lll
vers.2. et 1.Pet. 5vers.2. Et quia huius vigilantiae
comes est sobrietas, vti negligentiae comes est
ebrietas, vt docet Christus Luc. 21. v.34. idcirco
ab eodem Episcopo postea requirit Paulus, ne sit
vinosus, vt postea dicetur. Huic autem virtuti
duo quaedam vitia opponuntur, Negligentia, et
Absentia. Ac negligens sui muneris pastor esses
non debet, nec illud per contemptum spernere:
Paulus 1.Corinth.9. vers.16. Vae mihi nisi Euange-
lizauero, ad hoc enim missus sum. Sed neque ab-
sens esse debet diutius a suo grege. Quomodo e-
nim vigilare potest, qui absens est? Vnde praesen-
tiam et residentiam pastorum dicit esse prorsus
necessariam Paulus, nedum vt ab ea Ecclesia cui pa-
stores dati sunt, abesse perpetuo possint, quod fa-
ciunt praelati Papistici Philip.2.vers.25. Actor.2o.
vers.28. vt dispensatio certe de non residendo: vel
de pluralitate beneficiorum, quam vocant, omni-
no contra ipsam Pastoralis muneris naturam et
deffinitionem instituta apparet, verissimaque
subuersio est officii et muneris Episcopalis et pe-
stis. Quae nullo modo danda pastoribus est,
nec toleranda in Ecclesia Dei. Conquesti sunt
Patres in Synodo Ariminensi collecti, quod diu-
tius quam vtilitas Ecclesiarum postularet, a suis
sedibus praetextu Synodi abessent, vt tradit So-
crat. liber 2. cap. 37. Bernardus sermo.77. in Cant.
Propterea attendite vobis quicunque opus mi-
nisterii huius sortiti estis. Ciuitas est Ecclesia vo-
bis commissa, vigilate ad custodiam concordian-
que, sponsa est, studete ornatui. Ques sunt, inten-
dite pastui. Porro custodia ciuitatis, vt sit sufficiens
rifaria erit, a vi tyrannorum, a fraude haeretico-

RoAD I. PAVL. AD TIM.
rum, a tentationibus Daemonum. Sponsae vero
ornatus in bonis operibus, et moribus, et ordini-
bus. At pastus omnium communiter quidem in
pascuis seripturarum tanquam in haereditate Do-
mini etc.
Huius autem negligentiae et absentiae castiga-
tio non tantùm ad Synodum, aut consistorium
Ecclesiasticum pertinet, sed etiam ad Magistra-
tum pium et fidelem, vt docemur exemplo Con-
stantini Magni, et refert Sozomenus liber 2. cap.4.
Ex huius autem praecepti occasione, et recte
quidem, factum est, vt pastores et Episcopi Ve-
natores et Aleatores, non tantùm damnarentur:
sed eriam deponerentur, quia iis rebus et studiis
occupati, et rebus Ecclesiae attendere et moribus
hominum inuigilare non possunt. Denique ni-
miae dissolutionis vitae huiusmodi studia et occu-
pationes sunt certissima testimonia, quanquam
Germanis et Gallis Episcopis semper nimium i-
stae res assiduae et familiares fuerunt vt est in can.
Quorundam et seq. distinct. 34. cano. Episeopus
distinct.35.
Subiicit Paulus σώφρονα, Alii prudentem ver-
tunt, alii sobrium (Male prudentem, est enimoρó-
νιμος prudens, non σ́φρων) Huic autem temperan
tiae coniungit Paulus iustitiam. Vult enim esse tem-
perantem, et iustum Tit.1.vers. 8. Temperantem
in seipso, ne abripiatur vllo vitioso affectu ad tur-
pia perpetranda. Iustum vero ad alios, ne quem-
quam offendat, aut re aut verbo, aut manu, aut lin-
gua vel rapiendo, vel fraudando. Quae hic disputant
Canonistae de prudentia Episcopi, qualis esse de-
beat, nos in explicatione vocis Nεσφύτα dicemus.

121CAPVT III.
Κέσμιον, id est, Compositum, alii, vt Canonistae
Ornatum, mens Pauli est, vt omnis vitae ratio
ab Episcopo recte sit, sancteque instituta et con-
posita, vt neque leuitas in eo appareat: neque mo
rositas quaedam. Itaque grauem Episcopum esse
oportet, non quidem, vt non se affabilem et cui-
libet accessibilem praebeat (est enim ista toruitas
potius et inhumanitas, quam grauitas) sed ne se
contemptibilem cuiquam ostendat et praebeat.
Vnde recte ii explicant, qui concludunt ex hoc
loco. Neque scurram, ne que adulatorem, neque
leuem esse debere Episcopum Ephes.4. vers.5.
Bernard.sermo 46. Cantic. cant. Cypressus item
boni aeque odoris et imputribile lignum incor-
ruptae vitae, et fidei, etiam quemuis de clero de-
bere esse demonstrat.
Papistae tamen et Canonistae quaedam argumen-
to huius vocis afferunt, quae non videntur omni-
no praetermittenda, quaedam etiam quae sunt re-
futanda et praetermittenda. Ornatum igitur hunc,
quem ab Episcopo requiri putant, faciunt dupli-
cem, nimirum alium Externum, et alium Internum
Externum ornatum collocant, in Cultu, et In-
cessu, quem vtrunque requirunt in Episcopo, ho-
nestum, et modestum, et recte quidem. Itaque
quod ad cultum et vestitum priuatum Episcopo-
rum, constitutum est, vt neque sordidus sit, neque
splendidus et fulgidus, sed sit illorum personae et
ordini congruens, et decens et accommodatus,
concilio Agathensi cap.2o. et Gangrensi cap.21. et
est in can. Clerici qui dist.23.itemque 21. quaest.4.
per totum. Quod ad incessum etiam est sancitum,
ne sit mollis siue fractus: neue militaris can. Dar-

422AD I. PAVL. AD TIM.
simoniam cum veste distinct. 41.
Nominatim autem praescriptum est concilio
Martini Papae, vt clerici vestes talares gestarent,
et iis induerentur. Deinde ne barbam, et comam
nutrirent, in quo manifesta concilii Chartaginen-
sis deprauatio et falsificatio a Gratiano facta est,
vbi vetantur clerici omnes barbam radere, pro
quo iste supposuit, barbam nutrire. Ergo comam
alere non debent clerici: sed attonso capite esse
auribus patentibus, et desuper habere caput in
modum Sphaerae abrasum, vt est in concilio Char-
tagin. 4. Additum est extra liber 3. Tit. de vita et
honestate, clericor. ne discissas caligas, et indusia
operose facta induant et gestent, quae fuerunt iam
monachales superstitiones, et pars humanarum
traditionum perieulola. Modus quidem in iis o-
mnibus seruandus est, quem ratio locorum et per-
sonarum exigit et honestas ipsa postulat. Sed istae
leges in nugis sanctitatem pastorum postea col-
locarunt:
Quaesitum est etiam, Vtrum militari habitu et
more vestiri possit et debeat Episcopus:aut habi-
tum quem habet, vtrum in militarem vestem mu-
tare possit, et Episcopus manere? Respondeo ex
concilio Gangrensi cap. 21. Episcopo eo vestitus
genere, nempe militati, non licere vti assidue et
ordinarie. Ex causa tamen nonnunquam sumere
posse, pro ratione locorum et temporum, vti do-
cet Theodoret.libus 4.Histor. cap.13 exemplo Eu-
sebii pii Episcopi militarem vestem assumentis.
Coniungunt cum hoc loco disputationem, de In-
tegritate membrorum, et de Nobilitate seu Di-
uitiis ordinandorum, quia haec etiam duo viden-

123CARVT FII
tur quodammodo pars esse' externi ornatus, et
species quaedam commendationis apud homines.
Imprimis autem in persona, quae quotidie in pu-
blicum prodire debet, deformitas videtur esse o-
diosa et inconcinna. Vnde vulgo tritum prouerbium,
forma digna imperio, et in Philopoemene (vt in
eius vita scribit Plutarchus) deformitas vultus
contemptum gignebat. Quamobrem quaesitum
est, vtrum qui non est integro corpore et toto
in Episcopum eligi possit et debeat. In quo di-
stinguenda est, Deformitas Αʹκαλλία, a Mutilatio-
ne corporis, quam vocant, id est, a πειρώσει mem-
brorum. Ac quidem de deformibus haec regula
comrereuta cies vt detormes an Eecleliasticis di-
gnitatibus non arceantur adipiscendis: nec ade-
pti etiam deponantur. Deformitas autem elegan-
ti formae opponitur. Mutilatio autem integritati
corporis. Itaque ab ea differt.
Ergo de mutilatis et corpore vitiatis et trun-
catis hominibus tum Ilerdensi concilio, tum ca-
nonibus Apostolor. tum responsis Pontificum,
veluti Gregorii Maximi liber 2. epist. 25. statutum
eity ve qur sespros serentes pruuemerque, et per
impatientiam aliquo membro mutilarunt, ne di-
gnitatem Ecclesiasticam adipiscantur: et adepti de-
ponantur cano. Praecipimus distinct.34. et cano.
Si quis distinct.55. Imprimis autem qui seipfos
castrarunt, quia tales sunt homicidae sui cano.22.
Apostolorum.
Qui autem vi et renitentes mutilati corpore
sunt aut castrati: vel ex iusta honestaque causa id
passi sunt imse fieri, veluti valetudinis tuendae cau-
sa, et ex concilio medicorum, vt sanarentur a

124AD I. PAVL.-AD TIM.
morbo, vti saepe integra membra sint rescinden-
da, ne totum corpus putrescat.item propter no-
men Christi, vt in perfecutionibus eruti sunt
multis oculi, praecisae aures, praecisa membra, ii ne-
que dignitatem Ecclesiasticam nancisci prohi-
beantur, neque adepti deponantur. Sic Paphnu-
tius altero oculo vi afflictionum amisso mansit
Episcopus, eóque laudabilior. Sic cano.21. Apo-
stolo. et in concilio Martini siue Braccarensi cap
21.quo d refertur cano. Eunuchus et cap.seq. et
cano. Lator distinct. 55. constitutum fuit.
Alias, et his casibus et causis exceptis, sancitum
est, ne mutilati vitiatique corpore in Episcopos
vel clericos ordinentur, quales caeci, surdi, clau-
di, Eunuchi, exsecti, lippi etiam, et gibbosi cano.
Hinc etenim distinct. 49. quia summus noster Sa-
cerdos Dominus noster Iesus Christus, cuius, vt
isti aiunt, imaginem Episcopi gerunt, fuit inte-
ger: et summus olim Sacerdos lege Dei vetaba-
tur esse vel vitiatus corpore vel mutilatus Leuit.
21.Hebus 7.v 26. Respondeo vero iam totum hoc
plane esse superstitiofum, nos ad illas veteres cae-
remonias reuocare: et dignitatem ministerii ex
istis rebus metiri, non ex doctrina potius et mo-
rum sanctitate. Itaque vetus Ecclesia aliud ob-
feruauit et probauit, et Eunuchos pastores ha-
buit, vt et de Origene scriptum est et de Doro-
theo Eusebus liber 7. Hist. cap.32. Ergo modo ne sit
in eligendo vel electo ea infirmitas, quae muneri
ipsius obeundo et praestando obstet, veluti caeci-
tas et ἀλαλία, potest quis, et eligi et ordinari:
nec electus deponendus est propter corporis
mutilationem aut vitia membrorum.

125CABVT III.
De nobilitate generis etiam quaesitum est, cùm
in ea sit apud homines dignitas quaedam et commen-
datio magna, Vtrum nobiles in electione sint a-
liis non nobilibus praeferendi. Respondent Au-
gust. epist.148. et Ambrosius liber 4. de paradiso,
virtute vnusquisque gratiam sibi comparet: non
loci, nomgeneris nobilitate, quanquam in Papatu
aliter obtinuit, idque pessimo exemplo. Nam apud
istos generosi et nobiles aliis praeferuntur, etiam
in Ecclesiastis muneribus adipiscendis, vbi mini-
me omnium gratiae et fauori locus esse debebat.
Pauperi vero diuitem praeferre in administran-
da Ecclesia, et munere Ecclesiastico deferendo
noi taritam mutn en, leu cuum contra Pauli et
Dei praeceptum, non multi nobiles estis, ait, non
multi diuites 1.Corinth.1.vers.27. Nam quae sunt
stulta et infirma in mundo, elegit Deus, vt mundi
superbiam contundat.
Sextam conditionem addit Paulus sit hospita-
lis, οιλόξινος, plus est, quam quod Latini dicunt esse
hospitalem. Exigit enim promptum ad hanc i-
psam liberalitatem exercendam et hilarem animum.
Haec autem liberalitatis species omnibus Chri-
stianis praecipitur Hebus 13.vers.2. imprimis autem
verbi Dei ministris, vt sint caeteris exemplo.
Coniungit autem Paulus hanc cum superiore
conditionem, vt sit ρηάγ ἀθος, id est, bonorum vi-
rorum amans Episcopus, quia similes fere iis su-
mus, quibuscum ver samur. Nam illam Chrysost.
sententiam, quae est Homil 43. in Matth. 23. ma-
xime probamus, vt sit omnis Sacerdos sanctus.
Nec eo pertinet quod vtranque vocem coniun-
xit Paulus ριλόξνον, et φηάγεθον, vt excipiendorum

126AD I. PAVL. AD TIM.
Αιδακπκὸν Septima conditio. Hoc autem ipsum
quid sit Paulus explicat Tit.1.vers.9. nempe esse
huiusmodi, qui possit, Sanam doctrinam appo-
site tradere, et contradicentes conuincere. Sunt
autem tria contradicentium genera, Haeretici, Iu-
daei, et Pagani, imprimisque ipsi Philosophi.
Plane haec virtus et conditio ad Episcopum per-
tinet, quoniam is debet esse doctor in Dei Eccle-
sia, et quidem vocalis: non autem canis mutus et
idolum, quales Episcopi Papistici Isai.56.vers.11.
non item solum praeceptor mutus et ἀφωνος, quales
sunt qui scriptis tantùm erudire nos possunt, non
autem viua voce, quod aut muti sint omnino na-
tura vel lingua excisa: aut prorsus inepti ad do-
cendum. Itaque mittit Christus discipulos vt
praedicent, id est, quemadmodum explicat Pau-
lus, vt denuntient et doceant, inf. cap.4.vers.11. Id
quod etiam apparet ex dicto Petri in 1. cap.5.v.
2. Pascite, et ex Ezech.22.v.26, 830.cap.33. Quod
hospitum delectum diligentissime faciat Epi-
scopus, et solùm veros, cordatos, pios, bonósque
Christianos excipiat: alios autem negligat, mini-
meque excipiat, quia non tantùm omnibus est be-
nefaciendum, etiam iis, qui sunt hypocritae: sed
etiam mali et segnes homines saepe sunt beneficiis
et huiusmodi liberalitate alliciendi, vel ad meliorem
frugem reuocandi. Quaedam tamen conuiuia, quae
fiebant olim in basilicis propter veteres agapas,
quae fuerunt in vsu, fieri hodie ad hospites istos
caeipleiidos, et benigne tractandos non probat
August. epist. 1o9. Quarta pars redituum Ecclesiae
olim excipiendis hospitibus pauperibus destina-
ta et Episcopo commissa erat, vide distinct. 42.

17CARVT III.
non nisi a loquente et vocali pastore fieri potest.
Clamosos tamen concionatores, et Stentoreos,
quosdam indoctos homines et inconditos, qui
nihil nisi boant in templis et vaste vocifetantur,
non probamus. Obtundunt enim tantùm audito-
rum aures, non aedificant neque docent.
Iam vero ex hoc loco, et vere et apposite col-
ligit in epist ad Titum Hieronym. Inertiam, desi-
diam, somnum et otium excuti Ministris verbi
Dei et pastoribus Ecclesiae hac voce. Qui enim se
his vitiis dedunt et segnitiei praesertim, non pos-
sunt ipsi esse διδακτποί. Oportet igitur sedulo et
diligenter Episcopum et pastorem Ecclesiae euol-
uere scripturas, et earum lectioni intendere, quod
etiam ipsi Timotheo, licet tanto viro, praescripsit
Paulus inf. cap.4. vers.13. Ergo et sacrarum scri-
pturarum libros versare, et legere eos oportet as-
sidue, vt discant: atque etiam haereticorum scri-
pta nosse, vt eos refotent, quemadmodum etiam
diserte concil. Chartag. 4. cap.16. praeceptum est,
et est in cano. Episcopus distinct. 37.
Quaesitum est autem vtrum in artium, quas se-
culares vocant (qualis Poëtica, Historia, Diale-
ctica, Physica, linguarum variarum cognitio et
interpretatio) cognitione versatum et peritum
esse Episcopum, aut pastorem Ecclesiae oporteat.
Respondeo, Quidam ne has quidem Episcopis,
aut eorum filiis (excepta et linguarum trium nen-
pe Hebraicae, Graecae Latinae cognitione) at-
tingendas putant, quia corrumpunt bonos mores
colloquia praua, et per Philosophiam nos a veri-
tate abduci et saepe decipi docet Paulus Coloss-
2.vers. 8.Quae sententia in artes quidem ipsas, que

128AD' I. PAVL. AD TIM.
sunt Dei dona, certe est iniuriosa Quamobrem
sequenda potius est illa, et Basilii, et Hieronymi
ad Damas. De filio prodigo scribentis sententia,
qui omnibus politioribus actibus et humaniori-
bus instructum, si potest fieri, Episcopum vult
esse. Ac ne seculares quidem literas, qualis est
Poëtica, ignorare. Multa enim illae artes, ad do-
cendum veram Theologiam, adiumenta confe-
runt imprimis autem Dialectica, et Physica, et sunt
animi nostri ornamenta. Implendus sibi quisque
bonis est artibus, illae sunt animi fruges, vt ait ille
in Ætna. Paulum ipsum summum fuisse Dialecti-
cum, ex illius scriptis apparet: et Augustinum in
omni bonae literaturae genere versatum fuisse: sed
maxime in Dialecticis intelligitur, ex illius opu-
sculis variis, et libris contra Donatistas, et alios
haereticos editis. Sed tamen in earum artium stu-
diis, vel pertractandis, vel persequendis, modus
adhibeatur. Placet enim hic illa Neoptolemi a-
pud Ennium sententia, Philosophandum quidem
esse, sed paucis: nam omnino haud placet. Nota
est vero historia de Hieronymo ab angelo in
somnis flagellato, quod Ciceronianorum libro-
rum lectioni nimium esset addictus, vt ipse ad
Eustoch.scribit de Custod. virginitat. Et hic vsur-
pemus illud, Bibi et fugi. Bernard. sermo.36. in
Cantica cant. Videar fortasse in sugillatione scien-
tiae nimius, et reprehendere doctos, ac prohibe-
re studia literarum, absit. Non ignoro quantum
Ecclesiae profuerint, et prosint literati siue ad re-
fellendos eos, qui ex aduerso sunt: siue ad simpli-
ces instruendos. Ergo, vt recte ex variis Patrum
seriptis deffinitum est, et est distinct.37. degosten-

129CAPVT III.
tur et legantur quidem seculares literae:itemque aliae
artes ediscantur, sed ne verbo Dei, eiusque le-
ctioni praeferantur ab vllis Christianis, nedum
ab Episcopis. Ex quo fit, vt recte reprehen-
sus sit a Gregorio Magno Episcopus quidam,
qui in coetu Ecclesiae pro eo, quod debebat ipsam
Euangelii doctrinam explicare, et populum ex-
hortari, ex ea consolari, et docere, Grammatices
rationem in suis concionibus exponebat et per-
sequebatur, vti qui hodie in Actis Apostolorum
aut veteri testamento interpretando, in sola Chro-
nologiae vel Topographiae ratione, et descriptio-
ne explicanda toti sunt et immorantur. Vnde
mira et damnanda fuit Heliodori Thessalonicen-
sis clerici responsio, qui cùm interpellaretur vt
fabulosam illam Æthiopicam Historiam a se con-
scriptam, quae tota amoris insani imaginem pin-
git, deleret: respondit, se male Episcompatu priua-
ri, quam vt huiusmodi scriptum suum periret. Hoc
igitur vt non decet Eplscopum: ita nec illud tam
esse communis literaturae ignarum, vt si Latine loqui
cogatur, barbarismos aut soloecismos ridicule
committat. Quanquam propterea tamen non erit
is a munere suo deponendus, quemadmodum
scribit Augustinus de Catechizand. Rudibus
Hac autem voce Αιδακταὸν continetur et illud,
vt Episcopus sit prudens et sciat οὐρθοτομεῖν, verbum
Dei(vt loquitur Paulus 2.Timot.2.vers.15.) id est,
verbum Dei pro tempore, personis, locis cuique
ad aedificationem applicare. Docebant autem oe
lim Episcopi stantes, et κολοβίωνα induti vt dicit
Epiphan. haeres. 69. de Arrianis. Est autem κoλο-
eιoν breuis tunica sine manicis et pectore tenus

130AD I. PAVL. AD TIM
demissa Gall.vn Roquet postea coleron. Sed doce-
bant in Ambone stantes qui erectus erat, in coetu,
vt facilius audirentur docentes Episcopi Socr.
lib 6.cap.5. Est autem Ambo sedes eminens in
coetu aliquo.
Non vinosum, non percussorem, non
turpiter lucri cupidum: sed moderatum, a-
jienum a pugnis, alienum ab auaritia.
Supra virtutes explicauit, quae decent Episco-
pos: nunc exponit vitia, quae dedecent eos. Itaque
est hic versiculus ἀντίθεως. Non omnia tamen e-
numerat, sed tantùm quaedam, ex quibus maius
Ecclesiae offendiculum praebetur, ad quorum ex-
emplum de aliis, quae praetermissa sunt, statuere
possumus quid sit de toto hoc genere definiendum.
Multa vero, a quibus non tantùm Episcopi, sed in
vniuersum clerici abstinere debent sunt in cap.cle-
rici officia Extr. de vita et honesta. clericor. his
verbis. Clerici officia vel commercia secularia
non exerceant, maxime inhonesta. Minus iocu-
latoribus, et histrionibus non intendant. Et ta-
bernas prorsus euitent, nisi forte causa necessita-
tis in itinere constituti. Ad aleas et taxillos non
leuant, nec huiusmodi ludis intersint. Coronam
et tonsuram habeant congruentem. Et se in offi-
ciis Ecclesiasticis, et aliis bonis studiis exerceant
diligenter. Clausa deferant desuper indumenta
mmia breuitate vel longitudine non notanda-
Pannis rubeis aut viridibus, necnon manicis aut
sotularibus consuticiis, fraenis, sellis, pectoralibus,
calcaribus deauratis, aut aliam superfluitatem ge-

131CAPVT ILI.
rentibus, non vtantur. Cappas manicatas ad di-
uinum officium intra Ecclesiam non gerant, sed
nec alibi, qui sunt in Sacerdotio et personatibus
constituti: nisi iusta causa rimoris exegerit habi-
tum transformari. Fibulas omnino non ferant,
neque corrigias auri vel argenti ornatum haben-
tes, sed nec annulos: nisi quibus competit ex offi-
cio dignitatis. Pontifices autem in publico, et in
Ecclesia superindumentis lineis omnes vtantur:
nisi Monachi fuerint, quos oportet ferre habitum
monachalem. Palliis diffibulatis non vtantur in
publico, sed vel post collum, vel ante pectus hinc
inde connexis. Videtur etiam in his ipsis paucis
eniuinoranuio, a uun nanuille rucronem gentis, in
qua versabatur Timotheus. Erant enim Graeci
et Asiani, quanquam hic est doctrina generalis,
quae ad omnes pertinet. Ergo vetat Episcopum
esse
Vinosum) Non damnat quidem vsum vini aut
aliorum ciborum Paulus, id quod et Manichaei,
et alii haeretici faciunt: sed modum in iis adhiben-
dum esse ostendit praesertim a pastore, a quo Ten-
perantiam supra requirebat. Quaesitum autem
qui sint πάροινοι appellandi, vtrum ebrii vel ebrio-
si homines tantùm: an etiam qui nimia vini vo-
raplate titillantur, illique sunt nimium addicti
Gall. frians de vin. Chrysostom. πάροινον accipit
pro ferocis ingenii homine, quales esse solent qui
nimium se vino ingurgirant. Canonistae ca.1. di-
stinct.35. exponunt definiunt que eum, qui se non
semel, sed saepius vino repleuit, et ingurgitauit et
ebrius factus est. Vtraque interpretatio non sa-
tis quadrat. Ratio enim huius praecepti est ex ef-

132AD I. PAVL. AD TIM.
fectis vini ducta. Ea vero nimirum sunt luxus, o-
mnis intemperies et libido. Vera.n. est illa Hiero.
sententia, ad Titum 1. Vbicunque saturitas atque
ebrietas fuerint, ibi libido dominatur. Nunquam
ego ebrium castum putabo. Fx quo, fit vt non
tantùm ebrii et ebriosi: sed etiam qui ardentius
vinum appetunt, hac voce comprehendantur, damnen-
tur, atque prohibeantur, ne sint Episcopi aut pa-
stores Ecclesiae: aut si in huiusmodi vitia incide-
rint, vt deponantur. Quare Vinolentia, Ebrie-
tas, et Luxus, damnantur in Eplicopo non ab ho-
mine: sed a Dei spiritu, vt hoc notent pastores
vinosi et ebriosi. Imo vero saepissime ebrii. De
quo ipse Calu.episto.370. videndus.
Hoc eodem praecepto Pauli vetantur pasto-
res, imo vero Christiani omnes conuiuia et in-
uitationes illas ad potandum ex compacto face-
re. Id quod etiam Ethnicis quibusdam displicuit,
vt Assuero regi. Estner 1. Et contilii Laodiceni
capite 55. concilio Agathensi cap. 4. vetitum est
seuerissime. Augustinus etiam epist. 65. ad Aure-
lium August. grauissime comessationes istas et
ebrietates damnat et execratur in ipso grege, ne-
dum in pastoribus Christianis.
Denique cauponas et popinas ipsas ingredi ve-
taitur clerici, nisi peregrinentur in aliena regio-
ne.Id quod diutissime et sanctissime fuit, tum in
Oriente, tum in tota Graecia obseruatum: adeo
vt miram hanc Christianorum clericorum sobrie-
tatem, et tanquam castitatem et temperantiam
laudauerit etiam Iulianus apostata, nominis Chri-
stiani ifestissimus hostis, volueritque Sacerdotes
ipsos Paganorum eodem modo cauponis et po-

133CANVT III.
pinis abstinere, vt est apud Sozom. liber 5. cap.36.
et extat de ea re decretum concilii Laodiceni cap.
24. Denique cano. Non oportet, et cano. seq. di-
stinct.44. de iis rebus, et ministris Ecclesiae qui
huiusmodi loca adeunt et frequentant seuerissi-
me edictum est.
Non percussorem) Decet enim famulum Dei
mansuetudo animi atque in omnes humanitas.
Vti enim Christus fuit animo miti, sic pastores,
qui illius imaginem hic in Dei populo gerunt,
mites esse oportet. Vnde nec inferiores clericos
etiam peccantes pugnis caedere licuit vnquam E-
piscopo, cui tamen multa in clericos suos iure po-
testatis Episcopalis concedebantur et licebant.
Sed nec quenquam e plebe et grege Domini cae-
dere potest, sed ne Iudaeos quidem ipsos aut ido-
lolatras, qui sunt ab Ecclesia alieni, vt a blasphe-
miis in Deum eos cogat abstinere. Toleta. con-
cilio 4. cap. 56.cano. Neminem quisquam distin.
35. Verborum enim correctione, non verberum
metu timeri debet Episcopus, vt Grego. Magnus
respondit. Nec pastores percussores excusat quod
Dominus noster ementes et vendentes de tem-
plo flagello eiecit. Nam illud iure supre mae pote-
statis, et magistratus vtraque quae illi soli in Eccle-
siam competit, fecit Christus. Nam in Ecclesia ipsa
ve re est et fuit et Pastor et Magistratus summus.
Ius tamen patriae potestatis in liberos suos non
amittit Episcopus propter hoc dictum Paulimne-
que ius suum in seruos, quin eos moderate cùm
res postulat, castigare etiam verberibus possit.
Pertinet enim haec Pauli sententia ad eos, qui fero-
ci et militari animo et imperioso pugnos et ver-

334AD f. PAVL.AD TIM.
bera adhibent, vbi verba et sanctas exhortatio-
nes aut admonitiones afferre et in promptu ha-
bere debebant: non autem ad eos, qui in suos do-
mestica disciplina vtuntur.
Denique quaesitum est de Episcopo, vtrum ad
bellum proficisci possit, in acie armatus stare,
duellum sibi delatum committere, et acceptare.
Denique torneamenta, quae vocant, vel ipse obi-
re, vel spectare? Ac quidem quod ad militiam
pertinet, scripsit Origenes Homilia 6.ad cap.8.
Leuit. Est et aliud opus, ait, quod fecit Moses, ad
bella non vadit, non pugnat contra inimicos. Sed
quid facit? orat. Id quod est relatum in canon. Si
quis vult dist. 36. Adeo vt vetentur clerici manu
authoritateque propria ipsi in hostes arma sume-
re, et cum aliis fidelibus (nam de infidelium ex-
ercitu dubitandum non putabant, quin omnino
ab eo Episcopi abesse deberent) ad arma concur-
rere, in hostem pugnare, seque illi obiicere. Id quod
cùm fieret a Gallicanis Episcopis et Siculis repre
hensum grauiter est, vt est in can. Reprehensibile et
can. Si quis Episcopus S repreheduntur 23. quaest.
8. Nam prorsus abesse a consiliis pugnae, secularisque
militiae negotiis Episcopos oportere sancitum est
synodorum decretis propter illud Pauli 2.Timo.
2.vers.4. Nemo militans Deo, implicat se secula-
ribus negotiis. Sed etiam ab omni caedis humanae
participatione oportere eosdem immunes esse
decretum est, quod ea res pertinere videretur
tum ad tuendam ministerii Euangelici innocen-
tiam et sanctitatem: tum etiam ad authoritatem
illius commendandam et augendam apud omnes
Braccarens. Synod.cap.26. et est in canon. Si quis

135CAEVT IIE
viduam distinct. 5o. Vnde postea synodo Ilerdensi
fuit cap.I.constitutum, vt clerici etiam qui in ob-
sidionis necessitate positi hominem, id est, hostem
obsidentem occidissent, tribus tamen annis poe-
nit entiam agerent, et ab officii sui executione su-
spenderentur. Nimirum tam est visum Episco-
pali mansuetudine et munere indignum eum arma
tractare. Ex quo etiam factum est et constitutum, vt
clerici pugnantes in duello etiam sibi oblato depo-
nantur. Nec modo ipsi pugnantes castigentur, sed
etiam si huiusmodi duella et homicidia ab aliis
facta spectent cum caeteris, de gradu deiician-
tur: et in vniuersum omnia athletarum specta-
cula et hominum gladiatorum, et in arena pu-
gnantium ludi et certamina sunt Episcopis inter-
dicta, et eorum etiam aspectus, et delectatio Con-
cilii Laodic. cap.42. et est in canon. Non oportet
de consecrat. distinct.5. Ex quo iam facile colligi
potest eos non debere bellis interesse, in acie ar-
matos stare, in exercitu versari, et certaminibus
praesentes se praebere, ex istarum Synodorum de-
cretis.
Sed obstant huic sententiae multa et veterum
dicta et exempla, et ipsa adeo sacrae Scripturae
authoritas. Ac quidem dicta, veluti Ambros.libus
1. de Officiis cap.27. fortitudo, quae bello tuetur
a Barbaris patriam, vel domi deffendit infirmos,
vel a latronibus socios plena iustitia est. Hieron.
in Sophoniam cap.I. idem sentit. August. liber 22.
cap.74. contra Faustum et multa huiusmodi col-
lecta sunt in tota 23.quaest 1.2. et 3. Exempla etiam
extant tum praetorianorum, qui dicebantur, Epi-
scoporum, qui imperatoris comitatum sequeban-
i. iiii.

139AD I. PAVL. AD TIM.
tur, siue in bello siue in pace: tum etiam Leonis
4. Roma. Episcopi quod refertur in cano. Igitur
cùm saepe 23 quaest.8. Ratio quoque idem suadet.
Operaepretium est enim interesse in exercitu ho-
mines pios et Episcopos, qui militum insolen-
tiam reprimant, fundant quotidianas preces ad
Deum pro toto exercitu, eum consolentur et a-
niment, vt dicitur Ambrosius ipse pius Episco-
pus versatus esse in castris Theodosii aduersus
Eugenium proficiscentis, et expeditionem paran-
tis. Denique authoritas verbi Dei istarum syno-
dorum omnibus decretis obiicitur et opponitur.
Nam et Moses et Aaron bellis iis interfuerunt,
quae suo tempore a Dei populo gerebantur: et
Numer Io.vers.1.2.3. iubentur Sacerdotes sacras
tubas deferre in bellum, illique presentes adesse.
Apparet ex epist.225. Bernardum Monachum pro
pace inter regem Galliae Ludouicum et Comi-
tem Burgundiae ineunda imploratum. Sed ex his
locis factum est, vt in cano. Si in morte Longobar-
dorum s sed notandum est dist.23. quaest.8. distin-
guatur insulse inter eos, qui munus Episcopale
habent. Alii enim ex iis, Solis decimis contenti
sunt easque habent pro victu, qui sunt nudi et sim-
plices Episcopi, quales in Italia: sed alii Praedia,
villas, castella, et ciuitates possident, quales Epi-
scopi qui vulgo Barones, Comites, Duces di-
cuntur et Pares, vt in Germania, et Gallia multi.
Ipsis enim Episcopatibus annexae sunt dignitates
Baronatus, Comitatus et Ducatus, electoratus
et pariatus. Solis et nudis siue simplicibus Epi-
scopis arma tractare, bellisque interesse concedi
oportere insulsi homines Pontificii et Canoniste

187CAPVT III.
negant. Aliis autem, qui dignitates politicas suo
Episcopatui adiunctas habent, licere putant,
propter eas dignitates. Ego vero respondeo. Pri-
mùm vitiose omnino huiusmodi munera politica
annecti et coniungi cum Ecclesiastico munere, siue
Episcopatu, siue Archiepiscopatu, siue alio quo-
libet, cùm diuersa sit Ecclesiastica disciplina a
politica siue ciuili: et ius soli, vt vocant, a iure po-
li sit toto genere differens diuersum et distinguen-
dum. Itaque pessimo fundamento et magno pror-
sus abusui ista distinctio innititur. Deinde falsum
est simplices Episcopos non posse interesse iustis
et legitimis praeliis, et bellis. Tam enim gregem
suum sequi in aduersis rebus, quam prosperis, et
tam in bello, quam in pace debent Episcopi o-
mnes, qui vere suo officio fungi volent, si modo
per valetudinem id facere ipsi possunt. Praeterea
cùm iusta bella sint Dei ipsius bella, non homi-
num, vt est 2. Chronic. 19. v.7. vti praeter Domi-
ni os, et verbum suscipi non debent:ita nec sine eo
administranda sunt. Nisi autem adsint pastores
et ministri verbi et oris Dei interpretes, non pos-
sunt bella vel suscipi, vel geri confulto Domini
ore. Ergo eos interesse iustis bellis et expedit et
oportet. Sed et in acie ipsa et praelio versari pos-
sunt, et dimicare, cùm sancta et honesta causa
belli suscipiendi fuit, non modo ad reliquum ex-
ercitum confirmandum, sed etiam vt Deus ipse
inuocetur et proteruia insolentiaque militum
reprimatur. Quare sunt omnino inepti qui D.
Zuinglium optimum Dei seruum et verbi ipsius
praeconem egregium damnant, quod in aciem

138.AD I. TAVL. ADTIM.
fuerit. Id enim et bona conscientia in honesta belli
causa potuit, et idem nunc quoque licet caeteris.
Ministri vero stratioticis moribus et plane mili-
taribus sunt omnino damnandi vt Cal. epist.354.
docet, propter ferociam ingenii, et proteruiam
quae mansuetudini pastorali contraria est.
Non turpis lucri cupidum) Hoc tertium est vi-
tium quod in Episcopo futuro atque etiam ele-
cto damnat Paulus, tanquam omnis mali et of-
fendiculi maximi fontem, nimirum auaritia. Est
enim mater et radix omnium vitiorum. Similis
locus. Tit .1.vers.7.1.Pet.5.vers.3. Sed vt nec lu-
crum quaerere nec captare debet Episcopus: ita
neque gloriam suam spectare, nec ventrem con-
moditatemque suam aliquam pro fine sui mini-
sterii sibi proponere. Galat. 6. vers. 13. Philip.I.
Est quidem dignus operarius mercede sua, vt ait
Christus Matth.1o. vers.1o. sed aliud est alimen-
tum et victus necessarius: aliud autem lucrum et
imprimis turpe, quod hic spectari a nobis vetat
Paulus. Deinde nec hic ipse debet esse doctorum
Ecclesiae finis, dum hoc munus tam sanctum, vel
suscipiunt vel exercent, vt inde viuant et alantur,
sed vt Dei gloriam promoueant. Alimentum e-
nim et victus quaedam accessio potius est, quam
se opus te finis huius muneris, et recte facientem
officium sequi debet alimentum, vti vmbra cor-
pus sequitur.
Sed quaesitum est, Quod sit lucrum illud turpe,
quod consectari vetantur Episcopi, et pastores
Ecclesiae? Respond. Omne illud, quod legibus
municipalibus, vel honestis moribus accipi pro-
hibetur, pugnant que cum verbo Dei, aequitate na-

139CAnvT III.
turae, et vera Christianaque charitate. Nam
ueberene enempium gregla partor, e totus ex
Dei prouidentia pendere.
De accessione igitur quaesitum est, etiam
ea, quam ex constitutionibus Principum vel ciui-
tatis cuiusque nobis accipere et stipulari licet,
vtrum eam exigere ex pecunia a se mutuo data
possit pastor Ecclesiae et Episcopus? Et quidem
canone Apostolorum 44. Niceni concilii cap.17.
et Laodiceni cap. 5. omnino vetitum et interdi-
ctum prorsus est Episcopis, vt neque suo, neque
etiam alieno nomine (veluti si tutores alicuius
pupilli essent, vel alieni negotii procuratores)
vsuras etiam aliis concessas ipsi exigant, et stipu-
lentur: quod id praeter eorum dignitatem esse vi-
deatur, sitque haec summa auaritiae (quae ab Epi-
scopis abesse debet) species. Idem tota distinct.
47. est constitutum et definitum. et Elibertino
çoncil. cap.2o. Sed tamen duriora illa, vt verum
dicam, decreta videntur, quod omnino sine ex-
ceptione perceptio qualiscunque fructus ex pe-
cunia mutuo data pastori interdicitur, quae tamen
saepe bona conscientia fieri potest. Itaque potius
amplector D. Caluini consilium in epistola 346.
vt censeam omnino quidem et in genere illud in
Ministro non esse damnandum, si fructum ali-
quem ex sua pecunia sentiat, moderationem ta-
men non tantùm ex legibus eius ciuitatis, in qua
versatur, sed potius ex verae et Christianae chari-
tatis sensa et praeceptis esse adhibendam, et qui-
dem eam, vt omne offendiculum iustum Pastores
caueant, eamque legem adhibeant, quam ipse Cal-
uinus ibidem praescribit, et necessariam esse docet

140Ap l. PAVL. AD' TIM.
Quae tria sequuntur sunt trium superiorum vi-
elum ex ἀντιSεσιι explicationes. Itaque longiori
iam intepretatione non egent.
4 Qui suae domui bene praesit, qui libe-
Tos conbineat in juviectiont tum omni hone-
Jtate.
Τάξις cum transitione coniuncta. Postquam
enim docuit quae in Episcopo spectari debent ex
ipsius persona, iam addit quae aliorum ratione in
eodem requirantur. Ac primùm quidem Libero-
rum ratione et totius familiae. 2 Vocationis ipsius
ad Euangelium. 3 Extraneorum. Nam quaedam
in eo ex tribus his causis cnosyderari oportet,
quis hic ordine tradit et tractat Paulus.
Ergo familiae et imprimis Liberorum institu-
tio spectari debet, qualis ab eo facta sit, qui in E-
piscopatum petitur. Qui enim domui suae recte
praeesse non potest, quomodo idem poterit Ec-
clesiam, quae maioris est ponderis, gubernare?
Simile praeceptum est Tit. 1.v. 6. Ratio huius
praeceptionis est tum ea, quae a Paulo postea sub-
neitur: tum quod quodammodo ingenium pa-
ternum referunt filiorum mores, adeo vt ex illis
iudicari possit, quam sit fedulus et diligens pater
in munere suo obeundo: et quam erga Dei glo-
riam vehementer sit affectus, et serio, maxime.
cùm facile imperium habere possit pater in libe-
ros, si semel recteeos instituerit. Nam qui domi
suae gloriam Dei sperni videt, et patitur, ille faci-
le, idem patietur fieri alibi, vbi tam assiduus non
est, et vbi tam aequum et facile imperium non habebit.

14tCANVT III.
Haec autem cura familiae, quae in Episcopo
laudatur, non est in eo, vt attentus sit ad rem,
ditet et locupletet suos liberos: et vt optimum se
oeconomum rerum, quae ad alimenta familiae per-
tinent (quanquam et haec curanda sunt) osten-
dat, spreta morum in sua familia cura. Denique
non eo pertinent, vt astutum, vel callidum, vel
addictum bonis opibusque terrenis familiae suae
acquirendis Episcopum esse debere doceat Pau-
lus. Auaritiae enim ista sunt praecepta potiùs et
effecta, quam pietatis. Itaque vt ait hoc loco
Chrysostom. non eo pertinet mens huius praece-
pti Pauli:sed ad curam pietatis et morum, quos
sanctos et honestos a patre Episcopo futuro et
tradi et traditos esse liberis vult Paulus. Id quond
etiam ipsa eius verba satis probant. Vult enim
liberos Episcopi institutos esse, in omni Reue-
rentia et subiectione praestanda patri ipsi, et in o-
mni Honestate et sanctitate. Addit Paulus in E-
pistola ad Iitum. In fde ettam Christiana eos a
patre edoctos, et informatos esse oportere. Nec
enim is eligendus est Episcopus, cuius familia i-
dololatra est: vel a quo liberi ipsi non sunt in fide
et doctrina verae pietatis et Christianae imbuti
et instructi.
Ex hoc autem loco confirmatur nostra senten-
tia, qui negamus coelibatum Episcopis futuris
imponendum, cuius ipsam familiae et liberorum
gubernationem certissimum argumentum esse
indolis episcopalis, ingeniique ad maius munus
strenue capessendum idonei demonstrat Paulus
hoc loco.
Item nominatim meminit, liberorum futurs

142AD I. PAVL. AD TIM.
Episcopi. Ergo eum vxorem vel antea habuisse,
vel adhuc habere satis colligitur. Nec enim illa
Hieronym. sententia et allegoria probanda est,
qui nomine filiorum et filiarum Episcopi cogi-
tutionte te epr Aintelligi vult, vt scribit in Epist.
ad Titum 1. Verba enim haec Paulisine allegoria
debent accipi.
Praeterea ex hoc ipso loco docetur, quam lon-
ge sint idoneiores ad Episcopatum coniuges,
quam coelibes viri, et vt specimen quoddam ma-
ioris humanitatis, et industriae, prudentisque ad-
ministrationis in iis appareat, qui familiam habent,
id est, vxorem et liberos: quam qui perpetuo coe-
libes et solitarii vixerunt. Certe vt non debet
homo Christianus esse ἀπολίς, et tanquam fera
quaedam in solitudine vaga viuere:ita etiam non
debet ab iis officiis humanitatis alienus esse et
expers, quae quodammodo naturam nostram excolunt,
redduntque politiorem. Ex quo fit, vt totum genus il-
lud hominum, qui in vita Monachica consenue-
runt, sit ad munus Episcopale ineprissimum, non
tantum propter ignorantiam disciplinae et com-
munis hominum societatis: sed etiam quod in so-
litudine enutriti pene solent esse ἀυθαδας, et ma-
gna humanioris illius conuersationis suauitate
curtt, per quam hominum societatem inter se ipsos
tuentur. Et tamen aliquando hic fuit receptus
mos, vt Episcopi ex hoc hominum Monachorum
genere et coeno maxime eligerentur, vt apparet
ex cano. Monachus distinct. 77. Id quod suo se-
culo probatum fuisse scribit Ambrosius epist.82.
Sed hi homines secum in Ecclesiam maximas et
pessimas superstitiones quoque, quas semel iam

13CAPVT III.
imbiberant, inuexerunt magno certe Ecclesiae
damno. Hodie quidem Monachus sine Abbatis
sui consensu, nec clericus, nec Episcopus fieri po-
test, non propter superiorem rationem: sed quia
Monachi mancipiorum loco censentur. Sunt enim
Abbatis serui, vt apparet distinct 54. et 58.
Quaerit Hieronym. an sit aequum propter im-
modestos liberorum mores patres arceri abE-
piscopatu, cùm eadem ratione videantur liberi
ab Episcopatu prohibendi, nempe, propter scele-
ratam parentum vitam. Quod tamen prorsus esset
iniquum. Deinde quam absurdum est, ait ille, cen-
sere, Isaacum propter Esau filii turpem vitam, si
viueret, ab Episcopatu arcendum esse? Sed re-
spondeo, primùm non esse parem rationem, cur
propter vitia parentum filii prohibeantur hunc
gradum assequi:atque cur parentes non admittan-
tur propter sceleratos liberorum suorum mores:
Nam filii parentes suos regere non debent, quem-
admodum patres debent instituere liberos suos.
Itaque animi morumque filil iudicium non fiet
ex paterno luxu, quod sit neçessarium et validum ar-
gumentum. At ex dissolutis familiae moribus in-
telligitur quale sit ingenium ipsius patrisfamilias,
Deinde respondeo. Hic Paulum agere de tota fa-
milia, non de vna tantùm eius parte. Nam si e pluri-
bus liberis in eadem familia institutis, alii quidem
sancte instituti cernantur: alii vero luxu diffluen-
tes appareant, hic luxus non tam ex paterna disci-
plina et moribus nasci videbitur, quam ex prauo
ipsorum liberorum ingenio, quod est procliue

144AD I. PAVL. AD TIM.
(Nam si quis propriae domui praeesse
nescit, quomodo Ecclesiam Dei curabit?)
Argumentum est a minori ad maius, quo vti-
tur Christus Matth. 24. de talentis agens. cuius ra-
tio et firmamentum est, non modo certissimum:
sed etiam notissimum, et ab omnibus concessum,
hoc nempe, eum qui minorem nauim regere non
potest, nec maiorem posse. Maior autem vis huius
argumenti apparet, in his verbis Propriae domui:
Ecclesiam Dei Est enim Ecclesia et ipsa do
mus vt inf. vers.15. docebit Paulus, et est Hebr.3.
vers.3. 4.5. sed domus non priuati cuiusdam ho-
minis, sed regis: non etiam familia et domus ali-
cuius humani regis mortalis: sed Dei ipsius sum-
mi et celestis omnium imperatoris. Ex hoc autem
intelligitur quanta sit pastorum Ecclesiae digni-
tas, qui in domo Dei praeficiuntur. Ex hoc quo-
que colligimus Ecclesiae dominium ad quemquam
nomiiiu non pertinere: nec cuiquam licere in ea
sibi ius authoritatemque , nisi Deo ipso, id est, Do-
mino deferente vsurpare, vt est in epist. ad Hebr.
6 Non nouitium: ne inflatus, in crimi-
nationem incidat diaboli.
Non nouitium, vel Neophytum, Metaphora
traducta a plantis ad homines fideles, qui etiam
in Dei domo, et Ecclesia plante nominantur. Psal
92, vers. 14 et Christus ipse ita appellat, omnis ar-
bor, vel plantatio, quam Pater meus non planta-
uerit, etc. Matth. 15. Ac primùm qui Neophyti
dicti sunt explicandum est, propterea quod abusi
sunt Monachi hac voce ad votorum suorum di-
stinctionem

145CAPVT III.
stinctionem. Dicuntur enim Neophyti ab istis ii:
qui propositum alicuius religionis recenter assum-
pserunt, suntque adhuc intra annum suae, quam
vocant, probationis. Sic definitur cano. Quoniam
5 Neophytus distinct.48. Apud veteres autem a-
lii Neophyti dicebantur, ii nimirum, qui nouiter
baptizati fuerant, et excesserant ex Catechume-
nis. Catechumeni enim erant qui fidei Christia-
nae nomen dederant quidem, nondum tamen e-
rant baptizati, quod nondum satis in fide edocti
et instructi viderentur. Sic in concilio Chartag
4.cap.3o. appellantur.
Cur autem de hoc admonuerit Ecclesiam Pau-
lus, ratio est, quod tanta Dei dona in Ecclesiam
mire effusa erant, vt etiam saepe adhuc nouitii, et
tunc primum recepti in fidem homines excelle-
rent magnis Dei donis, praestanti doctrina, et in-
genio ornati essent a Deo. Hos tamen vetat ad-
mitti indiscriminatim Paulus, quia nondum sa-
tis probati sunt. Nam qui tam cito promouen-
tur non modo turgidi sunt, inflati et ambitiosi:
sed etiam saepe regendae Ecclesiae sunt ignari. Vn-
de facile in Diaboli laqueos incidunt, et ab offi-
cio modestia que abripiuntur, quae in pastore Ec-
clesiae requiritur.
Haec praeceptio Pauli sumpta est ex eo Mosis
praecepto, vt docet et vult Bernard. sermo. 64.
Cantic. vbi Deuter.15. vetat lex, ne in primogeni-
to bouis quis aret. Quae legis interpretatio sane
allegorica nimis est. Potius ex ipsa rerum expe-
rientia ducta est. Neophytos enim in omni actio-
num genere, si statim promoueantur, superbos
esse certissimum est. Itaq' haec Pauli praeceptio etiam

146AD I. PAVL. AD TIM.
Synodo Nicaena prima repetita est, vt apparet
cap.2. et canon. Quoniam multa, distinct.48.A163
haec fuit vetus Ecclesiae disciplina etiam post Apo-
stolos, tamen postea contempta est. Nam cùm Am-
brosius adhuc Neophytus extruordinarie Me-
diolanensis Episcopus creatus fuisset, voluerunt
homines statim post baptismum etiam quosuis
eligi in clericos vel Episcopos posse. Id quod suo
seculo iam factitatum fuisse scribit Hieronymus,
qui fuit Ambrosio aequalis.
Veruntamen haec Pauli regula non vsque adeo
praecisa est, et stricta, vt omnino ab ea, ex iusta
tamen causa, discedi non possit. Sed iustam cau-
sam esse oportet, quia huiusmodi personarum e-
lectiones sunt certe periculosae, et tanquam ex-
traordinariae. Si tamen vel Ecclesiae necessitas,
vel eximiae Neophyti dotes, vel summa eius mo-
destia iam probata in aliis rebus, eum eligendum
suadeant, eligendus est, neque a Pauli praecepto
discedemus, quia rationem subiicit Paulus, propter
quam vetat eos eligi, non quod Neophytos o-
mnino neget posse ex aliqua iusta causa vocari
ad Episcopatui ver doctoratunt: sed ne tales in-
flentur. Quod periculum ab iis abest, qui iam suae
modestiae magnum et certum specimen edide-
rant.
Iam vero huius praecepti occasione veteres sy-
nodi quaedam sanciuerunt iquae non sunt omnino
vel praetermittenda, vel vt inutilia negligenda.
Et primùm voluerunt, vt qui ad maiores gra-
dus Ecclesiasticos promouerentur, illi ex minori-
bus ordinibus et inferioribus gradibus assume-
tentur. Id quod audio adhuc in Boëmicis Eccle-

147CAPVT III.
siis stricte et religiose obseruari. Hoc decretum
extat tot. Tit. et distinct.52. Vt nemo per saltum
ordinetur Dicebantur autem per saltum ordinari
et promoueri qui praetermissis omnino aliis gra-
dibus, vel mediis et inferioribus non acceptis et
degustatis, ad maiores dignitates prouchebantur.
Erant enim in ecclesiasticis muneribus certi or-
dines constituti, per quos gradatim erat ad Epi-
scopatum conscendendum, ne quisquam non sa-
tis probatus, aut expertus in pastorem Ecclesiae,
et tam arduum munus eligeretur. Erant igitur
hi ordines Ostiarius, Lector, Exorcista, Cantor,
Cerearius, Acolytus, Subdiaconus, Diaconus, Pre-
sbyter, Episcopus, can. illud dist. 77. Sed hos o-
mnes tamen rigide obseruare in singulis eligendis
ac velut ex necessitate quadam, est certe supersti-
tio, cùm etiam ex istis quidam ordines non sint. Sa-
tis est, in puuigiima ratione io, qui m doctorem
vel pastorem Ecclesiae asciscendus est, probatus sit
in doctrina et moribus: siue quod in aliquibus in-
ferioribus gradibus iam substiteritisiue quod alibi
alióque modo sit probatus. Nam ex istis tot ordi-
nibus, quidam sunt, et inanes et superstiriosi.
Denique hoc ipsum postea videmus in abu-
sum, et ridiculum quiddam in Papatu fuisse conuer-
sum. Omnes enim isti ordines sacrificulandis ab
Episcopo conferuntur, sed frustra, et sunt tituli
et dignitates vanae et sine effectu. Secundo
Ioco, Certa quaedam aetas cuique ordini Eccle-
fiastico adipiscendo est Synodis constituta, infra
quam haberi obtinerique illi gradus non possent,
veluti Synodo sexta vniuersali, concilio Chartag.
3. cap. 4. Agathensi cap.16. Toletano 4. cap.17.

148AD I. PAVL. AD TIM.
Itaque decreuerunt vt Diaconi quidem ante
vicesimum quilitun ae tatis amum nulli eligeren-
tur.
Presbyteri vero et Episcopi nulli ante tricesi-
mum aetatis annum, quae est iusta hominis aetas,
crearentur cano. Placuit distinct. 77. et tota dist.
78. Quod ex Numerorum cap. 4. et 8. sumptum
aut imitatum videri potest. Et certe aequum est
iustam aliquam aetatem, et certam definiri, aut
spectari in Ecclesiasticis personis eligendis, ad
quam tamen dona Dei minime sunt restringen-
da. Nam et Timotheus quamuis ipse admodum ado-
Iescens esset, tamen iam erat Euangelista: et Do-
minus, cur vuit, et quando ruit udna sua largitur:
vt potius hoc totum ex dotibus ingenii, et Dei
donis erga singulos sit aestimandum et diiudican-
dum, quinam sint idonei et eligendi, quam ex cer-
to annorum numero a nobis constituto.
Tertio loco quaesitum est, vtrum Episcopum
futurum oporteat, secularium, quae vocant, ne-
gotiorum peritum esse, eaque tractare et admini-
nistrare posser in quo videtur fuisse diuersa tum
Patrum, tum Ecclesiae veteris disciplina, et con-
suetudo. Ac primùm in hac quaestione, disciplina
Ecclesiastica a negotiis secularibus distingui de-
bett Dheiplinae. n. Ecclesiasticae imperitus et i-
gnarus non debet esse Episcopus, ne magna in Dei
Ecclesiam perturbatio confusióque ab eo indu-
catur. Rudes enim disciplinae et ordinis Ecclesia-
stici homines saepe turpissime grauissimeque pec-
cant. At que huiusmodi disciplinae ignorantes ho-
mines etiam electos, repudiatos tamen esse ap-
paret ex distin.59. cano. Qui Ecclesiasticis.

149CAPVT III.
Negotia vero secularia quid sint, est videndum.
Non sunt autem omnia, quae hic in mundo
(qui seculum vocatur) a nobis aguntur, omnis
enim rerum etiam priuatarum, et domesticarum
administratio et cura Episcopis interdiceretur,
cùm dicat Paulus 2.Timoth.2.vers.6. Nemo mi-
litans Deo implicet se secularibus negotiis. Sed
ea tantùm negotia dicuntur secularia, quae ad
huius vitae corporeae vsum, et commoditatem
spectant omnino, et per se, nósque a cura rerum
diuinarum auocant, siue nostro, siue alieno nomi-
ne a nobis illa gerantur, qualis est Negotiatio,
siue Mercatura mercium, Aduocatio in Praeto-
riis et foro iudiciali, Ratiociniorum alienorum
susceptio, Procuratio domorum, bonorumue a-
lienorum, Conductio publicorum redituum: ca-
non. Perlatum est ad nos. et canon. Consequens
distinct. 88.canon. Placuit 21. quaest.3 canon. Te
quidem oportet 1I. quaest.i, quia in his omnibus
lucrum quaestusque per se spectatur, et solius vitae
huius corporeae causa geruntur, et instituuntur
haec negotia.
Pauperum quidem, Viduarum, Pupillorum, Or-
phanorum, et Extraneorum, denique omnium misera-
bilium personarum, quae dicuntur, negotia Episcopo
curae esse debent, quia est Dei seruus Non tamen
vt illis sic implicetur, vt a lectione scripturae, con-
cionibus de verbo Dei, reliquisque sui muneris par
tibus propterea abstrahatur. Hoc enim fieri ve-
tat Paul.2. Timoth.2.V.6. et confirmatur exemplo
Apostolorum Actor.6.vers.2. Adeo vt iam tem-
pore Cypriani Chartaginensis Episcopi ex vetu-
sta quadam Ecclesiae disciplina excusarentur Pa-

1 QAD I. PAVL. AD TIM.
stores Ecclesiae a munere tutelae etiam testamen-
tariae, quemadmodum est in ipsius Epistolis liber
1. Epistola 9. et positum extat in can. Cyprianus
21.quaest.3. Itaque saepius repetitum est in syno-
dis, ne Episcopi, imo vero ne clerici vlli secula-
rium negotiorum curam administrationemque
susciperent aut gererent, veluti Chartaginensi
Synodo, quae conuenit in Hispania cap. 6. et est
relatum in canon. Peruenit et seq. 21. quaest.3. Idem
antea fuerat constitutum concilio Chartaginen-
si 4.cap.15. Adeo vt ne vel tanquam arbiter vel
iudex de huiusmodi negotiis cognoscere per-
mitteretur, vt ex veteri quadam Clementis epi-
stola (si modo eius est) colligunt Canonistae in
cano. Te quidem II. quaest.1. Artificio tamen ali-
quo sibi victum quaerere non prohibetur Pastor,
si suo quoque muneri superesse potest, et propterea
non abducatur. Otiosos enim eos esse vetant ca-
nones concil. Chartag.4. cap. 49. et si vide distin.
91. per totum. Quanquam propterea neque Ana-
baptistarum errorem, neque aliorum phanaticorum
delirium probo, qui Apostolos quicquam proprium
habuisse aut possedisse negant. Itaque stipendia a
pastoribus Ecclesiae peti sana conscientia posse ne-
gant, illisque res soli etiam patrimoniales adimunt.
Sed hic error fuit quod Ecclesiae temporalia bo-
na, ingentia illa quidem et plena litium immen-
sasque possessiones curare, et administrare posse
crediderunt Episcopos et clericos, quia ad Ec-
clesiae quaestum et commodum ea cura pertine-
bat, id est ad paucorum hominum, qui se clericos
dicebant, alimenta, et quorundam templorum con-
modum, cùm tamen iis ipsis agendis magis a le-

151CAPVT III.
ctione scripturae, et reliquis partibus fui muneris
auocentur, quam si regias opes administrarent.
Sed quia ista Ecclesiastica negotia vocantur, eam
curam et distractionem non damnabant: et ad
eam dictum Pauli pertinere nolebant, ne lucris,
et commodis ipsorum quicquam decederet et
detraheretur. Atqui et haec ipsa cura, est cura re-
rum secularium, et implicat nos ita vt officio sa-
tisfacere et superesse non possimus, adeóque haec i-
psa cura a Paulo damnata est 2.Timoth.2.vers.6.
Vnde rectius quidam Episcopi, tempore Iusti-
niani Imperatoris, qui alios praeter se, praeterque
clericos ipsos, id est, praeter Diaconos et Presby-
teros, habebant, qui ea bona Ecclesiae admini-
strarent, quos homines Oeconomos Ecclesiae
vocabant, vt apparet in constiturionibus Iustin.
libus 1.Codic. Tit de Episcopis. Pro quibus postea
seculo corruptissimo et crescentibus Ecclesiae
bonis aduocatos nobiles habuerunt. Oeconomos
autem bonorum Ecclesiae viros bonos habere
praestaret etiam in iis locis, vbi post susceptum
verum Euangelium, bona tamen Ecclesiastica ab-
Epneopis retmemtur, ver au iplis Irissstris possi-
dentur, ne in iis procurandis, et defendendis, et
administrandis occuparentur, ii, qui in rebus me-
lioribus versari, et toti esse deberent. Sed bonus est
odor lucri. Peius autem illa bona ad homines au-
licos transferuntur, tanquam praeda ex Papatu
capta.
Ergo quaeritur, num secularium negotiorum
scientes esse Episcopos futuros oporteat. In quo
responsum est varie et constitutum diuerse. Nam
distinct 39. aperte sancitum, oportere tales esse,

152AD I. PAVL. AD TIM.
Episcopos, adeo vt qui eorum negotiorum ru-
des sunt et imperiti, deponendi dicantur. At di-
stinct. 88. et 21. quaest3 aliud omnino responsum
est et variis patrum dictis confirmatum. Sed v-
triusque responsionis tam diuersae conciliatio haec
affertur a Papisticis. Nempe requiri quidem, vt
Episcopi futuri eorum negotiorum rudes omnino
et imperiti non sint, quoad scientiam: administra-
tores tamen et gestores non sint, quo ad ipsam curam
et solicitudinem, ne a munere suo auocentur et
distrahantur. Sed quorsum in illis scientia huius-
modi rerum requiritur, si earum cura, et admini-
stratio iisdem denegatur? Et quod est in illa di-
stinct. 39. secularium negotiorum peritiam futu-
ris Episcopis, et iis qui iam sunt Episcopatum ade-
pti, esse necessariam plane ex abusu ministerii E-
piscopalis profectum esse nemo non perspicue
videt. Exempla enim eorum temporum afferun-
tur, in quibus Episcopi iam non tam legendo Dei
verbo, et explicando vacabant, quam opibus et
diuitiis nomine Ecclesiae congerendis et cumu-
landis, ad quas certe secularium commerciorum
et negotiorum cognitio, et scientia omnino ne-
cessaria fuit. Desierant igitur iam Episcopi esse
veri pastores et aurei Episcopi, et quales hic de-
scribit Paulus: sed erant iam astuti homines, auari
mercatores, et ambitiosi, qui pietatis, et religio-
nis praetextu, ampla latifundia, dignitates, am-
plasque sibi possessiones comparabant, in iisque tuen-
dis et augendis positum esse Episcopi munus cense-
bant, quo ditesceret his mundanis opibus Eccle-
sia, et veras sperneret caeleslesque diuitias. Id quod
tandem euenit. Itaque bona eorum coeperunt esse

152CAPVT III.
aurea: ipsi vero facti sunt plumbei. Bernard.epi-
stola 78. detestatur quendam sui seculi clericum,
qui et Diaconus esset, et Decanus, et regius dapi-
fer, quod intolerandum esse docet in Dei Eccle-
sia.
Caeterum qui id Episcopis licere putant, secu-
laribus se negotiis nimirum immiscere et impli-
care, aliquot rationes afferunt, quas operaepretium
est examinasse, vt intra suos fines et a Deo prae-
scriptos, tandem verus Episcopatus, et verbi Dei
ministerium reuocetur et coerceatur.
Prima est ex Deuteron.17. vers.9. vbi Sacer-
dos Magnus et Leuitae constituuntur iudices cau-
sarum, et litium. Ergo secularibus negotiis sese
immiscebant. Respon. Cùm Dominus politiam
ipsam, quam in suo populo vigere volebat, suo
verbo comprehendisset, cuius interpretationem
commiserat Sacerdoti summo, et Leuitis Malac.
3 aequum tunc erat, vt in dubia interpretatione
legis politicae, quae Verbi diuini pars erat, ad
eos recurreretur. Sed nunc leges politicae a verbo
Dei separantur, nec eo comprehenduntur, vt
olim. Praeterea ad sacrificatores tantùm recurre-
batur, si de interpretatione alicuius loci, et legis
scriptae dubitatio nascebatur, non in quauis con-
trouersia, nec cùm erat quaestio facti. Tunc e-
nim ad alios iudices remittebatur disceptatio.
Secundo obiicitur cano. Ecce plenarie distin.
39. exemplum Christi, qui turbis sequentibus non
tantùm spiritualia, sed etiam carnalia, veluti ci-
bum, dedit. Debere igitur Episcopos carnalia suo
gregi administrare. Itaque debere implicari ne-
gotiis secularibus. Resp. Extraordinaria Christi

154AD I. PAVL. AD TIM.
facta non esse nobis in exemplum trahenda. Nec
enim semper pauit Christus omnes turbas, quae
ipsum sequebantur: nec quas pauit, ordinarie a-
luit: sed extraordinarie, non etiam se fatigans in
quaerendo illis cibo.
Tertio afferunt exempla Patrum veluti Danie-
lis ipsius, qui cùm esset Propheta, tamen admini-
strabat negotia regis Babyloniorum, et Persarum.
Respond. Hoc esse extraordinarium. Voluit e-
nim Deus ad subleuationem sui populi captiui,
Danielem praeesse rebus et negotiis illius regis,
a quo captiuus detinebatur, vt esset clemens ser-
uitus sui populi. Ambrosius item Mediolanensis
Episcopus laudatur, qui pro Valentiniano lega-
tiones saepius obiit ad Maximum tyrannum, qui
erat Coloniae et Treuiris, vti ex ipsius epi-
stolis apparet. Respond. Illud factum esse raro
quidem, nempe cùm summa Ecclesiae et Reipubus
vtilitas postulauit, sed statim expedita legatione
et explicata ad munus suum rediit Ambrosius.
Itaque potest Ecclesia quidem suo pastore non-
nunquam vti ad res suas et seculares agendas: si
enim videat ad ea negotia aptum, et idoncum:
sed tamen id rarissime faciendum est, et cauendum
ne a suo munere, quod in verbi praedicatione et
Ugm Ectienae cura consistit, abducatur vel tan-
tillum. Longe igitur praestaret Episcopos, qui tam
sunt ad secularia negotia tractanda idonei, vt ma-
iorem per eos vtilitatem Ecclesia sentiat, quam
per alios quosuis: praestaret (inquam )eos ex ho-
nesta causa a munere illo suo Episcopali ho-
nestam missionem habere, et liberari prorsus et
dimitti, quam eos in Episcopatu retineri: et

153CARVI III.
interim secularibus negotiis perpetuo eos disti-
neri, distrahi, et occupari. Et haec mea est senten-
tia.
7
Oportet autem eum etiam bonum ha-
pere testimonium ab extraneis: ne in probrum
incidat et laqueum Diaboli.
Tertium est quod requirit Paulus, sed aliorum
ratione, nimirum ipsorum Extraneorum, id est,
infidelium. Vult igitur futuros Episcopos tam
esse probatae vitae, vt etiam a fide Christiana ex-
tranei homines nihil habeant, quod in ipsorum
vita reprehendant. Hoc idem ab omnibus Chri-
stianis requirit Christus Matth.5. et Paulus Colo.
4. vers.5. quia vita nostra debet esse lux mundi:
multo igitur magis haec lux in pastore desidera-
tur. Nec obstat quod idem Paulus ait 2. Corinth.
6.vers.8. per gloriam et ignominiam nobis esse
incedendum: item qui sunt foris, nihil ad nos 1.
Corinth.5.vers. 12. Hoc enim verum est quod ad
doctrinam ipsam. Nam doctrinam nostram nun-
quam probabunt infideles: quare in ea ab illorum
iudiciis vllo modo non est dependendum, non
magis, quam a caecis: sed in vita et moribus secus
est. Nam debet esse vita illa nostra tam sancta, vt
etiam ignorantes, et infirmos Christo lucrifa-
ciamus. Confitmat suam sententiam Paulus a
consequenti. Qui enim vitiis secure indulgent,
sunt Probrosi, et In Diaboli laqueum incidunt, quia
nullo pudore postea retinentur, cùm se vident e-
tiam post sceleratam et turpem vitam ad tantam
dignitatem tamen admitti, promoueri, et posci.
Vnde fraena et habenas impune laxant omnibus

20. AD l. TAVL. AD TIM.
vitiis, et a Sathana possidentur. Quod quaerit
Chrysostom. Quid de iis statuendum sit, qui vel
falso laudantur ab extraneis et infidelibus, vel
immerito vituperantur. Responsio facilis est, Ec-
clesiam nimirum debere iudicium suum adhibe-
ner nec diimo ea iiidenam iudragio pendere,
et statuere, quid de eligendo fit sentiendum.
8 Diaconos itidem honestos, non bilin-
gues, non multo vino deditos, non turpiter
lucri cupidos.
Transitio est, ad Diaconos enim pertinet se-
queo umputatio d praeceptio, quos describit Pau-
lus, et ordine quidem. Nam de Episcopis prius
egerat: sequens igitur erat, vt ageret de Diaconis.
Hos enim duos ordines Ecclesia Dei maxime
habet.
In quo duo quaeruntur. I Quid vox Αιάκονος hic
significet. Ac ipsa per se et ex verbi etymo est la-
tissima huius vocis significatio. Omnem enim
Ministrum significat siue priuatum, siue publicum,
id est, omnem eum, qui suam operam suumque
ministerium alii exhibet. Vnde etiam Apostoli
ipsi Diaconi nonnunquam in Scriptura vocantur.
Ex quo etiam factum est, vt quidam existimarent,
hic Diaconi vocabulum priuatum Episcopi fa-
mulum denotare, quem, qualis esse debeat, descri-
beret Paulus, sed falluntur. Lata vero haec signifi-
catio postea restricta est ad eos, qui in Ecclesia
Dei aerarii pauperum curam, administrationemque
habent, et circa pauperum ministerium et sub-
leuationem occupantur, quales ii de quibus Acto.

157CAPVT. III.
6.et Philip.1.vers.1. et Rom.12.vers.7, et 8.quo fe-
re significato accipitur cùm ab Episcopis in Ec-
clesia Diaconi distinguntur. Atque etiam hoc
loco ista postrema et strictiori notione sumitur.
Insulse vero Papistae a Diaconis Αακόνιον appella-
runt locum quendam aedis sacrae penitiorem et
secretiorem, in quo sacra Ecclesiae vasa reponun-
tur, et conduntur: quod Secretarium alio nomine
nuncupant: et Diaconos Secretarios, quod huius
loci claues gestent, curamque habeant can. Non
oportet distinct. 23, etsi ex concilio Laodiceno
videtur haẽc significatio sumpta. Sed iam erat cor-
ruptissima Ecclesiae disciplina, desierant que, qui
Diaconi tunc vocabantur, esse veri Dianconi, quae-
les vetus Ecclesia habuit: et hic describit Paulus.
2 Quaesitum est, cur praetermissa sit disputa-
tio de Presbyteris, vt quales esse debeant, et eligi.
intelligeremus. Respondet Chrysost. quod Epi-
scoporum nomine Presbyteri continentur. Quod
verum est vt apparet ex Epistola Pauli ad Tit.
cap.1. Actor.2o. et aliis multis Scripturae locis.
Differunt enim, ait, Chrysost. Presbyter et Epi-
scopus solum ordinatione, non potestate, non gradu,
non ministerio, quia aliae quaedam tantum et plu-
res caeremoniae in ordinandis Episcopis obserua-
bantur, quam in constituendis Presbyteris.
Ex huius autem loci et ordinis (quem hic Pau-
lus obseruat et in Epistola ad Philip.1.vers.1.) ra-
tione quaesitum est, Vtri gradu sint priores et supe-
riores in Dei Ecclesia censendi Presbyterine, an
Diaconi. Etsi enim Diaconi hic subiiciuntur Epi-
scopis: videntur tamen illis ex sententia Hieron.
in epist. ad Rusticum praeponi. Haee enim illius

158AD I. PAVL. AD TiM.
verba sunt, vt si distinctio locorum creditur in mum-
do etiam in altari Dei videant sibi Episcopi, qui
superbi sunt, Diaconos anteponi. Deinde viden-
tur ex veteri disciplina Ecclesiae etiam ad honestio
ra quaedam officia et mimsteria quam Presbyteri
ipsi admitti. Ipsi enim (vt ibidem tradit Hieron.
quanuis conquerens) Sacerdotibus de mensa Do-
mini calicem tradunt: non autem Diaconis Pre-
sbyteri. Id etiam transcriptum est in cano. Dia-
coni sunt quos distinct.93. Sed etiam videntur a-
liquando praedicasse, absente Episcopo, et admi-
nistrasse Sacramenta Diaconi, etiam praesenti-
bus Presbyteris in cano. In sancta distinct.92. qui
canones a nobis non vt doctrinae Christianae fir-
mamenta citantur: sed vt rei gestae historiae tan-
tùm. Denique videntur Diaconi saepius, quam i-
psi Presbyteri locum et vicem Metropolitanorum
suorum repraesentasse, et obtinuisse in veteribus
Synodis, ex eo quod Rom. Episcopi suas partes
Diaconis saepiùs, quam Presbyteris demanda-
rint: quod his facile carere non possent: illis autem
Diaconis facilius possent Et hunc morem postea
secuti sunt alii Episcopi, imprimisque Metro-
politani, vt se ad Roman. Ecclesiae exemplar
conformarent, adeo vt ex istis causis Presbyteris
Diaconi censeri coeperint praeferendi, et iis esse
gradu superiores maioresque. Quid igitur de
hac re statuendum sit, quaeritur. Repo. Primùm
omnes istas de proëdria et praeeminentia disputa-
tiones (quae sunt verissima dissidiorum semina,
et damnabilis ambitionis effecta) de Ecclesia Dei,
imprimis autem de eoetu praepositorum Ecclesiae
(inter quos sunt et Presbyteri et Diaconi) tollen-

153C APVT III.
das esse et facessere oportere, tanquam certissima
et praesentissima Ecclesiae venena, vt docet Chri-
stus ipse Luc.22 vers. 25. tamen si quid de ea re
dicendum est, tum ex veteri disciplina Ecclesiae:
tum ratione muneris vtrorumque, certe Presby-
teri sunt Diaconis priores. Itaque in veteribus
Synodis veluti Nicaena prima cap. 14. Laodicaena
cap 2o. Chartag. 4. cap.37.est statutum, vt ne Dia-
coni quidem inter Presbyteros sedeant, nimiram
ne iis, aequales esse videantur. Id quod etiam iu
tota distinct. 93. fuit positum et narratum. Ita nimi-
rum ius istud canonicum perturbatum est, et sibi
non constat. Nam quod ad praedicationem verbi
Dei, quae illis aliquando concessa est, de eo quam
recte factum sit, aut potius inepte, postea dicetur,
sed primùm de personis ipsis agendum est.
Eadem autem requirit Paulus in Diaconis, quae
in Episcopis supra, siue ipsorum personae specten-
cur.iide raiiia. nue luuie ia ce teitimonia aliorum
et infidelium. Addidit autem, ne sint Bilingues.
Haec autem vox non tantùm impudentem mem-
dacem, et impostorem significat, quo sensu Virgil.
dixit.
–Tyriósque Bilingues.
sed etiam dissimulatorem simulatoremque. De-
nique qui id quod se praestare non posse intelli-
git, pollicetur: et qui cùm de promisso interpel-
latur, ita variat, mutat, et excusant promissionem
a se factam, vt iam aliud videarur dicere, quam
prius. Huic vitio simile est διδυχιας vitium, quod
damnat. Iac. 4. vers. 8. cùm cor duplex gerimus.
Hoc autem vitium inter reliqua maxime Diaco-
nis fugiendum est, qui cùm saepe magna pauperum

160AD I. PAVL. AD TIM.
importunitate vexentur et premantur, honeste
quidem eos dimittere coguntur, et promissis im-
plere, quae tamen postea praestare non possunt.
Hoc autem offendiculum gignit, et a veritate Chri-
stiana, quae in omnibus nostris tum dictis tum
leeus inesse debet, est alienissimum. Hoc idem
vitium omnibus Christianis fugiendum est, et
maxime Pastoribus.
Tenentes mysterium fidei cum pura
tonscientia.
Α'κολόθησις est, postquam de moribus Diaco-
norum dixit, de eorundem doctrina, qualis esse
debeat, disserit, nimirum eos fideles, probeque in
fidei arcanis institutos esse oportere. In quo ma-
gnam et non tantùm vulgarem vel leuem in fide
Christiana cognitionem eos habere vult Paulus,
dum eos iuber, Non tantùm tenere fidem, id est,
constanter et apprime eam didicisse et tueri sed
etiam arcanum ipsum siue mysterium fidei ab iis-
dem perceptum esse postulat. Quo verbo altior
quaedam cognitio significari videtur: quanquam
salutis fidei, Christianaeque doctrinae quaelibet
pars mysterium propter argumenti maiestatem.
et rei ipsius difficultatem, nisi Dei spiritu simus
muimdati, fere nominatur in scriptura. Refert
Chrysost. hanc Pauli sententiam ad vers. 6. quasi
haec ratio sit, cur Episcopum non oporteat esse
nouitium: sed hic agit Paulus de Diaconis, non
de Episcopis.
Ergo quaeritur cur hoc requirat in Diaconis
Paulus. Resp. Ratio est multiplex. Ac prima qui-
dem quod cùm Diaconi sint non tantum pars quae-

161CAPVT III.
dam Ecclesiae: sed praecipua quaedam pars et no-
bilissima (sunt enim ex ηγκμένων et praepositorum
numero) eos quoque oportet recte et pulchre
in fidei Christianae doctrina, et arcano esse insti-
tutos et edoctos. Absurdum enim esset eos praefi-
ci Ecclesiae, qui verae et propriae ipsius Ecclesiae
doctrinae ignari, et rudes essent. Altera ratio est,
quod cùm pauperum et afflictorum qui sunt in
Ecclesia curam habeant Diaconi, ad eorum quo-
que officium pertinet eos consolari, erigere, susten-
tare, et confirmare in fide. Quod non possunt, nisi
doctrinam fidei apprime sciant et teneant. Qui-
dam tertiam huius dicti rationem afferunt, sed
falsam, nimirum quod ad Diaconorum officium
pertineat concionari de Dei verbo, et illud prae-
dicare, quemadmodum Philippus, et Stephanus
fecerunt. Id quod etiam ex Iuone Carnutensi
tradit Gratianus in cano. Perlectis 5Ad Diaco-
num distinct. 25. Haec autem sententia falsa est.
Nam quod de stephano et Phmippo affertur eos
praedicasse, verum est: sed non quatenus illi tan-
tùm erant Diaconi, imo vero potius quatenus e-
tiam Euangelista vterque fuit, vti tunc temporis
varia Dei dona in vno et eodem fuerunt a Deo
cumulata:
Ergo admonet me hic locus, vt de Diaconorum
officio aliquid dicam tum ex Dei verbo, tum ex
ea, quae in veteribus Synodis extat, disciplina.
Diaconorum in verbo Dei duplex genus esse vi-
detur, vt colligitur ex Paulo Ramanor.12. vers.7.
8. Alii enim versabantur in Ipsius aerarii collectio-
ne, cura, procuratione tota. Hi sunt velut Oeco-
uomi Ecclesiae. Tales fuerunt etiam Procuratores

162 AD I. PAVL. AD TIM.
dicti Hermi. liber 8.cap. 12. cuius generis exempla
sunt Nehe. cap.13.vers.13. et hodie ii, qui hospita-
lium et πλοχεδοχέίων Prouisores appellantur. et in
singularum partium, et elemosynarum, quae sin-
gulis pauperibus et egenis fiunt, distributione, et
erogatione occupantur. Tales sunt qui dietim vel
hebdomadatim eleemosynas cuique pauperi fra-
tri distribuunt, qui saepe habent tanquam subsidia-
rias operas et ministras adiunctas Diaconissas, de
quibus postea. Hi autem septem primum sunt creati,
et hic numerus retentus est Romae vt ait Sozo.libus
7.cap.19. postea ad imitationem Romanae Eccle-
siae Neocaesariensi Synodo cap.14. sancitum est,
vt etiam si non esset magna ciuitas, in qua esset
Ecclesia, septem tamen Diaconi in ea crearentur.
Est decretum in can. Diaconi septem distinct.93.
Sed hoc decretum postea Chartag. Synodo pri-
ma fuit emendatum, cùm pro amplitudine Ec-
clesiae saepe plufes, saepe pauciores Dianconi requi-
tantur. Itaque hoc totum iudicio cuiusque Ec-
clesiae est permittendum, non autem praecise de-
finiendum. Nam et Romae postea, vt docet liber 2.
Chronic. Martinus Pollonus auctus est Diaco-
norum numerus, et geminatus, vt pro septem hodie
sint sexdecim Diaconi, ex quibus alii ipsius Papae
ministerio et cubiculon sunt addicti, vt ait ille-
Ergo Diaconorum verum munus est, tum Æra-
rium Ecclesiae colligere, curare et administrare,
tum ex eo aerario pauperibus fratribus subueni-
re, tum Sanis, tum Ægrotis, tum etiam Ciuibus
et Indigenis, tum Peregrinis, qui ad nos es aliis
regionibus adueniunt. Ad eos autem per se et ra-
sione muneris ipsius neque verbi Dei praedicatio

163CAPVT III.
pertinet: neque Sacramentorum administratio.
Haec fuit vetustissima Diaconatus descriptio:quae
tamen postea magna hominum temeritate im-
mutata est, et cum Episcoporum munere pene
confusa, quos tamen hic et Philip.I.aperte distin-
guit Paulus. 1
Ac primùm Diaconorum muneris perturba-
tio facta est, cùm velut oculi Episcopi dici coepe-
runt, quoniam omnia totius Ecclesiae acta ober-
rantes perlustrabant, et ad Episcopum offendicula
quae in Ecclesia nascebantur, deferebant, vt est in
cano. Diaconi Ecclesiae distinct.93. Vnde apparet
eos in locum Presbyterorum, ad quorum curam
ea diligentia de inspiciendis hominum piorum
moribus pertinet, temere fuisse substitutos. Ac
quidam e Scholasticis magna ignorantia nullos
praeter Episcopos et Diaconos in Ecclesia ordi-
nes constituunt, quod, excepto Episcopali officio
reriqua inuma a Llaconis luicepta et obita fuisse
dicunt. Quod est falsum, cùm etiam ex 1.Corint.
16. appareat saepe quosdam etiam extra ordinem
ab Ecclesia delegatos, et electos ad curam et ad-
ministrationem Ecclesiasticae pecuniae, quia Dia-
coni satis esse tanton oneri non poterant.
Hoc Diacononrum munus iam tam late patens
etiam amplificari postea coepnt jet pene cum E-
piscopi officio confundi, certe in multis adaequa-
ri. Nam in cano. Perlectis 5 Ad Diaconum per-
tinet distinct. 25. haec omnia Diaconis tanquam
muneris eorum partes tribuuntur.
1 Assistere Sacerdotibus, id est, Episcopis.
2 Ministrare in omnibus, quae aguntur in Sa-
eramentis Christi, veluti et in Baptismo, cheisman-

164AD I. PAVL. AD TIM.
6 Praedicare ad populum Euangelium, et
Apostolicas Epistolas.
Officium precandi.
8 Exhortatur et iubet populum clamare ad
Deum, et ad eum cor et aures erigere et habere.
Vnde hic ordo inter sacros praecipue refertur,
tum propter materiam (aiunt Cañonistae) quam
tractat (est autem Eucharistia) tum propter ipsam
institutionis formam, quae in Papatu magnas
caeremonias habet.
Cùm vero tanta complecteretur hoc vnum
Diaconorum munus, vt pene reliquas omnes di-
gnitates Ecclesiasticas absorberet, contentiones
variae natae sunt, et cogitatum est, de hoc officio in-
tra certos quosdam cancellos et limites coercendo,
Itaque Synodis constitutum est, vt Diaconi in
posterum neque calicem benedicerent, neque
corpus Christi ofrerrent ;iten neque praecinerent.
populo, id est, cantum publicum moderarentur,
nec ea tractarent et vsurparent, quae primis supe-
riorioui jue ordinibus sunt decreta. Id quod ex
conciliis Laodicensi et Chartaginensi apparet,
et est relatum in cano. Non oportet et seq. dist.
93. cano. In sancta dist 92.
Denique Durandus anxie versat hanc quae-
stionem. in liber 4. Sententiarum P. Lombardi dist.
13. quaest. 4. Vtrum ad Diaconum pertineat Eu-
charistiam populo ministrare, tam multa absur-

165CAPVT III.
da consequuntur, vbi semel a verbo Dei disces-
sum est.
Longe autem pessime et verbo Dei et munere
Diaconi abutuntur, qui Diaconos tantùm titu-
larios hodie habent, nulli rei, nisi pompae, et super-
stitioni inseruientes. Id quod fit in Papatu.
10 Atque hi etiam probentur priùs,
deinde ministrent, si sint inculpati.
Τάξις Ordine persequitur Paulus singula, quae
ad legitimam Diaconorum electionem pertinent:
et ordinem ipsum, qui seruandus est, praescribit.
Ergo priùs eos examinari vult: postea vero eligi
et ad officium admitti. Vnde qui sine examine:
vel lusorio quodam examinis genere eliguntur,
vti in Papatu, sunt omnino abdicandi, et reiicien-
di. Ad quos vero hoc examen pertineat ad vniuer-
sumne populum, an ad senatum, an ad vtrosque
infra dicetur.
11 Vxores itidem honestas, non calum-
niosas, sobrias, fidas in omnibus.
12 Diaconi sint vnius vxoris mariti,
qui liberis recte prasint, et propriis domi-
Dux.
Ista sunt superius explicata partim hoc ipso
capite: partim cap.2. vbi de mulieribus Christia-
nis disputauimus.
13 Nam qui bene ministrauerint, gra-
dum sibi bonum acquirunt, et multam liber-
tatem per fidem quae est in Christo Iesu.

166AD I. PAVL. AD TIM.
Α'ιτιλογία est ab effectu. Nec enim tales Dia-
conos frustra a se requiri docet Paulus: sed quis
sit harum virtutum in illis fructus nunc ostendit,
nimirum Gradus honorisque in Ecclesia maio-
ris commendatio, et Bonae conscientiae, magnae-
que apud fideles libertatis et authoritatis com-
paratio et testificatio. Hoc primum opponere
videtur Paulus contumeliis, calumniis, conuitiis
et probris, quae vulgo patiuntur ii, qui sancte et
syncere Deo seruiunt, et ipsius Ecclesiae mini-
strant, qui prae caeteris apud profanos homines
probris conspui solent. Sed et hic idem effectus
Diaconatum tanquam praecipuum quoddam in
Dei Ecclesia munus commendat. Denique Diaco-
nos iplos consolatur, et docet gregem ipsum, et
singulos pios et fideles, quantum huiusmodi per-
sonis, qui syncere hoc munere vel funguntur, vel
functi sunt, debeant.
14 Haec tibi scribo, sperans forevt ce-
leriùs ad te veniam.
Παράκλνσις est, Consolatur enim Timotheum,
et admonet cur tam minutim singula sit persecu-
tus. Denique spem facit proximi aduentus sui.
Primùm ipsius Timothei causa, ne cùm ad ab-
sentes literae scribantur, existimet velle Paulum
diutius abesse, quam Ecclesiae vtilitas postulet.
Ad tempus enim reliquerat Timotheum Ephesi
Paulus, vt ipse docuit cap.1. donec in Macedoniam
ad constituendas Ecclesias proficisceretur. Itaque
ne sui promissi oblitus censeretur, aut hoc falso
praetextu Timotheum reliquisse, hoc addidit. Si-

167CABVT III.
mile quiddam apparet 2. Corinh.1. Deinde hoc
ipsum Timothei excitandi causa videri potest
additum, quanquam ipse per se diligens esset, sed
vt alacriore animo in illud opus incumberet, in
quo suae diligentiae testem oculatum Paulum esset
posthac habiturus.
Sed et aliorum quoque causa videtur hoc ad-
iectum, vt si qui essent peruicaces et contumaces,
metu aduentus Pauli comprimerentur. Hinc au-
ceni taun sonestuud de moeroujs apparet, qui
ne minimum quidem tempus differre potuit, quin
ea quae videbantur egere correctione quadam, e-
mendaret.
Dicit autem, sperans, Neque enim nostrae vitae
sumus nos ipsi arbitri: sed Dominus, et, vt monet
Facobus 4 vers.15. ipse de nobis statuit, vt ex eius so-
lo nutu pendere toti debeamus. Rediit autem E-
phesum Paulus, vt apparet ex Act. 18. post hanc
Epistolam scriptam.
15 Quod si tardiùs venero, vt noris
quomodo oporteat in domo Dei versari, quae
est Ecclesia Dei viui, columna et stabilimen-
tum veritatis.
Occupatio est, quae eum commendatione mi-
nisterii Euangelici est coniuncta. Monet enim
Paulus si tardiùs venerit, ecquod muneris sui re-
cte gerendi remedium habeat Timotheus, nen-
pe haec ipsa praecepta, quae continentur hac Epi-
stola, tum in superioribus capitibus: tum etiam in
sequentibus. Itaque parasceue etiam est ad se-
quentes praeceptiones hie locus.

168AD I. PAVL. AD TIM.
Ex hoc autem locoapertissime demonstratur,
quis sit eorum praeceptorum, quae hic de admini-
strandae Ecclesiae ratione traduntur, vsus. Quidam
enim existimant (quos ipse aliquando audiui) quae
hic de disciplina Ecclesiastica praescribuntur a
Paulo, veluti de Episcoporum, et Diaconorum
electione, et munere: de censura morum quae fit
a pastoribus, denique quae regulae politiae Eccle-
siasticae cap.5. et tota hac Epistola traduntur, esse
tantùm singulares quasdam praeceptiones et par-
ticulares, quae tunc temporis vsum suum haberent,
sed quae generalem et perpetuam politiae Ecclesiae
normam et regulam minime continent, minime-
que praescribant. Itaque non debere hodie ad
hanc formam a Paulo descriptam politiam et ra-
tionem Ecclesiae Christianae administrandae vel
reuocari, vel examinari. At contra hoc loco do-
cet, affirmatque diserte Paulus, se Timotheo ea
praescribere, quae in domo Dei obtinere, et in-
stitui debeant, vt pulchre illa et regatur, et admi-
nistretur. Neque vero tempus certum, aut etiam
locum aliquem designat Paulus, cuius ratione v-
tiles sint hae praeceptiones, et necessariae: sed ge-
neralis est affirmatio Pauli, vt scias, ait, quomo-
do te regere debeas in domo Dei, id est, Ecclesia,
non dixit Ephesi tamtùm, aut in Asia: non dixit,
hoc tempore nempe, quo sunt Magistratus infide-
les et idololatrae: sed doceo (ait Paulus) quomo-
do te, id est, omnes veros Episcopos (est enim in
persona vnius Timothei omnium bonorum Epi-
scoporum officium descriptum) se gerere opor-
teat in Dei Ecclesia, qualis illa Dei domus est,
et ex Deivoluntate recte administrar i debet, in

169CABVN III.
qua omnia ἀτάκτως fieri et tempore et loco
necesse est. At iidem excipiunt disciplinam Ec-
clesiasticam esse mutabilem. Resp. Distinguendum
esse. Quedam enim esse in ea Essentialia, aio, quae-
dam Accidentalia. Essentialia sunt omnia, quae et de
electione et de munere personarum Ecclesiasti-
carum hic traduntur, quia cùm haec sint publica
Ecclesiae munera, electio in iis omnino necessa-
ria est. Et cùm haec sint munera, officia et munia
quaedam habent, quibus definiuntur, vti pastoris Ec-
clesiastici est assidue verbo Dei pascere gregem
suum: super eo vigilare, et morum vitaeque illius
habere curam. Presbyterorum et Seniorum est
attendere gregi Domini, ne haereses vel vitia ob-
repant in Ecclesia, siue aperte, siue sensim.
Accidentalia sunt, quae ad particularem earum
rerum modum seruandum, formamque aliquam
constituendam, et cuiusque populi commodita-
tis rationem habendam pertinent: veluti, quoties
in hebdomade sit Episcopo concionandum: qui-
bus diebus, qua hora, quot locis, et caetera quae
sunt huiusmodi. Sed quae praescribit hic Paulus
sunt essentialia. Quare haec a nulla Ecclesia, sine
piaculo praetermitti possunt: nisi domum Dei vere
domum confusionis facere velimus. Nec vlla vl-
lius regni vel reipublicae commoditas, vtilitasque
aliud suadere, aut inducere nos debet, vt ab his
Pauli, id est, Dei Spiritus praeceptis recedamus:
aliaque vel Episcoporum, vel Diaconorum mu-
nera faciamus. Sed nec Synodi quidem ipsae
sunt audiendae, si ab his Pauli regulis discedunt,
quia a Dei verbo in Ecclesia Dei regenda, illius-
que politia constituenda discedunt. Quod est ne-

114AD I. TAVL. AD TIM.
Dome Dei) Commendat hic non tantùm Ee-
clesiam Paulus: sed ipsum potius ministerium E-
uangelicum a re, et obiecto, circa quod versatur,
Nimirum ab Ecclesia, cuius aedificandae, admini-
strandae, et conseruandae gratia constitutum est.
Magnam enim esse eam dignitatem oportet, quae
domo Dei praeest, eique gubernandae praeficitur.
Illa vero dignitas et cura est ministerium verbi
Dei. Excitat vero hoc ipsum etiam pastores pios
vt de se suaque diligentia cogitent, et cui muneri
sint a Deo praepositi serio meditentur, et saepe a-
pud se proponant. Similis locus Actor.20.V.28.
Magna vero commendatio Ecclesiae (cuius pa-
scendae gratia Episcopi et Presbyteri eliguntur) con-
tinetur paucis his Pauli verbis, columna est, ait et
stabilimentum veritatis Ecclesia. Hic enim doctr i-
nam Ecclesiae praefert omnibus aliis, quia illae non
sunt vel veritas, vel illa salutaris veritas, quam v-
nam pios et Christianos homines sectari opor-
tet. Itaque longe vniuersae Philosophiae praefe-
renda est haec doctrina, quae in Dei Ecclesia do-
cetuiiee prauicutur, quaa haec est sola veritatis
nomine digna. Etsi vero quaedam vera a Philoso-
phia traduntur, tamen illa veritas non est (vt idem
Paulus ad Titum 1. vers.1. ait) κατ' αἀσέβειαν, sed
magna ex parte hominibus inutilis, vel certe cum
hac nullo modo conferenda, quia haec ad animo-
rum vitam aeternam pertinet.
Deinde, vt scribit Chrysostomus, haec vox ve-
ritas discrimen notat inter doctrinam eam, quae
olim Iudaeis sub lege annuntiabatur: et eam, quae
nunc Christianis annuntiatur. Illi enim vmbras
tantùm, id est, figuras et caeremonias habuere:nos

171CABVT III
autem ipsam veritatem et corpus in Christo, vt
docet Paulus Coloss.2.V.17. Ex quo fit, vt Ioann.
I.verl.lj. dicatur per ivioien data Lex-per Chri-
stum vero veritas et gratia.
Huius autem tam salutaris, et sacrae veritatis
custos, conseruatrix, et publicus velut tabellio a-
pud quem deposita est, est Ecclesia illa Dei viui,
nempe per ordinariam et puram verbi Dei praedica-
tionem, quae ab veris Episcopis et pastoribus fa-
cta est. Nam, vt ait Paulus Romanor.3. vers.2.
Credita sunt (πςεύθησαν) Dei Ecclesiae, non au-
tem Sathanae Synagogae, non Antichristiano coe-
tui: sed Christianae Ecclesiae diuina oracula et e-
loquia, quia in hoc tantùm vno hominum coe-
tu illa explicantur, docentur et conseruantur, per
ordinarium verbi Dei ministerium, quod in Ec-
clesia viget. Vnde idem Paul. Rom.9. vers.4 Le-
gem, et foedera, et eorum foederum tabulas fuis-
se apud Israëlitas, ait, quia et cum iis pactum erat
foedus Dei, et eius foederis tabulae apud eos so-
los asseruabantur, et custodiebantur, velut apud
fidelissimum et publicum tabellionem manent
acta et instrumenta contractuum. Hoc sensu vo-
cat Paulus veram et Euangelicam Dei Ecclesiam, Co-
lumnam, et Stabilimentum veritatis, non quidem
tanquam istius veritatis Ecclesia sit causa, sed
tantùm custos, Conseruatrix, et Propagatrix. Ve-
ritatis enim, quae in Ecclesia Dei praedicatur, cau-
sa est Deus ipse, cuius est haec veritas vox et ver-
bum. Ergo ratione perpetui et ordinarii ministe-
rii et praedicationis puri verbi Dei, quae in vera
Ecclesia locum habere debet, dicitur Ecclesia
Columna veritatis: non ratione reipsius, id est,

172AD I. PAVL. AD TIM.
Ecclesiae ipsius, quasi certitudinem suam ab Ec-
clesia, id est, hominum iudicio et approbatione
habeat sacrosancta Dei veritas. Neque enim ab
hominibus pendet diuinae vocis commendatio,
aut certitudo: sed in diuina voce hominum ipso-
ruin demntio d rententia de veritate aut falsita-
tate alicuius doctrinae fundata esse debet Ioan.5,
vers.39.
Ergo duobus modis Paulus hic nobis descri-
bit Ecclesiam I Cùm domum Dei appellat. 2
Cùm columnam veritatis. Ac domus quidem Dei
vocatur Ecclesia, quia est piorum et fidelium ho-
minum coetus Matth.21. vers.33. Certe si quo in
alio mundi loco, maxime in eo coetu illustria spe-
cialiaque praesentiae Dei signa et testimonia ex-
tant. Ergo dicebatur Deus habit are in suo taber-
nacule, et in Sione, propter suae praesentiae et ma-
iestatis signa peculiaria, quae in eo loco posita a
Deo ipso erant Psal.76. quia illic et verbum Dei
purum audiebatur, et cultus ab eo praeceptus ex-
ercebatur. Non quod Deus corporaliter illic
versaretur: non quod extra eum coetum nus-
quani arior enet Deus, qui semper vbique est:
non quod etiam Deus eodem, quo ipsa Ecclesia,
loco concludatur: sed quod cùm se maxime homi-
mo uo communicet, per verbum suum, per Sacra-
menta, et per cultum: hos omnes modos sola Dei
Ecclesia ex omnious hominum coetibus habet,
quae retinet
Deinde quod Ecclesia dicitur Columna veri-
tatis, ostendit hanc esse veram et vnicam Ecclesiae
verae notam, nempe veritatem et verbum ipsum
Dei. Huic enim vni fundamento innititur. Nam

172CAPVT III.
oues meae vocem meam audiunt, ait Christus Ioa.10.
adeo vt sublata et abolita illa veritate, vel mutata
in mendacium, desinat quoque esse illic Ecclesia, et
vbi illa veritas annuntiatur, illic quoque nascitur
Ecclesia. Ergo non est Ecclesia vel locis, vel cer-
cio perionis aiipatajce aitrieea, sed doctrinae ver-
bi Dei, vt etiam desiniuit Synodus Gangrensis de
sanctitate agens.
Abusi sunt igitur perspicue hoc loco Papistae
dum hinc colligunt, verbi Dei certitudinem ex Ec-
elesiae approbatione et hominum suffragio pen-
dere. Nam falsum est. Subiiceretur enim Deus
hominibus, id est, creator creaturae, et omnipo-
tens vermibus terrae: et possent homines suam
Deo veritatem adimere si vellent, vel illi conser-
uare, quae tamen penes eum vnum residet, neque
ex hominum iudicio et authoritate pendet, vel im-
mutari potest Iacobus 1.V.17. Praeclare enim Iren.
libus 3. cap.1. et 11. Euangelium est columen fidei
nostrae, non hominum authoritas. Et quod contra
fundamenta. Manichaeo. epistol. cap 5.scribit Au-
gust. Ego vero Euangelium non crederem, nisi
me Catholicae Ecclesiae commoueret authoritas,
dictum est aduersus eos qui pro animi libito, ex
sola suorum praeceptorum et quide recentium appro-
batione, hos sacrae scripturae libros recipiebant
vt authenticos: illos autem, vt falsatos, reiicie-
bant, quod faciebant Manichaei, quibus opponit
Augustinus maiorem et fideliorem hominum
approbationem, nempe diuturnum totius Eccle-
siae consensum.
Denique quod iidem Papistae ex hoc loco col-
ligunt, Ecclesiam errare non posse, falsum est, si

174AD I. PAVL. AD TIM.
ex eorum sensu accipiatur. Nam Sacerdotum, qui
Christum damnarunt, collegium ex eorum defi-
nitione erit Ecclesia. Atque hi tamen grauissime
errarunt, et veram atque vnicam illam Dei veri-
tatem, id est, Christum ipsum reiecerunt. Deinde
cùm ipsi illi Papistae non sint Ecclesia Dei, frustra
ad se transferunt hanc laudem. Fatemur quidem
Ecclesiam, quatenus vnicum et purum illud Dei
verbum pro fidei regula amplectitur, retinet, et
sequitur, falli non posse: sed quia hominibus con-
stat Ecclesia, in quibus saepe maior pars meliorem
vincit, quique non semper ad solum Dei verbum
collimant, aut attendunt: vel qui purum Dei ver-
bum etiam propositum non retinent, idcirco
recte diestur etiai fuiumour coetus, qui Dei
Ecclesia dicuntur in his terris, errare posse, et sae-
pe etiam grauissime errasse, vt apparet in secun-
da Synodo Nicaena, vbi idololatria constituta est.
16 Et sine controuersia magnum est
pittati mysitrium: Heus tonspicuus factus
est in carne, iustificatus est in spiritu, conspe-
ctus est ab Angelis, praedicatus est Gentibus,
fides illi habita est in mundo, sursum receptus
est in gloriam.
Altera ministerii Euangelici commendatio a
subiecto et materia, circa quam versatur. Hanc
autem, vocat mysterium magnum, quod ex-
plicat quale, quantumque sit, quo magis ad suum
rnunus attendant praepositi Ecclesiae, illudque re-
3
2
uerenter colant, ñon autem perfanctorie. Similis

175CAFVT III.
etiam est admonitio Pauli Actor.20. vers.28. Er
go falsa est eorum sententia, qui putant hic a
Paulo tantùm conferri legis caeremonias cum
doctrina Euangelii, tum quod maior sit huius,
quam illarum vis: tum quod non eandem iam re-
quirat in futuro pastore Ecclesiae Euangelicae, quae
in lege sua Dominus statuit, et praecepit obserua-
ri a summo Sacerdote: Quae sententia est Chry-
sostom. et Erasmi. Locus hic est sane singularis,
vbi auguste, et breuiter tamen praecipua doctrinae
Christianae capita, et summa Dei in nos beneficia
complexus est Paulus. Atque huiusmodi locos
annotare operaepretium est, vt summam quandam
fidei nostrae memoria conseruemus. Similis etiam
est locus alius apud eundem Paul.1. Corint.2.v.2.
apud Lucam Luc.24.v.47, et Hebr.13.v.8. et seq.
Vt autem ordine et methodo quadam hic lo-
cus explicetur, est in suas partes distribuendus.
Sunt autem duae. Primum enim hanc Dei verita-
tem explicat in genere ipso, cuius conseruandae
et retinendae inter homines gratia ministerium
Euangelicum constitutum est. Vocat igitur eam
1 Mysterium, id est, arcanum. 2 Magnum, idqi
3 Siue controuersia tale esse affirmat. Mysterii
vox hic non significat Sacramentum, quo sensu
Coenam Domini, et Baptismus Sacramenta dicun-
tur: sed doctrinam arcanam, augustam, humani
ingenii viribus et industria incomprehensibilem
et ex sola Dei gratia, et reuelatione notam, qua-
lis profecto est doctrina fidei, et salutis nostrae,
vti docet Paulus Ephes.3. vers.4,5. Quanquam
hoc ipso sensu, quo vsurpat Paulus mysterium
hoc loco, veteres Patres vocarunt doctrinam E-

170AD I. PAVL. AD TIM.
uangelii, Sacramentum fidei, et ipsam fidem Sa-
cramentum: delectati nimirum voce ipsa Sacra-
menti, ranquam augusta, d doctrinae huius maie-
stati consentanea.
Auget vero nanc appellationem a compara-
tione Magnum enim vocat. Nam inter arcana i-
pla Deranud anlo maius eit, et augustius. Hoc au-
tem est summum, et ipsa mundi creatione longe
etiam maius, ac praestantius.
Addit sine controuersia, id est, prout est o-
mnibus in confesso. Amplificatio item est a con-
sensu omnium piorum, et vere de pietate sentien-
tium. Sed obstat quod hoc mysterium multi ne-
gant vnquam extitisse: alii huic non assentiuntur.
Aliis vero est offendiculum vti Iudaeis, aliis stulti-
tia vt Gentibus. Respond. Istud a Paulo dici non
ex hominum infidelium iudicio, sed ex fidelium
tantùm et piorum sensu. Praeclara igitur est illa
Bernardi sententia sermo.45. Cantic. ab hoc lo-
co non aliena. Quam mihi decorus es Domine
mi, in ipsa huius tui depositione decoris. Etenim
vbi te exinanisti, ibi pietas magis enituit: vbi cha-
ritas plus effulsit, ibi amplius gratia radiauit. Quam
spectabilis et stupendis etiam virtutibus super-
nis in conceptu de Spiritu, in ortu de virgine, in
vitae innocentia, in doctrinae fluente, in corusca-
tionibus miraculorum: in reuelationibus Sacra-
mentorum: Quam denique rutilans sol iustitiae
post occasum, de corde terrae resurgens, quam
formosus in stola tua: demum rex gloriae in alta
coelorum te recipis. Sequitur.
Altera pars huius versiculi, quae rei ipsius, id
est, veritatis et doctrinae Euangelieae summam

2CAPVT III.
continet velut et differentiam. Ex quo ipso magis
admirabilis, inscrutabilis, et augusta apparet haec
veritas, eóque ipso excellentius est Euangelicum mi-
nisterium, per quod illa dispensatur et annuntiatur.
Habet vero haec explicatio quatuor partes. Pro-
ponit enim 1 Rem ipsam. i. Incarnationem Christi,
in qua inest etiam Approbatio ipsius deitatis,
2 Testimonium huius mysterii. 3 Praedicatio-
nem et receptionem admirabilem eiusdem. 4
Conuicroneul denqyneucuiq marertatis Chri-
sti, in qua nunc est. Quae singula summam con-
solationem nobis afferunt, et miram Dei tum po-
tentiam, tum etiam sapientiam ostendunt.
Primùm igitur Deus dicitur conspicuus factus
esse in carne (nec enim quae sequuntur, referen-
da sunt ad mysterium, sed ad Christum: etsi et
vetus interpres, et Erasmus, et alicubi Fulgentius
ita accipiunt, et corrupte in quibusdam exem-
plaribus olim legebatur o, proὸs, quod ôs etiam
ex θεὸς factum est, vt fidei nostrae de deitate Chri-
sti doctrina certissima, quae hic continetur, con-
uelleretur.) Hic autem Deus, qui est conspicuus
nobis factus, est Filius Dei et λόγος, non autem i-
pse Pater Hebr.1. Ioann.1.qui Filius vti Deus est
Prouerbus 8. ita Deus, et magnus quidem, appella-
tur Rom.9. vers.5. Tit.2. vers. 13. quantumuis id
negent Arriani, qui refutantur Ioann.1o.v.3o. Hic
igitur Deus Filius conspicuus nobis factus est,
non tantùm aliquo signo praesentiae suae homini-
bus dato, vt cùm in rubo ardenti apparuit: non
etiam assumpta tantùm ad tempus humana forma,
vt cùm apparuit Abrahamo sedenti ad quercum
Mamre. Genes.8. et Exod.3. Nec quale illud et

176AD I. PAVL. AD TIM.
Deus humana lustrn sub imagine terras.
Sed per vnionem hypostaticam per quam vniuit sibi,
id est diuinae suae naturae humanam naturam, vt fie-
ret vnum et idem ύφιςάμενον, qui esset verus Deus,
et verus homo. Diuina quidem natura non est
humana dicenda: sed quia illa vtraque natura di-
uina, nempe et humana, vnica tantùm persona est,
idcirco idem dicitur et Deus et homo, et homo
ille qui apparuit nobis dicitur esse Deus. Quare
cùm fuerit Deus, Deus in carne nobis est mani-
festatus.
Modum autem addidit Paulus per quem id fa-
ctum est. in carne, id est, per humanam naturam,
quam verbum assumpsit Ioan.1.vers.14. Hebr. 2.
vers.16. Quare idem ipse Christus air, Qui me
videt, videt et Patrem Ioann.14.v.9. Hoc ipsum
etiam explicat Ioan.1. Epist.1.vers.1.2.3. Quod e-
nim erat per se aeternum, inuisibile et a principio
assumpsit eam naturam, quae videri, tangi, palpari-
ue potuit, per quam factus est Deus nobis quodan-
modo propter vnionem hypostaticam conspi-
cuus et visibilis, non conuersione diuinae naturae:
sed assumptione humanae, et vnione cum diuina,
quae vtraque in vnam personam Christi coaluit.
Ergo carnis vox hic non vitiositatem illam (quam
natiuam habemus) significat: sed humanam natu-
ram et essentiam totam et veram, quatenus cor-
pore et animo illa constat: non autem quae tan-
tùm corpore constat, ne in errorem Apollinari-
starum incidamus.
11
Assumpta vero est haec caro siue humana na-
tura in vnionem verbi hypostaticam, vt in per-
petuum illi maneret in posterum coniuncta. Quare

CAPVT III.
neque per se suum esse habet: neque extra Dei
verbum, neque seorsim et separatim est illa hu-
manitas: sed verbi Dei humanitas, et in Dei tan-
tùm verbo habens suum existere, non per se et
seorsim, vt humanitas Petri et Pauli et mea. Qua-
re hic reuocamur ad mysterium illud augustum
incarnationis Christi, per quam σωματικῶς, id est,
υὐ̔ποςατικῶς et ad ἐνὸς ὔφιςαμέντν ἐπόρασιν vtraque illa
natura coniuncta est, inconfusas tamen proprie-
tates suas retinens et conseruans. Quare duae na-
turae sunt hic nobis propositae Deus et caro, id
est, Deus verus et verus homo, et vtriusque vnio
et coniunctio tamen, cùm Deus manifestatus per
carnem dicitur. Si enim maneret separatum ver-
bum ab humana natura et carne, vel si caro seor-
sim a verbo existeret, tanquam duae quaedam
diuersae personae (quod sensit impius Nestorius)
mentiretur, et falso diceret Paulus, Deum in car-
ne nobis esse manifestatum. Si esset confusa et
absorpta caro, id est, humana natura assumpta a
diuina assumente, vt voluit blasphemus ille Euty-
ches, falso quoque distingueretur, ac comme-
moraretur hic vtraque natura. Si vnica tantùm
in Christo natura, falso etiam diceretur idem
Christus Deus et caro. Hoc igitur stupendum est
quod cùm toto genere Deus et caro dissideant,
vtraque tamen natura in vnicam Christi perso-
nam coaluerit, et vnica sit per incarnationem.
Sed et illud quoque est hoc loco obseruandum,
Paulum vti ea ratione dicendi, per quam de na-
turis loquitur in concreto, vt Dialecticorum scho-
lae vocant, Deus, inquiens, est manifestatus: non

180AD I. PAVL. AD TIM.
Nec enim vere in abstracto diceretur, etsi vere
pronuntiaretur in concreto, quia concretionis vo-
cabula totam Christi personam designant vtra-
que natura constantem. Abstracta autem vocabu-
la naturas ipsas seorsim et per se consideratas.
Justificatus Spiritu) Est adiunctio et ἔνδεξις et
velut superioris mysterii amplificatio, quod in
illa etiam vili natura, quam pro nobis assumpsit
Christus (vt docet Paulus Philip.2.) eluxit, reful-
sit, et apparuit manifestissime etiam diuina Chri-
sti natura, quae hic Spiritus appellatur. Itaque con-
uenit hic locus cum Rom. cap.1: vers. 4. vbi vna
quaedam species istius diuinae virtutis recensetur,
nempe Resurrectio. Sic etiam 1. Pet.3.vers.18.
vbi haec vis spiritus appellatur. Ergo iustificare
est non iustum declarare et probum virum: sed
verissime ostendere et inconcussis argumentis, quae-
que refelli non possunt, demonstrare aliquid, pro-
bare, et deprehendere, Sic Matth. 11.vers.19. Quae
enim exacte perfecta sunt et exquisite siue ad a-
mussim probata, dicuntur iustificata esse etiam
apud nos Gallos. Vnde vulgo dicimus, Iustifier
vn arrest de conte. Iustitia enim appellatur omnis
exacta ratio, quae obseruata est in re aliqua de-
monstranda. Hoc Pauli dictum ostendit poten-
tiani enffernom pompis et apparatu quodam
externo apparuisse: sed in spiritu, id est, in virtute
diuina, miraculis, operibus, doctrina coelesti, et
incomprehensibili ipsius erga homines efficaci-
tate. Deinde tollit Paulus hac voce omnem illam
haesitationem animi, quae potest inhaerere nobis,
propter humilem Christi hominis statum, qui
fuit seruilis, abiectus, et contemptus.

181CABVT III
V'isus siue conspectus ab Angelis.) Haec est se-
cunda pars, quae continet testimonium Angelorum
de praecedenti mysterio. Auget autem haec circun-
stantia hoc miraculum, et Dei potentiam, quae
in hoc fidei nostrae mysterio eluxit: quod non mo-
do homines ad tantae rei dignitatem, id est, Chri-
stum hominem factum esse obstupuerunt: sed
Angeli etiam ipsi illud idem videre gestierunt,
et videntes delectati sunt, Deumque laudarunt,
suntque admirati. Haec enim omnia complecti-
tur haec Pauli sententia de Angelis, vt apparet ex
Luc.2 vers.14. Viderunt igitur hoc Angeli, quasi
rem sibi nouam et admirabilem. Etsi enim illi
saluandum esse aliquando mundum sciebant, et
Christum hominem futurum, et occidendum prae-
dixerat etiam ipse Gabriel Angelus Danie.9, sin-
gula tamen mysteria, et Dei miracula, quae in hac
incarnatione, passione, et resurrectione Christi
facta sunt, et futura erant, ipsumque adeo modum,
priurquam illa nerent, ignorabant. vnde Angelis
ipsis admirabile fuit hoc tantum Dei opus, quod
Euangelico tamen ministerio praedicatur, et di-
lucide explicatur. Hos autem Angelos testes
hic produci huius tanti mysterii certum est, quo
certior sit fides nostra, et augustior.
Praedicatus est Gentibus) Tertia pars huius ex-
plicationis, et mysterii, in qua non minus summum
Dei arcanum, quam in superioribus, continetur.
Est autem manifestatio tanti mysterii facta ho-
minibus, quae et ipsa plane est miraculosa. Nam
facta est et excepta a Gentibus, quae erant antea
prorsus infideles et a Deo omnino alienae.
Quarta vero pars nimirum de gloria Christi,

180AD I. PAVL. AD' TIM.
explicatur fere in articulo, Sedet ad dexteram
Dei Patris quae cùm sit ex Catechismis notissima,
et ab aliis copiosissime explicata, maxime pro-
pter infoelices istas de Coena Domini controuer-
sias, et de vbiquitate corporis Christi, idcirco nos
eam hic omittimus. Studemus enim breuitati.
CAP. IIII.
PIRITVS autem diserte dicit fore
ot post ertorions temporibus desci-
S
ptoribus attendentes, ac doctrinis daemonio-
rum.
scant quidam a fide, spiritibus dece-
Transitio est, per quam a contrario superiorem
doctrinam non tantùm illustrat: sed etiam con-
firmat et commendat, ne verbi Dei praecones se-
gnes sint in ea tuenda et conseruanda, cùm ali-
quando futurum esse audiant, vt misere corrum-
patur et labefactetur, pessimaeque superstitiones
pro ea in Ecclesiam inducantur. Similis locus et
admonitio fit a Paulo Actor.2o. vers29. a Ioanne
1. Epist.2.vers.19. a Petro 2. Epist.3.vers3. et a Iu-
da Thaddaeo Apostolo, vt apparet ex ipsius Epist.
vers.4. Neque eo magis terreri debemus: quod
fit a pluribus ista admonitio: sed potiùs eo dili-
gentiùs cauere nobis, et prospicere ne decipia-
mur: minusque offendamur oportet, cùm huius-
modi haereses obrepunt, quas fore iampridem
spiritus Dei praedixerat.
Duo vero quaedam praecipue sunt hic obser-

181CABVT. IIII.
uanda, 1 Quanti momenti sit haec praedictio. 2
Quid contineat. Magni enim esse momenti ex eo
apparet, quod ρντως, id est diserte et praecise a Dei
spiritu praedicta fuit, et reuelata. Etsi enim omnium
eorum, quae Paulus annuntiauit, Spiritus sanctus
est author: hanc tamen tanquam specialem quan-
dam prophetiam et admonitionem vtilem futu-
ram Ecclesiae manifestauit, et obseruari voluit Spi-
ritus sanctus. Quaeri vero potest, vbi hoc praedi-
xerit Spiritus. Respond. Alium librum, et alium
locum, quam hunc ipsum, non esse quaerendum.
Satis enim est hanc fuisse prophetiam, quae Pau-
lo et Ecclesiae reuelata fuerit. Nec enim fuit Pau-
lus mendax: sed Dei propheta: et de his rebus,
vti de aliis multis, Dei voluntatem compererat
quemadmodum apparet ex 2. Tess.3.
Non posset fortasse prima fronte haec doctri-
na, quae hic a Paulo damnatur, vti Daemoniaca,
et hypocrisis plena, tanti esse momenti videri,
cùm de cibis tantùm agat, et matrimoniis. Re-
spondeo tamen cùm hac ratione verae sanctitatis
definitio, et cultus Dei natura prorsus peruersa
fuerit, et in meram non modo superstitionem, sed
impietatem vel hypocrisin conuersa, merito
detestandam et periculi plenam dici et damnari.
Cùm enim huiusmodi sententiae inter Christia-
nos obtinent, iam rebus externis alligatur vera
sanctitas. nimirum ciborum et coniugii continen-
tiae. Deinde hac ratione censetur Deus melius
coli. Demum hac fenestra semel patefacta certa-
tim homines ex ingenii sui vanitate in ἐθελοSoη-
σκέας ruunt, et Deum ex sui animi commentis co-
lunt: non autem amplius ex sacrosancto ipsius ver-

1o4AD I. RAVL. AD TIM.
bo: quae res omnis impietatis proculdubio fons
est ac origo Coloss.2.
Magnopere igitur huiusmodi doctrinae vene-
num nobis cauendum esse satis docent haec Pauli
verba, per quae eam vocat, Defectionem a fide, Dae-
Iomorumjuocerinan, vtretiain facobus 3.V.15. do-
cet eam esse plenam hypocriseos, et Conscien-
tiam cauterio infectam afferre.
Alterum caput huius disputationis rem ipsam
explicat, et Causam huius doctrinae, et Tempus
et Doctrinam ipsam siue illius dogmata. Causa
vero huius doctrinae est multiplex, quaedam Supe-
rior, Spiritus deceptores, et quaedam inferior De-
fectio a fide, et Hypocrisis, malaque hominum, tum
Docentium, tum Discentium conscientia. Vocat autem
hic Paulus spiritus non homines quidem horum
dogmatum et errorum praecones et ministros: sed
Sathanam ipsum, et illius Angelos, quos postea
Daemones nominat, quia illi sunt et flabella et
authores verae doctrinae corrumpendae, ne ho-
mines ad salutem perueniant. Praeterea qui
haec venena spargunt, etiam spiritum iactant, sed
ille est spiritus vertiginis et erroris, cui Dominus
ad puniendum nominis sui contemptum dat effi-
caciam. Hi igitur spiritus dicuntur πάνοι, id est,
non tantùm deceptores, sed etiam seductores,
quia nos a recta via, cui iam insistebamus, et in
qua iam incedebamus, deflectunt, id est, a verbo
Dei abducunt, cui vni tanquam soli veritatis co-
lumnae est acquiescendum: quod plus est, quam
nos adhuc veritatis ignaros decipere, et in erro-
re confirmare.
Ex parte autem auditorum causa quoque no-

185CAPVT IIII.
tata est, nempe defectio a fide, et a sana doctrina.
Doctores igitur appellat δαδολόγες: Eorum e-
nim doctrina est falsa, et contraria velae et sanae
doctrine Discipulos autem vocat ἀποςάτας et ho-
mines leues, qui veritatem iam perceptam faci-
le deserunt, qua sunt ingenii vanitate. Omnis er-
go mali istius et ruinae fons et origo ex eo est,
quod homines a verbo Dei desciscunt, et defi-
ciunt ad vana animi sui figmenta scilicet, et ad
impias soggestiones Sathanae, quibus attendunt.
Dixit enim attendunt. Est autem attendere dili-
gentem animi curam et operam ponere, et
non perfunctorie vel leuiter aliquid degustare:
quod statim deseras: sed magno studio et diligen-
ti nosse, perquirere, et ediscere. Sunt autem ho-
mines nouarum rerum et blasphemarum auidis-
simi natura: sed imprimis ii, qui huiusmodi do-
ctrinae attendunt. Tempus quoque designauit
Paulus, non quidem tempora omnium nouissima:
sed tantùm posteriora. Quod notandum est, vt
eo magis intelligamus, vtrum istum Pauli dictum
ad Papistas pertinere possit, de quo seq. versicu-
lo agetur.
2 Per hypocrisin falsiloquorum, quorum
conscientia cauterio resecta est.
Εʹπεξεσγασία, Operose enim et diligenter Pau-
lus singula notat, quae in ipsis haereseon authori-
bus sunt obseruanda, vt eae sint nobis magis dete-
stabiles, et earum çausae magis turpes et foedae appa
reant. Itaque obseruanda sunt encomia, quae istius
doctrinae authoribus hic a Paulo tribumntur. Tri
buit igiturhis, Hypocrisin, et Conscientiam cau

104AD I. PAVL. AD TIM.
teriatam istis inquam, authoribus haereseon, quos
δαδολόγος quoque appellat.
Hypocrisin hic quidam referunt ad eorum do-
ctrinam, qui variis superstitionibus et caeremo-
niis verum Dei cultum corrumpunt. Hunc enim
praetextum accipiunt haeretici et impostores ho-
mines, quo melius mendacia sua tegant, vt est
Coloss.2. vers.23. nimirum quod augustiorem,
sanctioremque Dei cultum inducere se iactent
et cogitent. Itaque in eorum ἐθελοθρησκέία et
superstitioso cultu apparet et humilitas, et ab-
stinentia quaedam macerarióque corporis maior
quam in reliquis hominibus. Et quanquam pessi-
ma conscientia praediti sunt, neque sint ipsi sibi
conscii se quod agunt, propter Dei gloriam age-
re: hunc tamen fucum et praetextum purioris et
sanctioris Dei cultus, clamosissime obtendunt.
Sic quidam vocem hanc explicant.
Alii hypocrisin ad impudentem potius auda-
ciam, qua vtuntur, referunt, cùm eo hominum
genere nihil sit magis effrons et impudens. Id
quod etiam docet Paul.2. Timoth.3. Mihi vero
videtur Paulus hic tria complexus esse, nempe
1 Doctrinam ipsam. 2 Mores. 3 Internum
affectum animi. Sanae, doctrinae opponitur tum
quod supra dixit eam doctrinam Diabolicam esse:
tum quod hoc loco vocat istos εώδολόγος, vel
δαδολογίας: vt alii legere malunt hoc loco. Mori-
bus sanctis opponit Paulus istorum hypocrisin,
vti fere in scriptura opponi solet.
Interno animo affectui recto et pio, qualis in
veris doctoribus inest, opponit Paulus conscien-
tiam eam, quam cauterio notatam et infectam

185CANVT IIIR
vocat, id est, non sanam, et rectam. Haec autem
docent haereticorum hoc loco descriptorum ne-
que esse sanam doctrinam, neque sanctos mores
neque rectum animi affectum in suis illis com-
mentis tradendis, quicquid illi tamen contra
praetendant et praetexant, vel persuadere conen-
tur.
Cauteriatam vero conscientiam quam appel-
let Paulus varie etiam quaesitum est. Alii enim
interpretantur putrem, et morbidam: alii nullam,
vt pote quae iam perdita prorsus et excisa sit, vt
sunt ea, que cauterio ambusta sunt: alii vexatam
et perpetuo Dei iudicio tanquam cauterio quo-
dam s'irbatam fluctuantem, et afflictam, atque
ipse hanc postremam interpretationem sequor.
Nam nulla non inest in iis conscientia, cùm eam
cauteriatam esse dicat Paulus, non autem deper-
ditam. Putris quidem est, id est, male sana, sed
quae sunt putria non sunt huiusmodi, vt nihil pla-
ne sentiant et omnino emortua sint. Hic conscien-
tiam explicat Paulus, quae assidue iudicio Dei vo-
xetur et torqueatur propter malum testimonium
et hypocrisin, quam simulat, et propter finem
pessimum, propter quem istos errores propagat,
cuius ipsa sibi testis ac conscia est, vt quae sit ἀυτο-
κατακριτὸς vt idem Paul. loquitur Tit.3.vers.1o.
* Prohibentium contrahere matrimo-
nium, iubentium abstinere a cibis, qous Deus
creauit ad participandum cum gratiarum a-
ctione, fidelibus, et iis qui cognouerunt ve-
ritatem,

188AD I. PAVL. AD TIM.
Εξήγησις, Rem enim ipsam et doctrinam illam
falsam iam explicat. Duas autem illius species e-
numerat, nempe Ciborum prohibitionem, et Con-
ingii, siue quod illae tuncipraecpue subnasceren-
tur: siue quod primae. Certe ex iis duabus rebus
superstitiose interdictis infinita postea aliarum
superstitionum scaturigo et congeries vel gene-
ra sunt nata, et ’inducta. Magno vero nostro
bono explicatio harum haerescon et diabolicae
doctrinae a Paulo particularis addita est, ne vlli,
ac ne haeretici quidem ipsi, generalem illam falsae
doctrinae descriptionem a Paulo propositam a
se detorquere, et in alios torquere poslent, essetque
incertum, quinam hic designarentur a viritu
laneto. Piuius autem promoitionis meminit E-
piphan. in Collyridianis, vbi etiam tertium ca-
put addit, nempe Mortuorum adorationem siue
eultum. Meminit etiam Socrat.libus 2. cap. 43. Eu-
sebus liber 5. Histor. Eccles.
Hic autem notandum est a Paulo non certas
quasdam personas, sed doctrinam potius ipsam
notari, quae vel, In vniuersum, vel In parte Cibos
et coniugia prohibet, atque in earum rerum absti-
nentia cultum Dei et partem pietatis atque san-
ctitatis vitae nostrae constituit. Id quod prorsus
cum verbo Dei pugnat.
Ac plures sunt sectae, quae his Pauli verbis da-
mnantur. Primùm, quae in vniuersum damnarunt
ea quae hic commemorantur, et quae nobis con-
cessa esse Deus voluit. Deinde, quae non in totum,
sed ex parte tantùm haec ipsa prohibuerunt, de
quibus et hic doctissime Cal. et nos in liber Augu.
de Haeres. ad Quodvultdeum diximus. Manichaei

189CAPVT IIII.
igitur comprehenduntur, Encratitae, Cataphry-
ges, Montanistae, qui omnes in hac parte Pytha-
goreorum delirio fascinati sunt. Sed et Priscillia-
nistae quoque, vt ait Bernard.sermo. 66. in Cant.
Deinde Papistae ipsi, qui eadem ista tantùm ex
parte, non autem in totum, vt illi priores haere-
tici, damnarunt, quos hic notat Paulus: quanquam
cibos omnes nemo vnquam prorsus et in totum pro-
hibuit, propterea quod sine his vita haec corpo-
ris sustentari non potest. Sed ex cibis, alii negaut
concedi Christianis hominibus Carnes, vt Mani-
chaei, alii vinum, vt Encratitae. Atque hae prohibitio-
nes habent speciem magnae humilitatis et corpo-
ris macerationis: sed tamen cùm sint ἐθελοθρη-
σκείαι et Dei cultus in illis statuatur, sunt diaboli-
cae et in Deum ipsum blasphemae superstitiones,
quae sunt omnino ex Dei Ecclesia profligandae,
vt docet Paulus Coloss2. et Tit.1. vbi de iisdem
rebus agit. Ac de quadam ciborum differentia et
distinctione, non ea quidem, quae postea ab haere-
ticis et Papistis inuecta est, et de qua Paulus hic
vaticinatur: sed quae ex Mosaica praeceptione de-
fendebatur, vt apparet Leuitic. 20.V.25. et Deut.
I4.iam tunc contentio et certamen erat in Dei
Ecclesia, vt docet Paulus Rom.14. vers.3 1.Cor.
lorrerliej, de eprre de futuro super his rebus ma-
iori errore, peste ac pernicie periculosiore
fuerit operaepretium Ecclesiam moneri.
Neque vero quod inter detestandos haereti-
cos hic censentur, qui ciborum vsum prohibent,
facit, vt ingluuies, crapula, luxus et intemperies
probetur. Nam nec eo pertinet haec prohibitio ci-
borum vt sobrie non viuatur:sed vt ne in his rebus

186AD f. PAVL. AD TIM.
pars cultus Dei censeatur posita: nec quod addit
Paulus, eos nobis a Deo concessos esse, aliter in-
telligendum est, quam vt iis, conseruata mode-
ratione et temperantia Euangelica et Christiana,
vtamur. Cauendum enim est, ne crapula et cibis
grauentur corda nostra, vt docet Christus ipse
Luc.21.vers.34. Sic hune locum explicat quoque
August. liber contra Adimantum Manich. cap. 14.
Et aliud est prohibere cibos, aliud autem inten-
perantiorem eorum vsum damnare, quod etiam
nos facimus ex Dei verbo.
Sed neque ieiunia quoque tolluntur et abro-
gantur, quorum vsus frequens fuit in Ecclesia
Dei, atque vtinam inter nos esset frequentior et
religiosior eorum obseruatio, cùm ab Ecclesia
ex iustis causis publice indicuntur. Aliud enim
est cibos ex superstitiosa opinione damnare, et in
eorum delectu et vsu regnum Dei collocare, quod
facere vetat Paulus et hic et Rom. 14. vers.17. a-
liud autem iis ad tempus abstinere tantùm ad con-
puibendam carnis lasciuiam, quae nimio pastu,
tanquam ferox equus, superbit, et furit. Itaque ie-
iunia non damnantur hoc loco a Paulo. Sic Au-
gust aduersus Manichaeos liber 6. contra Faustum
cap.8, et 3o, cap.5. Sic Bernar. sermo. 66. in Cant.
qui plane cum hoc loco conuenit, et huius loci
Pauli interpres est optimus.
Hanc autem esse haeresin, et diabolicam doctri-
nam variis argumentis et rationibus probat Pau-
lus: sed imprimis a fine, propter quem cibi a Deo
creati sunt. Duplex quidem erroris genus hic a
Paulo propositum est, vnum de cibis: alterum de
coniugio:tamen hoc primum solum persequitur,

187C AAVTIIII.
et refutat : alterum praetermittit, quod hoc malum
nondum vicinum esse praeuideret Paulus. Sed a-
pertissime in Epist. ad Hebr. cap.13. vers.4 ref ata-
tur, et iugulatur iste error de prohibitione con-
iugii. Etsi vero praecipuus confutationis locus a
fine ducitur, alia tamen argumenta admiscentur,
quae singulis pene Pauli verbis comprehensa sunt.
Haec autem optima erroris cuiusuis tollendi via,
et ratio est, si ad Dei ordinationem et verbum
nostras sententias et definitiones reuocemus.
Quod ipium m'unputatione de donafacit alibi
Paulus 1. Corinth.11. Sed singula verba examine-
mus. Nam in iis varia latent argumenta, quem-
admodum diximus.
Deus creauit) Locus refutationis a temeritate
istorum hominum et a sacrilegii crimine. Nemo
inrem alienam, et praesertim Dei, ius habet. At
cibi sunt Dei creaturae, non istorum. Ergo Dei
est, non horum, leges de cibis praescribere. Et qui
aliter faciunt, ingerunt se in aliena quae ad eos non
pertinent, de quibus nullum ius habent definien-
di et statuendi, vt ait Paulus Coloss.2. vers.18. Est
enim quisque rei tantùm suae, non autem alienae
legitimus moderator. Hinc sane refutantur varii
haeretici, quorum alii vinum, alii carnes, alii aliud
esse Diaboli, non autem Dei opus et creaturam
pessime atque falsissime contendebant.
Ad participandum) Ait Paulus ἐις μετδ λητη.
vox ἐις finem declarat. Μετάληδις vsum, more di-
cendi in quauis lingua vsitato, vt etiam in Odys-
seam Homeri annotat Didymus interpres anti-
quissimus, vt ex antecedenti consequens, et contra
concludatur et intelligatur. Nec enim tantùm a

192AD I. PAVL. AD TIM.
nobis cibos assumi posse vult, et concedit Deus,
vt tractentur, spectentur, conseruentur: sed vt e-
dantur, consumantur, et iis famem nostram suble-
uemus. Sunt enim cibi ex istarum rerum genere)
quae vsu ipso consumuntur. Itaque in genere suo
functionem, vt aiunt Iurisconsulti, recipiunt. Est
autem hic locus ex praecipuis refutationis superio-
ris erroris argumentis. Ducitur a fine, propter
quem a Deo ipso illae res sunt conditae et creataes
Ad eum enim sunt omnia referenda, nisi et Dei
ordinationi resistere, et eius placitum euertere
impie, at que impudenter velimus. Ergo cùm Do-
minus hominem creasset, tamen noluit eum sibi
Iuo aronttio en ercutario ipllus rapere ad victum
quas vellet: sed ipse tanquam optimus paterfa-
milias quas et quantum vidit necessarias esse, illi
concessit benignissime. Concessit autem eas, quas
cibi nomine propter vsum appellamus.
Confirmatur autem hoc Pauli dictum Genes.1.
vers.29.9. vers3. Matth.15.vers.11. et Actor.1o.V.13
Explicatur etiam a Fulgentio in liber de Fide ad
Petrum cap. 42:
Dissimiles tamen loci quidam, qui solebant a
Manichaeis huius erroris summis patronis afferri
et a Papistis etiam regeruntur, sunt sane a nobis di-
luendi. Ac primùm Papistae excipiunt, cibos istos
non ipsos per se suaeque substantiae ratione pol-
luere edentes, sed propter Ecclesiae prohibi-
tionem et authoritatem, quae violatur a sumenti-
bus. Respondeo vero ipsam Ecclesiam id prohi-
bere non posse. Neque enim in res alienas ius
habet, neque conscientiis nostris legem et iugum
imponere potest, quod Dominus ipse non impo-

CAPVT IIII.
soit. Itaque petunt illi principium, vt loquuntur,
cùm volunt illam Ecclesiae prohibitionem de
ciborum vsu et differentia firmam et legitimam
esse. Quam quaestionem breuiùs tracto, quia ab
infinitis nostro seculo, imprimis autem a D. D. Lu-
thero, et Caluino explicata est.
Manichaei vero et Tatiani alios aliquot scriptu-
rae locos obiiciunt aduersus Paulum. Primùm
Genes.1.vers.29. vbi nulla fit carnis mentio inter
eos cibos, qui homini conceduntur a Deo: sed
tantùm herbarum, olerum, et fructuum arboris.
Ergo si ad primam Dei institutionem reuoce-
mur, carne nos abstinere oportere aiunt. Resp.
i uuramipoouno lonmiuminquo concessionem,
quae homini primùm a Deo facta est: sed eam, quae
postea, tanquam illius beneficii ampliatio quae-
dam, accessit, et extat Genes.9.vers.3 vbi carnium
esus diserte conceditur, et exprimitur.
Secundo locum Pauli afferunt, ex 1. Corinthe
9. vers.7. vbi lactis tantùm, et eius esus meminit
Paulus, non etiam carnis. Resp. Non excludere
illam Pauli sententiam esum carnis, cuius ipse
meminit, vti rei licitae etiam in eadem Epistola
8. vers.13. Nam illic alia Pauli mens est et scopus,
quam vt explicet vtrum homini Christiano car-
nem edere liceat, nec ne.
Tertio dicunt inter res ad victum humanum
necessarias non recenseri carnes in Ecclesiastic,
cap.39, vers.31, et 32. cùm tamen multa ciborum
genera enumerentur. Respond. Quod illic prae-
termissum est, alibi additum esse. Neque ex eo
libro regulam fidei vitaeque instituendae petendam
esse, cùm sit liber Apocryphus. Deniqs illic oepen-

194AD I. PAVL. AD TIM.
Cque. ex specie vna reliqua ciborum genera in-
telligi oportere.
Cum gratiarum actione) Tertium argumentum
Quarto, docent Deum ipsum hanc ciborum
differentiam instituisse maioris cuiusdam sancti-
tatis gratia: et olim carnium esu interdixisse
populo suo. Deut. 22. Quae res non est visa leuis
momenti, cùm laudentur qui etiam mortem obi-
re non recusarunt, ne vetitas a Deo carnes esita-
rent, vt apparet ex historia Macchabaeorum. Re-
spond. Cùm adhuc sub paedagogia versaretur
Dei populus, nec eius libertatis, quam per Chri-
stum adepti sumus, plenum vsum haberet (quo
inter Christi nondum manifestati et manifesta-
ti tempora perspicuum discrimem appareret) Do-
minum voluisse quibusdam vmbris vitae spiritualis
sanctitatem, quam exigebat, illis repraesentare, quae
illis quidem partim variis lotionibus: partim ista
ciborum distinctione proposita fuit, tanquam ru-
dioribus adhuc puerulis. Quae causa in nobis cessat,
qui per Christi aduentum et gratiam ad legitimam
Ecclesiae aetatem peruenimus, et pueri esse desii-
mus. Itaque haec causa fuit instituti istius delectus
ciborum a Deo, nempe vt illis adhuc rudioribus esset
vitae sanctioris delineatio et significatio:non quod
ciorprouibitripsi per se impuri essent, aut quod
per fele ipn ciorconcessi puriores, cùm tota ea
res carnalis fuerit (vt ait Scriptura) quae proprie
animos non attingit, vt docetur in Epist. ad He-
braeos cap.9. vers. 1o. 7. vers. 16. Atque haec ipsa
hodie firmissima est Papistarum ratio, quam a Ma-
nichaeis sumpserunt.
ab haereticorum blasphemia ductum. Est ea do-

195CAPVT IIII.
ctrina blasphema, quae Deum spoliat suo hono-
re, et ea gratiarum actione, quae propter summa
ipsius in genus humanum beneficia illi debetur.
At haec Deum isto honore priuat. Ergo, etc. Addit
autem quibus maxime hic creaturarum vsus sit con-
cessus a Deo, nimirum piis, qui eum noue-
runt, et in eum credunt. Hic enim, nosse, non sim-
plicem et historicam agnitionem significat: sed
Corurinnurencent de cum ami naucia coniun-
ctam, per quam in Deum homines acquiescunt
vera animi fiducia et πληρςφορία. Similis locus
Romanor.4.vers.13.
Dissimilis locus Matth.5. vers.45. et Psal.17.y.
14. vbi dicuntur etiam infideles a Deo impleri i-
psius thesauris. Respond. Dantur quidem a Deo
terrena bona etiam infidelibus hominibus: sed in
eorum exitium, et perniciem, quo magis reddan-
tur inexcusabiles. Itaque non tam iis vtuntur,
quam abutuntur: neque tam vsus abiis fit, quam
depraedatio quaedam, quoniam Deum dantem
spernunt, in cuius contumeliam et contemptum
nta dona lumunt et coniumunt, quem non agno-
scunt eorum authorem.
4 Nam quicquid creauit Deus, bonum
est, nec quicquam reiiciendum est, si cum
gratiarum actione sumatur.
Est hic locus canon, et quidem generalis, ac
maxime necessarius. Iis omnibus nimirum vti
nobis licere, quae in nostrum commodum crea-
uit Dominus, modo cum gratiarum actione illa
sumamus. Ex quo colligitur, 1 ad eum finem

196AD I. PAVL. AD TIM.
rebus creatis vtendum ad quem a Deo conditae
sunt. 2 Non modo Deo gratias agendas, post-
quam iis rebus vsi sumus: sed etiam Deum inuo-
candum, vt vti liceat, cùm ex eius manu sint eae res
sumendae: cuius proprie sunt, vt apparet ex oratio-
ne Dominica.καλὸν vero non refertur hoc loco
ad mores honestos: sed ad vsum, qui a nobis Dei
nomen inuocantibus recte fieri et salua conscien-
tia potest. Alias enim perinde, atque fures dan-
naremur etiam ex minutulae cuiusuis rei vsu: et
merito quidem, quasi rem alienam contrectan-
tes: nisi Dominus ipse nobis eam in vsum con-
cederet, eamque commoditatem ex rebus a se
creatis permitteret. Bonitas item ciborum hic
non pertinet ad valetudinem et sanitatem cor-
poris, nec ad salubritatem ipsorum ciborum. Ne-
que enim hic medicum agit Paulus, sed Theo-
logum et Apostolum: ne quis forte obiiciat si-
bi aliquos cibos non esse salubres, dum iis vtitur.
Atque propterea hunc Pauli locum calumnietur,
quia generaliter dicit Paulus ὀδὲν ἀπόβλντον, id est,
nihil esse reiiciendum ex iis, quae Dominus in v-
sum et cibum hominum creauit. Quid enim li-
ceat conscientiae nostrae ratione spectat Paulus,
non autem quid conferat stomacho nostro, vel
valetudini corporis.
Hic tamen et inferiori versiculo duplicem ci-
borum bonitatem proponere videtur, Vnam, quae
ex Ipsorum substantia: et Alteram, quae ex vsu
nostro consideranda et aestimanda nobis est. Quod
ad primam: illa nobis testata est Genes. cap.1. Quae-
cunque enim condidit Deus, illa substantiae, in qua
sunt creata, ratione bona sunt, vt Dominus ipse,

1CABVT IIII.
pronuntiauit. Nec obstat quod quaedam ex iis
sunt nobis venena. Respondeo enim non idcirco
mala esse. Malum enim, quod bonitati rerum crea-
tarum opponitur, non est vsus noxius (nam ar-
bore scientiae boni et mali impune vti non licuit
Adamo) sed est malum hoc loco qualitas interna
quae peccatum in nobis producit: et Dei ordina-
tioni contraria est, nobisque propterea noxia, et
detestanda. Deinde quae creaturae sunt nobis vene-
na, illae non sunt nobis in cibum a Deo destinatae.
Denique hoc ipsum vitium, quod rebus creatis nunc
inest et superuenit, non ex ipsa Dei creatione, sed
ex peccato hominis accessit. Distinguendum au-
tem est vitium et accidens a rei natura et substan-
tia, vt docet Augustinus in articulis contra Felicem
Manichaeum cap.8.9. et in liber de Fide ad Petr.
cap.42.
Si cum gratiarum) Altera bonitas ciborum ex
vsu ipso, et nostri ratione bonitas appellanda. V-
sus autem hic certis legibus a Paulo circunscri-
ptus est, vt a profanorum mensis piorum homi-
num conuiuia et victus separetur. Cur autem has
leges addat Paulus, ratio est, quod pro concesso
sumit, Nihil nobis, tanquam a nobis ipsis, in Dei
creaturis iuris esse vel licere, sed id tantùm, quod
Deus, qui est earum Dominus, quantumque con-
cessit, et largitur. Ergo si, vel alio Modo, vel fine,
illis vtamur, sane peccamus. Quoad modum au-
tem, Dominus non vult nos immoderate suis re-
bus et donis vti, quia hic plane abusus est, non
vsus: atque ipsius dona non sunt spernenda, aut con-
temptim habenda, quod ii faciunt, qui per crapu-
lam et gulam sese ingurgitant, sed magni sunt ae-

IoAD E TAVL. AD TIM.
stimanda. Quoad finem vero, ideo sumi vult, tan-
quani a luu iplruo manunoo cidos sumamus, ve
ipse eorum author agnoscatur et laudetur.
Similis locus Psal. 16. et Psal. 5o. Huius autem
totius reirationem reddit lequeti versiculo Pau-
fus.
5
Sanctificatur enim per verbum Dei
et preces
Α’ιτηλογία est ducta a causa instrumentali (quae
refertur ad genus causarum efficientium) per
quam ciborum vsus fit nobis purus, sanctus, et
legitimus. conscientiae nostrae ratione. Ergo san-
ctificatio hoc loco opponitur non tantùm profa-
nationi ciborum:sed etiam malae conscientiae, et
ei vsui, qui nobis in exitium et condemnationem
apud Deum cedit. Sanctificatur cibus cùm eum
salua conscientia sumimus, et eo vtimur, quia no-
bis Dominus ipse eum largitur ad finem huius-
modi. Neque vero sic sanctificarl cibus dicitur,
quemadmodum homo. Nam qui a spiritu Dei
sanctificatur homo, is immutatur, et nouam tan-
quam naturam induit. At qui cibus sanctificatur
in nostrum vsum, totam integramque naturam
suam retinet, fit tamen Deo gratus ex eo, quod
Deus nostra inuocatione illius author esse a no-
bis agnoscitur et praedicatur. Ex hoc autem loco
perperam explicato natae sunt magicae illae ciborum,
velut ouorum, vini, pernarum, aquae execrationes et
incantationes, quas Pontificii faciunt, quósque
D. Martinus Chemnitius prolixe in Examinis
Trident. concilii postrema parte persequitur et
refutat doctissime. Duplex autem huius cibi san-

19CARVT IIII
ctificandi ratio proponitur, verbum Dei, et
Precatio. Verbum Dei, quia tum demum sana
conscientia sumimus hos cibos, cùm per Dei
verbum intelligimus eos nobis in esum conces-
sos et datos esse. Itaque hoc Dei verbum fide a
nobis apprehendi prius debet, quam hic cibus
sanctificari possit. Cur autem ad Dei sermonem sit
nobis recurrendum, ratio est, quod per Adamum
omne ius illud, quod prius in Dei creaturas, et
mundum hunc habuimus, perdidimus. Quod nobis
restitutum esse nomnisi ex Dei verbo fide apprehen
so possumus agnoscere. Hanc fidem sequitur pre-
catio nostra, quae a Deo petit, qu'od est ipse mera
luu belignitate pomeltus, et agnoscit eum tan-
torum bonorum authorem esse. Atque tunc de-
mum nostrum esse et a Deo nobis donatum, quod
apponitur, intelligimus, vt sine animi scrupulo
vtamur.
Haec autem sanctificatio communis mensae
differt ab ea, quae fit in mystica Coena Domini,
vti praeclare docet hoc loco Caluinus.
Quaerit Chrysostom. de deliciis ciborum, v-
trum iis ver niecat homini Christiano. Respond.
vero cùm nobis profusa liberalitate sua dona
largitus sit Dominus, nec vnius tantùm generis
cibos in vsum nostrum creauerit, posse nos cum
gratiarum actione, etiam cibis lautioribus vti.
neque tantùm vulgaribus, modo omnis luxus,
ingluuies, intemperantia, et crapula absit.

200AD I. PAVL. AD TIM.
bus fidei, bonaeque doctrinae, quam assectatus
es.
Παράκλησις et exhortatio, per quam quae de
pastoris officio et vera doctrina contra haereses
tuenda in vniuersum dixit, applicat ad Timoth.
Sic enim nobis agendum est, vt quae funt nostri
muneris diligenter perpendamus, et ex iis intelli-
gamus, vtrum fungamur officio. Duo vero prae-
cipit Paulus I.vt superiorem doctrinam Timot.
suggerat, 2 vt fratribus ipsis. Suggerere (inquit
Chrysostomus) est frequenter proponere. Vti
enim cibis quotidie ad pastum corporis egemus:
sic Dei verbo et sana doctrina ad pabulum ani-
mi, vt semel sanam doctrinam proposuisse non
fit fatis:neque odiola censeri debeat huius doctri-
nae tam necessariae et salutaris repetitio, vt est 2.Pet.
I.vers.12. et 3.vers.1. cùm Sathanae impetus in op-
pugnanda Dei doctrina nunquam fatiscat et con-
quiescat.
Dixit autem Paulus ὐποτιθέμενος i.subiiciens,
vel suggerens non autem imperans, vt obseruat hoc
loco Chrys. quod distincta sit muneris et mini-
sterii Ecclesiastici ratio a ciuili imperio. Magi-
stratus imperat: denuntiat autem tantùm. Minister
verbi Dei. Quae tamen denuntiatio habet con-
iuncta Dei iudicia et minas, si non illi pareatur,
longe omni poena corporali formidabiliores et
tetriores. Paulus tamen 2. Thess.3. vers.12. vtrunque
coniunxit et imperium et obsecrationem, quia
Domini ipsius nomine agunt Ministri Euangeli-
ci:non autem suo et priuato.
Ronus erus minister) Duplex exhortationis locus

201CAEVE IIII.
nimirum tum ab officii ratione, tum a prima Ti-
mothei vitae institutione. Ergo vtrunque nobis
sedulo cogitandum est, et quid munus, in quo
versemur, requirat: et quid susceptae vitae ratio et
institutio. Vtrunque enim est nostrae Vocationis
a Deo factae certissimum testimoninm,
Quatenus igitur Minister munus sulim consi-
derat tria haec spectare debet, vt sit Minister vt
Iesu Christi, vt Bonus siue fidelis. Quae his tri-
bus opponuntur, nempe Ministris Otiosis, Hu-
manae doctrinae, et Infidelibus. Hi vero sunt, qui
vel Seipsos, id est, suam gloriam, vel quaestum
suum quaerunt. Ergo sana doctrina a fidis, Mini-
stris verbi Dei proponenda est: non autem inanes,
non futiles, et subtiles quidem, sed futiles quae-
dam quaestiones, quae neque nostras conscientias
aedificant:neque Dei gloriam, salutisque doctri-
nam vllo modo explicant vel illustrant.
Quod autem addit, snnutritus sermonibus fidei.
etc, magnam vim et pondus exhortationi addit.
Est enim prima educatio tanquam tacitum futu-
rae vocationis indicium a Deo demonstratum.
Denique turpe est illa talenta, quae Deus in
nos contulit, vel omnino perdere, vel infructuo-
sa habere, vt docet Christus Matth. Vtitur autem
his verbis Paulus, ex quibus intelligitur, seriam
prius operam Timotheum nauasse in sacris lite-
ris, et doctrina fidei Euangelica. Id quod appa-
ret etiam ex 2.Timoth.1. vers.5. sup.cap.1. vers.18.
Ex hoc autem loco quaeri duo possunt 1. Vtrum
eos solos in ministerium Euangelicum eligi o-
porteat, qui a primis et teneris annis sacris sçri-
turie sunt innutriti et eas consectati:an etiam alii

202AD I. PAVL. AD TIM.
possint. Respond. Deum quidem in quem vult do-
na sua conferre. Itaque eum nobis eligendum esse,
cui maiores dotes et χαρίσματα De? ipse dederit.
Tamen longe tutiùs esse, vt, nisi magna aliqua
causa subsit, ii potissimum eligantur, qui diutius
nii iueru beripture lectione versati sunt, et a tene-
ris annis sanam Domini doctrinam tum didice-
runt, tum etiam professi sunt.
Secundo quaeritur, An a suscepta semel profes-
sione Euangelici ministerii abduci et reuocari
homines pastores possint. Vult enim Paulus Ti-
motheum in ea cognitione et arte perseuerare,
quam semel assectatus est. Deinde damnantur et
Demas et Marcus, qui Paulum deseruerant, et
fusceptam semel ministerii vicariam delegationem
reliquerant, mutato vitae genere ac instituto. Res.
Deum nullum huiusmodi tam arctum et strictum
vinculum inter pastorem et gregem instituisse, vt
nunquam solui possit. Saepe enim ex multis, et iis
quidem iustis, causis liberantur pastores, et habent
a suo susceptóque munere legitimam missionem.
Id tamen, nisi ex iusta causa fiat, proculdubio in
temeritatis et eius quidem turpissimae non tan-
tùm suspicionem, sed etiam criminationem meri-
to incidit, qui consilium suscepti semel ministerii
mutauit et deserit. Et quod Demas, et Marcus
damnantur, ex eo est, quod seculum Deo praetu-
lerant: non tamen propterea excommunicantur,
aut eiiciuntur ex Ecclesia a Paulo, etsi nulla fuit
deserendi ministerii iusta, quae ab iis praetenderetur
causa. Et quod ait Bernard.epistola 87.Aut ergo
oportuit te gregem dominicum minime seruan-
dum susciperetaut susceptum nequaquam relin-

203CANVP IIII.
quere iuxta illud Alligatus es vxori, noli quaere-
re solutionem. Primum falsa similitudine nititur
coniugii, et vinculi pastoralis: deinde nec eum i-
psum Ogerium, qui gregem suum deseruerat, dan-
nat, tanquam qui sit ab Ecclesia expellendus, sed
qui sui facti et temeritatis poenitere debeat, non
de eo gloriari. Et sane in eo falluntur homines,
qui non putant magis licere pastori Ecclesiastico
ministerii professionem semel susceptam mutare,
quam maritato coniugem non adulteram dimit-
tere. Etsi sine ratione ista vitae mutatio fieri non
debet.
Caterum profanas et aniles fabulas
reiice: sed exerce teipsum ad pietatem.
Ἀντίθεσις. Sanae enim et superiori doctrinae
opponit Paulus fabulas, quas Prophanas, et Ani-
les vocat. Fabularum nomine intelligit tum supe-
rius damnatam de prohibitione ciborum doctri-
nam: tum etiam reliquas, quae in rebus externis
cultum Dei constituunt Prophanas voca, quod
sint blasphemae. Aniles autem, quod sint nihili.
Est autem hoc postremum dictum ex forma qua-
dam vulgaris prouerbii sumptum, quia solent a-
nus mulieres fabulas et fictitia quaedam comme-
morare lubentiùs, quod propter aetatem multa
sibi tribuunt: atque sunt natura verbosae. Has ta-
men fabulas Chrysost. refert non ad superiorem
doctrinam, sed ad Iudaicas traditiones, et caeremo-
nias: sed perperam, vt quilibet facile animaduerte-
re potest.
Sed exerce teipsum) Transitio est, per quam ad
alteram ministerii et muneris Euangelici parte acce

204AD I. PAVL. AD TIM.
dit Paul. Est autem haec altera pars Pia, et religio-
sa vita. Neque enim pastores tantùm sanam do-
ctrinam tradere debent, sed etiam vitae suae ho-
nesto exemplo eam confirmare, et caeteris praelu-
cere. Quemadmodum et Christus ipse Matt.5.V.13.
et Petrus 1. Pet. 3.V.2.3. docent. Ratio igitur huius
additionis duplex est. Prima, quod Ministri verbi
Dei caeterorum comparatione esse debent lux mun-
di, et lucidum exemplar sanctae vitae non tantùm
fidelibus, sed etiam ipsis infidelibus, vt docet inf.v.
Paul.12. et Tit.2.v.7. Secunda vero, quod doctri-
nae suae fidem illi derogant, qui sunt turpis, et inhone-
stae vitae pastores. Si quis enim docet non esse fu-
randum et ipse furetur, eleuat suae praeceptioni vim
et authoritatem, quemadmodum ait Paul. Rom.
2. Contra vero ipsa suae doctrinae praxi et prae-
statione constanti caeteros in ea doctrina confir-
mut Caueliuom igitur nobis est, ne praedican-
tes aliis ipsi reprobemur, nobisque vere obiicia-
tur illud, quod Christus Pharisaeis, Dicunt, sed non
faciunt 1.Corinth.9.v.27. Matt.23.vers.3. Pulchra
igitur est harmonia recte docentis et sancte vi-
uentis Ministri verbi Dei.
Similis huic locus est 2. Timoth. 2.vers.15.Tit.
2.vers.7.
Dissimiles vero loci afferri videntur posse. Pri-
mum dictum Christi Math. 23. vers.1. Etsi enim
erant Pharisaei moribus impuris, eorum tamen
sanam doctrinam sequendam et retinendam esse
docet Christus. Respond. Gregis quidem ratio-
ne illa Christi sententia vera est, eorum nempe
pastorum doctrinam esse amplectendam: qui a
veritate non discedunt. Sed tamen illi ipsi si male

205CAPVT IIII.
vixerint, eo grauius sunt damnandi, quod eos, quos
verbis aedificare student, vitae turpissimae exem-
plo perdunt. Postea vero aduersus hunc locum
obiicitur illa Christi sententia, Martha sollicita
est circa plurima Luc. 1o. vers. 41. Ex qua vitam
contemplatiuam Actiuae, quam vocant, et quam
hac voce, γύμναZε, significasse videtur Paulus, prt-
ferri colligunt. Respond. Nihil illum locum cum
hoc Pauli habere commune. Alia enim plane
Christi mens est illic, quam vt piae et actiuae, quam
vocant, vitae studium restinguere in nobis cone-
tur Christus: quod actiuae vitae genus hic procul
dubio etiam Paulus commendat: at que vanae et Mo-
nachicae hominum speculationi. i. vitae conten-
platiuae postponit, quicquid de loco illo Lucae
Monachi imperiti sentiant.
Ait γύμναζε Exerce) Qua voce duo demonstrat
Paulus, 1 Continuum vitae nostrae studium
et exercitium in eo esse debere, vt sancte, et pie,
et religiose viuamus. Is enim est finis, propter
quem salutaris illa Dei gratia per Christum ap-
paruit. 2 Vt intelligamus quam natura inepti
et indociles ad huiusmodi opus simus, ad quod
nos idcirco formari longa et perpetua exercita-
tione, cura, meditatione, et vigilantia necesse est.
Ataque ad illud non nascimur apti. Nam ad male
agendum non est nobis vlla exercitatione opus,
cùm sponte in illam partem propendeamus et
procliues simus. Denique ex hoc loco verum esse
intelligitur, quod ait Bernardus epist. 201. Pasto-
ris officium esse, vt pascat gregem suum verbo:
pascat exemplo, pascat et sanctarum fructu ora-
tionum. Nam vocis virtus est opus, et operi et

206AD I. PAVL. AD TIM.
Pietatem) Non tantùm doctrinam ipsam de
side complectitur hoc loco vox ἀσεθέας: sed i-
psius doctrinae praestationem et praxin, quae in
vita, conuersatione, charitate, cultu Dei, caete-
Pirque friliibus ais reuus ponta est, vt Paulus
ipse inf.vers.12. interpretatur. Id quod ex sequen-
tis versiculi ἀντεθέσει manifestissime apparet.
Ex hoc loco facile colligi potest, Christianae
Theologiae cognitionisque veri Dei verum finem
non in mera contemplatione et θαρεία constitui
a Paulo: sed in vita et actione ipsa, per quam ta-
les efficimur, quales nos esse oportere doctrina
ipsa iubet, atque ipso Christianorum nomine pro-
fitemur. Vnde fit, vt omnino Monachismus ille
Papisticus subruatur, qui Christianae religionis
professionem in nuda rerum contemplatione, et
doctrinae meditatione collocat et deffinit, si mo-
do veram Christi doctrinam haberent tamen.
8
Nam corporalis exercitatio paululum
habet vtilitatis: at pietas ad omnia vtilis est,
vt quae promissionem habeat vitae praesentis
ac futurae.
Τ. ποφορὰ est. Occurrit enim tacitae obiectioni,
quae ex corrupto iam hominum iudicio fieri po-
tuit: vel quam in posterum fieri debere sanctus
Apostolus et spiritu prophetico plenus iam tum
praeuidit. Cùm ergo mirum in modum semper
homines ad externas illas actiones quae speciem
pietatis prae se ferre videntur, stupeant, mirum e-
tat Paulum vnius tantùm pietatis meminisse, in

209CARVT IIII.
qua nos exerceri, et operam ponere vellet: non
etiam externarum vllarum caeremoniarum, quas
tantopere homines tamen laudant et admiran-
tur. Respond. Paulus, illam vnam pietatem vtilem
esse tum in sese, tum aliarum exercitationum et
operum, quae homines consectantur, ratione et
comparatione.
Apparet vero tum ex hoc loco, tum etiam ex
epistola ad Coloss2.iam aetate Pauli plus satis ex-
ternae illi vitae rationi et austeritati homines etiam,
qui Christum profitebantur, tribuisse, illique ad-
dictos fuisse. Quod ex eo profectum videri po-
test, primùm quod fermentum illud Pharisaeo-
rum, quod tamen toties Christus reprehenderat,
iam inualuerat apud plerosque, quemadmodum
ex quorundam animis falsa illa de rituum Papi-
sticorum, et habitus monachalis sanctitate per-
suasio euelli hodie non potestMMatth.23. Deinde
haec haereseun et superstitionum semina, quae po-
stea creuerunt, et Papismum et Monachismum
penitus, vti foetus infelicissimos, pepererunt, a
Sathana iaciebantur, et serebantur in animis Chri-
stianorum hominum, id est, mysterium iniquita-
tis iam agebatur vt docet Paulus 2. Thess.2. Deni-
que quod humanum ingenium vti suapte natura
vanum est ita vanarum rerum amans est et auidum,
quales sunt omnes illae externae cultus Dei vel vi-
tae sanctitatis species. Itaque mature tantae huic
verae fidei et religionis pesti occurrere voluit
Dei spiritus: sed propterea tamen non est excisa
tanti, tamque noxii mali radix: sed statim in Eccle-
sia pullulauit, primùm per Nicolaitas, et Ebio-
naeos: deinde per Gnosticos, denique per Mona-

208AD I. PAVL. AD TIM.
chos, per quos tandem vis et authoritas huius tam
lacrolanetr t'aui praecepti, non tantùm elusa, sed
abrogata et prorsus antiquata est.
Quaesitum autem est, Quid corporalis exerci-
tationis nomine complectatur Paulus. Putat
Chrysostom. corporis agitarionem, quae sanitati
conferat, significari, qualis est venario, ludus, fos-
sio, aut quae exercitamenta iubentur a Medicis
ad superfluos corporis humores consumendos
fieri. Rationem addit ille, quod corporis exerci-
tationem cum ea, quae animi est, et spiritualis,
confert, vt hanc vtilem: illam nullius momenti
homini Christiano esse doceat. falsa est haec in
terpretatio. Nam non agit medicum Paulus, sed
Theologum: Et vt supra cùm de cibis agebat, de
iis eatenus disputauit, quatenus ad conscientiae
tranquillitatem pertinere censebantur, non au-
tem ad corporis valetudinem: sic hoc loco de ex-
ercitatione corporis disserens eam intelligit, in
qua cultus Dei et nostrae sanctitatis pars quaedam
constituitur, quoniam in rebus externis eam
homines collocabant.
Est igitur exercitatio ista, de qua nunc agit
Paulus, alia, quam censet Chrysostomus, et est ea,
per quam carnis mortificatio, vitae sanctitas, et
externa quaedam pietatis cultusque Dei professio
demonstrari videtur inter homines, qualis quae
in ieiuniis et afflictione magna corporis versatur.
Haec tamen dicitur per contemptum σωματικὴ, ne
per eam animus vere reformari censeatur.
aut quisquam reipsa propterea religiosior sapien-
riórque fieri iudicetur: cùm tota vis et effectus
istarum rerum circa corporis tantùm maceratio-

209CAPVT IIII.
Sed et σωματικὴ quoque nominatur a subiecto.
Est enim corpus, quod his modis atteritur, affli-
gitur, et has externas actiones agit: quanquam
ratione finis, quem spectant qui haec taedia per-
ferunt, dici quoque potest haec exercitatio spiri-
tualis, quod spiritualis vit ae gratia fit.
Haec igitur omnia externa sibi imponunt ho-
mines, et quae vocantur nunc regulae ordinis
suscepti et professi, eas appellarunt Patres A’σκnσwν.
Vnde veteres Monachi et Μονάζοντες et Α’σαηταὴ
dicti sunt: Paulus autem nominat γναναςίαν, quod
Αʹσκνσις magis quiddam spirituale significare vi-
detur: yuncu vero quandani tantum corpo-
ris vexationem ac agitationem, quae non tam
commendat monasticum statum, quam illi con-
mendatum esse inter homines voluerunt. Sed
praestabat vocem Spiritus sancti retinere.
Iirnis autem extermis rebus praescriptis obser-
uandis versatur tota Monachismi essentia, quam
vocant. Nam in tribus hisce potissimhm posita
dicitur, in voto Obedientiae, Paupertatis, et Con-
tinentiae, tum matrimonii, tum certorum quo-
rundam ciborum.
Sed et illud quoque notandum est, Paulum
hic non loqui de superstitiosa earum rerum ob-
seruatione, qualis fit in Papatu, et praesertim a
Monachis (eam enim prorsus damnasset Paulus,
est enim superstitiosa, cùm pars salutis nostrae
aliqua in iis rebus statuitur vti fit a Monachis) sed
de rerum indifferentium discrimine constituto,
et in iis obseruatione quadam carnis conterendae
gratia, ad tempus indicta, qualis a piis viris pro

210AD I. PAVL. AD TIM.
raria rerum, temporum, locorum, circunstantia
fieri et suscipi potest.
Hanc tamen totam vitae rationem et ob-
seruationem, etiam ad tempus factam, dicit Pau-
lus esse minimi momenti. At qui Monachi in iis
ipsis rebus vitam Angelicam sitam esse volunt, et
proram et puppim salutis et sanctitatis collocant.
Neque tamen prorsus tales exercitationes
damnat Paulus. Inter eas enim est ieiunium, et
huiusmodi seruitus et maceratio corporis, qua-
lem se etiam obseruasse ad carnem subigendam
scribit ipse I, Corinth.9. vers.27. et Psal.35.vers.13.
Similis locus est Matth.9. vers.14, et 15.vers.2.
Romano.14 vers.17.1. Corinth.7.vers.5. Dissimi-
lis autem, primùm, quia ait Paulus Ephes.5.v.29.
fouendam esse carnem: at qui istas rigidas exer-
citationes obseruat, vexat sese, suumque corpus.
Ergo videtur inhumanus et saeuus, vt hae non tan-
tùm parum vtiles dici debeant, sed sint prorsus
damnandae. Respond. Cum moderatione istas
esse a nobis suscipiendas, et ad tempus tantùm:
non autem cum superstitione, vel in perpetuum,
vt docet Paulus 1. Corinth.7.vers.5. Nam omnes
illae austerae, et seuerae Monachorum regulae,
uo iis etiam cum periculo vitae et valetudinis de-
ctimento obseruatae, fuerunt supelstitiones merae
et Diaboli praestigiae, qualia quaterduana ieiunia,
perpetuae humi cubationes, stationes continuae,
vt sibi sedere non permitterent: et reliquae huius-
modi saeuae praeceptiones vel potius crudelitates
in ipsam humanam naturam.
Obstat etiam quod ait Paulus Rom.14. vers.17
Regnum Dei non esse in esca et in potu. Ergo fru-
stra

211CARVT IIII.
stra suscipiuntur ista vel ad breuissimum tempus.
Respond. Cùm ista sine causa et temere fiunt,
frustra reuera suscipi a nobis. Cùm autem ad car-
nem lasciuientem domandam, vel vt paratiores
promptioresque ad Deum precandum simus, non
frustra: quanquam in iis rebus tamen regnum Dei
nion est politum, sed in vera fide, regeneratione,
spe, et obsequio eo, quod mandatis Dei praesta-
tur.
Pietas autem adomnia) Α'ντίθεβις est, ex qua su-
perior sententia illustratur. Pietatem autem vo-
cat verum Dei cultum, qui ei ex ipsius verbo ex-
hibetur. Primum autem hic fidem continet, dein-
de charitatem: deinde cordis sanctitatem et pu-
ritatem, quae externis actionibus se patefacit. Haec
vna res vtilissima est, et inf. capx̃. vers.6. magnus
quaestus appellatur. Caeterum exemplo Christi,
qui nihil praeter caeterorum hominum morem
habuit: et Ioannis Baptistae, qui istas exercitatio-
nes retinuit, nec propterea tamen Christo me-
lior fuit, aut sanctior:imo vero nec cum eo vlla in
re conferendus, hoc Pauli dictum perspicue con-
firmatur. Fuit enim sanctior illa Christi vita con-
munis, quam austera et rigida vita, quam tenuit
Ioannes.
Huius autem suae definitioms et laudis de pie-
tate argumentum Paulus profert ab effectu, vel
signo, quod pietas vera sine his exercitationibus
habet promissiones, nimirum vitae, tum Praesentis,
tum futurae. Magna certe laus verae religionis. Sed
cur vitae praesentis promissiones habeat pietas, ra-
tio est, quod Deus est suorum in vniuersum et
per omne tempus Pater et ουτὴς, non tantùm

212AD I. PAVL. AD TIM.
post hanc vitam: sed etiam in hac ipsa vita. Bern
sermo.4. in Psal. Qui habitat. Credo in his scapu-
lis geminam Dei promissionem intelligendam,
vitae scilicet eius, quae nunc est: pariter et futurae.
Si enim solum promitteret regnum, et in itine-
re deesset viaticum, omnino conquererentur ho-
mines et responderent: Magnum quidem est, quod
promittitur, sed illuc perueniendi facultas nulla
daturt vnde omnem excusationem Deus ade-
mit. Deus igitur iam se eorum Deum ex hac vi-
ta esse ostendit, et iis benefacit Psal. 36. Incipit e-
nim Dei promissio impleri in iis, etiam in hac vita.
Obstat quod fides res spirituales, et eas etiam
absentes spectat, non autem praesentes. Neque
proprie corpus: sed potius beat et spectat animum.
Bona enim spiritualia pollicetur Deus potius,
quam temporalia Hebr.11. vers.1. Respond. Bo-
norum quidem iprastuanun promissionem po-
tissimum et praecipue habent et spectant fides et
pietas: sed tamen etiam de suis curam habet in
hoc mundo Deus, et illis bona terrena, quantum
latis esse peripiere jrargitut. Nam ea a se peti et
vult et praecipit in oratione Domimca.
Sunt autem quaecunque a Deo pii obtinemus
ex mera ipsius bonitate, et ea gratuita, non ex me-
lito: ilde bona terrena, siue coelestia spectentur,
vt docet perspicue hic locus, qui ea omnia Dei
promissiones appellat.
Admonet hic locus, vt de Monachis aliquid di-
camus, quia hi Α’σκηταὶ primum sunt appellati: ve-
luti a Philone Iudaeo, si modo de Monachis Chri-
stianis potius, quam de Essaenis et Iudaeorum Mo-
nachis agit Philo:deinde a Basilio, et aliis, qui e-

213CAPVT IIII.
tiam Monasticas regulas Irc umpor homine in-
scripserunt.
Μονάζοντες et Μοναχοι appellati sunt, quod vitae
solitariae genus elegissent, qui hoc modo viuere
instituissent. Μοναχὸν autem putant Canonistae ex
can. Placuit S Agnoscat 16. quaest.1. dictum com-
posita voce, ἀπὸ το͂ μόνον et ἄχος. Quae sane vera est
hoc tempore Monachorum etymologia. Sunt e-
nim illi re vera vnica pestis mundi, vt et ex veteri
quoque Epigrammate iampridem intelligeba-
mus. Sed falluntur et Papae et Papistae et Mona-
chi in nominis sui etymo. Est enim syllaba xos
ἐπενθέ Cς tantùm, ad vocem μόνος, a qua fit deriua-
tio vocis huius, Μοναχὸς. Vnde et Μοναχᾶ et Moναχο͂
et Μοναχῶς vocabula Graecis scriptoribus etiam
ante monachorum exortum defunctis vsitatissima.
Basil de Trinitate agens quanque personam Μοαχῶς
ἐκφωνεῖςς, id est seorsim pronuntiari dixit. Latine
ipn se’Acengioros vocarunt, quan renquus popu-
lus Christianus sit irreligiosus. Item et Canoni-
cos quoque et Regulares, et aliis nominibus ad
sui commendationem. Sed et Mandritae etiam
sunt appellati a cauernis, quas isti Troglodytae
subibant, et vbi latebant.
Monachus quid sit nondum perspicuede fini-
ri potuit, etsi variae a variis descriptiones tentatae
sunt. Neque enim ex vestitu et professionis ve-
stimento definiri potest, quia, vt vulgo dicitur, ve-
stitus non facit Monachum: et tale est monstrum
Monachus, vt vna forma non constet. Tandem
definitum est, esse eum Monachum, qui haec tria
vota solenniter suscepisset seruanda, Paupertatem
Continentiam coniugii, et Obedientiam vni cui

214AD I. PAVL. AD TIM.
dam certo praeposito, et in eadem vitae regula
degenti.
Viuendi quidem instituta et regulas posse esse
in quoque ordine Monachorum diuersas, haec ta-
men tria vota esse ipsius vitae Monasticae essen-
tialia, et ab ea semper indiuulsa. Quod Thomas
Aquinas in 2 22 et in opere Contra impugnant.
Religion. prolixe docet. Nam qui definiunt Mo-
nachum esse militem Christi: vel agricolam ter-
rae:vel Angelicum hominem, non modo rem non ex-
plicant: sed quod experientia huius aetatis demon-
strat, mentiuntur, cùm nullus hodie Monachus sit
huiusmodi. Vtcunque maxime superstitiosum
vitae genus est, et a Turcis etiam hodie in blas-
phema ipsorum doctrina semper retentum, quia
fuco faciendo hoc genus hominum est aptissimum.
A Iudaeorum Essonis, vt multi existimant, primum
introductum fuit, et institutum: et inde postea
ad Christianos translatum a superstitiosis homi-
nibus primùm Ægyptiis, deinde Syriis: postea
Asiaticis, demum Graecis et Europaeis, ne vlla
pars orbis tanti mali expers esset, et immunis.
Certe post Christum natum Anno 300. maxi-
me in Ægypto commendari coepit. Fuit enim ea
regio, vti Arrianismi, et Meletiasmi, maximarum
nereseom:ita etia Monachismi satrix et ferax aut
siue propter solitudines, quas hoc hominum genus
ferum prorsus et agreste captat: siue propter inna-
tam illi genti superstitionem praeter caeteras mum-
di nationes. In occidente hoc hominum genus fuit
posterius et notum et receptum, et demum sub
Vitaliano Pontifice Roman. coeperunt Mona-
chorum coenobia erigi. Sed tamen, vt externis

215CAPVT IIII.
rebus homines fere faciliusque capiuntur, quam
vera sanctitate: sic hoc nouo hominum genere
exorto et terris monstrato, omnes miro stupore
affici, nouum hoc vitae genus in coelum tollere,
et cùm ad scripturae regulam non examinarent,
(quod tamen Basil. Magnus vitae Monasticae prae-
co fieri vult) solum beatum praedicare coeperunt.
Hinc laudes horum hominum immensae extiterunt,
et hyperbolice decantatae, etiam a priscis scri-
ptoribus quibusdam, qui Basilium sunt sequuti-
Nam Iustini Martyris, Tertulliani, Cypriani, Ire-
naei, Ignatii seculo hoc monstrum hominum non-
dum natum in orbe Christiano fuerat, quicquid
Eusebius ex Philone narret: cùm Philo non de
Christianis, sed de Essaenis Iudaeis loquatur, quae
res non fuit, vt alsae mustae, ab Euseblo obseruata,
quemadmodum praeclare Chemnitius in Exami-
ne Tridentini concilii probat, quicquid Diony-
sius ille consecrationis Monachorum in Hierar-
chia meminerit.
Quidam hoc hominum genus ex persequutio-
nibus, iis praesertim, quae saeuissimae contigerunt
sub Maximino, et postea Diocletiano, exortum
censent, quod cogerentur pii homines in vastas
solitudines confugere, vt persequutorum imma-
nitatem euitarent. Et certe haec causa erat probabilis
nisi ἔξ ἀιρίβως potius animi, quam ex vlla neces-
sitate appareret homines hoc sibi iugum impo-
suisse, et eo tempore, quo nullae erant persequu-
tiones: sed summa pace fruebatur Ecclesia Dein-
de nisi ipsa historia Ecclesiastica eo tempore,
quo Monachismus adhuc pene recens erat, scri-
p ta, aliud diceret, quae refert hoc institutum vitae

216AD I. PAVL. AD TIM.
ad quendam Ammonium virum Ægyptium et con-
iugem. Eremitatum enim author fuit Salas, vt ait
Nicephorus, quanquam Isidorus in liber de Offi-
ciis non tantùm a Ioanne Baptista: sed etiam ab
vsque Elia Propheta huius vitae primordia repe-
tit, tam est bonus Monachorum patronus. Cer-
tatim igitur omnes ingenii sui aciem in hoc vitae
genus extollendum contulerunt. Alii enim, vt
Ambrosius epist. 82. Monasteria sçholas et offici-
nas virtutum appellarunt, Chrysostom.dixit, Vt
in coelo sunt astra:sic in terra esse ordines diuer-
sos Monachorum. Alius dixit, vt e paradiso terre-
stri quatuor flumina fluebant, sic ex Ecclesia
quatuor Monachorum ordines extitisse. Alius, ve-
lut Hieronym. et Bernard. susceptionem Mona-
chismi vocat seçundum Baptismum, per quem
remissio omnium peccatorum obtineatur. Alius
Monachismum esse dixit Angelicam vitam, vt
Thomistae omnes, quo sibi maiores in vitae suae
errore delicias faciant. Nos et ex superstitione
primum inuentum esse hoc vitae institutum de-
fendimus: et mere esse Diabolicum, cùm pars
quaedam cultus Dei, et vitae sanctitatis in hoc ex-
terno rerumgenere posita sit, et praeter Dei verbum
falutaris, et beata vita definita.
Etsi enim admittimus minus fuisse olim cor-
ruptos Monachorum mores, quam nunc sunt,
tamen haec ipsa vitae institutio fuit a Christi vita
prorsus aliena, et superstitionis plena, et aulla a-
lia de causa, nisi ex ἐθελοθρηβεία et idololatrica
rerum externarum admiratione inuenta, et fu-
scepta. Admitto igitur quod de Monachis suae ae-
tatis scribit Chrysost. Homill. 14. in Timoth.5.

217CAPVT IIII.
his verbis, quae recito vt appareat, quantum no-
stri Monachi ab illis veteribus differant. Verae,
ait ille, domus luctus sunt Monasteria, vbi cinis
atque cilicium: vbi solitudo, vbi risus nullus, nul-
lus negotiorum secularium strepitus, vbi ieiunia,
vbi terrenorum duritia lectulorum, vbi munda
sunt omnia. Nullus ibi nidoribus locus, nulli san-
guinis riui, etc. quae quantum ab Monastica vita
nostri seculi differunt vident omnes. Et Bernar-
dus in Apolo. ad Guill. Abbatem verissime mul-
ta de luxu Monachorum et ἀσωτία dixit, quae ho-
die, vti alia vitia omnia, in iis maior est et intole-
rabilior, quam vnquam: imo vero prorsus insa-
nabilis et inueterata. Sed et hoc vitae genus viris
quibusdam bonis statim displicuit, et postea Sy-
nodis vti Gangrens. et Matisconensi, improbatum
est et velut superstitiosum damnatum. Modum vero
non habuit. cùm quotidie noui ritus, inauditaeque
superstitiones inducantur, vt nouus Monachorum
ordo excudatur, veluti Stilidae olim:nunc Iesuitae,
adeo vt non si mihi centum sint linguae, sint ora
que centum, ferrea vox, possim eorum varias com-
prehendere formas. Sed et illud immane, quod
inter eos ipsos huiusmodi genera reperiuntur,
quae humanam exuant naturam prorsus et in bel-
luinam mutent qualia sunt haec Armenta Bασκοὶ et
ἀπαθεῖς vt est apud Nicephorum liber 14. cap.50.
Tamen nunquam istae laudes tantùm obtinue-
runt, vt propterea reliqua Christianorum gene-
ra, quae nihil cum ista ἀυθαδεία et vitae genere con-
mune habent, minus ad Christum pertinere cen-
serentur. Dixit Paphnutius Episcopus in Ni-
caena Synodo, in omni ordine, et non in solo Mo-

218AD I. PAVL. AD TIM.
nachatu, posse homines placere Deo. Bernard.in
in sermo.in Psal. Audiam:tam coniugatos, quam
Monachos esse faluandos aisi mat, et idem in ser-
mone 66.in Canticum cantic.
Eorum genera fuerunt primùm duo tantùm,
Eremitarum, et Coenobitarum, vt ait Sozomen.
libus 3.cap.16. Quae multiplicata postea, vt docet
Euagrius liber 1 cap.21. in quatuor excreuerunt, vti
etiam ex Cassiano apparet Collat. 18.cap.4. Alii
enim fuerunt Coenobitae, alii Anachoretae, alii
Sarabaitae, alii Rhomoboitae, vt etiam docet Hie-
rony. Coenobitae qui sub vno capite in coetu vi-
uunt: Anachoretae qui in coenobiis primum insti-
tuti, seorsim postea vel singuli, vel bini in solitu-
dines secedunt, ibique habitant, non in coetu. Ho-
rum author fuisse dicitur ab aliis Paulus quidam,
ab aliis Antonius. Quod vitae genus plane ferum
est et agreste et ab ipsa hominis natura et defini-
tione dissentaneum, qua dicitur homo esse ζῶον
πολιταὸν, et praeclare M. Tullius docet ne si qui-
dem alicui omnia virgulta diuina suppeterent, o-
ptaturum tamen eum vt viueret in solitudine et
procul areliquis mortalibus more ferarum, quod
isti Anachoretae faciunt. Sarabaitae in cellulis ha-
bitant, et Ana choretis sunt peiores. homines vagi
ce aduri qurihirgypto praesertim fuerunt. Rho-
moboitae qui terni habitant in cellulis suo arbi-
tratu viuentes, effrenes, et nulli capiti parentes.
Hi pessimi omnium vt in epist. ad Eustoch. testa-
tur Hierony. qui eos vidit Stilidae siue Columna-
rii a Simeone instituti, vt ait Euagrius, qui in co-
lumnis habitant, vt nec in terra, nec in coelo vi-
uere videantur. Socrat. liber 4.cap.23 4.haec gene-

219CAPVT IIII.
ra enumerat Gnosticos, Coenobitas, Practicos,
Eremitas, vt varium fuisse hoc totum genus facile
appareat. Hi etiam ordines et distinctiones poste-
rioribus temporibus sunt mutatae, et aliis nomini-
bus appellatae. His enim successerunt quatuor alii
Monachorum ordines, nempe Benedictinorum,
Augustinianorum, Carmelitarum, Praemonstrensium,
qui postea se in infinitas propagines diffuderunt,
Mendicantium (quos verius alii fratres Manducan-
tes vocant) et non Mendicantium, et variae distin-
ctiones inter eos inductae a colore vestis, a gene-
re cibi, a forma calceorum, ab amplitudine mani-
carum, a forma pallii, et huiusmodi aliis nugis,
quaineu luo mnt portu cunce lanitis hostrae cau-
sae. Antea tamen tres tantùm ordines Monacho-
rum enumerabantur scilicet, Sancti Basilii, San-
cti Augustini, et Sancti Benedicti, vt est in cano.
Pernitiosam 18. quaest 2.
Anno vero Domini 500. ista non apum, sed
fucorum potius examina varie et sparsa sunt et
multiplicata per totum terrarum orbem, impri-
mis autem per Palaestinam, Cappadociam, Asiam,
Graeciam, et Ægyptum, tanquam Apocalypseos
locustae, sese diffuderunt, et praecipue in Sceti, siue
Staitide Ægypti Nomo siue praefectura, vt Sozo-
menus liber 6.cap,7. tradit.
Monasteria vero in vrbibus etiam furiose eri-
gi coeperunt Anno Domini 700. et postea Velut
autem scholae quaedam aedificari primùm coepe-
runt, et velut officinae literarum in summa totius
mundi barbarie: quae per Gothos, Vandalos,
Hunnos, et Erulos inducta fuerat. Vnde Iuo scri-
bit in Iustiniano Florum quendam Gallorum

220AD I. PAVL. AD TIM.
Francorum procerem prope Aurelianensem ciui-
tatem coe nobium sancti Benedicti condidisse, v-
bi Maurus ipsius Benedicti discipulus, vt ait Sa-
bell. Ennead. 8 lib 2. docuerit, et Floriacenum Mo-
nasterium adhuc hodie appellatur. Certe ab hoc
vitae instituto prorsus nunc nostri Monachi de-
generarunt, quorum coenobia, non sunt literarum
officinae, sed harae porcorum, et pascua hominum
cantillando viuentium, more cicadarum. Ta-
men postea vsurpatum est, vt poenae loco in Mo-
nalteria detruderentur nomies inertes, scelera-
ti et immorigeri, et tonderentur, vt ex historiis
praesertim Francogallorum apparet, et Grego-
rio Turonensi.
Quis autem vsus fuerit istorum hominum varie
quesitum est, quae item regulae.
Ac regulae vt Nicephorus ait liber 9. cap.14. hae
primae erant, vt omnia essent libera, votum au-
tem perpetuum ista professio non haberet: adeo
vt nec ciborum, nec ieiuniorum certa tempora
et indicta essent, sed quantum vellent ederent, et
biberent, et operarentur: item quando vellent,
ieiunarent. Atque ita Pachoimus primas regulas
instituerat. Sequuti sunt alii qui restrinxerunt illam
libertatem. Ac primum in vestitu: post autem in cibis.
Qui primus autem institota ista scrupulosius et mi-
nutius vel explicasse vel tradidisse censetur, est Ba-
silius, siueiis est, qui Magnus dicitur: siue alius, eó-
que recentior. Ergo quoad habitum, cucullis sunt
vsi sumpto more ab Ægyptiis Monachis, vt Cas-
sia.scribit. Melotis item. i. ouilibus vestimentis,
et vilibus pannis, Colobiis lineis ad imam vsque
cubiti partem pertingentibus, vt expeditas ad

221CAEVT IIII.
operandum manus haberent, Cilicio, et Succin-
ctoriis siue subligaculis, et pelliceis, quae lineo co-
lobio operiebantur, vnde superpellicea dicta, Gal.
des superplis. Colores in habitu varios habuere, et
gestauere: calceamentorum nullus inter cos, vt-
pote in calidis regionibus primum habitantes,
fuit vsus, vt Cassianus docet. Quoad ipsam autem
corporis eorum formam, comas alebant et bar-
bam resecabant, contra quam tamen Epiph.hae-
res. 8o. decorum viris Christianis esse censet. Bar-
bam enim μορφην ἀνδεος vocat, et in concilio Car-
thaginensi clerici barbas radere veriti sunt: sed
non sunt Monachi de numero clericorum. Ac-
cincti semper lumbis incedebant, et pecunias cu-
musare vetabamtur. Nupins stem et festiuitati-
bus interesse prohibebantur. Operari autem iu-
bebantur quotidie, id est, in agro aliquid fode-
re, aut arare, aut ferre, vt victus vel ipsis vel toti
sodalitio in quo viuebant, superesse posset.
Praecepta quoque in ciborum delectu et ge-
nere contra Pauli regulam illis instituta sunt. Alii
enim herbas tantùm, alii oua, alii pisces: alii o-
mnia comedere permittuntur. Ieiunia tamen
quaedam illis ad certam mensuram et dies certos
praescripta fuerunt: et mirum silentium, quod non
est hodie in nostris Monachis, cùm nusquam
inuidia et murmur maius frequentiusque locum
habeat, Denique nulli Monacho esse sine cella
licuit, ne velut piscis siue aqua viuere existimare-
tur. Hae sunt nugae, sed potius hae sunt superstitio-
nes et idololatricae caeremoniae, in quibus hoc vi-
tae institutum, et Christiana (si Deo placet) sancti-
tas fuit tandem, abolitis verae sanctimoniae prae-
ceptis, collocata.

222AD I. PAVL. AD TIM.
Quasi illa in his externis etἀδιαφόρσις rebus insit:
quae in mentis renouatione, vetefis hominis de-
positione, et noui susceptione posita est, in fide
Christi, in charitate proximi, in omni internae et
externae immunditiae expurgatiohe. Sed ita ho-
mines sibi praestigias istas fecerunt, vt aliud quid
esse sanctum, quam istam viuendi rationem non
arbitrarentur. Denique isti homines et seditionum
in Ecclesia magnarum authores fuerunt, vt Eua-
grius liber 3.cap 32. totaque historia Ecclesiastica
docet: et pessimorum errorum tum ipsi inuento-
res, tum propagatores, veluti Messalianorum,
Antropomorphitarum, Pelagianorum, Iudaeo-
rum, Abelonitarum, Samaritanorum. Quod non
tantum teitatur I'neodorit.nb reap.1 Histor. sed
ipsa rerum veritas et experientia: cùm nulli alii
sint hodie Antichristi, totiusque Papisticae perfi-
diae maiores patroni, et fulcimenta, quam tota i-
sta Monachorum factio et coitio.
Sed quaesitum est, cuius in Ecclesia vsus fuerint
isti homines. Respond. Certe nullius, cùm nec
Presbyteri, nec Diaconi, nec Episcopi essent. Itaque
de se vere illi istud Horatianum dicere possunt.
Nos numeri sumus. et fruges cousumere nati.
Proci Penelopes. nebulones, Alcinoique.
Mionaeni officia populo celebrare non possunt.
Monachus officium plangentis habet, non docen-
tis. Ergo nullum munus Ecclesiasticum gerunt,
sed nec gerere, quatenus Monachi sunt, debent
aut possunt, non concionari apud populum: non
Sacramenta administrare. Claret enim et certum
est, ait Bernardus, quod publice praedicare Mo-
nacho non conuenit, nec Sacramenta admini-

223CAPVT IIII.
strare, quia ne clericorum quidem loco et nume-
ro censentur. Nullam enim in Ecclesia vocationem
legitimam habent Monachi, vt est in cano. Alia
est causa et cano. Nemo potest 16. quaest.1. et a-
pud eundem Bernardum epist.42. labor et late-
brae, ait, et voluntaria paupertas, haec sunt Mona-
chorum insignia, haec vitam solent nobilitare Mo-
nasticam. At, Audite nostri seculi Monachi, vestri
oculi omne sublime vident, vestri pedes omne
forum circumeunt: vestrae linguae in omnibus au-
diuntur conciliis: vestrae manus omne alienum
diripiunt patrimonium. Quod si Monachorum
sceleratissimam vitam pingere aut narrare vellem:
nulla mihi Ilias satis esset. Sed quaero, cuius pri-
mum rei et vtilitatis gratia hoc vitae et hominum
genus institutum, inuentum, et productum fuit?
Respondeo ego quidem, Nullius. Nam in canon.
Generaliter 5 Hoc idem 16. quaest. 1. Abbatem
quemlibet et cuiuslibet Monachorum coetus prae-
fectum simplici ostiario Ecclesiae postponendum
esse et subiiciondum aperte responsum est, dura-
uitque vsque ad Syricii Papae spurcissimi tempo-
ra, vt Monachi Monachi simpliciter manerent,
clerici autem nullo modo fierent, non praedicarent,
non celebrarent officia in Ecclesia. Postea vero
paulatim gens ista, instar locustarum, e suis deser-
tis, et e suo coeno velut ranae emergere coeperunt,
et tandem effecerunt, vt speciali priuilegio (sed
toti ordini a Bonifacio quarto, vt alii volunt: vt
autem alii, ab Innocentio secundo concesso) qui-
libet Monachus Sacerdos et sacrificulus fieri
possit et Doctor, et praedicator, et Sacramentorum
administrator de consensu Abbatis, et Episco-

224AD I. PAVL. AD TIM.
pi, et curionis, in cuius paroecia ista agit. Ex quo
postea factum est, vt in maximas Ecclesiae
Papisticae dignitates, veluti Episcopatus, Archie-
piscopatus, Papatum denique ipsum, isti cra-
brones et locustae inuolarent, et iam ipsius Papi-
smi solae columnae restarent. Quo hominum ge-
nere nihil habet vniuersus orbis pestilentiosius,
superstitiosius, impudentius, audacius, crudelius,
ambitiosius, aut denique magis auarum et rapax.
Hoc autem omne vitae institutum quam procul
absit a Pauli praecepto, et ἀσκύσει, cuius hic mem-
tionem facit, vident omnes: imo vero vt nihil
quicquam cum Dei verbo consentaneum habeat
sed potius mortis Christi beneficium, et nostrae
coram Deo iustificationis causam (quae in vno
Christi sanguine est) ad cibos et colores vestium
merasque superstitiones et blasphemias transfe-
rant, in hac Euangelii luce intelligunt omnes, vt
mihi non duxerim necesse diutius ista refellere,
quae vel indicasse satis est ad refutasse. Redi-
mus igitur ad Paulum nostrum.
9
Fidus est hic sermo, et dignus qui o-
mnibus modis recipiatur.
Commendatio superioris doctrinae ab vtilita-
te et illius praestantia. Tum enim fidelis est haec do-
ctrina: tum vero omnibus vtilis, qui illam audiunt,
illique credunt. Praecautio quoque et praemunitio
quaedam haec esse videtur aduersus varias animi du-
bitationes, quae ex superiori doctrina solent oriri.
Tantum.n. abest, vt fideles felices iudicentur, vt et
miseri et probrosi passim et vulgo esse censean-
tur. Quod iudicium falsum esse pronuntiat hoc loco

223CABVT IIII.
Spiritus sanctus et seq. versiculo. Quae sit autem
sententia huiue oracomo uoproapehv. 15. fusius
ex posuimus.
10 Nam idcirco etiam fatigamur, et
probris afficimur, quod speremus in Deo vi-
uo, qui est conseruator omnium hominum,
maxime vero fidelium.
Occupatio est, quae per digressionem iniecta
est, ne superior illa pietatis commendatio falsa
esse censeatur, propter varios rerum euentus et
duram piorum sortem, quae in hoc mundo pror-
sus misera esse apparet et afflicta, tum in corpore
ipso, tum in honore. Respondet autem et negat eam
sortem Paulus propterea esse miseram et infeli-
cem existimandam, idque respond. propter Cau-
sam propter quam patiuntur, pii: et Exitum, qui
cernitur, et inde speratur. Acfinis siue causa,
propter quam pii affliguntur, praeclarissima est.
Est enim pietas et ipsa doctrina coelestis, et spes
in Deo viuo, non in idolis, qua nihil melius.
Exitus etiam laetus et felix est. Id quod pro-
bat argumento sumpto a minori ad maius. Deus
enim, qui omnium hominum est conseruator, mul-
to maxime suorum et fidelium custos est et libera-
tor. Haec est summa totius doctrinae Pauli. Dispu-
tat Chrysost. atque ambigit, vtrum vox συτὴρ hoc
loco referri ad vitam, et salutem aeternam debeat.
Sed hic non potest. Neque enim omnes homi-
nes vitam aeternam consequuntur, sed soli fide-
les, quanquam tamen omnium est custos, conser-
uator, et benefactor Deus, vt est Ps.36. quatenus
nempe omnium hominum est creator et opifex.

226AD I. PAVL. AD TIM.
Spem autem coniungit cum doctrina Paulus,
cùm ait (quod speremus in Deo) quia haec cogni-
tio, quae Per fidem et Euangelium a nobis habe-
tur, non est euanida quaedam phantasia de Deo,
sed est huiusmodi agnitio, quae spem, eamque cer-
tam in Deo nobis afferat, et inserat. In quo differt
a reliquo cognitionis genere. Nam aliae sunt tan-
tùm in animo et intellectu versantes cogitatio-
nes, neque cor hominis mouent, afficiunt et
mutant, haec vero etiam in corde ipso est certi-
ssima fiducia, quod afficit et inclinat ad Deum
amandum, eiusque promissiones certissime spe-
randas et expectandas, vt est in cap. 5. Epistolae
Pauli ad Romanos. Sed et vox naec speramus pro
credimus posita videri etiam hoc loco potest.
11 Haec denuntia et doce.
Commendatio superioris doctrinae ab vtilita-
te, quae ex illius praedicatione colligitur. Est e-
nim haec vtilis doctrina, cuius praedicatio est sic
a Paulo praecepta, vt et saepius inculcetur, et Pro
imperio et potestate ministerii Euangelici pro-
ponatur, vti Dei ipsius vox. Ergo comparatione
quadam superiorem doctrinam magni esse in
Ecclesia momenti docet probatque. Nam
etsi alia capita doctrinae doceri a pastore debeant:
hoc tamen doctrinae caput, per quod falsus Dei
cultus oppugnatur, inanes caeremoniae et super-
stitiones euelluntur, saepissime et frequentissime
repeti, doceri, ac inculcari debet. Atque hoc fa-
ciendum esse affirmat Dei spiritus, id est, doctor
ille, qui optime nouit, de quibus sedulo et saepius

227CAPVT IIII.
edocendi et commonefaciendi sumus. Quo mi-
nus nobis molestum aut fastidiosum esse opor-
tet, si saepe saepius in Ecclesia hanc eandem do-
ctrinam a pastoribus audiamus, quia maxime no-
bis est salutaris. Paulus Philip.3.vers.1. dicit tutum
et vtile esse, vt eadem nobis saepius repetantur.
Idem docet et affirmat Petrus in 2. Epist. cap.1.
vers.13. Vnde vae delicatis hominum auribus, qui
abusus doctrinae et superstitiones Papisticas nun-
quam a concionatoribus Euangelii taxari vellent.
Denique ex hoc splo apparet, eam maxime a
pastoribus doctrinam proponendam, quae neces-
saria est, et vtilis: non autem quae inutiles et vanas
quaestiones habeat.
Colligit vero ex hoc Pauli dicto Chryso. du-
plex esse pastoris munus in proponendo Dei ver-
bo pro rerum, quas tractat, et personarum, apud
quas agit, ratione, nimirum vt Doceat, et Ea quae
sunt obscura, et Eos, qui sunt obsequentiores. Item
Denuntiet, propotestate et imperio sibi a Deo
dato, Ea, quae omnes concedunt esse vera, Eis, qui
sunt contumaciores et magis rebelles. Quod cer-
te verum est. Debet enim pastor nonnunquam
increpare et virga.i. seuetitate vti, ve ait Paulus
1. Corinth 4.vers.21. et 2. Timoth.4.
12 Nemo tuam iuuentutem despiciat,
sed esto exemplar fidelium in sermone, in con-
uersatione, in charitate, in spiritu, in fide, in
puritate.
Νοθέτησις. Admonet enim qua ratione et gra-
uitate superior doctrina sit a Timotheo propo-

228ADII. PAVL. AD TIM.
nenda ac illi ipsi sit in omni ministerii Euangeli-
ci quod obibat ratione conuersandum et agen-
dum. Adeo vt etiam haec praecepta ad reliquos
pastores pertineant, qui nobis in Timotheo, tan-
quam in perfecti ministri idea, a Paulo depicti
proponuntur. Est vero hic locus etiam tacita re-
gressio ad superiùs institutam disputationem de
officio veri et Euangelici pastoris, quam et hoc,
et sequenti capite persequitur. Haec est igitur ra-
tio ordinis, ne putemus hoc scriptum Pauli esse
scopas dissolutas. Quod Athei obiiciunt. Summa
vero huius doctrinae eo pertinet, vt doceantur
pastores superiorem doctrinam reuerenter et
grauiter tractandam esse: et in reliquis ministerii
et muneris suipartibus ita illis esse conuersandum,
vt nemo eos, quantunuis aetate iuuenes, despi-
ciat vel contemnat: sed sint totius gregis exem-
plar in Verbis, et factis, et in Doctrina, et in vita,
Videri autem potest non ad omnes in vniuersum
verbi Dei ministros pertinere haec Pauli exhorta-
tio: sed ad eos tantùm, qui adhuc iuuenes sunt:
neque dum sibi per aetatem eam authoritatem
compararunt, per quam sint populo commenda-
biles et venerandi, quales sunt adolescentes ad-
Auc pastores, et nondum prouectae aetatis. Sed cùm
etia iiilius fionorentur, qui, quanuis aetate grandae-
ui, moribus tamen sunt iuuenes, certe ad senes etiam
haec praecepta pertinent, ne hi ipsi in ea aetate pro-
pter morum dissolutionem contemnantur, si idem
agant, quod homines moribus iuuenes et proter-
ui, et lasciui et leues. Quae certe vitia adolescentiam
sequi et comitari solent.
Dicit Paulus reóreroe, id est, Iuuentutis. Differt

229CAAVT IIII
haec aetas, a Pueritia, Adolescentia, Virili ma-
turaque aetate, et Senectute. Est enim iuuentus
post adolescentiam, et ante virilem aetatem velu-
ti a decimo septimo anno aetatis ad vicesimum
quintum, intra quos annos existimo tunc fuisse
Timotheum: quemadmodum adolescentia est
post pueritiam, et ante iuuentutem a septimo anno
aetatis ad decimum septimum. Sic Pythagorici distin-
xerunt vt apparet ex Laertio liber 8.in vita Pytha.
gorae etsi plures annos cuique aetati tribuit. Solon
Atheniensis in epigrammate distinguit hominis
totam vitam in septem aetates. Sed Ioannes in pri-
ma Epistola cap.2.vers.13. et 14. tres tantùm con-
stituit. Nos nostram distributionem sequimur, ex
qua curus tunc atatis iuerit Timotneus intelligi
potest, et quantis in ea aetate Dei donis, et iis qui-
dem summis et egregiis, ornatus fuerit. Id quod
etiam apparet ex secunda Epistola ad eundem et
ad Philip.2.vers.18.
Remedium autem per subiectionem affert
Paulus, per quod efficiatur, ne vlla pastoris aetas
contemni vel possit, vel debeat. Est autem si illi
se exemplar caeterorum fidelium praebeant in vi-
ta et doctrina. Igitur ex hoc loco colligitur iuue-
nes eligi posse in ministros, si iis Dei donis excel-
lant, quae ad tantum munus requiruntur. Supra
cap.3 vers.6.diximus, quae aetas olim cuique mu-
neri Ecclesiastico exercendo praescripta fuerit a
Synodis vt hic repetere nihil sit necesse. Sed apo-
logo lepidissimo docet Æsopus non semper ca-
nitiei et barbae inesse sapientiam.
Describit autem fusius Paulus illa duo, quae
diximus, id est, quibus in rebus pastores gregis ex

230AD I. PAVL. AD TIM.
emplar, vt ipse cum Petro 1.epist. cap.5. loquitur
esse debeant. Ac primum summatim quidem in-
quit, ἐν λόγο id est, Verbis siue dictis, ἐν ἀναςροφη
id est, Conuersatione et factis, toti gregi praeluce-
re pastorem oportere. Postea vero quasdam vir-
tutes addit, ex quibus distinctius haec duo paran-
tur et docentur: et tum vitae, tum ipsius linguae
vera reformatio oritur, tanquam ex ipsis fonti-
bus. Obiter dixerim hoc genus dicendi esse ἀσόνθε-
τον, quod maiorem vim habet, et facit, vt singula
diligentius perpendantur a nobis. Ergo inter
cas virtutes praecipue commemorat Paulus, Cha-
ritatem, cui subiicit Spiritum siue zelum. Cha-
ritas autem hic tum ea, quae in Deum, tum in pro-
ximum est, significatur, cui subseruire debet spi-
ritus ipse, id est, feruor animi: atque illa etiam do-
na, quae Dominus cuique fidelium donat et con-
cedit, charitati ancillari oportet. Deinde addit,
charitati suum fontem, nempe Fidem, cui subiicit
Puritatem siue Castitatem. Ergo fides haec non
tantùm est doctrina, vel cognitio: sed etiam ipsa
in Dei promissiones per Christum acquiescens
assensio et voluntas, quae parit ex se tanquam v-
berrimum fructum ἁγνείαν, id est, castitatem. Haec
autem castitas non tantùm abstinet alieno thoro,
et libidine lasciua: sed omni vitae impuritate, quae
Christianae sanctitati contraria est. Ex his igitur
quatuor fontibus pene omnis vitae fanctitas re-
formatio et exemplum nascitur. Ergo vanae illae
Episcoporum commendationes ex insulis, lituo
siue pedo chirothecis, annulis, cothurnis, sanda-
liis, et caeteris huiusmodi nugis facessant, quae in

231CAPVT IIII.
insignia, ornamenta, et testimonia dantur, et so-
Ienniter gestantur.
13 Interim dum uenio, attende lectio-
ni, exhortationi doctrinae.
Α’κολύθησις est. Nam sequuntur variae exhor-
tationes, quas muneris Ecclesiastici dignitati con-
sentaneas esse vidit Paulus, et necessario adden-
das. Ex his autem quantum sit hoc onus, quan-
que sedulo capessendum et diligenter exercen-
dum intelligere certe debemus, ne segnes so-
cordesue ipso Episcopatus titulo, vel fastigio tur-
gidi et insolentes, vel etiam reditu et bonis contenti
torpeamus. Sunt enim hae cohortationes, tot Spi-
ritus sancti aduersus pastores negligentes et mu-
neris sui grauitatem non apprehendentes fulmi-
na vel tonitrua. Neque enim tam Timothei gra-
tia dicuntur ista, quam omnium pastorum, quo-
rum verissimam et optimam ideam nobis in Ti-
motheo format et pingit. Denique si tam ardens
in Dei metu et tantus vir Timotheus iis stimulis
eguit, quid nos? et quot quantisque exclamatio-
mious et puneturis smus cxcitanun Est autem
hic exhortationis et admonitionis locus non vnus,
sed quadruplex. Omnes quidem eo tendunt, vt
sedulo et diligenter pastores suo muneri inten-
dant et incumbant. quilibet tamen locus exhor-
tationis habet quoddam peculiare et necessario
considerandum.
Prima igitur haec est exhortatio et admonitio,
attendendum et assidue versandum Ministro Euan-
gelico in Sacrae scripturae lectione. Vox enim, le-
ctionis, generaliter hoc loco enuntiata ad Sacrae
....

432AD I. PAVL. AD TIM.
scripturae tamen lectionem specialiter restringi
debet, quia non simpliciter hoc requirit a pasto-
ribus Paulus, vt aliquid legant quodcunque tandem
sit, sed vt facrum Dei verbum euoluant. Hanc
esse Pauli mentem apparet ex fine, propter quem
attendendum lectioni docet, nimirum vt pastor
Doceat gregem suum, et Exhortetur, quae sunt
duae muneris Ecclesiastici partes praecipuae. Do-
ctrina, tum in Verorum dogmatum traditione, et
Falsorum refutatione posita est. Quorum neutrum
nemo facere, nisi apprime et abunde verbo Dei
instructus et diligenter in eo versatus potest, cùm
ex eo vno fonte et veritas Dei fit haurienda, et
mendacium illis armis oppugnandum, illóque
gladio iugulandum Actor. 18.vers.28.
Exhortatio est in Bene iam currentibus con-
firmandis, Improborum acri reprehensione: de-
nique in frigidis excitandis. Illi autem stimuli:non
nisi ex Dei promissionibus et minis, addi pos-
sunt. Haec igitur omnia Dei verbo continentur,
quod idcirco et versandum et meditandum est
diligenter. Ergo non satis est Episcopos et pasto-
res quaedam legere ( nam nec fabulas Poëtarum,
nec vanas et inutiles Philosophorum scriptita-
tiones terere debent, aut iis immorari) sed opor-
tet eos Dei verbum scriptum assidue contrecta-
re. Vt autem ad Pharisaeorum scripta et scholas
non remittit suum Timotheum Paulus, neque
nos etiam ad Scholasticorum et Sophistarum Sor-
bonistarum Academias reuocandi sumus, vt veri
Theologi euadamus: sed ad sacrum Dei ver-
bum et ad eos scholas, vbi illud pure docetur.

233CAPVT IIII.
membranas, in quibus aliquid descripserat priua-
tae memoriae causa, sibi Troade afferri vult Similis
locus 2. Pet.1.V.19. Dissimilis Mat. 10.v19. Respo.
Christum quidem nolle pastores esse in legendo Dei
verbo negligentes: terreri tamen nos non vult
vel conspectu vel doctrina vel fama nostrorum
aduerfariorum, cum ipse nobis sit suo spiritu po-
tentissime affuturus, et quae ad conuincendos ve-
ritatis Dei hostes necessaria sunt suggesturus.
Addit Paulus, donec venio. Quae limitatio non
excludit tamen reliquum tempus, quasi praesen-
te Paulo Dei verbum contemnere Timotheus
debuerit. Nec facit pastorum, et praeceptorum
nostrorum magna et excellens doctrina, vt in
Dei scriptura euoluenda fiamus desidiosiores: sed
contra nos magis illorum egregiae dotes debent
excitare, vt quae illi proponunt doctissime, ad ex-
emplum Thessalonicensium, cum scripto Dei
verbo conferamus, diligentiusque et lubentius
a tantis viris ediscamus.
Denique quod nullum tempus praescribit Pau-
lus, ac ne longissimum quidem, post quod cessa-
re debeat a studiis Timotheus, ostendit nos per
totum vitae tempus proficere posse: tamen non
facit, vt videatur inepta çertorum annorum cer-
tique spatii definitio, intra quod tum Theologiae:
tum aliis artibus et facultatibus sit studendum, o-
peraque ponenda, quanquam potius ex ipso cu-
iusque profectu id diiudicandum est, qui apti sint
ad ministerium vel gradum adipiscendum, quique
plurimùm profecerint, quam ex ipso temporis
curriculo et spatio, quo versantur in Academiis.
Quod autem quidam putant, et ex hoc loco col-

254AD I. PAVL. AD TIM.
ligunt fuisse scriptam hanc epistolam, cùm Pau-
lus in Syriam postremum venturus esset, non vi-
deo nauere lacio hihum argumentum et funda-
mentum.
14 Ne negligito donum quod in te est:
quod datum est tibi ad prophetandum, cum
impositio ne manuum presbyterii.
Secunda exhortatio ab officio vel fine donorum
Dei, quam amplificat etiam a circunstantia, eaque
duplici nempe a Doni Dei excellentia, quo prae-
ditus erat Timotheus, et Prophetia quae de Ti-
motheo praecesserat, quod vtrunque delebit et
deturpabit Timotheus, nisi suo muneri diligen-
ter operam nauet et impendat. Eodem vero mo-
do debet quisque animaduertere, quae a Deo do-
na peculiaria acceperit, ne apud ipsum otiosa et
infructuofa lateant, aut inutilia maneant, et de-
fossa: sed vt illa in Ecclesiae vsum communem,
propter quem illa talenta data sunt a Domino,
conferantur.
Similis locus Matth.25.vers.14.1. Pet. 4.V.1o.
Quo autem maiora sunt Dei dona erga nos,
eo diligentiores in caeteris lucrandis esse debe-
mus, ne illa apud nos otiosa iaceant, vel rubigi-
nem contrahant. Nam cum foenore a Deo repe-
tentur.
De Prophetia autem, quae de Timotheo prae-
cessit, quod dicit hoc loco Paulus, etsi quidam sic
explicant, quasi finis illius Dei doni ostendatur:
non autem vlla insignis praedictio' Dei et testimo-
nium de futuris! in Timotheo donis antegressa
sit:ta men malo accipere:vti supra 1.vers.18. et 2.

235CAPVT IIII.
Timoth.1. vers.6. Explicatum autem est a nobis
supra eo ipso cap.1.vers.18,
ΣάριQμα autem dixit Paulus, non χe Quα, ne quis
hebes Papista putet chrisma, quo ipsi superstitio-
se vtuntur ad suos Sacerdotes et Episcopos vn-
gendos et inaugurandos, hic esse a Paulo com-
memoratum et quaesitum.
De impositione manuum infra, vti et de voce hac
Presbyterii, quae coetum significat Presbyterorum,
contra quam sentit Erasmus: putat enim ille E-
piscopatum significari hoc loco, et finem designari
non instrumentum et modum, quo vocatus est
Timotheus: infra dicetur cap.5.vers.22.
Hic locus commendat authoritatem Presby-
terii, et vocationes ordinarias, quae hominum mi-
nisterio fiunt, quam qui maxime, ne quis praetex-
tu ingentium donorum et egregiae suae doctrinae
in Ecclesiam intrudat ipse sese, cùm Timotheus
tantus vir etiam de quo praecesserant spiritus Dei
apertae prophetiae, tamen ordinario modo desi-
gnatus sit minister et praeco verbi Dei.
15 Haec exerce, in his esto: vt tuus profe-
ctus manifestus sit inter omnes.
Tertia admonitio de ipsa operis difficult ate,
vt ea perspecta diligentius pastores suo muneri in-
cumbant. Habet autem summos stimulos ipsa
styli, quo Paulus vtitur, ratio, meditare (ait) in his
esto. Vrget enim pastores ne alibi diutius aut lu-
bentius occupentur, quam in hoc munere suo,
tanquam in sua Sparta exornanda. Ergo damnan-
tur ex hoc Pauli dicto pastores omnes, qui in iis,

430AD I. PAVL. AD TIM.
quae propria sunt sui muneris, perfunctorie et na-
τιργως versantur: in aliis autem rebus, quae pro-
prie ad eos non pertinent, serio, assidue et diligen-
tius insunt eaque satagunt. Faciunt enimη̃ργον πά-
ἑσργον: et πάρεργον ἐργον, vt ait Prouerbium vetus,
contra exemplum Apostolorum, qui cùm se vi-
derent a vero sui muneris officio propter curam
mensarum distrahi et auocari, quanquam ea res
et sancta erat et pia, tamen voluerunt se ea cura
leuari, vt liberius meliusque veris et potioribus
exercitiis suae vocationis inseruirent ac incumbe-
rent. Nec valet haec quorundam pastorum, qui
sunt πολυπράγμονες excusatio, quod Reipubl. com-
moditas, et ratio postulet, vt in istis ciuilibus et ex-
traneis rebus ipsi versentur, et occupentur. Facit
enim haec ratio, vt hodie quidam Episcopi potius
sint militares Duces, vel Praefecti aerarii: vel fo-
renses iudices, vel Cancellarii regni, vel Consili arii,
regni, quam pastores, ministri et praecones verbi
Dei coelestisque doctrinae, et pabuli gregi suo di-
spensatores. Denique quid illi Episcopatus est a-
liud, quam reditus quidam pinguis et opulentus
vel ad fruendas voluptates, vel ad familiae onera
sustinenda, quae ampla est, interea dum aliis ne-
gotiis vacant, quae tamen ab Episcoporum mu-
nere, sunt alienissima?
Μελέτα Meditatio non est leuis quaedam co-
gitatio, sed assidua et frequens eiusdem cogitatio.
nis repetitio, cura, et mentis volutatio, vt aptio-
res ad id, quod meditamur, fiamus. Sed non so-
lum horum praeceptorum cogitationem requirit
Paulus, imo vero etiam executionem et praxim,
ne contemplatiuae vitae homines hinc sibi patro-

237CAPVT IIII.
cinium quaerant. Ex hoc etiam ipso ostenditur,
quam sit difficile et arduum hoc ministerii opus,
quocirca diligenter est in illud iincumbendum.
Profectus tuus) Est finis quem in munere suo
faciendo spectare debet pastor Euangelicus, nen-
pe propagatio Dei gloriae, et ipsiusmet Ecclesiae
mnalor in dies prorectus et incrementum. Itaque
vocem, Profectus, non refero ad personam Timo-
thei:sed ad Ecclesiam potius,
Manifestus sit) Quid si nullus profectus, nul-
Ium incrementum Ecclesiae appareat, estne pro-
pterea pastori desperandum. Estne etiam ipse
semper propterea, vt deses et negligens damnan-
dus? Respond. Hoc quidem lugendum esse, sine
vllo profectu praedicari Dei verbum:si tamen pa-
stor quantum in se est, syncere pascat gregem
suum, vigilet, in eo sit totus, et officium faciat,
neque illi desperandum esse:neque eum, vt negli-
gentem, damnandum l Pet.5.verl.2.
16 Attende tibiipsi et doctrinae: persi-
ste in istis, id enim si feceris, et teipsum ser-
uabis et eos qui te audierint.
Quarta exhortatio a fructu huiusmodi labo-
ris, et eo quidem vberrimo. Est autem is fructus,
salus animarum, tum in Pastore ipso, tum in Gre-
ge et Ecclesia. Quod vt fiat vult Paulus vt quili-
bet pastor Euangelicus, Attendat sibi, et Persistat
in officio. Attendat autem, id est, diligenter vi-
deat, et non perfunctorie consideret, et Qualis i-
pse sit in sese et moribus, et Qualis sit ea doctri-
na, quam docet gregem Domini: vt si quae vitia

230AD I. PAVL. AD TIM.
vel in sese:vel in sua doctrina inesse animaduertat
corrigat, et emendet. Denique ea vitia potius a
leiplo, quain ab anis difcat, ne videatur negligen-
ter aut perfunctorie officium suum facere.
Persistat vero, id est, continuet, neque fatige-
tur aut fathiscat, neue susceptum semel opus pro-
pter infinitas pene molestias deserat. Id enim est
non modo leuis animi: sed etiam infidelitatis et
diffidentiae de Dei misericordia signum verissi-
mum. Ergo perseueret, quantunuis difficile opus
hoc videatur.
Finis tandem et fructus suauissimus, atque
adeo salutaris sequitur, salus nimirum ipsius pa-
storis dum in munere suo obeundo fideliter Deo
paret. Habent enim in eo ipso optimum miseri-
cordiae Dei erga se testimonium pastores, quia
opera bona sunt nostrae adoptionis et aeternae sa-
lutis certa testimonia et indicia, praesertim quae
in cuiusque vocationis opere implendo et obeum-
do apparent 1. Timoth.2. vers.15.
Ipsius quoque gregis salus consequitur, quia
ea ratione et per ministerium Euangelii Domi-
nus adducit suos ad salutem. Vnde Ministri Euan-
gelici sunt salutis hominum ministri et organa.
Deus autem ipse est illius author et causa. Eadem
phrasi alibi quoque vtitur scriptura, vt Iacob5.
vers.21. Prouerbus 23. vers.14. Haec autem magna
laus est ministerii Euangelici, per quod seruari
dicimur, vti quod operarii cum Deo iidem mini-
stri vocantur 1. Corinth.3.

V.
239CAPVT
CAP. V.
SENIOREM ne increpato, sed
hortare ut patrem, iuniores vt fra-
tres.
Μετάβαζις. Transit enim, et ordine quidem Paulus,
a doctrina ad mores, cuius vtriusque rei cura ad
veros pastores et Ecclesiae praepositos pertinet.
Sed prius de vitiis, quae doctrinae ratione obre-
punt, et haereses dicuntur, fuit dicendum. Postea
autem de morum vitiis, et eorum emendatione,
quam hoc loco persequitur, vti et in Epistola
posteriori ad hunc ipsum Timotheum, et ad Ti-
tum cap 2. Dicitur autem alio nomine haec cor-
reptio et emendatio, censura Ecclesiastica, quae
potestatis clauium pars est. Sic autem et hoc loco
et alibi loqui videtur Paulus, vt vni episcopo eam
tribuat, non autem toti ipsi Ecclesiae, non item
coetui et senatui Presbyterorum. Id quod perpe-
ram intellectum duplicem errorem peperit. Pri-
mum eorum, qui totam Ecclesiae ipsius iuris-
dictionem vnius tantùm personae, id est, Episcopi
arbitrio vindicarunt et asseruerunt, ex quo ipso
inducta est postea superba Episcoporum tyran-
nis. Alterum eorum, qui vt hunc errorem cor-
rigerent, ipsi secundum induxerunt, et ad vniuer-
sam, quam vocant, Ecclesiam, id est, ad singulos
de Ecclesia hanc potestatem retraxerunt, et ita
per malum malo mederi studuerunt, malo nodo
vt est in Prouerbio, malum cuneum quaerentes.
Denique inciderunt in Scyllam, dum cupiunt vi-

240AD I. PAVL. AD TIM.
tare Charybdin. De quo toto argumento et t-
tilissimo, et futurae disputationis sequentiumque
toto hoc capite praeceptorum fundamento nobis
aliquid est dicendum. Est autem hic status causae
et controuersiae (quae etiam non his nostris tempo-
ribus acerbe a quibusdam agitatur) Ad quos
nimirum Ecclesiasticae censurae ius et potestas
pertineat. Hoc enim pro concesso sumimus, quod
tota docet scriptura, cùm vitae sancte et honeste
instituendae gratia, et vt Dei gloriae inseruiamus,
scriptura et doctrina coelestis nobis praedicetur,
omnino necesse esse, vt aliqua sit Ecclesiae disci-
plina et turpium morum emendatio, per quam
homines tum in officio contineantur, tum, si se-
mel abducti fuerint, reuocentur. Nam qui Eccle-
siasticam disciplinam prorsus tollunt, quid aliud Eccle-
siae quam laruam nobis inducunt, et omnem pec-
candi effrenem licentiam probant? contra quos
Pral.0. et Tiebr.12.veri.6. d dietum Tertulliani
de Habitu virginum, item Cypriani liber 2.epist.7.
valere debet. Disciplina enim Ecclesiae, inquiunt
illi, et castigatio Ecclesiastica morum est fidei
custos, quam qui repudiant, fidem ipsam nomi-
ne tenus habent.
Secundo autem loco postulamus et sumimus
noe nobis concedi, quod est verissimum. Hanc mo-
rum correctionem et vitiorum emendationem,
quae Ecclesiastica iurisdictio et ius clauium dici-
tur, latissime differre et toto genere dissimilem
esse a ciuili et politica, quam vocant, iurisdictio-
ne, quae Magistratibus competit.
Tertio denique et hoc quoque tanquam ἀιτη-
ua praesupponendum est, quod alibi verum esse

241CAEVT IIII
probabimus, Deo dante, et iam ex parte docuimus
supra cap.3.ex veteri et bene constituta Christia-
nae Ecclesiae institutione, non vnicum Episcopum
id est, non vnam quandam duntaxat personam ad
regendam totam Ecclesiam electam et ordinatam
fuisse (id quod nunc fit in Papatu) sed plures si-
mul delectos, quibus Ecclesiae cura demandare-
tur, tum in iis quae ad doctrinam pertinent et
hi erant Pastores, et Doctores: tum etiam quae
ad mores, et Pauperum aerarium, quales erant
Pastores iidem, Presbyteri, Diaconi. Ex quo fit
vt a Tertulliano in Apolog. cap, 39. Rectores
Ecclesiae dicantur non duntaxat soli Episcopi,
sed cum illis etiam Diaconi, et Presbyteri, tan-
quam ipsorum Episcoporum collegae. Quod idem
in liber de fuga in persequutione confirmat, et in-
finitis pene locis Cyprianus. Atque etiam Augu-
stinus, veluti in Enchirid. cap.65.
Ergo his ita praemunitis quaesitum est. Vtrum
ad vnum tantùm Episcopum, vel delegatum ab
eo aliquem, ius censurae et emendationis morum,
(quae Ecclesiastica dicitur) eiusque cognitio tota
Fertineatean porius au prures. etuou li pertinec
ad plures, vtrum ad totum coetum Ecclesiae, an ad
singulos fideles qui sunt de eo coetu, an ad eos tan-
tùm qui Ecclesiae praefecti, Authores, ηγομένος, et
Praepositi dicuntur, quales sunt Presbyteri et pa-
stores simul, qui alio nomine dicuntur senatus Ec-
clesiasticus.
Ac primùm ad vnum duntaxat totam eam po-
testatem et cognitionem pertinere non posse pro-
bat Christi et Pauli dictum. Christus vult per-
uicaciam rebellium denuntiari et dici Ecclesiae,

242AD I. PAVL. AD TIM.
Ergo non vni tantùm, Matth. 18. vers.17. Paulus
quae geruntur in Ecclesia a Presbyterio fieri do-
cet, id est, a quodam coetu hominum. Ergo non
a solo illius Ecclesiae Episcopo, supra cap. 4.V.14,
Philip. 1.vers.1. Actor.11. vers.30. Deinde Eccle-
sia ipsa Dei transformaretur in regnum terrenum,
essetque iam Monarchia, non Aristocratia, si vnus
in ea dominaretur, et omnia solus ageret. Quod
fieri et esse vetant hi scripturae loci Matth.2o.V.25
1.Pet.5.vers.3. Hieronym. ad Rustic. penes coetum
Presbyterorum, quem vocat senatum morum, cen-
suram esse aperte scribit.
Denique mos ipse vetustissimus primae Eccle-
siae huic vnius dominationi in Ecclesia repugnat.
Nam omnia ex communi consensu totius coetus
praepositorum Ecclesiae geri solita fuisse, non v-
nius autem hominis duntaxat arbitrio, probant
hi scripturae loci, vbi congregata fuisse Ecclesia
dicitur ad res et negotia Ecclesiastica gerenda, et
decernenda et dispicienda Actof. 15. vers.4.22.
vers.3o. Ioan.9. vers24. Actor.21.vers.18. 1. Cor.
5.vers.4. 16.vers.3.
Nec in contrarium efficit quicquam eorum
ratio, qui omnia, quae tum in coelo, tum in terra
fiunt, ad vnum principium, non ad plura reuocari va-
riis exemplis docent, quae fuit ineptissimi cuiusdam
Itali et Veneti Cardinalatum ambientis recens
pro Papistica et Romana tyrannide in Ecclesia
tuenda defensio. Hoc enim verum esse concedi-
mus, et ipsam Ecclesiam vnicum caput habere
ipsi contendimus: sed Christum, non autem ho-
minem vllum mortalem, a quo capite, et eo qui-
dem vnico et summo, sunt caeteri, tanquam a sum-

243CAPVT V.
mo iudice, delegati, qui pastores in Ecclesia prae
ficiuntur. Et vt inter ipsos delegatos nullus sine
sacrilegio et laesae maiestatis crimine summi ma-
gistratus ius sibi vindicare potest: ita nec in Ec-
clesia vel vniuersa, vel particulari quisquam ius
summi pastoris et ipsius capitis sine aperta in
Christum blasphemia nomem sibi tribuere debet.
Quod item obiiciunt, olim sub lege fuisse inter
Leuitas vnum quendam summum sacrificatorem
et Sacerdotem, habet facile responsum. Quia cer-
tis figuris sub lege, Christi dignitas, vti Sacrificium
adumbrabatur, donec ipse apparuisset, fuisse vnum
quendam inter multos fratres summum Sacer-
dotem, qui Christi figura erat. Itaque fuit ea res
legalium caeremoniarum pars, quae omnes Christi
aduentu abolitae sunt, et quae sine piaculo a Chri-
stianis in vsum reuocari non possunt.
Nec efficit etiam quicquam haec quorundam
obiectio, qui idcirco purant ab vno quodam (cui
hae partes sunt totius Ecclesiae consensu deman-
datae) veluti Episcopo, aut ipsius officiali, censuram
Ecclesiasticam fieri, quia quod agit, vt delegatus ab
vniuersa Ecclesia agit, non vt priuatus. Delegatio
enim ista nunquam vel ab Ecclesia fieri, vel a
quoquam suscipi sana conscientia potest, cum
alium ordinem ad seipsam regendam instituere
Ecclesia ipsa vniuersa non possit, quam illum,
quem Christus et ipsius Apostoli praescripserunt,
et obseruari praeceperunt. Illi autem regiam istam
vnius in Ecclesia regenda authotatem, vti docui-
mus, siue per vsurpationem, siue per delegationem
institutam damnarunt. Neque enim vti homines
in rebus politicis, quae ad hanc corporis vitam

244AD I. TAVE. AD TIM.
pertinent, multa mutant, instituunt, corrigunt,
figunt et refigunt, idque iure et prudenter: ita in
ipsius disciplinae et censurae Ecclesiasticae essentia
immutare et nouare quicquam possunt, quia huius
disciplinae finis, et scopus animas spectat, et ad
earum gubernationem refertur, vtque ad poeni-
tentiam homines adducantur. Cuius rei cognitio,
efficacia, modus, ratio, et iurisdictio solius Dei
propria est, ei nota et relicta:nullius autem regis
aut coetus mortalium imperio aut prudentiae con-
cessa. Ergo immutare ipsius censurae et discipli-
nae Ecclesiasticae fundamentum (quale est, vt ex
Aristocratica fiat monarchica administratio Ec-
clesiae) nemo homo, quamuis Rex et Imperator
potest, ac ne vniuersus quidem ipsius Ecclesiae
coetus. Accidentalia quidem moderari possunt,
quae pertinent ad faciliorem istius disciplinae et cen-
surae vsum vel praxin. Atque eo sensu concedimus
formam disciplinae vel censurae Ecclesiasticae ean-
dem in omnibus gentibus constitui non posse.
Nempe cùm de accidentalibus, non autem essen-
tialibus vel disciplinae, vel censurae Ecclesiasticae
disputatur. Nam essentialia eadem vbique gen-
tium in Ecclesiis Dei esse debent: accidentalia
mutari et variari ex variis causis possunt. Ergo ad
plures illud ius, ea cognitio, et potestas gerendi
et decernendi et dispiciendi pertinet. Sed vtrum
sic ad vniuersam Ecclesiam, nimirum, vt suffragium
singuli de Ecclesiade qualibet re Ecclesiastica fe-
rant, vbi aliquis admonendus vel reprehendendus
erit. Res. Per solos Ecclesiae ηγεμένος et prepositos
eam potestatem oportere exerceri, etsi totius
Ecclesiae communis potestas est, et in ipsius coe-

245CAFVTV.
tus aedificationem a Christo concessa et relicta:
non solum autem praepositorum ipsorum gratia
aut ratione est. Atque nostra haec sententia,
cui multi obsistunt, plane est confirmanda, scili-
cet ad solos Ecclesiae praepositos eius iuris et po-
cortutin cacreitiuin pertieremon autem ad sin-
gulos de coetu et populo Ecclesiae. Probatur au-
tem his fere rationibus.
Primùm authoritate verbi Dei Actor.11.V.15.
21.et 22.Petrus et Paulus coram Apostolis et prae-
positis rationem reddunt sui facti, non coram v-
no quodam Episcopo: quanquam, si quibusdam
credimus, iam erat Iocobus frater Domini Hiero-
solymorum Episcopus. Non etiam singuli de Ec-
clesia in suffragia mittuntur. Sed coram praeposi-
tis Ecclesiae, qui Ecclesia vocantur, ea tota dispu-
tatio disceptatur. Petrus ipse priore Episto-
la cap.5.V.5. negat se vllum in coetum Domini
habere principatum. Iudaeorum mores tempore
Christi multa quidem in doctrina corrupta ha-
bebant: tamen veteris disciplinae et a Deo insti-
tutae vestigia retinebantur. Itaque cùm Christus
ipse suae vitae et doctrinae rationem redditurus si-
stitur, conuocantur Scribae, Pharisaei, principes
Sacerdotum, id est, praepositi Ecclesiae, totumque
synedrion: non autem solus summus Pontifex si-
bi de Christo sumit iudicium. Non item iudicant
singuli de populo, sed praefecti Ecclesiae dunta-
xat. Denique Christus nos iubet ad plures: non
ad vnum tantùm aliquem referre, si qui nos of-
fenderunt nobis sponte non reconciliantur Matt,
18.vers.16.1. Timoth.5.vers.19.
Secundùm: ratione. Est morum coercitio et

446AD I. PAVL. AD TIM.
censura Ecclesiastica cum verbi Dei praedicatio-
ne indiuulse coniuncta, et illius tanquam appen-
dix quaedam 2. Timoth.3.vers.16. Malach.2.vers.4.
Itaque Paulus ipse praecipit, vt qui Ecclesiam pa-
scere volunt, iidem eam increpent 2. Timoth.4.
At Presbyteri sunt Pastores et ποιμένες Ecclesiae,
non autem quilibet de populo. Ergo et ii ipsi, non
autem singuli de populo, Ecclesiae correctores,
censores, iudices esse et constitui debent. Deinde
iidem’illi curam animarum nostrarum haberedi-
cuntur, vt est Hebr. 13. vets.7. Iidem reprehemn-
duntur, nisi nos admonuerint sceleris nostri, Eze-
chiel. 34. Iidem verbo Dei iubentur Ecclesiae
curam habere. Ergo ad eos, non ad populum co-
gnitio et exercitium huius censurae et potestatis per-
tinet. Denique vetustissimus Ecclesiae ipsius Chri-
stianae mos et vsus idem probat. Nam semper
Presbyteri cum eo, qui Episcopus dictus est, iudi.
carunt de scandalis et censuris quae cuique fieri
debent. Ambros.epist.28. Cyprian. epist.39. et 40.
non autem vnus ille Episcopus, quantunuis ma-
puis aiimi dotibus excellens, non item quilibet
de populo. Ergo haec iurisdictio est totius quidem
Ecclesiae, ratione potestatis, Praepositorum autem,
ratione exercitii et administrationis.
Qui vero contra sentiunt, ad totum Ecclesiae
coetum et multitudinem hoc exercitium potesta-
tis pertinere, afferunt.
1 Dictum Christi Matth.18. vers.17. Dic Ec-
clesiae. Resp. Ecclesiae nomen illic accipi pro iis,
qui totius Ecclesiae authoritate fulti et vocati
legitime Ecclesiae praesunt ac inuigilant. Sic
quod Senatus Roman. decreuit, dicitur Ro-

247CARVAV.
2 Obiicitur Paulus 1. Corin.5. qui conuocasse
videtur totam Ecclesiam, cùm ait vers.4. vobis
et meo spiritu conuocatis in nomine Domini,
cùm de incestuoso iudicando ageretur. Ergo ad
illius suffragia haec censura pertinet.i. ad singulos
de populo. Resp. Paulum decernere quidem quid
sit faciendum, sed a Presbyteris et a Senatu Eccle-
siae:id enim suffragiis populi non permittit. Ita-
que non pertinet ad populum ea deliberatio:
sed ad praepositos Ecclesiae, populo assentiente.
Aiunt Quod ad omnes pertinet, ab omnibus fie-
ri debet. Respond. ex Ambrosio in liber de Digni-
tate Sacerdotal. cap.3 Agi quidem debere a quo-
que pro loco et munere, quod in Dei Ecclesia ge-
rit. Aliud enim est, quod ab Episcopo requirit
Deus: aliud quod a Laico. Sed cùm sint pastores
et Presbyteri Ecclesiae ηγομενοι, ad eos censurae iu-
dicium pertinet, ad quos eosdem pertinet immo-
rigeros Deo diuini iudicii metu iniecto com-
pescere. Ad totam vero Ecclesiam spectat disce-
re alieno exemplo, quenque Deo rebellem poe-
na esse dignum. ltaque publicae censurae in Eccle-
sia fieri debent ad ipsius aedificationem, et vt in-
telligant omnes scelera in coetu Christianorum
non esse tolleranda in can. Certum est 5 sed ad-
huc 24. quaest.4. Aliae obiectiones afferuntur, sed
omnino leues Executioni igitur publicae censurae
interuenire debet notitia et consensus Ecclesiae
audientis et admonitae de poena scelerati homi-
nis et obstinati:ipsius tamen iudicium et execu-
tio ad solos praepositos Ecclesiae pertinet.

248AD I. PAVL. AD TIM.
Quod autem quidam existimant, vbi est vere
Christianus Magistratus, ibi nullam esse censuram
Ecclesiasticam debere, illi certe Ecclesiasticam
et Politicam iurisdictionem inter se pessime con-
fundunt. Deinde non vident se refutari Exod.1o.
vorde Hecienaitieu censura, et poena politica locum
in vno et eodem homine et negotio habet, di-
uerso tamen respectu.
Augustinus certe vixit sub imperatoribus Chri-
stianis, et tamen idem liber 11.de Genes.ad lite. cap.
4o. docet solitos esse Episcopos vti aduersus scan-
dalosos homines excommunicatione et censura
Ecclesiastica. Item confirmatur, omnibus Syno-
dis, quae sub Christianis imperatoribus habitae
sunt, vbi censurae Ecclesiasticae et confirmatae et
retentae sunt. Idem denique, si quis hoc etiam
genus probationis admittat tota 24. quaest. 4
crucentee pu poenam exigit a nobis scelerum
nostrorum tum in corpore, tum in anima. Nec ea
sane est duplex poena: sed vna tantùm. Tanta e-
nim peccato debetur, et ea, per quam et animus
et corpus peccatoris puniatur, quia peccatum
hominis et totius suppositi actio est.
Quibus expositis iam accedamus ad ipsa Pau-
li verba. Distinguit autem hoc loco homines,
Paulus ab Ætate, et Sexu. Ab aetate, alii sunt Se-
niores, alii Iuniores. A sexu, alii sunt Mares, alii
Foeminae. Hic enim πρεσβυτέρων vocem ad aetatem
refero, non autem ad dignitatem Ecclesiasticam,
quemadmodum tamen saepe accipitur, velut inf.
vers.17.19. et 1. Pet.5 vers.1. Id quod ex ἀντιθίσει et
voce νεωτέρους apparet. Cur autem haec praece.
pta danda existimauerit Paulus, ratio est, quod

249CAPVT V.
oporteat ministrum verbi Dei et pastorem ὀρθοτο-
μιῆν, id est, recte et pro cuiusque captu et vtilita-
te dispensare sanam doctrinam, et quae ex ea pro-
ficiscuntur admonitiones 2. Timoth. 2.vers.15.Id
quod fecisse Ioannem animaduertimus 2. Epist.
cap,2, vers. 12.13.14. Sed obstat quod hac ratione,
quam inducit hoc loco Paulus, videtur haberi et
praescribi acceptio personarum, quam in vero et
fideli dispensatore verbi sui esse vetat Deus Ma-
lach.2.vers.9. Praeterea cùm in Christo neque sit
mas, neque foemina, neque seruus, neque liber,
neque senex, neque adolescens, cur ista vel sexus
vel aetatis ratio et distinctio fit? Respond. Perso-
narum acceptionem non induci, cùm omnes re-
prehendantur qui peccarunt. Sed aliud est pru-
dens et fidelis verbi doctrinaeque coelestis dispen-
satio, quam Paulus ὀρθοτομίαν appellauit: aliud au-
tem personarum gratiosa et damnata acceptatio,
quae dicitur πρπωποληδία. Quod autem affertur
in Christo neque marem esse, neque foeminam
Galat.3, vers.28. alio prorsus pertinet, quam ad
hoc argumentum.
Quaeritur etiam vtrum haec praecepta ad pri-
uatas tantum, an vero ad publicas etiam repre-
hensiones, quae fiunt a Ministris, pertineant. Pu-
blicae vero sunt admonitiones, quae et in consistorio
fiunt, et nomine totius Ecclesiae a senatu Ecclesia-
stico, vel ab aliquo Presbytero, quanquam priua-
tim et domi fiant. Respond. Quidam ad priuatas
tantùm admonitiones et reprehensiones haec
praecepta referenda esse putant. Quidam autem
ad publicas duntaxat. Ego vero ad vtrasque, quia
semper ratio aetatis et sexus a nobis habenda est.

250 AD I. PAVL. AD TIM.
In quaque enim aetate, vt oportet tractanda ma-
gna quaedam non tantùm prudentiae, sed etiam
charitatis pars posita est, quae vtraque et a pu-
blicis et a priuatis admonitionibus nunquam a-
besse debet, vt suum vsum et fructum habeant.
Illud autem notandum est, cùm ita Paulus nos
agere iubet, nolle tamen nos vel personarum ac-
ceptatores vel assentatores esse, vt alienis vitiis
blandiamur et fau eamus: sed ne nimium acerba
ce uerfugenurratione et oratione vtentes pecca-
tores ipsos a Dei doctrina auertamus. Quae certe
acerbitas prorsus est inutilis, quanquam tamen
grauitas est a pastore retinenda Tit.1.vers.7.
Haec igitur sunt de his rebus Pauli praecepta
et rationes I Pastor Euangelicus, tanquam pe-
ritus animorum medicus, pro suae aetatis et sexus
ratione tractato quenque, neminem imprudenti
et acerba agendi ratione offendito. 2 Seniores
tum mares, tum foeminas, peccantes tanquam pa-
tres et matres pastor Euangelicus leniter admo-
neto. 3 Iuniores, tum mares, tum foeminas,
peccantes velut fratres et sorores idem commo-
nefacito. 4 Foeminae imprimis autem iuniores
ita a pastore Euangelico moneantur, vt summus
castitatis pudor in ipsa agendi et loquendi cum
illis ratione eluceat et appareat.
Επιπλήξης. Quidam ad pugnos et verbera refe-
runt, quae quidem infligi viris senioribus a Ti-
motheo vetet Paulus: sed perperam. Pertinet e-
nim hic locus ad verba tantùm acerbiora in pa-
store damnanda: non ad verbera. Nam supra Pau-
lus docuit non debere pastorem esse percussorem
et τλήκτην. Ratio vero horum omnium praece-

251CABVT IIII.
ptorum est in vniuersum duplex. Prima, quod
omnis reprehensio est ipsa per se iam acerba. Ita-
que quadam verborum lenitate est mitiganda, et
tanquam condienda, vt sit vtilis peccatori, luben-
tiusque ab eo audiatur.
Secunda, quod ista ratione pastores agentes,
non impetu quodam animi ferri, sed summa cha-
ritate eos impelli apparebit, cum vitia reprehen-
dunt. Maiorem autem vim et pondus habet no-
stra oratio, vbi sibi persuadent homines, se a no-
bis non animo iniurandi: sed summo beneuolen-
tiae affectu commoneri, et reprehendi.
Quod ad speciales cuiusque praecepti rationes,
sunt duae. Prima, quod aetas illa iuuenilis, qualis
fuit in Timotheo, omnino rationem hanc agendi
necessariam ene suadet. Multo enim odiosiores
sunt reprehensiones, quae nobis ab adolescenti-
bus fiunt, quam quae a senibus et maturae iam ae-
tatis viris. Senum enim prudentiam admiramur:
atque illis propter aetatem facile cedimus.
Secunda ratio, quod haec senum et iuniorum
appellatio, quam praescribit hic Paulus, cum lege
Dei maxime conuenit et consentit. Illa enim iu-
bet, vt senes, et ipsam senectutem veneremur. Vn-
de Seniores pro patribus agnoscere suadet. Qui
vero sunt nobis aetate aequales, fratrum nominum
et sororum fere vulgo, amicitiae ergo, a nobis ap-
pellantur.
2 Mulieres natu grandiores, vt matres
iuniores et sorores, cum omni puritate.
Cum omni castitate) Etiam in ipso agendi cum
illis iunioribus foeminis modo, ne praetextu mu-

252AD I. PAVL. AD TIM.
neris et officii nostri, imo vero verbi Dei, videa-
mur impurae libidinis semina quaedam aut irrita-
menta iacere. Illud enim certe est accipere no-
men Dei in vanum.
3 Viduas honora quae vere viduae sunt.
Πρόθεεις. Nam inter eas personas, quarum ma-
xima et peculiaris quaedam a nobis ratio haben-
da est in Dei Ecclesia, merito censentur viduae,
de quibus idcirco hoc loco quaedam praecepta
Paulus tradit. Viduarum autem, quae in Ecclesia
versabantur, aetate Pauli, duplex fuit genus, Vnum
earum quae Simpliciter viduae erant: Alterum ea-
rum, quae Allectae et cooptatae erant in ministe-
rium Diaconorum. De primo genere agit primo
loco Paulus, de secundo postea hoc ipso capite a
versiculo 9. et seq.
Viduae nobis a Deo commendantur passim
in scriptura veluti Exod. 22.vers.22. Zach.7.vers.
1o. Psal.146. vers.9. et Luc.7. vers.12. Haec vidua e-
rat, et aspexit super eam Dominus. Itaque in iure
ciuili Vidua, Pupillus, et Peregrinus dicuntur Mi-
serabiles personae liber 2. codic. id est, tales, quae
sint ipsae per se miseratione dignae:non autem Deo
exosae, sed cui sunt plurimum curae, vt mirum vi-
deri non possit, si earum curam habuit Ecclesia
Dei, praesertim fidelium et piarum. Itaque hos
tres canonas de viduis subleuandis tradit Paulus.

83CAPVT V.
destitutae bonis, et aliis auxiliis ab ipsa Ecclesia
aluntor, et exhibentor.
Hos tres canones ex tota hac disputatione
colligimus. Ac quidem duos ex hoc versiculos
nempe 1. et 3. Secundum autem canonem ex se-
quenti versiculo, qui est 4. Tίμα Hebraeorum mo-
re dictum est, vti in praecepto quarto Honora pa-
trem et matrem, qua voce non tantùm reueren-
ter et sollicite curandas esse viduas a pastore in-
telligimus, sed etiam alendas ab Ecclesia, et ex-
hibendas, si aliunde non possint se sustentare. Hoc
idem praeceptum transferri ad vniuersum paupe-
rum fidelium genus et potest et debet, qui si a suis
possunt, debent ali sine onere Ecclesiae: sin mi-
nus, ab Ecclesia. Debet enim inter nos ea vigere
charitas et tanta, vt nemo inter nos egeat, quem-
admodum Dominus ipse praecepit, neque sit mem-
dicus Deut.15. vers. 4. non quidem vt pauperes
qui sunt eiiciantur: sed vt alantur a nobis et sub-
leuentur.
Vnde sicolim etiam nondum plane corruptis
Ecclesiae Romanae moribus a Gelasio primo con-
stitutum fuit, vt ex omnibus Ecclesiae reditibus
fierent quatuor partes (in quibus ipsis etiam fi-
delium oblationes continebantur) ex quibus v-
na tantùm pars erat Episcopi:secunda clericorum:
tertia insolidum pauperum, quarta vero fabricae
templi applicanda, quemadmodum relatum est
in cano. Quatuor autem et can.seq.12. quaest.2.
Adeo vt Bernard. epist. 348. velit etiam sacros
Ecclesiae calices vendi et distrahi, vt pauperibus
suecurratur. Quod antea fecerat quoque Exupe-
rius Tholosanus Episcopus, vt Hierony. scribit,

254AD I. PAVL. AD TIM.
Vere vidua) Quaenam autem illa sit vera vidua
postea docet paulus ins.vers.5. est autem quae Pia
est, et Destituta omni alia ope. Vnde illa Hieron.
definitio, quae est in illius quadam epistola ad Fa-
biolam non satis huic loco conuenit, vbi de offi-
cio pastoris euangelici agitur. Vidua est, ait, cuius
maritus mortuus est. Primum enim de piis tan-
tùm viduis hic locus intelligitur, non de omni-
bus: deinde proprie quod ad subsidium dandum
Ipeetat, de ns tuneumeomgaut, quae destituun-
tur omni alio auxilio et ope: non de omnibus e-
genis, etiam viduis.
Πιαρακολήθησις, siue Τάξις. Prospicit enim viduis
et docet a quibus illae sint alendae. Nempe a pro-
priis liberis, id est, filiis, nepotibus, abnepotibus
in infinitum, si quos tamen illa habet, qui id
facere possint. Videtur autem in genere ipso dicen-
di Paulus alludere ad cap.21. Genes. vers.23. vbi
vidua sic describi videtur.
Vox igitur Μανθανέτωσαν ad liberos viduarum
pertinet. Æqua sane ratio, vt etiam hoc loco ne-
potes, et in infinitum alii, liberorum nomine con-
prehendantur, quia ab auia tanquam a propria
stirpe suam originem habent, et vt sint. Itaque
eos, vti authores, post Deum generis vitaeque suae

255CAPVT V.
Ratio huius praecepti hic multiplex affertur a
Paulo. I A consequenti vel consentaneis. Sibi i-
psis hoc quodammodo liberi impendunt, quod
in parentes suos conferunt: habent enim a pa-
rentibus, vt sint, et sunt cum illis vna caro et vnus
sanguis 2 Ab officio, oportet liberos rependere
parentibus quodammodo quod ab iis acceperunt.
Id enim lex ipsa naturae iubet et dictat, quae nos
obligat ad ἀντιδῶρα, vt Iurisconsulti docent, et
ad ἀντιπελαργίαν, quam hoc loco vocat ἀμαλὶν
Paulus. Hoc exemplo Ciconiarum facere doce-
mur. 3 Ab honesto. Hoc ipsum Deo gratum est
et acceptum. Quod ex praecepto Honora patrem,
et matrem, satis intelligi potest. Illa enim voce,
Honora: non tantùm reuerentia quaedam exter-
na significatur, sed etiam subsidium vitae, quod
est a liberis parentibus praestandum. Quod offi-
cium etiam pietas hoc loco nominatur, et a Pla-
tone iustitia. At haec omnia iura semel violant,
qui religionis et Monasticae vitae, quam profiten-
tur, praetextu, se ab ea de parentibus alendis cura
nberatos ene contendunt, quod Monachi facti
sint. Denique omne liberorum in parentes obse-
quium abiiciunt, et officium suum, propter votum
Monachatus a se semel susceptuii, ccrlare et nul-
lum iam vsum aut locum habere debere sentiunt.
Quae sane est horrenda impietas et omnis huma-
ni sensus violatio.
Quod autem de parentibus alendis a propriis
liberis et nepotibus Paulus hoc loco praecipit et
tradit, omnino latius patet. Omnes enim eos, qui
parentum loco sunt, etiam complectitur:non tan-

256AD I. PAVL. AD TIM.
tùm eos, qui nos e suo sanguine genuerunt, qua-
lis est patruus, amita, matertera, frater, et soror,
denique quales sunt omnes, qui nobis aliqua san-
guinis necessitudine sunt coniuncti: quos egentes
et inopes deserere, cùm ipsi abundemus opibus,
est certe criminosum, nefas et impium. Est enim
Charitatis regula amplianda, et ex pari ratione,
quid Dominus nobis hic praescribat, satis intelligi
potest. Itaque Leuitic. 18, illae personae, quas com-
memoraui, nobis parentes ipsos referre dicuntur
et pietas Abrahami nora est, qui patrem Thare
assumpsit. Dauidis, qui omnes e sua familia secum
in deserto habuit, et aluit, itemque patrem et
matrem tuto loco deposuit apud regem Moabi-
tarum 1.Samuel.22.Idem in l.alimenta C. de ne-
gotiis Gest. ab hominibus profanis responsum est.
5 Porro quae vere vidua est ac sola, spe-
rat in Deo, et permanet in supplicationibus
et precibus nocte ac die.
Ε’ξηγησις est siue ὁρισμός. Exponit enim quaenam
sint illae vere viduae, quas supra honorare praece-
pit. Ex hac autem ipsa descriptione, quales viduae
piae esse debeant, intelligitur. Haec autem verba poti?
malcandi, quam imperandi modo sunt accipienda,
quemadmodum fecit Ambrosius, idque omnino
recte, et ex propria Graecarum vocum significatione.
Ait igitur Paulus vere vidua est ea, quae manet in
precibus: non autem sic ait quasi praecipiens, ve-
re vidua maneto, vel maneat in precibus. Primum
igitur harum, quarum cura ab Ecclesia maxime
suscipi debet, conditionem proponit, et quam sit

257CAEVTV.
pastorum Euangelicorum sollicitudine digna,
docet Paulus: deinde ab effectu siue proprio ea-
rum munere easdem depingit, nempe a preci-
bus et pietate eximia. Est in cano. Vidua distinct.
34 aliqua de viduis disputatio ex Hieronym. sed
quae nihil, nisi superstitiosum et mancum, habeat.
Eae igitur viduae Ecclesiae eleemosynis subleuari
debent, quae describuntur hoc loco. Nam exhis
Pauli praeceptis etiam aliae regulae et canones de
pauperibus ab Ecclesia alendis sunt decerpendi,
vt et Pastores, et Diaconi Ecclesiae intelligant,
quos in albo pauperum habere, quibusque ex ae-
rario Ecclesiastico succurrere debeant, ne, si aliud
hominum genus alant, fucos potius quam paupe-
res fuer lant ce paicarit. et temere tendes Ecclesiae
opes profundant. Magna enim cura est adhiben-
da, vt prudenter, et quibus oportet, fidelium e-
leemosynae distribuantur, vt etiam 2.Thessalon.3
docet Paulus.
Videtur autem hoc loco proponi duplex ve-
rae et pauperis viduae descriptio, vna ab Etymi
ratione et explicatione sumpta, altera ab officio
et munere earum. Nam cùm ait Paulus χῆρα ἐςτιν ὸ
μεμονωμένη vocis ipsius χύρας significationem sy-
nonymo explicauit. χῆρς enim ἀπὸ το͂ χιρο͂ν, quod
est desolare, destituere, orbare proculdubio de-
ducitur. Hoc autem ipsum vox sequens μεμονομe-
m plane designat, quae solam esse, desertam, et
praesidio destitutam significat. Id quod ex Ge-
nes. 15. vers.3.videtur sumptum. Sed a Latinis ipsis
viduertas dicta est calamitas, vt scribit Sext.Pom-
peius. Haec igitur μονώτης et solitudo non tantùm
marito priuatam esse oportere hanc viduam do-

258AD I. PAVL. ADTTIM.
cet (neque enim aliter vidua dici posset) sed et li-
beris, et cognatis, et omni alio humano praesidio
destitutam. Quae iam conditio plane est afflictissima
et commiseratione, atque Ecclesiae et pastorum
cura dignissima. Quare ipso viduae nomine, id est,
desertae et destitutae mulieris appellatione, quae
certe statum miserabilem denotat, illae nobis con-
mendatissimae esse debent. Vbi enim melior elee-
mosina, aut vbi iustior misericordia esse potest,
quam vbi est maior miseria atque afflictio? Neque
tamen, si quae viduae eos liberos aut propinquos
habeant, a quibus praeter officium deserantur, sunt
ab Ecclesiae eleemosyna arcendae, et deserendae,
quia perinde est tales cognatos habere, atque o-
mnino nullos. Haec igitur est prima viduae defini-
tio.
Sequitur altera, ex qua maior etiam commen-
dationis earum ratio apparet. Eas enim vere vi-
duas appellat, quae Pietatem habent, et Eam ex-
ercent suo specialique modo, qui eas deceat. Quod
enim de viduis ait hoc loco Paulus, proprium
quodammodo earum esse videtur, non etiam con-
mune caeterarum mulierum. Est vero vtraque
definitio coniungenda, vt quae sit vera vidua, pos-
sit agnosci. Neque enim omnis quae sola est et de-
leitutu alieno auxilio, est vera vidua, si piam se non
praestet. Neque omnis mulier, quae pia est, vidua
quoque est, aut ea vidua, de qua hic Paulus agit,
quae ab Ecclesia debeat ali, veluti si non est μεμo-
νομένη. Neque enim omnes, etiam, quae solae sunt
et desertae, piae sunt: sed quae vtrunque misera ex-
peritur, ea demum vere est vidua.
Spes autem in Deum hoc loco continet πειγραφην

29CAPVT
Y.
fidei, cuius spes est effectus. Itaque perinde est,
atque si diceret Paulus eam esse viduam, quae veram
fidem habet. Apposite tamen spei potius (quae
aduersus res duras et afflictas pugnar) quam fidei
nunc meminit, quia de afflictis personis agit, quas
spes corroborat, vt intelligamus qualem se prae-
stare Christianam viduam oporteat in rebas ac-
cisis, et cùm se omnino destitutam videt. Nimi-
rum igitur in Deum sperare debet, non autem
animi diliiuentia detperare, aut propter huius-
modi res aduersas veram religionem abiurare,
aut instar infidelium mulierum in Deum ipsum
impie murmurare, et blasphemare
Permaneat in supplicationibus,) Hoc iam proprium
est Christianarum viduarum munus, et earum
quae sunt maxime ab Ecclesia subleuandae, vt ipsis
externis actionibus et operibus se totas Deo esse
deditas atque consecratas ostendant. Itaque συ-
νεκδοχικῶς Paulus a parte et specie totum genus
piarum externarumque actionum expressit. Si-
mile quiddam de Anna Phanuelis filia et pro-
phetissa narrat Lucas 2.vers.37. et 1. Samuel.2.v.
22 facta est eius consuetudinis mentio. Ergo assi-
duitas ista precandi demonstrat huiusmodi vi-
duam esse debere, quae, omnibus aliis rebus post-
positis soli Deo, ipsiûsque negotiis et Ecclesiae
inseruiat et vacet. Denique ea curet, quae sunt
Domini, non autem mundi huius, vt loquitur i-
dem Paulus 1.Corinth. 7. vers.32. Nam quae nu-
pta est mulier, varia sollicitudine, variisque curis
et cogitationibus saepe propter familiam distra-
hitur, ne tam libere tamque assidue, et frequen-
ter precibus publicis interesse, et de Deo ipso

260AD I. PAVI. AD TIM.
cogitare possit. Haec igitur sunt quodammodo
propria viduarum opera, quia haec assiduitas pre-
cationum non potest pari modo a reliquis exigi
quae non sunt, vti viduae, ab omnibus impedimen-
tis solutae, sed occupantur in iusta rerum dome-
sticarum cura, qualis erat Martha Luc 1o.vers.4o.
Obstant vero duo huic Pauli praecepto: e qui-
bus primum est, videri Paulum magnam homi-
num animis superstitionem iniicere, cùm Chri-
stianas mulieres vult diem et noctem in preci-
bus permanere. Atque istae videntur fuisse super-
stitiosae Monacharum et Monialium instituenda-
rum causae, nimirum vt illae nihil nisi precarentur:
et tum pro se, tum pro aliis, preces Deo assidue
funderent.
Cuius etiam vitae exemplum Messalianorum
haereticorum erroribus, et moribus inductum
est, sed est prorsus a Dei praeceptis alienum. Itaque
Psallianorum haereticorum surculus vel potius
propago miserrima fuit istud Monachorum in-
stitutum, vt ex Cassiano, qui prolixe omnes istas
nugas descripsit, facile colligi potest. Respond.
Non laudari hic a Paulo otium illud inutile et
superstitiosam precationum institutionem, qua-
lem hodie habent obseruantque Monachi, vel e-
ciuiii asii Papistae superstitiosi, qui suas etiam pre-
ces venales habent, quemadmodum olim inter
Ethnicos praeficae illae in funeribus adhibitae mer-
cenariae: sed tantùm ostendit Paulus ecquod sit
verum et legitimum earum, quae nullis negotiis
domesticis distrahuntur, exercitium, nempe, vt in iis
quae sunt Dei, prorsus se occupent, qualis est ni-
mirum precatio, concionum assidua frequenta-

261CABVT
Ve
cioscereinequu huiuimour pletutis d endritatis ve-
rissima officia et exercitia.
Neque tamen cùm haec officia a viduis requi-
rit Paulus, ab iisdem reliquos homines et mulie-
res, veluti coniuges, excusat: sed ex comparatio-
ne, quae etiam versiculo proximo sequitur, docet,
quod sit potissimum viduarum mulierum, quae
solae sunt atque sine familia, iustum studium ac
exercitium. Neque etiam hoc loco vlli verborum
demur murationi, quantunuis assiduae, Paulus pie-
tatem alligat, sed ex opere externo, quae sit inter-
na fides et pietas, et vt deprehendi possit, solùm
demonstrat. Nam potest in ea ipsa assiduitate
precandi inesse damnabilis superstitio, quam non
probaret certe quidem Paulus, quales quaedam
mulierculae cerauntur maxime in Papatu, quae
omnes aras atque omnia templa quotidie cir-
cumeunt, tanquam in iis Deus habitet, aut cola-
tur sanctius: aut etiam ipso precum et vocum re-
petito numero delectetur, contra Domini nostri
Iesu Christi sententiam Matth. 6. vers.7. Itaque
res suas domesticas, curamque familiae et mariti
praeter officium deserunt. Quid de iis dicam, qui
coniuges cùm sint, etiam in Iesuitarum, id est,
pessimorum idololatrarum ordinem, inuitis ma-
ritis, cooptari se volunt?
Obstat item quod in Actis Apostolorum 9.v.
39. affertur, vbi alia viduae Christianae exercitia
describuntur, nempe opera manuum, labores
corporis, qualia sunt nere, suere, sarcire et cae-
tera huiusmodi, quae magnam humanae societati
commoditatem afferunt. Respond. vtrunque re-
cte inter se conuenire et consentire. Nempe Deï

262AD I. PAVL. AV TIM.
cultui interesse assidue, quod hic describitur: et
pauperum curam habere, ac ea, quae prodesse illis
ponunt, parare, quou laelebut Dorcas. Vnum c-
nim alterius comes est.
o At quain tuxu viuit, ca viuens mor-
tua est.
Ἀντίθεσις est, eaque duplex, Vna quidem, quae
superiorem sententiam illustrat ex contraria vi-
duae descriptione. Altera, quae in ipsius versiculi
sententia, quanquam breunisisia, satet, habetque
magnam emphasin, pulchramque insolentis vi-
duae picturam, quam inf. vers. 13. copiosiùs postea
persequitur Paulus.
Primum igitur lasciuientem et luxu diffluen-
tem viduam opponit verae viduae Paulus. Neque
enim huiusmodi ab Ecclesia ali vult, imo potius
serio admoneri, vt exitium suum intelligat et ap-
prehendat. Vocat autem eam παταλῶσαν, qua
voce idem significare videntur Graeci quod vo-
cabulo ἐντρυφαν, vt apparet ex Iac.5. vers.5. Eae
vero sunt huiusmodi omnes, quae cùm viris sunt
orbatae, delitiis, corporis voluptatibus, lasciuiae
indulgent, item sumptuosis vestimnentis, magnis
virotum coetibus inuisendis delectantur, seque
stude corpore et vultu et cultu componunt, co-
munt, et comparant, vt viris placeant, arrideant,
ac allubescant, quales pene sunt hoc nostro secu-
lo infinita. Itaque illae etiam ipso Dei flagello
miserrimae gaudent, et laetantur, quod viros suos,
id est, optimum vitae suae subsidium amiserint.
Nam hac ratione se ad omnem lasciuiam perpe-
trandam liberiores esse iam putant. Certum est

263CAPVT V.
autem semper apud probas mulieres, et bene
moratas etiam ciuitates alium fuisse viduarum,
quantunuis iuuenes adhuc essent relictae, et alium
coniugum mulierum habitum, et cultum vti ex
libro ludith. et historia Thamaris Genes. 38.v.
14. apparet et ex Tertull. non quidem, vt aliqua
superstitio in cultu induceretur: sed vt modestia
et honestas personarum et ordinum in Ecclesia
conseruaretur. Quae certe distinctio honestati,
atque etiam ipsius naturae sensui consentanea
propter dissolutissimos nostri huius seculi mores
iam sublata et antiquata est, adeo vt magis com-
ptae et dissolutae viduae nostris his temporibus
nunc incedant et cernantur, etiam quae se Chri-
stianas, si Deo placet, appellant, quam et coniuges
et maritatae.
Alterum autem est, quod etiam hoc loco ἀντί-
θεσν continet, nempe quod ait Paulus, ζῶσα τέθνηκe
id est, viuens mortua est. Quae enim potest esse
haec vita, quae tôta offendiculi plena est, et certis-
simum futurae mortis aeternae indicium ac testi-
monium? Haec autem sententia quanquam con-
tradictionem implicare videatur, vt aiunt, et
prorius αδυνατος esse, facile tamen explicari po-
test, quemadmodum docet hoc loco Chrysosto-
Saepe autem vita corporis cum animi morte con-
iuncta est, vt hoc loco. Saepe autem disiuncta ab
ea, vt cum pii corpore moriuntur, vt animo vi-

264AD I. PAVL. AD TIM.
uant: mundo moriuntur, vt Deo viuant. Ergo vi-
duae lasciuae viuunt quidem corpore, animo ta-
men mortuae sunt. Sic infideles dicuntur et a
Christo et a Paulo mortui 1. Corinth.15. vers.29.
Matth.8.vers.22. Sunt enim ad omnia quae ad vi-
tamroternal perunent, immobiles, et inepti, et
inutiles, vt ait Chrysostomus: vnde perinde, atque
mortuae merito inter pios censentur hae viduae.
Haec igitur denuntiato, vt sint irre-
prehensae.
Haec repetitio, siue potius admonitio a Paulo
facta superiorem doctrinam valde vtilem esse
docet, neque semel tantùm pronuntiandam, sed
saepius in Dei Ecclesia inculcandam, vt animis ho-
minum inhaereat altiùs. Eiusdem autem maximus
fructus hic ostenditur, cùm, si obseruetur, omne
offendiculum sublatum iri dicat Paulus, foreque
Ecclesiam ipsam irreprehensibilem, et boni apud
omnes ouoria ridelibus autem et infidelibus
bene olere debemus omnes.
S Quod si qua suis et maxime domesti-
cis non prouidet, fid em abnegauit, et est infi-
deli deterior.
Α’ιτιολογ́α est superioris canonis de parenti-
bus alendis a liberis, et contra, quae tum a turpi
ducta dici potest, tum etiam a repugnantibus: est
autem haec sententia generalis, quae tam ad ma-
res, quam ad foeminas pertinet. Itaque relatiuo
communis generis vsus est Paulus. Hoc autem pro
certo et confesso sumit, quod pii fatentur, debe-

265CAPVT V.
re Christianum quemlibet, siue marem, siue foe minam
longe sanctiori viuendi ratione omnibus innotes
cere, quam infideles homines soleant: adeo vt
quaecunque vel honestas ipsa, vel iustitiae et pieta-
tis leges postulant, ea lubentissime omnia prae-
stare studeat. Sic Christus Math.5.vers.46. Nam si
dilexeritis, eos qui diligunt vos, quam mercedem
habebitis, nonne publicani haec faciunt. Est etiam
huius hypotheseos et sententiae ratio apertissima
ex definitione Christiani viri, et Christianae do-
ctrinae siue religionis. Est enim vir Christianus,
qui caeteris hominibus vitae sanctioris facem in
omnibus praefert. Math.5. Est etiam Christianis-
mus vt Basil. definit Homil.1o. in Examero. no-
stra cum Deo similitudo, quantum humaha natura
illius capax esse in hoc mundo potest. Est igitur
vir Christianus non tantum, vt caeteri, ad Dei glo
riam natus: sed ad Dei optimam similitudinem
et perpetuum obsequium deo praestandum et for
matus et intentus. Denique vt ait Paulus. 2.Ti-
mo.3.vers. 17. ὁεην ἀνθρωπες τιὸς πᾶν ἔργον ἀγαθὸν
ἐξηρτισμένος. Id quod de infidelibus hominibus di
ci minime potest. Itaque Paul Rom.33. et Petrus
I.epist. cap.3.latum discrimen inter fideles et insi
deles constituunt: veluti quod appellanturfideles
filii lucis, homines Dei, et serui Ben Hre infideles
appellantur filii tenebrarum, filii diaboli, et serui
peccati. Ergo hic canon est, Christianus quilibet
vt caeteris exemplum sit pietatis, suorum omnium,
imprimis autem domesticorum curam habeat. Qui
secus faxit, fidem abnegasse, et infideli deterior
esse censetor. Voce προνοεῖν et Animi et corporis no
strorum curam complectitur demandatque Pau

266AD I. PAVL. AD TIM.
lus quanquam de alimentis maxime agit hoc loco.
Neque enim qui corporis et vitae huius caducae
curam haber, is animum, qui longe potior homi-
nis pars est, debebit negligere: sic interpretatur
Chrysosto: et confirmatur Deuter.11.vers.19. E-
phes.6.vers.ꝗ in verbis ἐν παιδεία καὶ νυθεαία κυρία. j
Suorum et Domesticorum) omnes intelligit
Paulus, qui ad nos siue iure sanguinis, siue iure fa
miliae et subiectionis pertinent. Est enim omnium
illorum a nobis cura habenda. Quanquam enim om
nes non sunt pari gradu coniuncti nobis, etiam qui
sanguinis necessitudine sunt deuincti, nulli tamen
sunt a nobis spernendi et deserendi. Quanquam
etiam saepe in alienas familias transiisse videntur
nostri liberi, vel per adoptionem ciuilem: vel per
coniugia: propterea tamen ius illud et vinculum
langoins non est abolitum, neque abruptum, vt
eos negligere debeamus. Iura enim sanguinis nul-
lo modo tolli possunt. Vnde perpetuo ad nostrum
erga consanguineos et cognatos officium prae-
standum, ac curam de iis habendam iure naturae, di
uinóque praecepto manemus obligati.
Hos autem gradus statuit hoc loco Paulus, vt
Domesticos primum nobis commendet, et praeferat
iis, quos ἰδυς appellauit. Ratio est, quod hi dome-
stienquos itenigit Paulus et sanguis sunt noster:
atque etiam nostrae familiae pars, quae nobis praeci
pue commendatur: et cui a Deo praeficimur spe-
cialiori atque arctiori quodam vinculo. Non vult
autem seruos a nobis propinquis et cognatis prae
ferri, etsi serui sunt domesticorum numero fidem ab-
negat qui secus facitait Paulus: duplicem notam huius
modi hominibus inurit et Infidelitatis ferinae vel

267CAPVT V.
beluinae crudelitatis: vel etiam saeuioris quam ferina
est. Quae vtraque ab homine debet certe quidem
esse alienissima. Itaque hoc argumentum est a re-
pugnantibus humanae et Christianae charitati mo
ribus ductum.
Fidem abnegare est non verbis ipsis disertis
abiurare fidem in Christum, illius doctrinam,
quam antea amplexus eras, iam exspuere: sed vim
et fructum illius ac praecepta, quae fides Christiana
tradit, spernere et conculcare. Qua ratione dicit
idem Paulus Tit. 1. vers. 16. multos ore quidem
profiteri Christum, qui factis eum abnegent,
quoniam illi sunt Dei verbo immorigeri et re-
belles. Docet autem fides Christiana non tan-
tùm omnem paternitatem et cognationem ho-
minum inter ipsos essea Deo. Itaque sperni sine
Dei ipsius contemptu non posse, vt docet Pau-
lus Ephes.3 vers.15. sed etiam eam, ex illa paterni
tate, qua Pater Filium generat, quodammodo
profluere. Docet etiam nos esse hac lege Deifi-
lios, vt illi tanquam patri obsequamur, et quam
cuique hoittui deuit paternie esementissimus
curam, prouinciam, locum, et vocationem, eam lu
bentissime tueamur: neque eam per incuriam aut
negligentiam deseramus. Praeceptum enim Dei
Honora patrem et matrem etiam parentes ad cu-
ram liberorum et Domesticorum suorum ob-
stringit.
Videtur autem dici posse in istos crudeles ali-
quid amplius, nimirum eos qui suos negligunt,
esse non tantum infidelibus peiores: sed etiam bru
tis ipsis animantibus deteriores et stupidiores, quae
ex se nata suscipiunt, fouent, amplectuntur, et educant,

268AD I. PAVL. ADTTIM.
ipso naturae instinctu tantum impulsa, id quod cer
te verum est. Obstare autem videtur huic compa-
rationi quod Infidelitatis et contempti muneris
notam fere facit ἀτορίαν Paulus, vti in epistola ad
Roma 1.vers.31.2. Timoth.3. vers.3. At hic etiam
σοργάς φυτικὰς Infidelibus hominibus relinquit.
Resp. Docere Paulum, cùm ita Roma.1.vers.31. lo
quitur: quo tandem delabantur infideles, qui
Deum contemnunt: non propterea tamen eos
omnes, qui caelestis veritatis luce destituuntur,
ἄςόργυς esse omnino pronuntiare. In quibusdam. n.
infidelibus manent istae storgae. At obiici potest,
Multi infideles fuerunt ἀςτοργον, et suorum negli-
gentes, quos etiam feris ac bestiis saepe obiece-
runt ac exposuerunt. Respon. Paulum hic loqui
de iis, qui naturam humanam non prorsus exue-
runt quales inter eos sunt multi: qui naturales il-
los et insitos a Deo omnibus hominibus affe-
ctus retinent et sentiunt. Disputat hic insulse Tho
mas, vtrum ex hoc Pauli dicto colligi debeat pa-
tres fideles suorum liberorum et domesticorum
negligentes, esse ἀπλῶς et omnino peiores et de-
teriores infidelibus et ethuicis, vt nullaiam in re
iis sint praeferendi: sed sint vtrique inter se aequa
les et per omnia conferendi, adeo vt quemadmo
duir imide rm paruuli baptizari non possunt, ne-
que etiam istorum sidelium paruuli baptizari de-
beant. Respon Hoc Pauli dictum esse κατάτι acci-
piendum. Quoad ipsos sideles hypocritas, plane
in exitium illis cedunt Dei dona vt mitior sit fu-
tura conditio et poena Sodomae, quam istorum con-
temptorum Dei. Quod autem ad ipsa Dei dona,
qualis est baptismus suum habent effectum, et firma

269CAPVT V.
sunt, atque adeo valent ad eum finem, ad quem
Deus dedit illa. Itaque vti ingratitudo Iudaeorum
non aboleuit signum foederis nempe circuncisio
nem: sic neque improbitas parentum efficit quo
minus liberi ex foedere in populo Dei censean-
tur. Particularisquidem effectus donorum Dei in
ipsis improbis nullus est, generalis autem effe-
ctus eorundem manet propter baptismum et foe
dus Der, vt propterea non sint omnino cum in-
fidelibus exaequandi, nec debeant eorum liberi a
Dapillllo atceil
9 Vidua allegatur non minor annis se-
xaginta, quae fuerit vnius viri vxor.
Τάξις. Ingressus enim Paulus disputationem
de viduis, quae ab ecclesia aluntur, canonem ad-
dit de iisdem valde necessarium, maxime pro ra-
tione et illius temporis, et huius quod postea sub
secutum est. Nam nostro hoc seculo in omnibus
reformatis ecclesiis cessat huius canonis et prae-
cepti vsus. Ex quo apparet, quae ad particularem
ecclesiae politiam pertinent et pro ratione tantùm
temporum aut locorum aut personarum consti-
tuta et recepta sunt, ea non esse perpetua:sed pro
diuer sa temporum, locorum, personarum etc.cir
constantia mutari posse: quemadmodum etiam ex
iis apparet, quae a prima synodo Hierosolymita-
na, quae ab Apostolis habita est, decreta sunt A-
ctor.15. Neque enim illa semper fuerunt obserua-
ta, quod in eo cernitur, quod de suffocato consti-
tutum est. Illud enim prorsus hodie et cessat et
sublatum est.
Hic igitur canon de Viduis a Paulo sancitur,

279AD I. PAVL. AD TIM.
vt inter diaconissas ecclesiae, ea demum vidua al
legetur, quae sexagenaria est. In quo vox haec,
καταλογόθω non tantum additionem ad numerum
iam constitutum et ascriptionem significat: sed
etiam nouam eius ordinis in aliqua ecclesia, si
quae iis egeret, nullas dum tamen haberet, electio-
nem. Id quod fieri necesse erat in iis ecclesiis, vti
dixi, in quibus nullae adhuc diaconissae erant, et
quae tamen iis opus haberent. Itaque et deligi et
allegi significat hoc loco de nouo creare, si o-
porteat, et in album siue numerum iam electarum
adscribere.
Loquitur autem Paulus de Vidua fideli, et quae
pietatem veram iam professa sit: non autem de
infideli, id quod exsuperiori disputatione satis
apparet.
Duo autem spectari in iis viduis iubet Paulus
e quibus alterum Abesse debet, alterum Adesse.
Abesse haec duo iubet, vt sit minor sexagenaria et
Duos maritos habuerit. Adesse autem vult vt
I Liberos suos educauerit. 2 Hospitalis fuerit
erga extraneos. 3 Misericors erga afflictos.
4 De omni bono opere testimonium idoneum
habeat. Itaque ait Chrylosto. eadem pene hic a
Paulo in vidua requiri, quae supra in episcopis ip-
sis. Et certe cùm hae viduae munus laliquod in ec-
clesia habuerint, idque publicum, tales deligi o-
portuit, quae essent aedificationi omnibus siue fi-
delibus, siue insidelibus et extraneis futurae: ne
Dei gloria, et ecclesiae progressio impediretur.
Hoc autem vt intelligatur, totum hoc argumem
tum altius arcessendum est, nempe ex eo loco, qui
Actor.6.vers1. et 9. vers.39. Rom.16. vers. 1.2. Nam

271CARVTV.
legimus primam et Apostolicam ecclesiam ab ip-
so sui exordio habuisse mulieres Viduas, impri-
mis ad certa quaedam et quotidiana tum erga v-
niuersam ecclesiam ipsam, tum erga fideles pau-
peres et egenos fratres ministeria destinatas, quae
postea Diaconissae ad imitationem marium, qui
Diaconi dicebantur, appellatae sunt. Sic enim Phoe
ben appellat Paulus Rom.16.vers.1. Cur autem
id factum sit et inductum in ecclesiam quaeri po-
test. Nam non modo Paulus 1. Corint.14. et supr.
2.vetat mulieres loqui in ecclesia, et publicum
aliquod munus gerere:sed etiam quaecunque le-
ges politicae recte vtriusque sexus discrimen ag-
nouisse videntur, quales sunt Romanae, idem fa-
ciunt. Illis enim mulier prohibetur publicum ali-
quod munus exercere l. Mulier.5.de Regul. Iuris.
Cur igitur et sibi ipsi iam non consentire vide-
tur Paulus: et recte constitutum illud inter mares
et foeminas discrimen tollere, atque adeo natu-
rae ipsi tanquam aduersari? Resp.neque sibi, ne-
que naturae repugnare hoc Pauli praeceptum: vel
antiquissimum illum ecclesiae Christianae morem,
quae huiusmodifoeminas ad pauperum ministerium
accersiuit, deditque illis in ecclesia munus atque
aliquam dignitatem: publicam quidem ratione
fructus et vtilitatis, quae ad oiines ex ta proue-
niebat. priuatam autem ratione iniunctae ipsis pro-
uinciae, et descripti deffinitique certis augustisque
finibus carum muneris. Differunt enim hae Dia-
conissae, atque earum munus a Diaconis: quod
Diaconi toti aerario ecclesiastico et curae vniuer-
sorum ecclesiae pauperum praeficiuntur: hae vero
certo cuidam ministerio tantùm, atque adeo sub

272AD I. PAVL. AD TIM.
Diaconis sunt, quibus subiiciuntur et parent, red-
duntque rationem suae vocationis: Diaconi vero
ipsi, toti ecclesiae. Vnde non tam fuit munus hoc
publicum, quam subsidium aliquod a Diaconis
quaesitum: partim, quod vniuersis ecclesiae pauperi
bus subuenire propter numerum tunc non pos-
sent: partim, quod vt et Epiphanius et Chrysosto.
ait, pleraque circa pauperes vel aegrotos, vel men
sas ipsas ecclesiae parandas commodius a foeminis
administrantur, quam a maribus: nec modo commo
dius: sed etiam honestius fiunt et geruntur: vt si
aegrotet Christiana mulier, vel aemorroide labo-
retjaut aliis huiusmodi morbis occultis, et quae ho
neste a maribus tractari non possunt. Ad eam e-
nim honestius alia mulier admittitur, quam mas
aliquis Diaconus et medicus: ergo honestas hoc
munus suasit admittendum.
Deinde necessitas. Neque enim omnia munia
et ministeria primum obire potuerunt soli Dia-
coni, cùm tota ecclesia, more Laconum, simul epu-
laretur, et Α’γάπας et conuiuia communia celebraret
in testimonium mutuae charitatis. Sic enim fiebat
et vt alii aliis. i. ditiores pauperibus subuenirent,
ac ea quae erant victui necessaria tanquam in con-
muni suppeditarentur Actor.4. et 6. Itaque ali-
que subsidiariae oper ae et ministeria, eaque com-
moda Diaconis quaerenda ad mensarum admini-
strationem fuerunt, ad quae ascitae sunt hae foeminae.
Quas vetustiss. et primaeua ecclesia habuit. Dein-
de vero caeterae ecclesiae, imprimis autem eae, in
quibus diligens pauperum cura et ratio habita
est, eum morem, easque Diaconissas retinuerunt
etiam post Apostolorum tempora.

CABVT V.
273
Tertio videntur hae mulieres diaconissae ad Mar
thae imitationem toleratae vel inductae in ecclesia,
atque ad exemplum earum mulierum piarum,
quae Christo ministrabant, de quibus Lucas 1o.
vers. 41. 8.vers.3. Vtcunque vtilis visa est eccle-
siae pro tempore illa accessio et subsidiaria mulie-
rum opera, antequam essent in Christiana eccle-
sia Ptochodocheia, Nosodocheia et Hospitalia
quae dicuntur, quod commodissimum esset et ma
xime idoneum mulierum ministerium quibusdam
in rebus, atque adeo aptius, quam Diatonorum.
Vnde quae aetas secuta est tempora Apostolica,
Diaconissas habuit, vt ex conciliis Nebcaesarien-
si, Laodiceno, et Chartaginensi apparet, et ex ve-
terum scriptis, imprimis autem Epiphanio, qui
vixit sub Theodosio maiore, et historia ecclesia-
stica: adeo vt magnae dignitatis postea huiusmodi
Diaconissae in eccrenaruerme rua fienyrias Dia-
conissa interfuit synodo Chalcedonensi quemad-
modum Euagrius scribit liber 2. cap.16. et Pulche-
ria etiam ipsius Theodosii Iunioris Constantino
pol. Imperatoris soror in Diaconissam electa est
vt ex Hermio Sozom. facile colligi potest.
Praeter Diaconissas autem neque Presbyteri-
das, neque episcopissas mulieres habebat Chri-
stiana ecclesia, quanquam Pepuziani haeretici
nullam Maribus dignitatem in ecclesia tribuerent,
quam eandem etiam foeminis non concederent.At
ex Pauli praecepto aliud semper orthodoxa eccle
sia obseruauit. Nullum enim huiusmodi munus vn-
quam foeminis delegauit, quod in docendo versare-
tur. Itaque Epiphani. Haeres. Collyridianorum
quae est 79. sic scribit. Hρεςθυλερίδες ἠἰερίσταιοὔκ ἐιοιν

274AD I. PAVL. AD TIM.
Taii vero do naui remaihus, et ea quae requi-
rit in istis Diaconissis.
Ne minor sexaginta annis. Ratio est duplex,
quod Iuniores oportet dare operam liberis et q
lasciuiunt quae nondum eam aetatem attigerunt,
quia nondum plane in iis extinctus est vigor gene-
randi. Quaeritur vero cur sexagesimum annum statuat
Paulus, cùm quinquagesimus annus foeminis cen-
seatur prorsus sterilis et infoecundus, vt vulgo an
notant interpretes in Luc.1.vet.36. et Iurisconsul-
ti in l.viuiC. de Caduc. Toll. Resp. Anno qudem
50. fieri vt plurimum steriles foeminas: non ta-
ile lempp̧r Qae dam enim post 5o. annum peperis-
se dicuntur. Ac post óo nulla est, quae concepisse
referatur, nisi miraculo id factum sit, et praeter na-
turae ordinem, id quod Sarae vxori Abrahami ac-
cidit Genes.18. vers.ii.
3.
In sexagenariis autem foeminis videtur vigor il
Ie naturae et prolificus prorsus periisse et defe-
cisse.
Sed cur tantum tribuit aetati senili Paulus,
qui supra Timotheum adolescentem nobis com
mendabat.c.4. vers. 12. Resp. Chrysosto, proprie
non tribuere Paulum id honoris aetati, quasi se-
xagenariae lasciuae fieri non possint: sed quod mi-
nus in hac aetate offendicula illa nascantur, quae
euitanda postea docet. Neque enim ipsa per se
aetas facit sapientes vel prudentes homines: sed
Deus potius et rerum praeteritarum experientia.
Deinde cùm leges ferantur de iis, quae ὥς δ̓ι τοπο-
»o accidunt, non debet propter paucas aliquot
sexagenarias insolentes toti etati suus honor

CAPVT
V.
275
detrahi. Iam vero, quia haec capacitas non ex aeta-
tis senio et beneficio proprie pendet, imminutum
est annorum tempus et spatium a Paulo hoc loco
praescriptum, voluerunt que homines viderispiri-
tu ipso Dei sapientiores. Itaque concilio Chalce-
donensi constitutum est, vt statim post 4o annum
çtatis eligi mulieres ad istum Diaconatum pos-
sent est in cano. Diaconissas 27. quaest. 1.id quod est
confirmatum concilio Carthaginensi 4. vt est in
cano. sanctimoniales 2o. quest. I.in quo postea va
rie peccatum est, vt docebimus.
Addit Paulus. Vnius vir vxor. Hoc vero pro-
bari potest exemplo Annae, de qua Luc.1.ver.36.
Respondet autem illi, quod de episcopis et
Diaconis agens idem Paulus dixerat. Vnius vxoris
vir. Itaque ex illo loco facile iam intelligi potest
quae sit vis huius loci sententia atque mens. Pri-
mum enim non damnat nuptias Paulus siue pri-
mas, siue secundas, siue tertias siue vlteriores,
Hanc enim esse diabolicam doctrinam supra asseru-
it cap.4. vers.1.2.3. Deinde non iniicit hunc la-
queum viduarum conscientiis, quasi praecipiat, vt
in viduitate permaneant, etiam eae, quae denuo vel
iterum nubere vellent: neque hoc loco etiam vi-
duitatem aut coelibatum tanquam per se sanctio
rem praefert honesto conugio Pauius, vti neque
I.Corinth.7. vers.8.9. 34. et 35. Denique cùm ne-
que ante Pauli aetatem, neque eius seculo vsquam
terrarum obtineret: vt vna mulier eodem tempo
re duobus nupta esset viris (etsi inter Iudaeos vir
vnus solebat ex vitiosa patrum imitatione duas
vel plures vxores ducere) satis intelligitur eam
dici plurium maritorum vxorem esse, quae quan-

276AD I. PAVL. AD TIM.
quam est ex iniusta causa repudiata a viro, tamen
eo viuo alteri non nubet, sed propter vinculum
coniugii, et Dei praeceptum, quandiu prior ille
maritus, a quo iniuste repudiata fuit, viuit, estque
superstes, alterius coniugio abstinet. Quae enim
ex iniusta, vel potius nulla causa repudiatur, ma-
net vxor: et vel reconciliari debet vel innupta ma
nere 1. Corinth.7.vers.1o. Neque tamen impedi-
tur, quae ita immerit o repudiata est a viro, viro
ipso ad alteras nuptias conuolante, quin et ipsa
alii nubere possit. Sed hoc praesertim in ea, quae
in Diaconatum allegenda est, requirit Paulus,
quoniam maioris continentiae signum et exem-
plum in ista muliere cerni debeat. Erit autem
hoc certissimum, si immerito repudiata, tamen
alteri non nupsit, sed continuit. Sed quid si meri-
to illa repudiata est, veluti propter adulterium,
vel quod ipsa sit desertrix coniugii? Nemo dubi-
tare tunc potest, quin ea ad hoc munus ecclesia-
sticum eligenda omnino non sit, sed ab hochono
rene drcenda.
Vult autem Paulus, vt quae est allegenda, fuerit
Vxor. Ergo si fuit vel concubina, vel pellex, vel
meretrix eligi non poterit. neque enim sine ma-
gno ecclesiae offendiculo tales cooptari in vllam
ceciellaiticam dignitatem possunt, quamlibet poe-
niteant.
Ait Paulus. Quae fuerit. Quid si adhuc illa sit v-
xor, etiam in illa aetate sexagenaria, num allegi et
ascisci poterit, cùmillud, quod de episcopo supra
dicitur, Sitepiscopus vnius vxoris vir, locum ha-
beat: siue adhuc sit ille maritus et vir vnius vxo-
ris: siue mortua vxore maritus fuerit et iamesse

277CARVT V.
desierit. Resp. non esse ex mente Pauli eligendam
sexagenariam, quae adhuc vxor manet, quia de vi-
duis loquitur Paul': et variis illis muneribus et cu
ris nimium illa distraheretur, si iam alligata sit viro
suo: et tamen cura etiam pauperum illi sit ge-
renda. Vtrique enim oneri ac curae vna satis esse
non potest. Nam quae nupta est, inquit Paulus,
curat ea, quae sunt mundi, et quomodo placitura
sit viro 1.Corinth.7.vers. 34. Ergo ea, quae funt
Dei et pauperum, libere, quemadmodum Diaco
nissam decet iam curare aut administrare non po-
test. Alia vero et diuersa est ratio viri et episcopis
qui quanquam cùm est maritus, curat, quomodo
sit vxori placiturus. 1.Corint.7.ver.31. tamen non
perinde in ea cura subiicitur vxori, quemadmodum
vxor viro. Itaque manens maritus, munus eccle-
siasticum gerere ac obire potest.
to In operibus bonis idonec testimanió
ornata, si liberos educauit, si fuit hospitalis,
si sanctorum pedes lauit, si afflictis subuenit
si omne bonum opus est assidüe sectata.
Αύξησις Amplificat enim ornamenta futurae et
eligendae Diaconissae, quod eam publica voce to-
tius ecclesiae et aliorum etiam extraneorum ho-
minum, qui a fide Christi sunt alieni, consensu
vult habere idoneum testimonium et probitatis,
et charitatis, et beneficentiae, et curae et diligen-
tiae Hoc idem supra in Episcopis requirebat cap.
3vers.7. ex quo apparet quanti sit momenti pu-
blica illa fama et opinio de nobis concepta, modo
non temere, sed idoneis argumentis et testibuz
fulta spargatur. Est enim velut quidam odor?

270AD I. AAVLIADI TIM.
quem nobiscum circumferimus: et siquidem illa
bona est, bonus est et suauis gratusque ille odor,
quem emittimus: sin vero illa est mala, est etiam
odor a nobis effluens malus, et male olens qui a-
lios, cum quibus versamur, offendit. Itaque iubet
Paulus, vt quaecunque sunt ἔυφημα.ι. bonum nomem
bonis conciliant, et cogitemus et procuremus.
Philip. 4. vers. 8. Id quod etiam Hesiod. lib1.
ἐργ. καἰ ημές. praeclarissime versibus monet. Ἀύξνσιν
superiorem sequitur ἐξηγησις. Aliquot enim exem
plis, et generibus actionum explicat atque illu-
strat quod generaliter antea dixerat Paul. Affert
autem quatuor eorum bonorum operum species,
quae maxime futuro muneri et allegendae diaconis
sae quadrant atque conueniunt. Cùm enim paupe-
rum cura ilircommittendant, quae res et Miseri-
cordem animum, et diligentem atque etiam de
missum requirit, ea bona opera commemorat Pau
nus, ex quibus fuiunnour amius facile argui et
deprehendi in nobis potest.
Diligentiae signum erit, si liberos proprios stu-
diose, et diligenter ipsa educauit et curauit.
Minicriturs te hamanus mui deprehendetur
animus, si hospitalis fuit, et afflictis subuenit.
Demissus autem illius animus, si sanctorum pe-
des lauare non est dedignata.
Denique pietas et probitas eius intelligetur,
si quodlibet opus bonum assidue et studiose con-
sectata est. Haec est breuitaer mens Pauli.
Quod si haec tam diligenter in iis, qui ad mi-
nora ecclesiae munera vocantur obseruari vult
Paulus, id est, Dei spiritus, et ab illis requirit has
virtures, quid sentiendum statuendumque nobis

273CAPVT V.
est de iis, qui ad maiora munera ecclesiastica ac-
cersuntur et eliguntur? Haene virtutes ab iis abesse
debebunt? Minime sane. Itaque in iis et diligen-
tia et misericors animus, et demissus et pius spe-
ctetur.
Quod ait. Si liberos educauit mouet dubitationt
quasi Paulus steriles sexagenarias, quae vxores
fuerunt nullósque liberos pepererunt, ab hoc mu-
nere arceat, illisque tanquam hanc notam inurat
propter sterilitatem, vt eligi ad hoc munus non
possint. At ee saepe sunt aptissimae, An non igitur
quae fuerunt steriles allegi et cooptari poterunt?
Sane poterunt. Neque enim vniuersum iudicium,
quod de mulierum piarum diligentia haberi po-
test, Paulus restringit ad vnicam curam, et educa
tionem susceptorum liberorum: sed hoc tanquam
verissimum et optimum inter caetera earum dili-
gentiae testimonium protulit. Ergo quae mulieres
nunquam liberos sustulerunt in coniugio, aut e-
tiam quae nunquam fuerunt coniuges, possunt, si
erunt idoneae, in diaconissas eligi.
Quod ait. Si fuit hospitalis, si afflictis subuenit,
mouet etiam quaestionem, quasi solas diuites eli-
gi et cooptari ad hoc munus velit Paulus. Illae e-
nim sunt, quae et extraneos excipere apud se et
suis opibus afflictis subuenire ἱ̓πόρκεσιν enim dixit
Paulus id est, quantum satis est, sumministrauit
egenis) possunt. Quae autem sunt egenae et ipsae
41
pauperes idem praestare nequeunt. Ergo ab hoc
munere summouebuntur, quas tamen saepe ma-
4.
gis esse ad hoc ministerium idoneas, quam dites
mulieres certum est, et experientia comprohatum
Resp. Non excludit pauperes Paulus imô maxi-

A0OAD I. TAVL. AM TIM.
me de iis allegendis agit hoc loco. Sed neque e-
tiam diuites ab eodem munere suscipiendo arcet:
caeterum quae pauper est, potest tamen et miseri-
cors et benefica, et hospitalis esse, et afflictis sub-
uenire, si quantum in se est, illa egenis praestat, si
corporis ministerium exhibet, si operam suam il-
lis impendit et praebet, quando pecuniam confer
re non potest. Denique et vidua paupercula, quae
minuta duo in gazophylacium misit, maiorem,
quam alii Iudaei opulentissimi eleemosynam contulit:
et Petrus ac Ioannes cùm pecuniam non haberent,
summo tamen beneficio claudum affecerunt, vt
est Luc.21.vers.2.Actor.2.
Quod idem Paulus ait. Quae lauit pedes.) sum-
ptum videri potest partim ex Gene.18.vers.4.19.
vers.2.43.vers.24 vbi haec eadem ratio dicendi v-
surpatur: partim ex recepto tunc more inter O-
rientales homines. Nam cùm qui fere pedibus iter
faciunt, fole, nimióque labore incalescant, sunt
eorum pedes abluendi vt refrigerentur, recreentur
et refocillentur. Qui autem equo incedunt et iter
conficiunt, non egent fere hoc auxilio et ministerio.
Ergo ex consuetudine loci hoc annotauit Paulus.
Hoc autem ipsum magnam animi demissionem
significat, cùm vilissima et sordidissima hominis
pars fere sint pedes: quos quaecunque ita contre-
ctare, et curare non dedignatur, certe nec vilia
quaelibet alia munera et ministeria, quae pauperi-
bus aegrotantibus impendi necesse est, obire ea-
dem vnquam recusabit. Christus ipse in signum
humilitatis lauit pedes discipulorum Ioan 13. Idem
fecit et illa mulier, quae lacrymis suis lauit pedes
Christi. Luc.7 vers38.

281CABVT V.
11 Porro iuniores viduas recusas post-
quamenim lasciuire coeperint adnersus Chri-
stum, nubere volunt.
Αʹντίθεσις est, ex qua superior sententia non
tantùm illustratur: sed etiam probatur. Ex eo e-
nim, quod subiicit Paulus, apparet, cur demum
sexagenarias mulieres allegi voluerit et praescri-
pserit. Varia enim offendicula, quae a iunioribus
oriuntur, id suaserunt. Itaque non ea est causa
cur sexagenariae demum eligantur, ne diutius a-
lantur diaconissae ab Ecclesia: sed ne scandalum
praebeant vitae mutatione et lasciuia.
Vult autem vt recusentur iuniores, etiamsi se
offerant, et paratae sint hoc munus acceptare: vel
etiam si alias idoneae viderentur. Quod vero, ait
Paulus παραιτο͂, non est eo modo accipiendum,
quasi in solius Timothei arbitrium totam hanc
electionem conferat, quam tum ex Presbyterii,
tum ex totius. Ecclesiae consensu fieri solitam esse
certum est: sed ita loquitur Paulus, quod pastor
omnium Ecclesiae actionum et electionum mo-
derator est. Notandum est autem, quod viduas iunio-
res tantùm recusari et electas a munere diaconis-
sae deponi ac reiici vult, etiamsi postea nubant:
non autem praecipit eas excommunicari et eiici
de Ecclesia: vel vsu et participatione Sacra-
mentorum arceri et prohiberi, quemadmodum
de Nonnis et Virginibus postea Synodis ineptis-
simis sancitum est. Atque vtinam haec Pauli moderatio
semper in Ecclesia locum habuisset: sed postea
longius progressi sunt Episcopi, maxime postquam
nata est superstitiosa illa de coelibatus merito et

202AD I. PAVL. AD TIM.
dignitate opinio. Primùm enim sanciuerunt Ec-
clesiastici canones, vt vidua iunior, atque etiam
vt Monialis, quae post votum nubit, inter diga-
mos tantùm censeretur, et reponeretur, can. Quot-
quot 27. quaest. I Post autem inualesc ente super-
stitione sancitum est, in eas aliquid acerbius. Vo-
luerunt enim, vt si qua Monialis post votum nu-
psisset, vt non tantùm Sacramentorum vsu pri-
uaretur: sed etiam a toto Ecclesiae coetu excom-
municaretur, quia votum de coelibatu et conti-
nenitia vibiarat, quou Deo gratum esse falso et
insulse crediderunt. Est haec poena constituta in
can. Virgines 27. quaest.1.qui ex consilio Eliberti-
no decerptus est.
Sed iam quae sint illa offendicula, quae praebent
viduae iuniores ad Diaconatum electae videamus.
Sunt autem imprimis haec duo nimirum, quod I
Institutum vitae genus in magnam contumeliam
Christi commutant magnam animi leuitatem et
carnis lasciuiam demonstrantes. 2 In hoc ipso vitae
genere suscepto si perstent, magna tamen Eccle-
siae praebent offendicula, dum sunt Otiosae, Di-
scursatrices, Nugaces, Garrulae. Caeterum cùm
improbat Paulus quod nubant hae viduae, quae
iam electae sunt, non ideo facit, quasi secundas nu-
ptias damnet, vel etiam tertias, et quartas, id
quod Montanistarum haereticorum, aut Papistarum
Montanizantium proprium est, sed quod tale quid
fit, oritur ex animi magna, tum Leuitate, quae gra-
ues matronas et eas quae sunt hoc munus publicum
adeptae, non decet: tum Lasciuia siue infreni ac
indomita carnis petulantia, quam tamen abiecis-
se debuerant, et exuisse. Id quod etiam cum Chri-

283CARVTV.
stiani nominis et doctrinae contumelia coniun-
ctum est. Irridetur enim Dei Ecclesia, quod tam
leues homines habeat, vt qui munus a se susce-
ptum statim abdicent, relinquant, et huic mundum
et carnis delicias praeferant. Quasi Christus a
auis parui nat de contemnatut aperte etiam iis,
ipsis qui tamen maiores in fide progressus fecisse
videbantur.
Vox καταςρηνιάζην cum sequenti, id est, χειςο
construitur. Est autem ςρηνιαζεην ἀπὸ τωὺ ςερεῖν vel
σρηνὲς deductum, quod durum significat et perti-
nax: qualia sunt animantia nimium saginata. Ita-
que sunt petulantiae plena et indomita, vnde ci-
bus est illis detrahendus, vt in ordinem cogantur
et pareant, quemadmodum et Xenophon et i-
pla rerum experientia faciendum docet. Hac igi-
tur similitudine vtitur Paulus, vt carnis nostrae
lasciuiam eo turpiorem ac foediorem esse demon-
stret, quod brutis et petulantibus animalibus con-
paratur.
Chrysostomus autem interpretatur hanc vocem
fornicari, sed Apocalyp.18.vers.7. et 9. explicatur
eo significato, quo nunc accipimus.
12 Ex eo damnandae quod primam fi-
dem reiecerint.
Αʹὐξισις est. Amplificat enim harum iuniorum
viduarum lasciuiam a consequenti, quod hac ra-
tione, et vitae genere tandem sibi extremum exi-
tium acceasant. Nam eo tandum prolabuntur,
vt Munus a se susceptum deserant, et Fidem ipsam
primam Christo datam abnegent. Voces autem
has πρώτηνπιςιν varie interpretes accipiunt. Alii

284
AD I. PAVL. AD TIM.
de voto non nubendi sumunt, quasi ab iis inter-
poni huiusmodi votum solitum fuerit, cùm eligeban-
tur: quod nullo certe scripturae loco probari po-
test. Alii de fide Christo in Baptismo data:alii de
munere Diaconatus acceptato, quod diligenter
se praestaturas esse, in eóque perseueraturas polli-
cebantur. Quod postea cùm nubendi pruritu et
libidine deserunt, fidem a se datam violant, ac
frangunt. Sed ea sententia magis placet arg. vers.
15.infra, quae fidem primam refert ad eam pro-
missionem, quae primum fit a Christo nobis in
Baptismo, quam reiicere dicuntur, quae a fide
Christi et professione Euangelii postea deficiunt,
et ad Gentilismum, vel priorem idololatriam
reuertuntur. Sic Athanas.explicat liber 6. de Tri-
nit. Hierony. in praefat. ad Tit. Vincentius Lyrĩ-
nensis, et est similis locus Apocalyps.2.v.3. Veritae
enim probrum inter Christianos propter eam a-
nimi sui leuitatem malunt prorsus a Christo de-
sciscere, quam husuimodi contumelias audire et
pati. Nicolao, de quo est in Actis Diacono id sane
accidisse narratur, qui ne opinionem leuitatis et
temeritatis inter Christianos subiret, maluit con-
dere nouam haeresin, nouum sibi coetum collige-
re, et ab Ecclesia discedere.
Quae autem hic narrat Paulus, rerum ipsarum
experientia edoctus didicerat, quemadmodum
ipse testatur.
13 Simul autem etiam otiosae discunt
circumire domos: imo non solùm otiosae, sed
etiam nugaces et curiosae, garrientes quae non
oportet.

285CAPVT V.
Altera superioris amplificationis pars, in qua
iuniorum viduarum in munere Diaconatus per-
manentium offendicula et mala describuntur. Tria
vero enumerat Paulus, non quod sola haec obser-
uari possint: sed quod maxime soleant. Deinde
quod ex his paucis, quae sint reliqua incommoda,
quae ex eodem fonte nascuntur, id est, ex huius-
modi iuniorum mulierum electione, facile iam
per se potest quilibet intelligere. Ergo eas, etiam
dum hoc munus administrant, docet esse, Otio-
sas (cui vitio discursationem adiungit) et Nuga-
ces, et Garrulas. Garrulitatis autem vitium bre-
uiter definit Paulus dum ait, çasdem loqui quae non
ubuon: porto noed viela luuo parsunt magna inter
Christianos offendicula, quod sint contra diuinae
legis praeceptum 9. quod est, Non falsum testimo-
nium aduersus proximum tuum dices, quódque
ex his infinita mala nascuntur.
Sunt otiosae) At obstat, quod eas ipsas postea
vocat σεμ́ργύς, id est, plusquam oportet, occupatas
et curiosas. Respond. Haec duo vitia inter se re-
cte conuenire. Nam nihil agentes illae rerum, quae
ad se pertinent, sunt in alienis perscrutandis cu-
riosae. Itaque ἀργαι appellantur, quod nihil suum
agunt. Iεριίρyοι vero quod aliena negotia plus
quam sua curant, atque etiam plus quam opor-
tet, quemadmodum ait ille. Excussis propriis a-
liena negotia curo. Imo vero etsi saepe habent
domi, quae agant: magno et turpi animi veterno
illa negligunt, vt nimirum de rebus alienis co
gitent, et disputent.
Circumeunt domos) Annexum pene semper o-
tio et segnitiae vitium, nimirum discursatio. Hoc

286AD I. PAVL. AD TIM.
autem praetextu maxime id facere videbantur i-
stae mulieres, quod tanquam publicae quaedam
personae, et pauperum curam habentes in alienas
aedes possent, solerentque liberrime ingredi 2.
Timoth.3.vers.6. Videtur autem etiam his ver-
bis detractrices easdem appellare Paulus, more
dicendi Hebraeis vsitatissimo, qui et detrectare et
discurrere eadem voce לx7 Ragal dixerunt, quod
detractores iugiter eant, et referant verba hinc
inde ex aliis audita. Peccant igitur hi in nonum
legis diuinae praeceptum.
Imo vero) Amplificatio est superioris mali per
adiectionem et προθεσιν. Non solum enim sunt
otiosae: sed etiam Nugaces, et Curiosae vel plus
quam oportet negotiosae φλυάρυς appellat Pau.
lus, quos Latini Nugaces, quae vox videtur deri-
uari a voce. φλύαξ, ακος, quae tumulentum ho-
minem significat, quod haec sint duo maxime
inter se connexa vitia, Temulentia nempe, et
Nugacitas. Itaque vt Plutarch. liber 8. Symposia-
con Problema. 1. nihil aliud esse videtur gλuz-
eία quam λήρησις πάροινος. Nugari quoque, ait idem,
proprie nihil aliud est, quam vano et futili sermo-
ne vti, et eo, qui vel mendax est: vel qui quanquam
verus est, ad propositum tamen nihil facit et at-
tinet. Vnde postea rixae, iurgia, et contumeliae o-
riuntur, atque varia offendicula, Vocem autem i-
psam nugae Latinam ab Hebraea nan hagah quod
more auium garrire significat deduci putat Iose-
phus Scaliger in liber Varronis de lingua Latina.
Qanquam autem Plutarchus in liber πεὶ αδο-
λεσχίας videtur facere φλυκρίας siue ληρήσεως, duo
genera, Temulentiam quamὁ̓ηωσιy vocat, et ἀδο-

287CASVT V.
λσ χίαν quam garrulitatem vertunt, quas ita di-
stinguit, vt temulentia sit nimia inter pocula vel
inter potandum orta ex vino sumpto loquacitas.
Garrulitas vero sit stultiloquium nimiaque lo-
quacitas vbique, et ex qualibet, vel etiam nulla o-
blata occasione. Itaque garrulus in foro, in thea-
tro, in deambulatione, domi, interdiu, et noctu
nugatur, et loquax est. Temulentus autem
tantùm in mensa et inter pocula: ista tamen di-
stinctio etiam hunc Pauli locum illustrat, et ex-
coule. oeu videtur vtranque quidem, ied maxime
secundam speciem hoc loco damnasse Paulus vti
etiam Psal.14o. vers.1o. aperte inter vitia pessima
recensetur ista nugacitas,
Curiosas vocat tamen eas, quae plura quam de-
ceat, scire affectant, tum etiam, quae diligentius et pe-
nitius ea, quae sciri possunt, curant et inuestigant,
quam sit necesse. Itaque sunt illae nimium nego-
tiosae, sed vbi non oportet. In quibus autem oportet
otiosae. Alio nomine πολυπράγμονες eaedem appellan-
tur. Quanquam Plutarch.in libro de Curiositate
eos tantùm videtur definire πολυπράγμονας, qui in
alienis erratis siue peccatis, vnde alteri nascitur
aliqua infamia, curiosiùs indigandis occupant se-
se. At siue in peccatis, siue in aliis etiam rebus,
quae ad nos non pertinent, inuestigandis nimium
laboremus, hic πράργων nomine a Paulo signifi-
camur. Quanquam vero haec vitia faere sunt omni-
bus foeminis communia, maxime tamen eas dede-
cent, quae caeteris praelucere vitae exemplo debent.
Inquirere autem in alienum factum, quatenus il-
lud ad nos spectat: vel Dei gloria proximiquex-
tilitas postulat, vel inde promouetur: denique

286AD I. PAVL. AD TIM.
quantum ex muneris nostri ratione vel Christianae
charitatis officio tenemur, non est curiositas: sed
est officium, quod est sane laudandum. Eo deni-
que pertinere videntur postrema huius versiculi
verba loquentes quae non oportet. Nec enim de alio
loqui prohibemur semper, sed videndum est. Quid,
Quomodo, et Quatenus loqui de eo liceat.
Priusquam autem totum hunc de Diaconissis
locum finiamus, duo scitu necessaria sunt enodan-
da. Primùm quidem, vtrum eas hodie in refor-
matis Christianisque Ecclesiis retinere sit operc̨-
pretium, cùm nos quam maxime fieri potest, proxi-
me ad veterem et Apostolicam Ecclesiam acce-
dere tum in doctrina: tum etiam in disciplina et
politia Ecclesiastica oporteat. Quid igitur? Re-
spondeo aliquod discrimen esse nobis statuendum
inter doctrinam veteris Ecclesiae, et inter gene-
ralem qua illa vsa est, disciplinam. Nam cùm doctri-
na Apostolica sit Christi ipsius vox et sapientia,
cui tanquam vero et vnico fidei et salutis funda-
mento innititur Ecclesia, certe ab ea doctrina v-
niuersa ne tantillum quidem a nobis recedi vllo
tempore debet. Itaque nulla occasio affer-
ri vel fingi vnquam potest, propter quam
yel in vno apice, quanquam minimo, doctrina A-
postolorum immutetur Matth.5. vers.18. At illus
disciplinae vniuersae, quam illa vsurpauit, non eadem
omnino ratio est. Cùm enim sit disciplina tan-
quam decorum quoddam vestimentum ad res,
tempora, personas accommodatum, fit, vt quem-
admodum haec variari possunt:ita possit quoque
altquibus in rebus mutari etiam disciplina vetus.
Tantum distinctionem hanc adhibeamus, vt in

289CAPVT
V.
disciplina ipsa Ecclesiastica, distinguamus ea,
quae sunt Fundamentalia politiae Ecclesiasticae,
ab Accessoriis et leuioribus. Fundamentalia ve-
ro sunt haec in politia Ecclesiastica. Primùm vt
sit aliqua politia Ecclesiastica, et quidam ordo
in Del domo, qui tollat confusionem. Deinde, vt
legitimae personarum vocationes, per quas Dei
verbum legitime administratur, charitasque et
sanctitas vitae exercetur in Ecclesia, retineantur,
veluti Pastorcomreiojteri, Diacom
Tertio, vt ii electi legitime et ex praescripto
Dei verbo suo munere fungantur, vel deponan-
tur, et remoueantur.
Accessoria dico, quae, vt haec fiant et obseruen-
tur, in Ecclesia quaque pro tempore, personis et
locis statui possunt. Accessoria incolumi manen-
t disciplina in Ecclesia ipsa variari possunt. Ma-
neat enim semper disciplinae fundamentum et pars
praecipua, sed tantùm ea mutentur, quae commo-
dioris illius obseruationis gratia tunc visa sunt
necessaria: veluti vt futurus et eligendus Episco-
pus a tribus Episcopis, non a duobus tantùm eli-
geretur. Hoc mutari potest incolumi Ecclesia et
disciplina. Vt in vrbe Metropolit. electio fiat et
examen futuri Episcopi, non alibi. Hoc etiam
mutari potest. Itaque vetus Ecclesia in iis rebus
saepe diuersam formam habuit et secuta est, inco-
lumi nihilominus Dei verbo, ipsóque fundamen-
to Ecclesiasticae disciplinae retento. Ex quo fit,
vt cùm hae Diaconissae fuerint tantùm subsidiariae
Diaconorum manus et operae (propter egenorum
et aegrotorum ingentem numerum et multitudi-
nem pene infinitam) quo tempore Nosodochiiss

290AD I. PAVL. AD TIM.
Xenodochiis, et Ptochodochiis careret Ecclesia
postea pauperum numero decresente et Ptocho-
dochiis constitutis, non fuerunt eaedem Ecclesiis
necessariae. Itaque neque sunt hodie a nobis re-
tinendae, nisi eadem et par aliqua causa, qualis
illo seculo fuit, occurreret, et eas retinere suade-
ret. Quae cùm nulla sit, cessante causa, cesset effe-
ctus necesse est. Eodem modo videmus veteres
habuisse plures officiorum Ecclesiasticorum
gradus (vti apparetex aliquot Synodis etiam quan-
do adhuc erat tollerabilis Ecclesiae forma) quam
nunc habeamus. Itaque quemadmodum illae
dignitates tanquam nobis inutiles hodie propter
diuersam locorum rerum, et personarum inter nos
et illos rationem explosae sunt, et cessant, qualis
Subdiaconatus, Acolythatus, Archidiaconatus,
Archipresbyteratus: sic et hic Diaconissarum mu-
Iierum or do desiit, nullo prorsus detrimento vel
in doctrina, vel in disciplina ipsa ab Ecclesia, ac-
cepto.
Secunda vero quaestio, quae ad hunc quoque
locum maxime pertinet, est huiusmodi. Vtrum
recte a Papistis sanctimoniales sint in istarum
Diaconissarum, quas nullius iam esse in Ecclesia
vsus videbant, locum substitutae: at que vtrum eo-
rum consilium et institutum sit probandum, et
sequendum necne. Respond. Minime id quidem,
quia in eo statu hominum et genere instituendo
nihil nisi plane Satanicum, superstitiosum, et in
Deum ipsum blasphemum a Papistis inductum
est. Primùm, quia coelibatum illis suis sanctimo-
nialibus tanquam legem ad vitam aeternam asse-
quendam necessariam, et verissimae sanctitatis

291CAPVT. V.
partem indicunt. Deinde, quod in eo ipso cultum
Dei situm esse contendunt. Tertio quod in iis
plis a Patrum consuetudine recesserunt, et a me-
liori more in Ecclesia iam recepto et inueterato.
Quod vt melius intelligatur, rem totam fusius
sic explico. Cùm κακοζηλία quadam homines o-
mnia quae Apostolorum temporibus obseruata
fuerant, sibi putarent imitanda, neque locorum,
neque temporum, neque rerum dissimilium ra-
tionem haberent, etiam et ipsi suas Diaconissas
retinere praecise voluerunt. Sed cùm posteriori-
bus temporibus et mutatis circunstantiis earum
nullum in Ecclesia vsum esse cernerent, magno
Ecclesiae malo, magnóque conscientiarum detri-
mento pessima tamen eius ordinis instituendi
ratio reperta est.
Instigabant virgines Christianas quidam E-
piscopi, vt se Deo dicarent, atque, vt illi loque-
bantur, consecrarent. Deinde vt in signum istius
consecrationis se velo, tanquam castitatis et ve-
recundiae testimonio, semper tegerent, et obnu-
bilarent. Quod ex Pauli consilio facere se et iu-
bere iactitabant 1I.Corinth.11. Hinc variae Hiero-
nymi, Augustini, Ambrosii, Fulgentii epistolae ad
varias virgines scriptae, quia etiam ante aetatem
horum omnium huiusmodi votunii ni magno a-
pud Ecclesiam pretio iam haberetur. Tamen, vt
ex iisdem scriptoribus apparet, et imprimis ex
Cypriano et Tertulliano in liber de cultu et habi-
tu virginum, hoc totum voti genus etiam conce-
ptum et nuncupatum adhuc liberum erat. In pri-
uatis enim parentum vel cognatorum aedibus
huiusmodi virgines, quae sanctae vel consecratae

292AD I. PAVL. ADITIM
Deo dicebantur, manebant non in vllo monasterio
et simul, etiamsi in eadem ciuitate plures huiusmo-
di essent. Atque etiam saepe ipsae domos seorsim,
quaeque suam, habebant, ex quibus vel solae, vel co-
mitatae cùm volebant, et cùm libebat egredie-
bantur, nihilque a caeterarum virginum conditio-
ne differebant, nisi quod eas caeteris castitatis ex-
emplum esse oporteret. Id apparet ex can. Nu-
ptiarum 27. quaest. 1. Quin etiam postea eaedem, si
volebant, poterant nubere. Et quanquam in eo o-
pinione quadam leuitatis apud pios grauabantur
propterea tamen neque sacra Coena iis interdi-
cebatur, neque etiam ipsae Ecclesia excommu-
nicabantur, vti postea factum est. Hoc igitur ma-
li initium et exordium fuit, sed latiùs postea Sa-
tanae astu prouectum atque propagatum est. Pri-
mùm quidem his nominibus vocari coeperunt,
vt Moniales, Sanctimoniales, Virgines et Nonnae
dicerentur. Postea vero Monachae et ad propha-
narum imitationem, virgines Vestales: ad quarum
instituta reuocatae vetitae sunt, ne priuatas aedes
haberent, id est habitacula vel cellulas feorsim
incolerent: sed iussae sunt vt in communi habita-
rent et viuerent. Hoc primum fuit, deinde fancirum
est, ne aliae Sanctimoniales censerentur, quam
que uiedi Monasterio certo, certaeque regulae sese
in perpetuumaddixissent can. Perniciosam 18 quest.
2.concil.tamem Agath. vetabantur ista Monacha-
rum Monasteria et cellae (quibus istae conclude-
bantur) iuxta Monachorum et virorum caulas et
lustra propter periculum et offendiculum aedifi-
cari, vti est in cano. Monasteria puellarum quaest.
2Coepta sunt autem aedificari earum coenobia ma-

293CAPVT. V.
xime post annum Domini 700. Antea enim etsi
fuerant quaedam, omnino tamen pauca et rara
erant foeminarum et virginum Monasteria extru-
cta. Atque tres tantùm earum ordines concessi
sunt primùm, et probati eodem illo seculo, nen-
pe post annum Domini 700. quod tunc demum
ex Synodo Hispalensi cap.11. ad instituta Mona-
chorum coeperunt reuocari.i. ex magna super-
stitione regi et institui Moniales: id quod antea
non fiebat. Tres autem illi Monacharum ordi-
nes primùm hi fuerunt, ordo Basilii, Benedicti,
Augustini, extra quos nulli foeminae esse licuit
Moniali, quodcunque votum vouisset et suscepisset
can. Perniciosam 18. quaest.2. Hodie vero infinita
prorlus lune carui genera, et adeo diuersa, vt
nihil inter se simile pene habeant. Sunt enim hoc
nostro seculo Monachae, Benedictinae, Bernardi-
nae, Franciscanae, Dominicanae, Carmelitanae, Cle-
ranae, Augustinianae, et aliae plures species.
Ita vero primùm fuerat in suscipienda profes-
sione constitutum, vt nulla ante 4o. aetatis annum votum
vllius ordinis susciperet, aut si suscepisset ne obliga
retur, can. Diaconissam 27.q. 1.can. Sanctimonia-
les 20.q.1. Deinde hoc tempus, tanquam longius
esset, restrictum est, atque constitutum vt statim
post vicesimum quintum aetatis annum posset
virgo quaelibet votum Monasticum suscipere, et
20.quaest. 1. Sed et hoc ipsum quoque annorum
spatium postea est imminutum, atque sancitum,
vt statim post pubertatis annos possent mulieres
virginitatem perpetuam vouere: quanquam con-
secratio earum differebatur vsque ad annum aeta-

294AD I. PAVL. AD TIM.
tis vicesimum quintum: sed postea receptum in-
stitutumque est, vt statim post annos pubertatis,
id est, post duodecimum aetatis annum posset,
quae votum ordinis et vitae Monasticae suscepisset
etiam a Praelato consecrari cano. Puella 2o. quest.
2. quem ex concilio Triburiensi sumptum esse
volunt. Ante autem duodecimum aetatis annum,
ne ex parentum quidem iussu et confirmatione,
votum ab iis factum ratum esset constitutum est.
Denique ne qua inuita in Monasterium detrude-
retur, sed si qua ergastulum illud iubentibus pa-
rentibus esset ingressa, decimo quinto anno aeta-
tis interrogetur a Praelato de voto, cui si ipsa non
assentitur, ne votum ante illam aetatem factum o-
mnino valeat. Sic can. Firma can.Sicut et seq.20.
quaestione I.sancitum est, a quibus tamen hodie
plane discessum est. Coguntur enim etiam an-
tequam pene vsum rationis habeant miserae puel-
lulae, vt se in Monasterium aliquot detrudi sinant,
quod vel non satis formosae sint, vel caeteris liberis
pars hereditatis maior accrescat his in pistrinum
istud et Monasterium relegatis.
Quae virgo vel vidua votum ipsa sibi imposue-
rat, et habitum Monialis assumpserat domi suae
vel in aedibus patris:non autem ab Episcopo vel
praelato illud acceperat, primum poterat illud, si
ronet portea deponere, neque cogebatur in eo
vitae statu inuita permanere, nisi fuisset postea ab
Episcopo consecrata. Post autem aliud decretum
est. Nam neque deponere illud velum potuit, ac
ne ea quae illud priuatim domi suae assumpserat:
sed cogetur etiam ante consecrationem factam
in eo statu et habitu permanere perpetuo vitae
tempore, et Monasterium ingredi can. Si quis sa-

295CANVIV.
cra 27. quaest.1.et can. Mulieres cano. De viduis et
Puellis eod. Ita nimirum paulatim auctae sunt
luperititiones, et dursor conscientiis laqueus in-
iectus.
Cùm sanctimonialis a praelato consecratur, sto-
la alba induitur, et chrismate vngitur, vt ait Al-
cuinus. Primus autem eam consecrari instituit
Basilius magnus, vt plaerique volunt. Post autem
eadem foemina vel virgo tondetur. Quanquam
ne tonderetur Christiana mulier, et concilio
Gangreno interdictum fuerat, et expresso Pauli
praecepto, quod ipsius naturae voci et sensui con-
sentaneum est 1.Corinth.11. Socrat.libus 2. cap.43.
Sed boni scilicet illi patres omnia iura diuina et
nuinanla, vt iuas luperititiones Itabilirent, per-
uerterunt: et susque deque habuerunt. Nam et ex
cano. Quaecunque distinct.3o.ita in Ecclesia fuis-
se olim obseruatum quemadmodum dicimus, con-
stat.
Consecratae Moniales habent Monachos qui
illis praesint, nimirum oues lupis committuntur,
(quanquam tamen vt ab earum accessu isti arcean-
tur ex concilio Hispal. et can. in decima 18.quaest-
2.sancitum est, sed frustra) Post istam consecra-
tionem nubere istae mulieres ex iure Pontificio
iam non possunt. Qanquam olim infamia tantùm
quadam in Ecclesia notabantur, et tanquam Diga-
mae tantùm censebantur, si quae nupsissetst, atque
adeo ex concilio Ancyrano et can. Quotquot 27.
quaest. ita erat constitutum. Postea vero ipsa su-
perstitione nullum iam modum seruante pror-
sus ab Ecclesia sunt excommunicatae, quae post i-
stam consecrationem nupsissent can. virgines 27.

296AD I. PAVL. AD TIM.
quaest.1.Atque ita miserrimus conscientiis homi-
num laqueus semper durior, et maior inuectus
est: et προς το ἀδύνατον tandem contra rerum natu-
ram miserae illae mulieres sunt obligatae, nempe
vt perpetuo coelibes manerent, quantunuis intus
aestuarent et magno igni vrerentur.
In Monasteriis autem illis et coenobiis, tanquam
carceribus, conclusae horas canonicas, quas Papi-
stae appellant, et aliquot Psalmos tantùm cantillant.
Nam neque Missam cancre ipsae possunt, neque vasa
sacra aut vestimenta, quibus in Missa sacrificuli
vtuntur, contrectare, ac ne quidem sine piaculo
attingere audent cano. Sanctimonialis et can seq.
distinct.23.Atqui etiam seculo Hieronym. Sacris
literis quae virginitatem vouebant diligenter o-
peram dabant, illudque exercitium, non autem
cantillandi in templis habebant, quod magis erat
tolerabile. Atque has superstitiosas pro iis Dia-
conis, de quib Paui. nic agit, r’apistae sustituunt:
quae quales sint. et vt a verbo Dei alienae, atque
etiam a veteribus canonibus et more Ecclesiae
dissentaneae, omnes iam vident qui modo aliquid
videre possunt. Sed pergamus ad Paulum.
14 Velim igitur iuniores nubere, libe-
ros gignere, domum administrare, nullam
occasionem dare aduersario ad maledicendum.
Αʹντίθε Qς est vel potiùs Ε’πανοέρθοβις. Rationem
enim subiicit, per quam superiori malo Eeclesia
medori potest. In quo ipso canon vtilissimus, et
quidem generalis, qui ad disciplinam Ecclesiasti-
cam pertinet, continetur. est autem hic canon Iu-

297CAPVT
V.
niores viduae Christianae nubunto, et liberos sus
cipiunto, familiasque suas habento, quas curent,
et administrent, vt omnia superiora mala euitent,
et omnem nominis Dei blasphemandi occasio-
nem cuilibet calumniatori et aduersario adimant.
Singula vero huius canonis verba momentum et
pondus aliquod habent. Volo, inquit Paulus. Pri-
mum videtur alienum ab Apostolica dignitate et
doctrina praeceptum, mulieribus iam plus nimio nu
pturientibus et nuptiales laetitias concupiscentibus
praecipere vt nubant, Illud enim est oleum adde-
re camino, non autem frigidam soffundere, vel lasci-
uas illas carnis libidines extinguere Resp. Du-
plici nomine hoc praeceptum subiiei a Paulo, 1.vt
ecquod sit optimum vitae genus, quod viduae iu-
niores eligere debeant, vt sint aedificationi, do-
ceat. Nec em ad nuptiales laetitias eas inuitat Pau
lus, sed docet quae sit ratio omnium superiorum of
fendiculorum tollendorum. 2. vt non minus Deo
gratas esse, quae nubunt, quam quae viduae manent
contra superiores errores, de quibus. c.4. sup. dixit
demonstret. Nam ex hoc ipso apparet secundas nu
ptias in mulieribus a Paulo minime damnari, imo
vero et iuberi et probari, nedum vt viris sint
interdictae. Q as tamen Papistae ex Encratitarum
deliriis et haeresi damnant.
Quaesitum est autem ad quas viduas hoc prae-
ceptum pertineat, vtrum ad eas tantùm, quae
sunt pauperes, an ad omnes: Vtrum etiam ad eas
tantum, de quibus ad Diaconatum eligendis a-
ctum est in ecclesia:an ad quaslibet. Resp. Ad om
nes. Id quod ex ratione, quae subiecta est, apparet
manifeste. Non minus enim diuites, quam pau-

AyoAD T. TAVL. AD TIM.
peres esse possunt otiosae garrulae, et nugaces, i-
temeque propter perieurum earmis, atque nuptia-
rum offendiculum infidelibus hominibus praebere.
Volo) Sic et sup.cap.2.vers.8. et 1. Corinth. 7.
vers7. sed diuerso sensu. Haec enim vox modo
vim praecepti habet, vti in cap.2.vers.8. Modo au-
tem consilii tantùm cuiusdam et exhortationis, vti
hoc loco. Itaque pro subiecta materia huius vo-
cis, volo, significatio accipienda est. Nec tamen
illam Papistarum distinctionem probamus inter
consilia et praecepta, quasi consilia quiddam et
pius et sanctius contineant: cum hoc ipsum consilium
Pauli etiam ex eorum sententia minime conti-
neat eam vitae rationem, quae ab illis sanctior cen
setur, sed eam potius quae minus ex eorum sen-
tentia, sit et seuera et sancta. Suadet enim Nu-
ptias, non coelibatum. Praeclare autem hoc loco
Chrysosto. negat hic tradi praeceptum a Paulo
absolute cui quisquam obstringatur, nisi vt supe-
riora mala euitet. Alias enim nubere aut non nu-
bere viduis liberum est, vti apparet ex 1.Corinth.
neque cuiusquam conscientia irretitur et laqueo
constringitur hoc loco, si nullum est offendiculum.
Atque etiam ex hoc ipso loco apparet secundas nu
ptias, dequibus proculdubio Paulus agit cum de Vi
duarum nuptiis hic disputet, minime esse vel dan-
natas, vel Deo exosas, quicquid vel Montanistae,
vel post eos Papistae sentiant: e quibus illi secundas
nuptias omnino improbant: hi vero eas tanquam
infames impedimentum esse censent ad ecclesia-
stica munera subeunda. Nihil certe moror dictum
vel Tertullia. vel Bernard.serm.59 cant. quorum
ille fuit Montanista, iste monachali superstitione

299CAPVT V.
iam fascinatus. Quod si secundae nuptiae nondam
nantur, nec tertiae Aug. liber de fide ad Petr. cap.3.
in fine. Bernard.ser. 66. cantic. eam quoque sen-
tentiam refutat quae vult honestiora esse inter vir
gines connubia, quam quae iam nupserunt.
Uiduas. Ex hoc loco apparet, quam sit lasci-
uiae dedita natura, et ingenium omnium hominum:
sed imprimis mulierum, de quibus hic agit Paulus:
quanquam tamen ab eo malo non sunt mares li-
beri et immunes. Nam et quae.1. Corint.7. tradit
Paulus et hic, aeque ad vtrunque sexum pertinent,
quod si offendiculum oritur, et nascitur.
Iuniores sexaginta annis supra definiuit Pau-
lus: non quod tamen omnes, quae ea aetate mino-
res funt, nlubere vent. leu cas tantum, quae liberos
suscipere, et familias administrare possunt. Nam
si quae 5o annos nata est, vel ea sit corporis consti
tutione, vt haec mala fugiat, illi nullam legem
dat Paul.hoc loco.
Nubere Tria praescribit, in quibus omne mu-
liebre officium contineri videtur. Nimirum Nu
bere, liberos procreare familiam administrare. Nu
bere. Hoc pertinet, vti diximus, ad secundas nu-
ptias: et si iam secundo nupserat, et vidua restet,
ad tertias et quartas et quintas nuptias, qualis
illa, de qua Hierony. ait, septies eam nupsisse. Erat
Vercellis apud Insubres. Liberos procreare
τεκνογονεῆν. Quid significet vide supra, cap:2. ver.15.
Oἰκοδεσ ωοτεῖν. Est in verbis Graecis ομοιτελευτὸν,
et orationis ornatus. Hoc autem ὀικοδεσποτεῖν est
familiam administret, non vt marito suo praesit,
et sit superior vxor, sed pro eoiure, quo debet
tanquam mater familias caeteris quidem prae-

300.AD I. PAVL. AD TIM.
esse eam vult Paulus interim tamen agnoscere
virum caput suum, illique subiici et parere. Nul-
lan occasionem. Subiectio est, quae totius vitae
Christianae scopum demonstrat. Nos enim aedifi-
cationi omnibus esse oportet Fidelibus et Infide
Iibus. Insirmis et Validis. Itaque hac ratione vsus
est saepissime Paulus vti sup.3.ver.6.Tit.2.vers.8.
sed et Petrus quoque 1.epist. cap.2. vers.12.15. et
Christus ipse Math.5.in si.idem argumentum af-
ferunt. Ἀν τικειμένον autem generaliter accipio pro
calumniatore et aduersario vti.2.Thessa.2.ver.4.
Isec emim Sata iple maiedieit per se de doctrina,
sed homines profani, Infideles et calumniatores
detrailunt d de nobis et de doctrina Christi,
quam profitemur.
15 Iam enim nonnulla deflexerunt, se-
quubae Satanam.
Confirmatio est superioris sententiae ab exem-
plo. Debent enim aliena pericula reddere nos
cautiores ac prudentiores. Nam felix, quem fa-
ciunt, aliena pericula cautum. Hoc ipsum pro exem-
plo et documento Papistis esse debuit, vt tyranni
cas suas de coelibatu leges tollerent, et abroga-
rent, cùm inde tot mala nasci et emergere quoti-
die cernerent: sed mordicus doctrinam suam non
modo retinent, verum etiam ipsi Dei legi im-
piissime praeferunt. Neque tamen sic semper con
cludendum est. Illud omne nimirum esse mu-
tandum, vnde aliquod periculum, et aliqua di-
scessio ab ecclesia sit exorta. Sic enim omnis et
correptio et disciplina ecclesiastica tolleretur,
propter quam multi a fide defecerunt, et ab ec-

301CAPVT V.
clesia Christi recesserunt, vti Nouatiani et Dona
tistae. Resp.igitur caussam ipsam secessionis spe-
ctandam esse. Nam si quis idcirco deflectit a fi-
de, quod iugum Christi ferre nolit, discedat. Sin
autem quod tyrannidis praeter Christi legem
iugum sibi impositum ferre non potest et recu-
sat, certe illud iugum tollendum est, et demen-
dum. Neque enim quisquam iugum Christi du-
rum sentiet, nisi qui omnino sceleratus et im-
pius esse volet. Ergo quaedam nimio isto rigore
coelibatus sam offensae discesserant atque deflexe-
rant a fide, et ad Satanam reuersae erant, abiurata
nimirum Euangelii doctrina.
10 Quod si quis fidelis aut si qua fidelis
habet viduas, eis subuenito, et non onerator
Ecclesia, vt iis qua vere viduae sant subue-
niat.
Conclusio est totius superioris disputationis
de viduis pauperibus, quae quidem sunt fideles.
Continee aucein mne loeuo eclai cauonem illi
primo si millimum, qui sup. vers.4. explicatus est.
Est autem hic canon sextus numero, Quisque fi-
delis suas viduas alito: Illis, quae a cognatis ali et
exhiberi possunt, ecclesia ne grauator, vt aliis
omni auxilio destitutis subuenire et suppeditare
possit quod satis est.
Primum quoad verba, Erasmus censet haec a
σςὴ a studioso aliquo qui mentem Pauli ple-
nius explicare glossemate voluit, fuisse addita
Vult igitur hunc locum sic restituendum esse
ὐτις πσὸς ἰχει χόρας. Sed perinde est. Nam etiam

302AD I. TAVL. AD TIM.
voxista πιςις non addatur, tamen ex mente Pau-
li intelligitur. Nihil enim hic de viris praeceptum
est, qui propinquas et cognatas viduas alere pos-
sunt, quod idem ad foeminas non pertineat. Nam
etiam illae si sunt diuites, pauperes consanguineos
suis opibus sustentare et subleuare certe debent,
exemplo illius Tabithae de qua est facta mentio
Actor.9. et Electae, de qua Ioannes 2.epistola, quae
vtraque suis opibus alienos fouit, nedum cog-
natos fideles egentes, si quos habuit, Item et
Ioannae mulieris, et aliarum de quibus est Luc.8.
vers. 3. Quaesitum est autem. Quid si illae viduae
quae se a piis propinquis ali postulant, ipsae non
sunt piae. Resp. Etsi omnibus est benefaciendum,
Vt dotet iuem l'auius Galat. o. imprimis tamen
de domesticis fidei hoc Pauli praeceptum intelligen-
dum esse, et de Viduis piis, quae nomen dederunt
Christo, quarum maxima et potissima ratio sem
per haberi debet a cognatis piis et Christianis.
Dicit autem Paulus Επαρκεῖτο id est, abunde
et copiose sumministret. Αρκεῖν enim est copiose,
et quantum satis est atque necessarium, suppedi-
tare. In quo tamen praeclare Chrysosto. annota-
uit, non praecipi a Paulo, vt deliciae illis Viduis vel
a cognatis vel ab ecclesia, a qua aluntur, prae-
beantur: sed quod ad victum modestum, sobrium
ac earum conditioni aptum sit satis et conue-
niat. Neque tamen sic, vt Viduae illae alantur
otiosae et inertes: sed vt illae ipsae victum sibi,
quantum arte vel manibus suis vel labore possunt,
comparent etiam, veluri lanificio, serificio, suendo,
nendo, aliisque rationibus honestis. Quod si istae
viduae et pauperes laborent, iam cognati vel ec-

303CAPVT
V.
clesia addat, si quid illis ad necessarium victum
deest. Idque pro ipsorum praebentium facultati-
bus. Neque enim vel cognati, vel ecclesia cogi-
tur omnia quae viduis et aliis pauperibus desunt,
suppeditare, nisi id fieri ipsorum facultates et o-
pes patiantur. Vera est enim etiam inter Christianos
illa Ennii sententia a M. Tul. Cicerone recte
explicata, ita aliis largiendum esse, vt nostrae fami-
liae etiam subuenire possimus. Pro eo enim quod
quisque habet dare debet, et in eo Deo acceptus
est: non autem pro eo, quod non habet. Exhauri-
re enim seipsum prorsus nemo tenetur, ne sit hu-
iusmodi subuentio ipsi subuenienti oppressio, et
ne postea ipse mendicet, vt docet Paulus.2. Co-
rinth.8.vers.12.13. Etsi parce tamen grauate et te-
nuiter non est subueniendum proximo sed luben
ter et vti dixi, quantum possumus.
Vtiis. Æquissima ratio quae ducta est a fine ae-
rarii ecclesiastici. Ecclesiam enim ad suos paupe-
res alendos pecunias a piis collatas habuis-
se apparet ex Sozom. liber 7. cap.26. et Euang.
libus 5. capite. 5. ne praeter aequum se onerari
existiment propter hoc praeceptum istarum vi-
duarum cognati. Etsi enim ecclesiae aera ium
est commune omnium pauperum aerarium ta-
men videndum est et prospiciendum, ne statim
exhauriatur: omnibus emm sufficere diu non pote
rit Reseruetur igitur illud maiori inopiae, et eo-
rum praesertim egestati, qui non habent, vnde se
aliunde exhibeant, siue sint Viduae: siue Mares pau
peres. Qui habent vnde aliunde adiuuentur, eccle
siam ne grauent. Haec sane de pauperibus viduis
cura perstitit diu in ecclesia Christiana puriori-

304AD I. TAVL. AD TIM.
bus seculis maximeque episcopi iubebantur illi
prouidere et prospicere vt apparet ex variis Sy-
nodotum decretis et imprimis Synodo Chartag.4.
postea pontificii παρεπισκοποι, qui nihil omnino, ni
si suum lucrum ex ecclesia captant, totam hanc
pauperum curam neglexerunt, minimeque ad se
pertinere existimarunt: sed ipsi dona Viduis, pu-
pillis, et aliis ecclesiae Dei pauperibus destinata
sacrilege inuaserunt. Quorum certe bonorum sunt
Deo rationem reddituri: at que ii omnes etiam,
qui in reformatis ecclesiis, bona, quae ad paupe-
res pertinent, hodie alio transferunt, et sibi pro-
priisque commodis applicant. Quod faciunt.
nimium multi, imprimis aut Nobiles et Princi-
pes Christia. Quid autem de bonis ecclesiasticis
sit inter nos constituendum, vide Cal. epist. 372.
394.384.
17 Qui bene praesunt Presbyteri, duplici
honore digni habentor: maxime qui laborant
in sermone et doctrina.
Πόεσβασς Transitio est. Tractat enim iam aliud
caput disciplinae et politiae ecclesiasticae Paulus,
quod ad Ministerii ecclesiastici munus eque per-
tinet, atque superior cura et disputatio. Est au-
cenrnottput de Presbyterorum, et eorum, qui
praesunt ecclesiae munere id est, tum aliorum er-
ga ipsos: tum eorum ipsorum erga seipsos: tum
eorundem etiam erga alios officio et cura in vni-
uersum.
Ac quidem de aliorum erga ipsos, et ipsorum
cura erga seipsos, quid nimirum praestare inter se
debeant, ostendit Paulus vsque ad vers.24. variós

CARVIVe,
que canones constituit omnino et semper ec-
clesiae necenarios;i inouo cam recte administra-
re ipsi velint.
101100
Cur autem haec praescribat Paulus facilis ratio
est, Nam si vel minimi cuiusque ratio in Dei ec-
clesia haberi debet, multo magis eorum, qui prae-
sunt ecclesiae. Si singuli, qui sunt in ecclesia ordi-
nes, regendi sunt certis legibus, vt omnia recte
fiant in Dei ecclesia, multo magisii, a quibus maius
periculum iminuumgo mlla quaedam hic pro-
peules.
I Quid praestandum Presbyteris.
2 Quibus Presbyteris.
3 Cur praestari illis aliquid debeat.
Presbyterorum autem nomen hoc loco, et in
toto noc argumento et capite, dignitatis nomen
est, non aetatis, quicquid Chrysosto. et alii contra
sentiant vti saepe alibi et I.Petr.5.vers.1.accipitur.
Id autem esse ita accipiendum apparet ex his ver
bis, Qui laborant in sermone.
Ergo illis, debetur honor, isque duplex, ait Paulus
Honoris voce subsidium omne piumque offi-
cium, more Hebraeorum, significatur, vti supra
eodem significato vers.3. Viduas honora et 1. Pe-
tr.3.vers.7. Vir vxori honorem tribuat. Sumpta est
haec dicendi ratioex lege Dei et praecepto 5. Ho-
nora patrem. Sunt enim nomine parentum, sed
spiritualium comprehensi, qui nos verbo Dei pas
cunt: et praesunt nobis, nósque in Christo vel ge-
nuerunt: vel iam genitos coelesti cibo alunt, quod
faciunt hi Presbyteri. I taque hic canon Pauli ex
quinto legis diuinae praecepto ductus est. Con-
sentit autem hic locus cum 1. Corinth.9. etHebr.13.

306AD I. PAVL. AD TIM.
vers.7.1.Thess.5.vers.12.13.
Cùm autem hoc praecipit tam diserte Paulus,
oblique taxat illius aetatis ingratitudinem in suos
Pastores, nec tantum cauet in futuram posterita-
tem. Hoc tamen malum regnat adhuc hodie, et
hac ipsa ratione verbo coelesti priuare ecclesias
tentat Satan: multos certe a suscipiendo coelesti
ministerio deterret, quod eos efficiat famelicos,
qui Deo ipsi in tam honesta necessariaque causa
seruiant: quorum operae et labori nullus alius, vt
ait Chrysostomus, eit tontereuus. Et recte. Ergo
quod aliis collatum diceretur eleemosyna, Presby-
teris praestitum dicitur honorarium, stipendium,
Debitum, a Christo ipsoμιθὸς.
Ait Paulus Duplicis, vt caeterorum compara-
tione, quibus aliquid etiam specialiter debemus,
eos nobis magis commendet. Sic tamen quidam
interpretantur, Duplici honore perinde et tantum
esse, atque si dixisset, Magno. Alii vero comparate
hoc dici putant, alii absolute. Absolute quod et
in hac vita digni sint verbi Dei ministri stipen-
dio et subsidio victus: et in futura vita, felicitate
aeterna. Quicerte errant, si nos Ministrósve ipsos a-
Iiquidapud Deum mereri posse putant. Chrysosto.
rectius, qui Duplicem honorem explicat Venera-
cionem ipiotum personae id est reuerentiam: et
Subsidium vitae ac alimoniae. Certe vtrumque Pa
storibus, vti Parentibus ipsis, deberi verissimum
est. Qui comparate vero hunc locum accipiunt,
referunt ad superiora praecepta de viduis alen-
dis et honorandis. Istis enim viduis longe sunt
magis honorandi Presbyteri et pastores. Quae
sententia videtur huic loco consentanea et com-

307CAPVT V.
moda. Non vult autem magnas opes et honores
congeri in Ministros Paulus, etsi duplici honore
dicit dignos. Recte Chrysosto. Ego ecclesiae prae
sules audenter dixerim, ait, nihil praeter victum et
vertieu habcre oporteresverim.cap.o.ver. 8. expli
cabitur. Praeclare quoque Erasmus. Sacerdotes et
praedicatores quidam nihil sunt, nisi decimatores.
Obstat autem quod propriis manibus victum
sibi quaesiuit ipse inseruiens ecclesiis: ergo ipsi
θιωτικa sibi comparare debent. Actor.2o. ver.34
Respond. ex Chrysosto ne pastores inopia coa-
cti a studiis et melioribus rebus distrahantur,
iis victum esse ab ecclesia suppeditandum.
Nam et victum sibi manibus artificióque quaere
re, et suo muneri superesse simul non possunt Mi
nistri, nisi dona illa prophetiae et cognitionis scri
pturarum egregia haberent, extraordinaria qua
lia certe habuit Paulus. Plusquam belluina ingrati
tudo est denegare carnalia ei, qui tibi coelestia
praebet vt loquitur Paul. Ro.15.v.27. Neque ne-
gat Paulus se ab vllis ecclesiis vnquam accepisse
stipendium.2. Corinth.11.vers. 8.sed eo tm absti-
nuisse, cùm ecclesiae aedificatio id fieri postulabat.
Eodem modo est respondendum, si quis obiiciat Ne
he.5.ver.15 Res. Nehemiam id fecisse propter popu
li paupertatem: non autem qu victum exigere ab eo
non licuisset. Itaque non est lex generalis illud Pauli
vel Nehemiae factum, sed singulare quoddam pro
temporis ratione assumptum. Et certe nimis sunt
impudentes Catabaptistae, qui illius facti et exem-
pli praetextu omnes verbi Dei Ministros ad ma-
nualia opera cogendos esse contendunt, vt victum
comparent: aduersus quos praeclare Bulling liber 2.

AD I. PAVL. AD TIM.
308
Tract.7.contra Catabaptistas. Nec fures nec la-
trones sunt verbi Dei Ministri, qui iosta a grege
suo stipendia, quantum quidem ad victum et ve-
stitum satis est, exigunt, vt isti calumniantur. Nec
sunt fuci cùm strenue verbo Dei nauantes operam,
ita viuunt siue manuali labore.
Secundum caput, est quibus Presbyteris de-
beatur? Resp. Iis presertim qui in verbo Dei et
Doctrina laborant. Ergo est duplex Presbytero-
rum genus, Vnum eorum, qui Doctrinae coele-
stis sont Ministri: qui nihil ab episcopis et Pasto
ribus differunt: Alterum eorum, qui moribus fi-
delium tantum inuigilant, et eos inspiciunt, ne
quid offendiculi in ecclesia Dei ex quoquam o-
riatuc. Hi sunt, quos in Gallia vulgo Supervigilan-
tes dicimus qui vna cum Ministris verbiDei con
sistorium siue Senatum ecclesiasticum constituunt.
Sed quaeritur, vtrum hoc postremum genus Pres-
byterorum sit negligendum ab ecclesia. Respon.
Minime vero, siquidem isti quoque egeant: sed
primum genus magis commendatum nobis esse de
bet Ex quo fit, vt Paulus addiderit. Ma xime. simi
lis locus Galat. 6.vers.6. Ait enim communicet qui
instituitur in sermone ei, qui se irstituit, omnia bona.
Obstat quod ait Christus Matth.1o. vers. 8.Gra
vis ac cepistis, gratis date. Resp. Eum gratis praees-
se et pascere gregem, qui nec lucrandi nec ditescen
di animo id facit: quanquam victum sibi necessa-
rium a grege, idest ab ecclesia accipit, quemad-
modum docet et Christus eodem loco, et Paulus
1.Corinth.9.2. Corinth.11.vers.8.
Vult autem istos Presbyteros laborare, er-
go non otiosos esse vult, non etiam perfunctorie

309CAPVT V.
tantùm fungi suo munere: non denique pro sua
tantùm commoditate inseruire ecclesiae: sed ma-
gno animi zelo, totisque et animi et corporis viri
bus incumbere, vt optimam muneris sui rationem
Deo reddere possint. adeo vt saepe de se testetur
Paulus se non tin laborasse, sed etiam lassitudinem,
quasi exhaustis viribus, passum esse, tantae aerumnae
corporis in eo faciendo nimirum saepe sunt (vt 2.
Thes.3.ver.8. docet ipse) perferendae, ne sint muti
canes, vt ait Isaias. Sed et laborare in sermone et
Doctrina, non qualibet, sed coelesti et Euangelica
iidem iubentur, per quam homines adveramn ag-
nitionem Dei deducant. Quidam sermonem pro
exhortationibus accipiunt. Doctrinam pro ipsa
traditione methodica coelestis mysterii Quod v-
trunque fit concionando. Optime Chrysosto.
qui docet exigi a pastore his verbis, vt Predicet,
doceat, et concionetur: non tantum vt studeat et vr
operam det priuatim Dei verbo, illudque n
ditetur et speculetur ipse, vel vt vite sanct? „
plo gregem suum instituat. Docere igitur det
pastor, et eatenus officium facit, quatenus viua vo
ce illud exponit. Ite, ait Christus, docete. Ergo qui
absunt a suo grege: qui in grege ipso muti sunt:
qui etsi per alios docent, ipsi nunquam id faciunt,
omnino sunt indigni nomine Pastorum et Pres-
byterorum: et duplici illo honore, de quo agit
hoc loco Paulus, priuandi
18 Dicit enim Scriptura, Boui trituranti
non obligabis os. Et, Dignus est operarius mer-
cede sua.
Αιτιολovα est, in qua tertium caput eontinetue

310AD I. FAVL. AD TIM.
nempe. Cur hic honor Presbyteris debeatur. Af-
fertur autem a Paulo ratio duplex, quarum Pri-
ma ducitur ab exemplo, quod etiam diuina lege
comprobatur. Secunda ab officio et communi
hominum sententia. Ergo videtur hic vti duplici
autoritate Paulus, nimirum Diuina et Humana:
Dlustia, cum ast. Diit entin seriprura, Boui trituran
ti etc. qui locus sumptus est ex Deut.25.ver.4.et1.
Corint.9. ver. 9. explicatur fusius ab eodem Paulo.
Humana vero autoritas est, cùm ait, Dignus o-
perarius mercede sua: quae in prouerbium abiit, ip-
sa naturae voce inter omnes mortales confirma-
ta: adeo quidem vt cùm Christus ipse hoc idem
dixit Math.1o.vers.1o. Luc.1o.vers.7. ex communi
prouerbio sumpsisse videatur. Nihil enim hoc di
cto magis tritum est, et vulgare. Nisi quis fortasse
ductum malit ex eo, quod saepe in scriptura legi-
tur, esse dignum mercenarium mercede sua Deut.
24.vers.15. Genes.31. vers.12. Ad quod ipsum quo-
que respexit Iacobus cap.5.vers.4.
Neque tamen, etsi dignus est Pastor suo stipen-
dio et suo honorario, tanquam merce de, propter-
ea pascere gregem debet eo animo, vt inde sti-
pendia accipiat, et mereatur. Nam huiusmodi ani-
mus est Auaritiae (quae est omnibus fugienda, im-
primis autem Pastoribus Luc.12.vers.15.1. Petr.1.
vers.2.)surculus, quanuis non expetat inde dites-
cere, vel opes cumulare. Praecipuus enim Pasto-
rum scopus esse debec Dei ipsius gloria. Vi-
ctus autem ipsorum est accessio quaedam tantùm,
quem idcirco petunt et spectant, quia ad faciendum
et melius, et alacrius, et liberiùs officium, ille ne
ceslarius est.

31CARVTV.
Mirum autem est praetermissam hic esse confir
mationem huius sententiae, quae fieri potuit exem-
plo Leuitarum, qui a reliquo populo Israelitico ale
bantur Dei iussu ex decimis, et aliis oblationibus:
sed ab eodem Paulo in 1.Corinth.9. vers 13. haec
ratio non est neglecta.
Vnde errant, qui stipendia Ministris tribui pu-
tant tanquam meras et gratuitas tantum eleemo
synas putantque liberum esse ea persoluere vel non:
debentur enim vti iustissima merces, etsi nulla est
tanto eorum labori aequalis, quemadmodum ait
Chrysosto. Scholastici et Canonistae in cano. Qui
pro pecunia 1.q.1.cano. Altare.1. q.3. distinguunt
inter illud quod accipitur tanquam Pretium ope
rae et Sustentatio vitae, Illud quidem accipi a Pastore
hejdiit ponemue cutem concedun nec est sane
inutilis vel incommoda.ista distinctio. Vide Du-
rand.in liber 4. Sent. dist.25.quest.3. et 4.
19 Aduersus presbyterum accusationem ne
admittito, nisi sub duobus aut tribus testibus:
Transito est: iam enim agit desecunda huius ar
gumenti parte nimirum ecquod sit ipsorum Pres
byterorum aduersus seipsos et collegas suos offr
cium, ne quid ex ea parte offendiculi nascatur. Impri-
mis enim cauendum est, ne illi se miutuo excusent
et sibi parcant, dum tamen alios castigant seuere:
atque ne in illis locum habeat prouerbiumvetus, Mu
tuo muli scabunt. Potius illis in mentem veniat illa
Christi sententia, vos estis sal terrae si sal euanueritin
quo salietur? vos estis lux mundi. Math.5.verf. 13.14.
Item illa, sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
in manibus vestris. Luc.12.ver.35. Sed et illa quoqs

312A D I. PAVL. AD TIM.
Petri debere pastores toti gregi esse exemplar vi
tae sanitate doctrinaeque puritate, caeterisque praelu
cere.1.Petr.5. vers.3. Ergo quemadmodum vna ex
parte diligenter illis cauendum, est ne propriis
collegarumve peccatis conniueant: sic ex altera
parte prospiciendum, ne ad facilem criminatio-
nem et accusationem aditum aliquem proteruis
hominibus et iugum disciplinae ecelesiasticae re-
nuentibus et excutientibus praebeant. Falsa est qui
dem illa Papistarum ratio, qui postquam vniuer-
sum Domini gregem distribuerunt in Laicos et
Clericos, fingunt laicos esse infestos acperpetuos
Clericorum hostes, eósque innato quodam ex cle-
ricalis dignitatis fulgore et priuilegiis odio pro-
sequi. Itaque cano. Nullus laicus, et cano. Laicos.
2.quaest.7.omnes laicos, quamuis probatae vitae vi
ros pontificii ab accusatione et testimonio in cle-
ricos dicendo summouent. Sed peruerse. Primum
enim contra Christia. charitatis praecepta illud o-
dium in omnibus, qui subiiciuntur, inesse praesu-
munt, cùm non sit charitas suspiciosa. Deinde res
ipsa docet, qui Christiani aliis subsunt, eos pro-
pter Dei verbum ex animo pastores, praepositós-
que suos diligere, illisque subiici lubenter velle,
quia non sunt pastores euangelici animorum ty-
ranni. Quid igitur? Possunt fateor in ecclesia Dei
esse efftenes homines: possunt esse simplices: pos-
sunt esse hypocritae et astuti, qui cùm doctrinae
ipsius firmitatem concutere non possunt: neque
aliter mysteria arrodere: in personas ministrorum
debacchantur impudenter, vt eorum autoritatem
eleuent et imminuant quantum possunt.
Atque ea semper arte Satan tacite tanquam

333CARVT V.
per cuniculos Ecclesiam Dei conatus est euerte-
re. Itaque huic et Satanae technae, et improbo
rum audaciae fuit occurrendum, praecludendusque
huiusmodi criminationibus aditus. Imprimis
quod multorum accusationi et calumniis obno-
xius esse solet, qui in omnium oculis versatur, qui
in vitas omnium inquirit, qui omnium vitia re-
prehendit, tam sunt nimirum homines correctio-
nis impatientes, vt recriminatione etiam falsissi-
ma sese vlcisci studeant aduersus eos, a quibus
tamem merito arguuntur. Est autem hoc pastorum of-
ficium, vt est Ezechiel. 18. tanquam hominis in
specula collocati qui despicere omnia, ac turpia
quaeque redarguere debet. Ex quo fit, vt sint mul-
tis odiosi, et malignorum obtrectationibus pa-
teant, sintque obnoxii. Id quod in causa. Bonifa-
cii. docet Augustinus. epist. 137. Vnde huic quo-
que periculo cauendum et prospiciendum fuit
Vtrunque autem hoc malum, de quo diximus, ex-
cludit et summouer canon, quem sot loco sancit
Paulus, aut potius Dei ipsius spiritus. Est autem
huiusmodi, Presbyteri ne aduersus Presbyterum
facile vel accusationem ipsam admittunto, nisi
duorum ver trium testimonio crissien cùm de-
fertur, sit statim confirmatum.
Qui canon vt commode declaretur, sunt haec
tria ordine nobis perquirenda.
Primum caput facile est, et ex superioribus
versiculis satis apparet. Agit enim de iis, qui di-
gnitatis, non autem aetatis ratione Presbyteri sunt.

34.ADeicliVl AM TIM
quorum officium et munus in fine huius capitis
persequitur et exponit sigillatim. Quanquam a-
liud sentit Chrysostom. et ad aetatem refert, cui,
tanquam minus ad peccandum procliui, vult
parci, minusque facile aduersus eam vel solam ipsam
acculationen adinitti oed naee ratio Chrysost.
saepe quidem apparet falsissima cùm senes quos-
dam videamus ad omne scelus propensissimos.
Secundum igitur caput est. Quid de Presbyte-
ris hoc loco Paulus praecipiat. Resp. Ne contra
eos vel sola duntaxat accusatio, citra duorum vel
trium testimonium, excipiatur vel a toto colle-
gio Presbyterorum, vel ab vno aliquo Presbyte-
ro, nedum vt condemnatio de iis temere a quo-
quam fiat. Quaerunt autem, quid hoc nouo prae-
cepto fuerit opus, et in Presbyteris praesertim,
de quibus hic aliquid speciali' sancire Paülus vi-
detur, cùm in omni accusatione hoc ipsum locum
habere videatur. Nam Deut. 17.vers.6. sic ait lex
Ex ore duorum vel trium stabit et ratum erit
verbum et accusatio, quae fiet de aliquo. Itaque hoc
ipsum tam leuis momenti quibusdam hoc loco
visum est, vt omnino delendum censerent, tan-
quam inutile et superuacaneum, cùm tamen sin-
gulare priuilegium, et a Deo ipso pastoribus et
Presbyteris concessum contineat. Respon. igitur
aliud esse Accusationem ipsam, aliud Iudicium, quod
de accusato fit, continetque vel absolutionem
vel condemnationem rei a iudice factam. Iudi-
catio igitur siue sententia sine testibus et legitimis
probationibus in vniuersum a nemine fieri de-
bet. Ac eo pertinet locus Deuter. 17. Accusatio
autem ipsa certe admitti sine testibus a Iudice

315CANM V.
de quouis alio potest, praeterquam in hoc casu
verbo Dei expresso: si modo, qui accusant non
sunt omnino infames personae: vt est praeclare re-
sponsum ab Eusebio Vercellensi Episcopo, et
extat in canone De accusatoribus3 quaest.5. Pre-
sbyteri igitur admitti a collegis sine testibus, iis-
que duobus vel tribus, ne accusatio quidem ipsa
potest. In quo est Presbyterorum praerogatiua
praeter caeteros homines hic a Paulo expressa,
quia variis hominum calumniis, multorumque
inuidiae sunt obnoxii.
Testes autem eos hic requirit Paulus, qui in
caeteros reos audiri et admitti possunt, non alios.
Ergo huius canonis et priuilegii ratio (in quo ter-
tia hui' versiculi pars posita erat) apparet esse, non
quod presbyterorum peccatis, et vitiis parcere
et conniuere suadeat Paulus (quos grauius pro-
pter dignitatem peccare certum est) non quod
priuilegia fori et immunitatis personis Ecclesia-
sticis tribui velit, qui Romanor. 13. omnes atque
etiam pastores ipsos magistratibus subditos
esse iubet, vti et Petrus I.Pet.2.vers.17. Non quod
semina odii et suspicionum inter gregem et pa-
storem serere, aut alere cupiat: sed quod rerum
iplarum experientia doceat quosdam odisse prin-
cipes et eos omnes qui sibi praesunt: atque etiam
tantam esse humanae mentis malignitatem, vt eos
qui vitia nostra reprehendunt, maxime in odium
ac inuidiam aliorum adducere conemur. Cui ma-
lo et effraeni licentiae occursum esse sapienti isto
remedio voluit Paulus.
Illud autem priuilegium, vt Episcopi nonnisi
a septuaginta testibus, iisque non Laicis homini.

310AD I. PAVL. AD TIN.
bus conuicti damnari possint prorsus impunita-
tem peccandi dat Episcopis. Quod tamen canon:
Placuit 2.quaest.4. continetur. Item illa clericorum
praeuilegia, per quae vetantur in vniuersum Laici
clericos accusare, et inter clericos ipsos ii, qui in-
ferioris sunt gradus, prohibentur superiores
deferre, aut in eos testimonium dicere, sunt o-
mnino tollenda et abroganda, tanquam nefandis-
sima omnium scelerum in Episcopis vela. Atque
illa omnia late 2.quaest.7. per totum explicantur.
Fenestram enim ad nequitiam patefaciunt, et
nullum Episcoporum corrigendorum locum re-
linquunt, planeque pugnant cum mente Pauli.
20 Eos qui peccant, coram omnibus ar-
gue, ut et reliqui timeant.
Alter canon de poena Presbyterorum sic con-
uictorum. Est autem hic, vt Presbyteri, qui pu-
blice et notorie peccarunt, publice, id est, in coe-
tu totius Ecclesiae arguantur.
Ratio autem est, qu huiusm odi crimina et facta,
quae pluribus testibus probantur, etiam antequam
delata sunt, pluribus sunt nota, praesertim vero si
a Presuyteris coma fuerit. Vere enim ille
Nam lux altissima fati, Occultum nihil esse sinit.
Cùm igitur crimina illa pluribus iam innotuerunt,
et in ore hominum et cognitione versantur, sunt
iam publica. Ex quo fit, vt etiam sint publica cen-
fura notanda, et publice arguenda, quemadmo-
dum hoc loco praecipit Paulus.
Deinde cùm Presbyteri caeteris exemplo esse
debeant vitae sanctitate, ita et poenitentia, si deli-
querint: et censura atque castigationc, si non resi-

317CARVT V.
puerint, vt sint de populo reliqui ad iniuriam, et
peccandum tardiores. Sed etiam olim reliquis
Ecclesiis significabantur ii, qui ob scelus erant
depositi, vtex concilio Carthaginensi 1. et 2.
apparet, et ex Cypria. Atque has literas formatas
appellabant. Certe Presbyter Flauianus Episco-
pum suum publice reprehendit, quod in Chri-
stiana religione veram fidem simularet, vt ait
Theod.libus 5.cap.3. et idem liber 5.cap.28. Laudat
Chrysostom. quod suos Presbyteros libere, tum
moneret, tum publicis censuris castigaret. Vt
autem male agentes Presbyteri sunt semper repre-
hendendi: ita bene agentes sunt et cohortandi
et laudandi, vti Episcopi Ægyptii Athanasium
exulem propter fidem aliis Ecclesiis commenda-
runt, vt apparet ex Tripar. histor. liber 4.cap.19.
Plato annotat tria esse supplicii, per quod cri-
men punitur, genera κόλασην, τμιν, οράδεγμα. κό-
λασις est in ipsius delinquentis corpore et sensu
inflicta poena, vti ictus fustium, abscissio auricu-
lae. Tiuὴ poena ea, quae ob publicam tranquillitatem
violatam imposita est, qualis est infamia, exilium,
multa pecuniaria. Neutra castigatio pertinet ad
Ecclesiam: sed ad magistratum quanquam ab Eu-
genio primo constitutum est, vt liceret Episco-
pio luos Presbyteros criminis conuictos carce-
re multare, qui certe fuit manifestus potestatis a-
busus. Παράδ'ειγμα est poena, quae caeterorum eru-
diendorum vel terrendorum causa publice con-
stituta est, atque haec ab Ecclesia imponi potest.
Verbum inde est οραδειγεόζεθς, quo vtitur Mat.1
1 Quod est Matth.18. vers15. Mitius repre-

JI0AD I. PAVL. AD TIM.
hendendos esse qui peccant, quam hic Paulus iu-
beat, nimirum inter nos et illos solum. Res.Illud Chri
sti dictum de priuatis offensis intelligendum esse,
nimirum cùm nos priuatim laesi sumus, necdum
offensio publice innotuit. Hoc autem delictum,
quod publice docet arguendum Paulus, est pu-
blicum. Nec enim nisi propter publica aut publi-
ce nota crimina vel peccata reprehendi in coetu
Ecclesiae quisquam debet, siue is sit pastor et Pre-
sbyter, siue priuatus. Atque ita hunc locum ex-
plieat Aoguitmus, nempe de peccatis Presbyte-
rorum, quae non latent, sed publica sunt. De Cor-
rept. et Grat. cap. 16. cuius sententiae plane as-
sentior.
2 Obiicitur, peccata quae occulta esse opor-
tuit, nota fieri hac ratione. Id quod et ab officio
hominis Christiani alienum est, et pugnat cum
aedificatione Ecclesiae, ac illa veneratione, quae de-
ferenda est praefectis nostris. Respond. Ea tantùm
argui publice ex hoc Pauli praecepto posse, quae
publice nota sunt: non autem quae occulta sunt,
quaeque celari, et ad caeterorum aedificationem
tegi oportet, vt in exemplo Petri a se publice in
Ecclesia reprehensi apparet Galat. 2. vers.14. In
summa omnino disciplina aliqua Ecclesiastica o-
pus est in Ecclesia Dei, si modo hominum effrae-
nem licentiam coerceri, et morum sanctorum
neruum aliquem, atque vinculum inter nos reti-
neri volumus. Id quod, etsi verissimum est, Do-
ctoris tamen eximii, et primarii D. Ro. Gualteri
verbis potius, quam meis intelligi malo, qui in
praefatione doctissimorum illorum suorum in Ga-
latas commentariorum ita scribit. Quare, ait,

319CANVT
Vs
Ecclesiis disciplina opus, est sine qua non magis consi-
Stere possunt, quam res domestica, quae patrefamil.
et moderatore idoneo destituitur: non magis item,
quam Respubus quae nullis legibus gubernatur, aut nul-
los habet legum vindices. Etenim non minus vere quam
prudenter tum puiuamuracimnt, matu esse sub prin-
cipe viuere, sub quo nihil liceat: sed multo peiorem esse
eorum sortem, qui principem habent, sub quo licent o-
mnia. At qui huic loco commodùm adiicere libet
quod idem Doctor praestantissimus et pientissi-
mus in iisdem commentariis ad cap.2. Homil. 14
his verbis disertissime, sanctissimeque scribit.
Admonemur hoc exemplo (de Petro a Paulo pu-
blice reprehenso agens) ait nullam vel in Ecclesia, vel
in Republ. dignitatem esse tantam, quae censurae et re-
prehensioni eos eximat, qui aliquid praeter officium
faciunt. Etenim cum omnium Dominus sit Deus, eius
quoque verbo omnes homines cuiuscunque sint loci, aut
crcunis,uυiei, et voeuire vonnent, et ad omnes ver-
oi Detpracones pertinet, quod olim Hieremie dice-
bat Deus, Ecce ego te facio hodie ciuitatem munitam.
columnam ferream, et murum aeneum contra omnem
terram, contra reges Iuda, contra principes eius,
contra sacerdotes, contra vniuersum populum terrae.
Haec Gualterus mihi obseruandissimus.
Ex hoc autem loco colligitur, iam tempore
Pauli in Dei Ecclesia duplex censurae Ecclesia-
sticae genus fuisse vsitatum, vnum Priuatum, alte-
rum Publicum. Priuatum est, cùm qui offendit, a-
gnoscit culpam eamque fatetur ei, quem offendit,
nullo confessionis teste adhibito, sed inter se et
eum, quem offendit, tantùm et priuatim id facit.
Hanc descripsit Christus Matth. 18. descripsit

320AD I. PAVL. AD TIM.
quoque Iacobus cap.5.vers.16.quae saepe a Pasto-
re fieri praescribitur ad mutuam reconciliationem:
et non praecepta, tamen ex officio a quoque no-
strum fieri debet, vt bonum conscientiae testi-
monium habeamus.
Publicum censurae genus est, cùm agnitio offen-
sionis non fit fratri soli offenso: sed adhibitis aliis
velut illius confessionis testibus. Haec etiam
a Christo commemorata est Matth.18.vers.16.
Hie autem Bernard. sermo.44. consilium locum
habet, qui oleo suauium admonitionum morda-
cia medicamenta, et vinum compunctionis saepe
docet esse adhibendum, duris videlicet et prae-
fractis. Denique si duritia tanta est, etiam censu-
rae Ecclesiasticae baculo percellendum conten-
ptorem docet, qui priuatim reconciliari cum fra-
tre nolit. Huius autem postremae censurae multae
sunt species et differentiae, quae ex loci et multi-
tudinis, in qua fit, ratione sumuntur. Eo enim ma-
gis publica est haec confessio et censura, quo ma-
ior est coetus, et frequentior celebriórque locus,
in quo fit, atque quo plures illius testes adhiben-
tur. Ergo sic a nobis videtur diuidi posse vt Alia
dicatur Consistorialis: alia Ecclessastica censura.
Consistorialis est, quae coram solo senatu Eccle-
hastico fit ab eo, qui peccauit. Coetum enim Pre-
sbyterorum senatum Ecclesiae vocat Hieronym.
Ecclesiastica, quae fit praesente et aduocata v-
niuersa illius loci et vrbis Ecclesia, et non tan-
tùm senatu Ecclesiastico praesente, id est, eo tem-
pore et loco, quo coetus Ecclesiae conuenit, et fre-
quens est.
Publica vero nunquam, nisi pro publico deli-

524CABVT. V.
cto, indici debet. Publicum autem delictum duobus
modis dicitur, vel quod Pluribus, vel quod Omni-
bus notum est: idque, vel ex ipsius facti perpe-
trandi ratione vt quod in publico loco, vel coram
magno coetu hominum committitur: ex et sparso
postea illius facti rumore, et pluribus communi-
cato, vti multa peccata priuatim et clam primum
admissa postea ex fama innotescunt, et diuulgam,
tur. Ergo quae delicta omnibus innotuerunt, ea
coram omnibus agnosciep huprouum est, et de
iis publicam in totius Ecclesiae coetu exomolo-
gesin fieri oportet, si verum remedium morbo
adhibere velimus.
Quae pluribus tantùm et non toti Ecclesiae nec
maiori parti innotuerunt peccata, illa in senatu
tantùm Ecclesiastico:non autem coram vniuersa
Ecclesia confiteri oportet, ne latiùs illud pate-
fiat, quod occultum esse debuit.
Illa vero delicti nostri, quo offendebatur Ec-
clesia, confessio publice praesenteque tota Eccle-
sia facta, exomologesis speciali et antiquo nomi-
ne dicta est, quemadmodum ex Latino Cypria-
no, et Graecis scriptoribus apparet.
Haec in vsu fuit etiam primis Ecclesiae vetustissi-
misque temporibus, vti ex hoc loco satis probari
quoque potest: et ex Ecclesiastica historia pene to-
ta Philippus imperator qui post Decium Romae
regnauit, sic poenituit, atque confessus est, vt testa-
tur Eusebus liber 6.Histor. cap. 34. Ecebolius quidam,
etiam ex consuetudine iam recepta, sic peccata
sua agnouit Socrat. liber 3.cap.13. Theodosius im-
perator, qui Maior dictus est, sic suum delictum,
quod erat publicum in Ecclesia Mediolanensi a-

322 AD I. PAVL. AD TIM.
gueuit, Theodorit.libus 5.Histor. cap.18.et Sozom-
libus 7, cap.24. Atque hic locus est vtilissimus.
Aliquot igitur quaestiones in hoc argumento
sunt nobis explicandae, quae magnum in exercen-
da disciplina Ecclesiastica vlum habere solent.
Ac primùm quaeritur.
In quo peccati genere locum haec publica exo-
mologesis habere debeat. Resp. Cùm differat
iurisdictio ciuilis ab Ecclesiastica, et haec tantùm
voluntaria sit, illa vero contentiosa: haec solius
poenitentiae animique salutis testificandae gratia
comparata sit: illa publicae tranquillitatis tuendae
causa sit constituta: in eo tantùm locum habere-
posse siue publicam siue priuatam delicti confes-
sionem, qui agnoscit se deliquisse, idque sponte
fateri paratus est. Nam in eo qui negat a se pecca-
tum esse (quia vel factum ipsum a se commis-
sum pernegat, vel hoc suum factum negat esse
peccatum, et damnandum) nulla certe vel publi-
ca vel priuata exomologesis proprie locum ha-
bere potest, etsi hic testibus ipsis fuerit in senatu
Ecclesiae conuictus fecisse Id, quod tamen perne-
gat. Itaque huiusmodi pertinax est ad magistra-
tum remittendus, vt de facto ipso amplius inqui-
rat. Sed tamen obstinatum hominem et peruica-
cei Eecielia honhunquam excommunicatione
aut suspensione Coenae perstringere potest, id est
si factum a se commissum esse agnoscens, tantùm
qualitatem facti, id est, ἀνρμίαν et turpitudinem il-
lius non vult talem videre, et idcirco non poe-
nitere. Negantem autem id a se, de quo accusatur
factum, nunquam Ecclesia damnabit, neque ad
confessionem delicti, in cuius perpetrati dene-

323CAPVT V.
gatione persistit, coget, aut adiget: sed confiten-
tem tantùm et vere poenitentem, inquam, Ec-
clesia ad confessionem adducet. Probo igitur id
quod in can. Presbyter xv. quaest.I.in eandem sen-
tentiam scriptum est. Et haec quidem in vniuer-
sum de iis, qui censura Ecclesiastica ad delicti
confessionem compelli debent et possunt. Quod
si de iis, qui publice confiteri debent, quaeritur,
Respondeo eos tantùm ad id esse compel-
lendos, iisque folis indicendum esse, quorum deli-
ctum et factum iam publicum et notorium est
Ecclesiae.
Quaesitum est, Quomodo fieri haec publica con-
fessio debeat. Atque hoc partim ad formam ex-
ternam spectat: partim etiam ad ipsius peccato-
ris publice confitentis officium. Ac quidem quod
ad ipsum confitentem attinet, nemo per nuntium,
neque per scriptum facere illahi confessionem
olim potuit, sed corporali praesentia, et ipso ore
suo, vt est praeclare responsum ab Augustino in
libus de Poenitent. et est relatum in cano. Quem
poenitet distinct. I. de Poenitentia, et hoc ipsum
retinendum censeo.
Quod autem ad formam et ritus externos. Pri-
mùm haec publica confessio simplicissime in Ec-
clesia fieri solebat. Deinde vero huic simplicita-
ostentationem et pompam. Ergo concilio Aga-
thensi constitutum est, vt publice confitens ini-
tio Quadragesi mae staret nudis pedibus pro fori-
bus templi, sacco indutus, cilicio caput tegens,
et supra caput cinerem spargens, vultu in terram
demisso. Deinde exomologesi facta, Ecclesiae con-

324AD I. PAVL. AD TIM.
ciliabatur per manuum impositionem a pastore
siue Sacerdote. Quae res fuerunt pompae potius
externae, quam vera castigatio delicti: sed quaesi-
ta ratio est nugarum in Ecclesiam pro vera poe-
nitentia substituendarum, et affectata inepta
quaedam seueritas. Ista referuntur in can. Poeniten-
tes et cano. In capite quadragesimae distinct.50.
quae prorsus a nostris Ecclesiis exulare debent.
Quid enim signa haec poenitentiae praescribi ne-
cente cies cui qui vere poenitet, satis illa exhi-
beat:imo vero potius attollendus sit, et erigen-
dus, quam deprimendus, ne incidat in despera-
tionem?
Quaeritur qui publicam exomologesin facere
possint et permittantur. Respo. Omnes debere,
et non tantùm posse, qui eo peccati genere delique-
runt, cuius poena debet esse consessio publica. I-
taque nullius dignitatis, sexus et conditionis ra-
tio habenda est, ne sit in Ecclesia Dei damnabilis
illa personarum acceptio. Quod fieri vetat Do-
minus Malach.2.vers.9. Apparet etiam id ipsum
ex hoc loco, vbi ne Presbyteris quidem ipsis par-
cit Paulus:item exemplo Theodosii imperatoris
qui ab Ambrosio Mediolanensi Episcopo ad eam
compulsus est. Quare perniciosissima est Cano-
nici Iuris et Romanici decisio, atque sententia,
quae negat clericos vllos quantumuis grauiter
errantes ad hanc confessionem et exomologesin
publicam damnandos ac compellendos, vel etiam
si velint, admittendos, ne toti ordini clericorum
fiat iniuria. Itaque elericos detrudunt in Monasteria
vbi poenitentiam agant solitarii, et nulli noti. Ita
prae ceptum est in canone Alienum, et can. Con-

CAPVT
V.
firmandi distinct.5o. qui plane et apertissime cum
hoc Pauli praecepto pugnant.
Quaesitum est quoque, quoties in vita fieri pu-
blica haec exomologe sis possit. Respond. Augu-
stinus in epistola ad Macedoniam semel tantùm
in vita, ne vilescat Ecclesiae authoritas: aut ne
fiant audaciores homines ad peccandum, si saepius
in vita cuiquam liceat publice poenitere canou.
Quanuis caute distinct. 50. Sed cùm nulli pecca-
tori poenitenti sit spes veniae, et remissionis pec-
catorum deneganda: toties in vita fieri haec pu-
blica confessio potest, quoties quis eo modo deli-
quit, quo iuste publica confessio indici atque im-
poni debet. Et iste fuit certe nimius Patrum ri-
gor, et pene Nouatianorum error, nimiaque au-
steritas, quae homines ad desperationem tandem
adducebat, quasi denegata peccatorum remissio-
nis impetrandae spe. Quoties igitur vocat ad se
peccatorem Dominus, toties ille est ab Ecclesia
admittendus!, etiam in die septuagesies septies, vti
docet Christus ipse Matth. 18.nisi (vti diximus)
velimus esse Nouatiani.
Praeclare vero Bernard. quatuor esse docet,
quae nos a publica hac exomologesi deterrent,
quae sunt omnino nobis et cauenda et debellan-
da, si peccauerimus Sunt autem illa quatuor, Pu-
dor, Timor, Spes, Desperatio. Itaque recte idem
Ad milit. Templi cap.12. Et quidem verbum in cor-
de pectoris operatur salutiferam contritionem. Ver-
bum vero in ore noxiam tollit confusionem, ne impe-
diat necessariam confessionem. Ait enim scriptura. Est
pudor adducens peccatum, et est pudor adducens
g loriam. Bonus pudor est, quo peccasse, aut certe pec-

326AD I. PAVL. AD TIM.
care, confunderis. Huiusmodi proculdubio pu-
dor fugat opprobrium, parat gloriam, dum aut
peccatum omnino non admittit: aut certe admissum
et poenitendo punit, et confitendo expellit: si tamen
gloria etiam nostra haec est, testimonium bonae con-
scientiae. Hic igitur pudor est secundum Deum,
qui nos ad eum reuocat, facitque vt peccati nos
pudeat: non autem resipiscentiae, et melioris fru-
gis. Praeclare enim Augustinusin Ioan. tract. 12.
Qui confitetur et accusat peccata sua, iam cum Deo
facit. Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti,
inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala o-
pera tua. Denique haec censura est pars potestatis
clauium, quae a Domino Deo data est Ecclesiae.
Quam qui impugnat, optimum Ecclesiae doctri-
naeque Christianae retinendae neruum et vincu-
lum tollit, nimirum authoritatem illi a Deo i-
pso concessam, et ius tuendae conseruandaeque
Deigiorlae at retorsanidae nomhum vitae in me-
lius.
Obiiciunt tamen quidam atque afferunt ali-
quot rationes, per quas istam disciplinae Ecclesia-
sticae partem abrogent, vel saltem in odium addu-
cant si possunt.
Primum autem eorum argumentum est. Quid
prodest haec confessio, si iam peccator voce do-
minica et interna Spiritus sancti vi resipuit et re-
suscitatus est. Cui argumento respondet August.
in sermone 8.de Verbus Domini secundùm Mat-
thae. Quid prodest Ecclesia et authoritas ipsius
confitenti, cui Dominus dixit, Quae soluetis in
terra, etc. Ipsum Lazarum attende, cum vinculis
prodit, iam viuebat: sed nondum liber ambulabat

227CAPVT. V.
vinculis irretitus. Quid ergo fecit Ecclesia et con-
fessio, nisi quod ait Dominus continuo ad disci-
pulos, Soluite illum, et sinite abire. Ergo non est
satis ei qui publice peccauit, interni animi com-
punctione affici, nisi datum a se offendiculum
tollat, et resarciat aperta culpae suae confessione,
vt si qui prius illius exemplo peccare vellent vel
didicissent, iam contrario eiusdem exemplo resi-
piscant, et auertantur. Fit enim haec confessio non
ad peccatorum remissionem impetrandam a Deo:
sed ad Ecclesiam aedificandam, quae scelere illius
destrui videbatur.
Obiiciunt irem, Haec confefsio publica affert
infamiam, cùm iam peccatum negare non possit is
qui publice agnouit. Respond. Minime vero, I-
mo et Ecclesiae, et ipsis adeo Angelis illa gaudium
affert, cùm sit certissimum resipiscentiae animi
testimonium, et aberrantis ouis receptio, atque
inuentio. Malach.18.vers.1o.Luc.15.vers.1o. Neque
certe laudem dare Deo (quod fit hac publica con-
fessione apertissime, quemadmodum docet Au-
gustinus in Psal.141.) cuiquam Christiano vnquam
irrogauit infamiam. Et longe distat haec Eccle-
siastica censura a ciuili confessione. quae Amenda
honoraria vocatur: quod haec hominum ratione
fit, illa Dei: haec pro poena statuta est, illa pro aedi-
ficatione Ecclesiae, et testimonio aeternae salutis.
Caeterae obiectiones sunt leues et nullius mo-
menti. Itaque a nobis praetermittentur hoc loco.
21 Obtestor in conspectu Deï, et Domi-
ni Iesu Christi, et electorum Angelorum,
ut haec serues absque eo, vt vnum alteri prae-

828AD I. PAVL. AD TIM.
feras, nihil faciens in alteram partem decli-
nando.
Alius canon, qui tamen ex superiori pendet. I-
taque hic versiculus est ἀκολέθησις. Cùm enim
de iudicio aduersus Presbyteros instituendo su-
pra praeceperit, docet, quale hoc iudicium esse
et fieri debeat, ne in iudicando peccetur.
Est autem huius canonis summa, summam in
Ecclesiasticis iudiciis synceritatem adhibendam
esse, ne vel in personarum iudicandarum acce-
ptatione, vel ipsius iudicantis temeritate peccetur
Hoc autem praeceptum quanquam a Paulo in iis
iudiciis, quae aduersus Presbyteros et Pastores
Ecclesiae exercentur traditum est, tamen in vni-
uersum ad omnia iudicia, siue politica, siue Ec-
clesiastica pertinet, de quocunque siue priuato,
siue ἠγυμένω illa fiant. Atque hunc canonem in o-
mnibus Ecclesiasticis iudiciis obtinere debere
praeclare traditum est a Theodorito lib Histor.
2.cap.16. et a Libero Rom. Episcopo responsum
aduersus Constantii imperatoris minas Athana-
sium ex praeiudicio quodam deponi praecipientis.
Hoc idem etiam praeceptum in politicis iudiciis
locum habere apparet ex 2. Chronic.19. vers.6.a-
deo vt maximi sit vsus in omnibus rebus, sitque
ipsius iudicum conscientiae dirigendae tanquam
norma, vt recte officium faciant. Nos tamen de
Ecclesiasticis tantùm iudiciis hic agemus Pauli
vestigiis insistentes. Non nude autem, neque sim-
pliciter hoc praecipit Paulus, sed cum obtestatione,
eaque grauissima, et terribili, quemadmodum
loquitur Chrysost. Ratio autem huius obtestatio-

329CAPVT V.
nis tam seriae est duplex. Primùm quod de re ma
ximi momenti, et late fusa et patenti acturus exci-
tare eos voluit quos affatur, et ad quos hoc prae-
ceptum pertinet, quos hoc fulgure et stimulo per
stringit. Agitur enim de Iudiciorum synceritate, ex
qua vna re tum vitae et societatis humanae conser-
uatio:tum ecclesiae ipsius vinculum, pax et disci-
plinae omnis ratio pendet. Itaque hac synceritate
neglecta, aut violata multam rerum confusionem
et perturbationem tum in politicis, tum in ec-
clesiasticis rebus sequi necesse est. Altera ratio ad
dendae huius obtestationis est rei ipsius, quae prae
cipitur, difficultas. Nihil enim tam arduum et dif
ficile etiam optimo cuique etcordatissimo, quam
illam synceram, aequam, et mediam viam in iudi-
cando tenere, vt in nullam partem vel personarum
acceptatione et respectu: vel ipse proprio animi
motu a veritate vel officio deflectas. Admonet
emnime Paulus Pimotneum, non gregarium
quempiam et nouitium pastorem: sed egregium
et insignem. Itaque proponit Paulus nlobis alios
nostrae sententiae iudices futuros, quorum reue-
rentia et metu affici debemus, ne quid vel ho-
minibus vel nostris affectibus tribuamus.
Singula vero huius obtestationis verba suntdi
ligenter obseruanda et perpendenda. Ac primum
quod vel ludices vel testes quos producit pre-
sentes esse testatur. Quod enim dicit perinde est,
atque si spectatores, ac αυτόωτας eos esse affirmaret
deinde testes adhibet grauissimos nempe, Deum
ipsum, Iesum Christum, et Angelos sanctos. Dei
nomine hic proprie patrem intelligimus, quod
Iesu Christi Filii seorsum postea facta mentio

NAD I. PAVL. AD TIM.
est. Patris enim et Dei voce complectitur Pau-
lus quicquid generaliter ad diuinam naturam per-
tinet, et est trium personarum commune: quo eo-
dem dicendi genere passim vtitur scriptura. Er-
go et Patrem et filium ipsum, qua Deus est, et Spi-
ritum sanctum testem esse nostrarum actionum;
et earum imprimis, quae in ecclelia et in iudiciis
fiunt, quibus duabus nobis ipsa Dei maiestas ma-
xime representatur spectatorem pronuntiat Pau-
lus. Nam Deus etiam nudas cordis nostri cogita-
tiones nouit, et intuetur non tantùm ipsas actio-
nes nostras perspicitque quae ab hominibus cerni
non possunt. Inde illud est etiam apud profanos ho-
mines vulgare ὁμμα θεο͂ πάντα καθετα. Dei oculus
omnia perspicit. Itaque recte testis et vindex ad
uocatur Deus noltrarum actionum. qui vbique
est, omnia videt, et omnium futurus est iudex. Si-
miles autem huic scripturae loci sunt pene infini-
ti veluti, 1. Samuel.2o.ver.42.2.Chron.24. vers.22.
Atque hic primus est testis.
Iesum Christum secundo loco testem citat et
producit Paulus, quem Dominum vocat. Domi-
nus est Christus quodsit constitutus a patre rex
et Dominus omnium, dataque illi potestas in co-
lum et in terram. Item quod omne iudicium
pater concessit filio, neque iudicat quenquam vt
est Ioan5. vers.22. Sed et quatenus ecclesiae caput
est Christus ecclesiasticis iudiciis praeest, neque
tantum vt testis et spectator iis interest: sed vt iu-
dex ipse futurus, ac rationem eorum a pastoribus, tam
quam a Ministris a se delegatis, exacturus. Etsi ve
ro Christus mediator et quatenus Iesus Christus
est, homol est et Deus: tamen qua homo est,

3CAPVT V.
non est iam in his terris, neque in medio nostri
versatur siue visibilis, siue inuisibilis praesentie, vt
nostras actiones oculis cernat, modo: sed tantùm
qua Deus est et omnia haec inferiora videt. Recte
tamem Iesus Christus dicitur testis omnium actio
num nostrarum, quia ille Deus et homo, est vnica
tantùm persona, quae hypostatica vnione vtra-
que illa natura constat. Neque hic curiose dis-
putandum est, Vtrum humana Christi natura,
quae in coelos euecta est, omnia, quae hic in terris
geruntur, ex sese sciat. Quanquam enim supra
omnes angelos dignitate! est euecta, tamen illa
non est in deitatem mutata, vel deificata. De so-
lo Deo dicitur illum, quae hic fiunt, omnia nosse
et videre: quanquam Christum, qui homo est ad
Dei dexteram exaltatus, non tantùm ea scire, quae
angeli, fatemur: sed omnia, quae ad ecclesiae suae ad-
ministrationem, totiusque huius mundi curam quam a
patre acceptam habet, pertinent et spectant, habere
nota et perspecta.
Addit, electis Angelis. Primum electos vocat, vt
eos distinguat a malis Angelis qui vulgo dicuntur,
et qui a Christo Angeli Diaboli, id est, maledicti
nominantur in Math.25. vers. 41. deinde docet, qu
hi ipsi angeli propter custodiam fidelium sibi a
Deo demandatam intersint ecclesiae coetibus, et
actionibus ecclesiasticis, tanquam testes et spe-
ctatores pastorum negligentiae vel temeritatis:
vel perfidiae, si quam admittant. Merito igitur ter
tio loco citantur. Sunt enim spiritus Ministrato-
rii, qui ad subsidium fidelium et piorum a Deo
mittuntur. Itaque actiones nostras norunt. Inci-
dunt autem in hunc locum variae quaestiones, quas

BAD I. PAVL. AD TIM.
breuiter tantum perstringemus, et explicabimus
Ac primum igitur quaeritur, velutia Basilio libro
de spiritu sancto ca.13. vtrum licuerit Paulo, Ange
los Christo et Deo adiungere. Num vero ista sit
blasphemia parem facere creaturam creatori, eamque
illi honore adaequare. Id quod plane idololatricum
est. Chrysostomus responder per modestiam id
sieri a Paulo, vt pote qui non solum Deum testem,
qui nobis est inaccessibilis longeque dignissimus
adhibere voluerit: sed etiam creaturas ipsas, quae
sunt nobis notiores ac familiariores : imprimis igi
tur Angelos bonos commemorasse, qui sunt no-
bis conciues Ephes.2.ver.19. Haec Chrysostomus.
Respondeo vero distinguendum esse finem, pro-
ter quem et Deus et Angeli in testimonium pro
ducuntur. Etsi enim vtrique appellantur, vt sit ma-
ioris momenti haec obtestatio, et percellantur ve
hementius lectorum, et eorum ad quos haec ad-
monitio spectat, animi, tamen et Deus et Christus
non tantùm producuntur vt testes a Paulo, sed
etiam vt vindices futuri, et ludices pastorum cul-
pae, et negligentiae: Angeli vero proponuntur et
appellantur tantùm, vt testes. Ex quo fit, vt non
adaequentur Deo; Angeli: neque habeat hic
locus quicquam, quod idololatriam sapiat, aut in
Deum blasphemiam.
Testes vero harum rerum, quae in ecclesia ge-
runtur, citari merito posse Angelos certum est,
et eos imprimis, quibus a Deo ecclesiae cura de-
mandatur vt ex Daniele. 1o. vers. 13. apparet. Et
huic nostrae sententiae consentit Bernar. ser. 7. can-
tic.cantic. Doleo perinde aliquos vestrum graui
in facris vigiliis deprimi somno, nec coeli ciues

333CARVT.
V.
reuereri: sed in praesentia principum tanquam mor
tuos apparere, cùm vestra ipsi alacritate permoti
vestris interesse solenniis delectentur. Angelos i-
gitur inuisibiles cum piis versari scribit. Itaque
Christus ipse venturus dicitur cum Angelis illis
beatis Luc.9. vers.26. Iudae. vers.14 Et ipsi gaudent
si quis peccator ad Deum conuertatur. Luc.15.ver.
1o. quia id sciunt, cùm cura piorum quibusdam sit
commissa. Quod idem de sanctis et in coelum re-
ceptis hominibus dici non potest. Nam idem mu-
nus non est illis a Deo impositum et demandatum,
vt nos in viis nostris conseruent. Quod tamen est a
Deo Bonis angelis praeceptum. pl. 91. Denique
Paulus in ti Gormtmnin rerl.lo.et Epuel.3.ver.1o.
praesentes et spectatores eos interesse coetibus ec
clesiasticis docet et asserit. Propter quos etiam
ait honestum esse et decorum, vt foe minae Chri-
stianae velentur in Dei ecclesia et conuentu.
Secundo loco quaeritur, Cur hos electos ap-
pellet: Num etiam alii, qui mali dicuntur Repro
bati a Deo fuerint, et dici possint. Resp. Etsi illa
electio et reprobatio, de qua tam saepe in scriptu
ra fit mentio, proprie ad homines pertinet, non
ad Angelos: tamen cùm nihil praeter Dei volun-
tatem acciderit etiam in lapsu angelorum, imo
vero cum ex Angelis alii ceciderint, alii perstite
rint, Deo ipso ita ordinante et praedestinante. Deni
que cùm ex ipso Dei decreto hoc totum ita eue-
nerit, dubitari non posse, eos Angelos, qui persti-
terunt in sua origine, a Deo electos quidem me
ra ipsis gratiua fuisse: Eos autem, qui ceciderunt, re-
probatos ab eodem Deo: idque iusta de causa,
quanquam nobis ignota. Voluit enim Deus hac ra-

334ADI. PAVE. AM TIM.
tione, et in angelis, et in hominibus, suae tum
misericordiae, tum etiam iustitiae diuitias ad glo-
riam nominis sui, patefacere et demonstrare.
Nam licet opifici facere de opere suo, quod ipsi
libucrit Ergo boni Angeli electi fuerunt, etiam
ante quam a Deo crearentur. Non autem ex vllis
eorum meritis: sed ex sola Dei ipsius dignatione
et gratia, vt loquitur Bernardus: quicquid Scho-
lastici ex Augustino male intellecto dicant et
philosophentur: Mali vero reprobati fuerunt,
vt Boni electi.
Tertio loco quaesitum est, ecquae sit istius ele-
ctionis Angelorum causa: Num Christus quate-
nus me diator ecclesiae: cuius etiam illi sunt mem
bra: praesertim cùm Paulus Coloss.1.vers.2o. scri-
bat Deum sibi reconciliasse omnia per Christum.
Ex quo colligunt quidam Christum esse etiam e-
lectorum Angelorum Mediatorem, alio tamen
modo, quam hominum piorum et electorum
Resp. vero ipse, ceterorum rationibus breuitatis
causa, omissis, Christum quatenus creator eorum
est, non autem quatenus passus in carne, videri
horum bonorum Angelorum etiam mediatorem
esse. Cùm enim Deus numquam iis fuerit offensus,
nulla reconciliatione certe opus habuerunt. Dein
de haec eorum electio a Iuda desinitur conserua-
tio et confirmatio ipsius eorum primi status et ori
ginis, adeo vt nihil prorsus illis restitutum fuisse
per huiusmodi electionem dicatur, quoniam ni-
hil prius fuerat ademptum, neque quicquam ab
iis amissum. Ergo ipsi quales a Deo primùm con-
diti fuerunt, Deo autori suo certe placuerunt Ne
que vera tamen huius eorum electionis causa est,

335CAPVT V.
qualitas illa et status in quo tantùm creati sunt.
( Omnes enim angeli, etiam qui ceciderunt, dice-
rentur et fuissent electi, quia in eodem statu feli-
ci omnes conditi sunt) sed praecessit haec Dei e--
lectio etiam illorum creationem et ortum, et ab
aeterno in Deo fuit. Hunc statum tam excellentem
omnes quidem a Deo mera ipsius gratia erant con
secuti, sed Dei illa gratia per quam sunt alii dicti e-
lecti, et prior est, et maior gratia creationis.
Hoc vero qui a Deo electi fuerunt, plus iam sunt
adepti post malorum lapsum, qu de feliciss. illius
conditionis suae statu perpetuo futuro iam a Deo
certissimi effectit et in eo stabiliti sunt, et in aeter-
num confirmati: Id quod, Deo illis reuelante, iam
cognoscunt et intelligunt. Bernandus in Sermo.
5de festo omnium sanctor. Inter Angelos et ho-
mines assignari potest ista diuersitas sanctitatis.
Neque enim tanquam triumphantes honorari pos
se videntur, qui nunquam pugnasse noscuntur. Ali-
ter tamen honorandi sunt etiam ipsi, tanquam amici
tui Deus, cuius nimirum voluntati semper adhaese-
runt, tanta vtique felicitate quanta facilitate. Aliud
igitur in Angelis sanctitatis genus. Et ser.5. de vi-
sio. Non est innata eis sed a Deo collata iustitia,
quae inferior est diuina iustitia. Idem Bernardus,
serm.22. cantic. cantico. Si angeli, ait, nuquam re-
dempti sunt, alii vtique non egentes, alii non pro-
merentes: illi quidem quia nec lapsi sunt, hi au-
tem quia irreuocabiles sunt, quo pacto tu dicis
Dominum Iesum Christum eis fuisse redemptio
nem? Audi breuiter. Qui erexit hominem lapsum,
dedit stanti angelo, ne laberetur: sic illum de ca-
ptiuitate eruens, sicut hunc a captiuitate defendens.

530AD f. PAVET AD TIM
Et hac ratione fuit aeque vtrique redemptio sol-
uens illum hominem, et seruans istum angelum.
Liquet ergo sanctis angelis Christum Dominum
fuisse redemptionem, sicut iustitiam, sicut sapien
tiam, sicut sanctificationem. Haec Bernard. Au-
gusti in Enchirid. ad Laurentium cap. 28. idem
sentit.
Ac de obtestatione quidem haec dicta sunt. Vi
deamus iam, a quibus vitiis pastori iudicium ec-
clesiasticum exercenti sit cauendum, atque fu-
giendum.
Duo autem sunt nimirum. 1. Praelatio personarum
propter ipsarum dignitatem 2 Temeritas, prop-
ter iudicantis affectum. Neminem enim propter
dignitatem excusari debere censet Paulus. Ne-
minem etiam propter affectum iudicis praecipi-
tanter, et inconsiderate damnandum esse vult.
Quae duplex ratio magnos in Iudicando erro-
res inducit, ex quibus tandem euertitur eccle-
sia. Caussae igitur propter quas peruertuntur
iudicia sunt in nobis: vel in illis ipsis, de quibus
iudicamus, a nobis quaeruntur. Vocem Προκρίμα-
τος ad praeiudicia illa referunt, per quae non per-
sona: sed causa potius Presbyteri, qui iudicandus
est, vel grauatur, vel leuatur, id est, antequam
cognitum sit a nobis de eo ( de cuius causa agitur)
iam animi quadam praecipiti sententia domi con-
cepta definitum est. πρόσκλισιν autem eam esse vo-
lunt in iudicando rationem, quae leges ordinarias
et statutas praetermittit, vt faueat illi, de quo agi-
tur. Sed Graecae vocis significatio non patitur
hanc interpretationem, potiusque sequenda no-
bis est D. Bezae explicatio. Vtcunque Paulus

337CAPVT V.
non omnia iudieiorum peruersorum vitia nunc
enumerat: sed ex iis aliqua, ex quibus paucis caete
ra colligere licet. Gregorius Magnus.4.esse sum-
mas iudiciorum corrumpendorum causas scribit
scilices Timorem, Cupiditatem, Odium, Amo-
rem, cuius sententia descripta tie mi Ouh. Quatuor
modis.Il quaeit.3. Quae sane aliqua ex parte expo-
nit, quae breuius hic Paulus recenset.
22 Manus cito ne cuiimponito, neque
communicato peccatis alienis: temetipsum pu-
rum serua.
Canon praestantissimus, qui etiam ad pastorum
erga pastores officium pertinet. Nam superiores
canones ad pastores iam creatos spectabant: hic
autem de Pastoribus adhuc creandis agit. Hoc v-
no breuiter complexus est Paulus optimam et
totam pene eligendorum pastorum rationem,
quae nobis hodie obseruanda quoque est, vt legi-
time vocatos pastores habeamus. Quae res tan-
ti est in ecclesia momenti, vt propter eam supe-
riorem obtestationem a Paulo praemissam esse
censeat Chrysosto. Certe cùm de ea re monitum
Timotheum esse oportuerit: et magni periculi
plenam esse, et grauis momenti in ecclesia ordi-
nanda, iam dubitari non debet. Haec autem prae-
cepti summa est. Neminem in ecclesia Dei cito et
temere promouendum esse ad aliquod munus eccle
siasticum, quantumuis exiguum: de eo enim mune-
ris genere, idest ecclesiastico, Paulum agere, non
de politicis Magistratibus apparet ex phrasi ipsa
qua vtitur. Ait enim Ne manus imponas. Non quod

338AD I. PAVL. AD TIM
tamem et ipsi ciuiles magistratus θιῦ διάκονο et sa-
crretiamnomdney seu me cecienastica tantum
persequitur Paulus.
Quaeritur autem, quae sit huius praecepti occa-
sio, et cur de eo fuerint etiam prudentissimi cu-
iusque ecclesiae pastores, qualis Timotheus, qua-
lesque nobis sub Timothei persona proponun-
tur, monendi. Resp. fuisse multiplicem necessita-
tem ac rationem cur hoc praeceptum spiritus san-
ctus adderet: sed imprimis fuit triplex, nimirum sci
licet propter Impudentiam, Importunitatem
tum Populorum tum Ordinandorum, et Nouitatis
studium erat necessarium hoc praeceptum. Nam
fere homines nouis Ministris gaudent: Ergo ne
qui semel arrisit, statim probetur et eligatur, ca-
uendum est. Nam permulti sunt, in quibus egre-
giae quidem animi dotes elucent, qualis est vel ze
lus in Dei gloriam, vel etiam summa doctrina,
quique propterea sunt commendabiles: qui ta-
men ad munus ecclesiasticum sunt prorsus pro-
pter alios defectus inepti, illiusque incapaces. Et
certe qui ad huiusmodi muner a alios commen-
dant, hoc notent diligenter, quod ait hoc loco
Paulus, quódque Horatius Flaccus, quanquam
poëta prophanus, recte monuit.
Qualem commendes etiam atque etiam aspice,
ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Affert autem remedia aduersus omnes supe-
riores rationes, quibus impulsi eligentes peccare
solent. Primum igitur remedium primaque excu-
satio iustissima, quae contra afferri debet est haec,
Neminem Dei praeceptis praeponendum, et idcir

339CAPVT. V.
co vtcunque precibus instent et vrgeant nos a-
lii, non esse alienis tamen peccatis communican-
dum. Nam qui indignum eligit, vel eligi consen-
tit, reus est omnium errorum et peccatorum, quae
postea electus ille committit. Deinde consentit
cum male agentibus, quatenus ipse temerariis
eorum suffragiis consensum suum addit atque ad-
iungit. Verum est enim illud, Agentes et Consen-
tientes pari poena puniuntur: Iacob patriarcha
Genes.49. vers. 6.negat se malo consilio Simeo-
nis et Leui de necandis Sichemitis assensum esse.
Ps.5o. vers.18. Qui cum furibus currunt, pro furi-
bus habentur apud Deum. Denique ait Paul.1.
Thess.5.ab omni malo malique specie esse nobis
abstinendum. Neque hoc cuiusquam gratiae con-
cedendum a nobis est, vt in illius fauorem pecce-
mus, officium nostrum negligamus, et Deum ip-
sum deseramus atque offendamus, cui nos nostri
suffragii et vocis rationem reddere aliquando
oportebit.
Quod si iterum instent et premant nos alii, qu
plura sint aliorum et contraria nobis suffragia, nos
tamen puros seruemus, quid nobis videatur, libe-
re declaremus, et nostra consilia ab huiusmodi
temerario suffragio indignis hominibus dando se-
paremus. Atque hoc est secundum remedium, siue
secunda legitima excusatio et praemunitio boni pa-
storis aduersus instantes quorundam preces et suf-
fragia iam lata itemque aduersus calumnias mul-
torum, qui nos putant, dum nostra suffragia qui-
busdam iam ab aliis electis et probatis denega-
mus, vel tam cito in illis non assentimur, duci ali-
quo in eos odio vel inuidia, vel etiam nos esse

340AD I. PAVL. IAD TIM.
crudeles et nimium seueros. Sed valeat potius
apud nos haec tutissima consolatio, quod puram
conscientiam seruare volumus ac studemus. Ne-
que tamen, si a maiori suffragiorum parte vinca-
mur, solique dissentimus, seditionem in senatu,
aut coetu aut ecclesia Dei mouere debemus: aut
quicquam perturbate agere, vt vincat nostra v-
nius vox: sedliberauerimus animas nostras atque
officio functi erimus abunde, si primùm nostram
sententiam illiusque rationes exposuerimus: dein-
de, si res sit tanti momenti, eo ordine vtamur ad
huiusmodi electionem impediendam, vel retar-
dandam, qui et legitimus est, et in ecelesia Dei con-
stitutus et receptus, qualis est nimirum prouoca-
tio a lenatu ecelenlartieo au maiorem Ministro-
rum vicinorum coetum, quem Classem vocant: a
Classe ad Synodum ipsam prouincialem: a Synodo
prouinciali ad synodum Generalem et Nationa-
lem quam vocant.
Ait Paulus, Cito. Fit autem Cito ex Pauli mente,
quando vel non legitimum: vel non satis exactum
et certum examen de eligendo siue promouendo
pastore praecessit: sed vel nullum omnino, vel le-
ue tantum et perfunctorium, quale fit in Papatu,
et in multis etiam mediis ipsis Dei viui eccle-
liontque de omnibus iis rebus, quae ad tale mi-
nisterium obeundum rite desiderantur. Ergo quem
admodum sunt diuersae vocationes in ecclesia
Dei: et aliae aliis sunt digniores et grauiores: ita
serius et maius in his, quam illis examen esse et
fieri debet, veluti in Pastore ipso, quam in solo
Presbytero vel Diacono plura inquirantur ne-
cesse est, quia maius est pastoris quam Diaconio-

241CABVT V.
nus.Ac quidem examen, quod in pastore requiri-
tur, est fere triplex:fieri enim debet de Doctrina
ipsius Vita et moribus, et Aptitudine ad docen-
dum gregem et populum Dei. Id quod satis ex
Tit. 1.et eadem epistola c.3. apparet.
Et quia luculentus est hic locus, continetque
maximum totius Politiae ecclesiasticae caput et
pulcherrimum (quod est de electione et vocatio
ne dignitatum ecclesiasticarum) de eo nobis bre
uiter aliquid arbitramur esse dicendum. Habebit
aute lic iocus 4 capita ichicer l'Ouid sit electi
2 Qui eligant 3 Quando 4 Quomodo fieri de-
beat electio. In primis autem hoc pro certissimo
fundamento constituatur, nempe quod
Electio vocationem ordinariam praecedere
debet, quemadmodum vocatio ipsa anteit mune-
ris ipsius susceptionem et functionem, si modo
bona conscientia volumus munus aliquod in ec-
clesia Dei gerere ac administrare. Vocationem
autem, de qua nunc agimus, κλησίαν aut χειροτονίαν
potius quam ὀκλογην appellandam esse dicimus,
quod ὀκλογὴ ad causas salutis nostrae pertineat, vti
docet Paul. Rom.11.vers.5.quae disputatio est re-
iliota ab noc argumento. Eit enim vocatio haec
sepositio designatióque tantùm alicuius personae
ad munus aliquod ecclesiasticum gerendum.
Ac primùm neminem sine vocatione legiti-
main ecclesia Dei recte sanaque conscientia mu-
nus vllum abtinere posse docet tum autoritas sa-
crae scripturae: tum etiam ratio.
Ac scriptura quidem Hier.23. vers.21. curre-
bant, et ego non mittebam eos. Hebus 5.vers.5. Ne
mo sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo.

42AD I. I’AVL. AD TIM.
Roma. 1o. vers. 15 Quomodo praedicabunt, ni-
si missi fuerint.
1.Timoth.4. ver.14. Ne negligitodonum quod
mte est, quond eit tibi datum ad prophetandum per
impositionem manuum Presbyterii.
Tit. I. vers.5. Idcirco reliqui te, vt oppidatim
constituas Presbyteros.
Denique infiniti pene sunt loci his similes,
quos illi studiose collegerunt, qui de ea re com-
munes locos scripserunt: nos autem summa tantum
rerum fastigia sequimur, et carpimus, vt simus
oieulores.
Ratio vero, cur sine legitima vocatione prae-
cedente nemo bona conscientia vllo munere
ecclesiastico fungi possit, est multiplex.
Prima, quod in ecciena Der omnia fieri ordine
certaque ratione, et decenter debeant 1. Corint.
14. Ergo nemo pro animi sui libito hanc vel illam
dignitatem sibi in ecclesia sumere debebit, quia
haec est summa ἀταξία et rerum confusio.
Secunda. Quod in veteri ecclesia, quae Christi
aduentum praecessit, nemo nisi ex Deo vocante
et praecepto munus habuit: In ea etiam eccle-
lla, qua Emfitus per euaiigeii praedicationem
instaurauit, Apostoli ipsi a Christo vocati sunt.
Ergo praeter et legalis, et Euangelicae eeclesiae for
mam, praecepta, et instituta idest praeter ipsum
Dei verbum in munere aliquo versantur, qui il-
lud citra vocationem vllam legitimam vsurpant,
et in ecclesia exercent.
Tertia. Neque Moses, et Aaron, neque Aposto-
liac ne Christus quidem ipse quanquam Dei fi-
lius, nisi prius legitime vocatus, munus sibi assum-

343CANVIV.
psit in ecclesia Dei. Ergo nemo sibi honorem tri
buere meccienla Derjeitra legitimam vocationem
debet.
4. Dominus Deus est ecclesiae tanquam pe-
culiaris suae domus et proprii peculii solus pater-
familias et legislator, et dispensator. Ergo qui a-
nquiu mea citra iprius voruritatem tiarpat, fur
est, et latro: non autem legitimus illius administra-
tor et gestor.
5 Qui, praeter legitimam vocationem ecclesia-
sticam dignitatem adit, perinde facit, atque qui
domum alienam alio’aditu et modo, quam per o-
stium ingreditur. Hoc autem furum est, et latro-
num, non autem legitime ingredientium. ergo
qui hac ratione, id est, sine legitima vocatione ec
clesiasticum munus gerunt, sunt fures, non Pasto-
res ecclesiae.
Quod autem nobis obiicitur de Prophetis, eos
sine vocatione saepe fuisse, et munus illud suum in
ecclesia Dei exercuisse, falsissimum est, vt suo exem
plo docet Amos, cap.7.vers.15. Item Hier.1.ver.
5.Sed vocatio illa prophetarum vt plurimum fuit
extraordinaria. Eos enim Dominus ipse vocabat
et excitabat, ex qua tribu volebat, quo tempore
volebat, sed vocabat tamen. Deinde eorum vocatio-
nem Deus vel ipso rerum ab iis praedictarum euentu:
vel aliis modis aperte confirmabat, adeo, vt illi
ab eo missi esse satis ab omnibus ad eorum pro-
phetias attendentibus intelligerentur. Idem est
respondendum de Christo cuius vocatio et a Deo
ipso in ipso baptismo fuit patefacta, etiam olim a
prophetis praedicta, etsi non fuit ordinaria.
Aeriani haeretici damnati sunt: et nunc Anabs-

STF.ADI PAVL. AD TIM.
ptistae, et Enthousiastae quidam nebulones me-
rito reiiciuntur, qui vocationes in ecclesia Dei se
cure spernunt, vt se ingerant, atque intrudant ad
ecclelialtiea munera magno animi fastu et am-
bitione.
Ergo propter tria praecedere legitima vocatio
debet, antequam quis munus aliquod in ecclesia
Dei gerat vel sumat. I Propter Dei praeceptum.
2 Propter ecclesiae ipsius ordinem et disciplinam.
3 Propter ipsius, qui dignitatem illam accipit,
conscientiam, quae alias nunquam tuta et quieta
esse potest:non magis quam furis quandiu re a se
furto ablata vtitur, vel eam retinet. Magnam e-
nim animis nostris consolationem affert legiti-
ma vocatio, quoties a peruersis, vel obstinatis
nommous vexamur, et negotia nobis praebet
Satan. Quid est? Resp.
Vocatio igitur haec, est ad munus aliquod fa-
cta ab alio, quam a seipso, adoptio ac designatio.
Haec igitur duplex est. Interna et Externa.
Interna est a Deo, ac, ea quidem immediate,
Externa vero, etsi a Deo est, quia ipse illius cele-
brandae modum verbo suo praescripsit: mediate
tamen est ab hominibus illam Dei ordinationem
sequentibus. Neutra sine altera tuta satis esse po-
test vel salutaris: Interna tamen potior est: sed
externa nostri ;atione tutior.
Interna vocatio est interna et latens animi no-
stri affectio atque inclinatio a Deo immissa ad a-
liquod legitimum munus gerendum, quae illius
desiderium in animo nostro parit. Igitur affectus
infunditur a Deo, neque ex ambitione, neque ex
auaritia,nec ex alio aliquo turpi vel carnali motu

345CANVTV.
in nobis inesse debet. Bernard.serm.58.in Cant.
sic eam definit, Est inuitatio et stimulatio quaedam
charitatis pie nos sollicitantis aemulari fraternam
salutem, aemulari decorem domus Dei, incremen-
ta lucrorum eius, incrementa frugum iustitiae eius
laudem et gloriam nominis illius Istiusmodi er-
go erga Deum religiosis affecti bus quoties is
qui animas regere, aut studio praedicationis ex
officio intendere habet, hominem suum interio-
rem senserit permoueri, toties pro certo spon-
sum adesse intelligat: toties se ab illo ad vineas
inuitari.
Externa vocatio est, hominum qui iudicare
ponune de nostra ad aliquod munus capacitate
et idoneitate testimonium libero, non redempto
non captato ipsorum suffragio, in Dei timore et
via a Deo praescripta atque legitima patefactum
et declaratum.
Vt sit autem haec externa vocatio nostra legi-
tima, duo haec concurrere debent:e quibus tamen
vnum alterum praecedit, nimirum Electio, quae
praecedit: Ordinatio seu approbatio electi,
sequitur electionem.
Electio est, eorum qui possunt et debent syn-
cerum atque sanctum de nobis testimonium, per
quod designamur ad certum munus gerendum.
Ergo hic videndum 1 A quibus fieri debeat
electio. 2 Quando, 3 Quomodo. Ac qui-
dem primum illud statuendum est, quod Nemo
a seipso eligi vel debet, vel potest. Verum enim
illud est, Nemo iudex ferendus in propriae ratio-
ne causae:item et illud, Laus in proprio ore sorde-
scit. Neque obstat quod supra de interna eligen-

340AD I. PAVL. AD TIM.
dorum vocatione diximus. Etsi enim esse debet,
interna vocatio et affectus in eo qui munus ali-
quod acceptat: ea tamen interna vocatio etiam ex-
ternam, tanquam sensus illius interni testem, ad-
hibet, et expectat, nisi quis extraordinarie a Deo
ipso impelleretur. Interna enim vocatio, quae ex-
ternam spernit, non tantùm falsa est, et mera ar-
rogantia, sed etiam violat Dei praeceptum: et
turbat disciplinam Ecclesiae: neque a Deo est,
sed est animi impia phrenesis. Id quod etiam in
quadam sua ad Magnum epistola Cyprian. re-
spondit. Sed et ipsum electionis et vocationis
nomen huic a seipso de seipso factae ordinationi
plane repugnat, cùm is demum dicatur Vocari,
qui ab alio accersitur.
Sed neque a quolibet Electio facta legitima
est, in muneribus praesertim Ecclesiasticis. Nam
ab vno tantùm aliquo facta alicuius ad dignita-
tem Ecclesiasticam electio, rata et legitima non
est, siue ab ipso principe illa fiat, siue ab eo, qui
Ecclesiae patronus dicitur, siue ab eo solo qui in
Dioe cesi Metropolitanus est, et Ecclesiae πρνεσῶς
et πρόεδρος. Neque enim Ecclesiae, quae in terris est,
regimen et administratio nobis a Christo reli-
cta, est Monarchia quaedam: ac multo minus ty-
rannis: sed est Aristocratia, vt docemur parabo-
la Christi, quae est Matth.24. vers.49. et 25.vers.14.
Itaque vetat Petrus etiam ipsos Episcopos Kυ-
ριέυαν in Ecclesia: et Christus ipse dissimilem pla-
ne regum in suos subditos: et Pastorum in Eccle-
sias suas potestatem esse dixit 1.Pet.5.Luc.22. Ita-
que qui omnes similes faciunt, omnia perturbant.
Quare ne a rege quidem ipso solo, vel ab vno dun-

347CARVT V.
taxat Episcopo vel Archiepiscopo, facta electio
legitima est, quantunuis magna censeatur inter
homines istorum authoritas, vt praeclare annotat
Theodorus lector lib2. Collecta. Sed in Dei Ec-
clesia Christi vnius lex dominari debet: quae nul-
la ratione infeingi potest, vt recte administrata
Ecclesia dici possit. Praeter enim vnum Christum
nemo est in Dei Ecclesia ἀυτοκράτωρ: nemo illius
domus Dominus: sed solus Christus est ille vnus,
extra cuius praeceptum nemo in ea dignitatem
legitimam obtinet. Non vult autem Christus ab
vno quodam solo patrono, vel Rege, vel Ponti-
fice et Episcopo aliquos eligi et asciri ad munera
Ecclesiae suae, vt perspicue postea apparebit.
Quod ipsum recte quoque vetitum est fieri ab
Adriano Rom. Pontifice, vt est in canone Nullus.
et a Nicolao in cano. Porro, et can. seq. Distin.63.
Atque inde orta sunt grauissima illa, et plus quam
nefaria bella inter Henricos imperatores Rom.
et Gregorios Pontif. Rom. cùm vtrique ad se
solum ius illud electionum trahere conarentur. Nec
obstat, quod Titus, Timotheus, Paulus soli vi-
dentur Presbyteros et Episcopos Ecclesiis praefe-
cisse, vti ex hoc loco videtur colligi posse, et Act.
16. Tit.1.Respondeo enim illud genus dicendi Con-
stituas, imponas, etc. ex mente Pauli esse sic intel-
ligendum: Non vt vni cuidam soli electio tota
committatur iusque illud tribuatur: sed vt synec-
dochicons complexus esse ea dicen di ratione in-
telligatur omnes Paulus, et omnia, quae fieri in
legitima vocationis Ecclesiasticae ratione et for-
ma debent et solent (vt ex his verbis Tit.1.V.5. Vt
cibi mandaui) facile concludi potest. Sed cùm in

oi5AD I. TAVL. AD TIM.
iis electionibus praecipuae quaedam partes essent,
tum Titi, tum Timothei, tum ipsius Pauli, et Bar-
nabae, vt pote qui Ecclesias ipsas quomodo id
fieri oporteret, erudiebant, et qui huiusmodi e-
lectionibus, tanquam totius actionis moderato-
res intererant, atque praesidebant: idcirco tota a-
ctio illis quodammodo tribuitur, quae tamen et
torius Preibyterii, et totius ipsius Ecclesiae com-
munis est, et tunc erat, vti apparet ex capite 4.v.
14. supra et Actor. 14 vers.23.
Neque etiam obstat, quod Episcopus προεδ ρός
appellatur a Patribus, quasi vnus ille totam Ec-
clesiam pro arbitrio possit administrare, et in ea
quos velit, praeficere. Nam vox illa πρόεδ pος or-
dinem tantùm declarat, quod inter collegas suos,
eticompresbyteros sedere deberet ipse, qui Epi-
scopus dicebatur: non autem regiam, aut summam
praetoriamque potestatem in Ecclesiam illi tri-
Duit: Quod diemas confi mat fimbrosius liber de
Dignit. Sacer dot. cap.6. Solio in Ecclesia editio-
re Episcopus residet, ait, vt cunctos aspiciat. Eti-
ctum quoque Christi quod supra ex Luc.22. con-
memorauimus, idem probat. Est enim solus Chri-
stus Ecclesiae rex, non autem mortalis quispiam.
Pertinet autem electio, et designatio ipsa ad
totam Ecclesiam, in qua fit: sed diuersa ratione.
Quemadmo dum enim totius Ecclesiae pastor est
futurus: ita aly omnibus debet ordinari et appro-
bari, ne quisquam gregi inuito pastor obtruda-
tur. Praeterea etiam illud verissimum est, quod o-
mnes tangit, et spectat, ab omnibus fieri debere.
Huiusmod enim negotium totius Ecclesiae, non
vnius autem illius partis negotium est, cùm qui

349CARVI V..
pastor eligitur, Ecclesiae vniuersae detur.
Ergo pessime faciunt, qui plebem quam vocant
ab omni suffragio in Ecclesiasticarum dignitatum
electionibus ferendo repellunt et semouent, tan-
quam non sit et ipsa plebs pars Ecclesiae Dei, ea-
que maxima.
4
Pessime quoque hallucinantur qui non distin-
gunt quae sint Presbyterii, quae autem plebis, in
electionibus istis partes: sed quod est illius, isti
tribuunt, inducentes in Ecclesiam Dei magnam o-
mnino confusionem. Praeclare enim Ambrosius
in liber de Sacerdot. dignitate cap.3. Aliud est, ait,
quod ab Episcopo requirit Dominus: aliud quod
a plebe. Idem Chrysost. in libro3. de Sacerdotio
infra medium. Idem quoque Bernard.sermo 49.
Cant. cuius aetate iam haec perturbata et popula-
ris in electione ordinandorum ratio, a quibusdam
videtur fuisse inuecta. Ordinauit me in charita-
tem, ait. Factum autem est hoc cùm in Ecclesia
quosdam quidem dedit Apostolos, quosdam Pro-
phetas, alios Euangelistas, etc. Oportet autem vt
hos vna omnes charitas liget et contemperet in
vnitatem corporis Christi. Quod minime omni-
no facere potuerit, si ipsa non fuerit ordinata.
Nam si suo quisque feratur impetu secundum
spiritum, quem accepit: et ad quaeque volet, in-
differenter, prout afficitur, et non rationis iudi-
cio conuolarit, dum sibi assignato officio nemo
contentus erit, sed omnes omnia indiscreta ad-
ministratione attentabunt, uon plane vnitas erit,
sed magis confusio. Haec Bernardus.
Sic igitur tota haec res est distinguenda, vt in
vocatione et electione duos quosdam actus di-

AD I. T AVL. AD TIM.
stinctos obseruemus et separemus, nempe Ele-
ctionem ipsam siue praesentationem personae: et
Acceptationen, quati alii Oruinationem, alii
Confir mationem appellant.
Haec igitur Electio siue praesentatio, quam dico
est ipsius personae ad munus aliquod Ecclesiasti-
cum vocandae prima agnitio, agnitae tenta-
tio, degustatio, probatio, et examinatio, quae tum
deipsius vita, tum de doctrina fieri debet, et ita
examinatae atque consentientis denuntiatio et
praesentatio, quae fit toti populo et Ecclesiae si-
mul collectae. Hae vero sunt Presbyterii, et qui-
dem totius, partes, non plebis aut populi.
Approbatio autem eligendi est, de persona iam a
Presbyterio examinata diligenter et proposita,
Iiberum, sed tamen iusta aliqua ratione nitens
totius populi et Ecclesiae suffragium, per quod
post commodum aliquot dierum interuallum
concessum, illam personam populus vniuersus,
vel acceptat, vel reiicit atque repudiat. Haec igi-
tur approbatio ad plebem et totum populum
Ecclesiae sane pertinet.
Hoc verum esse atque ita factitandum, vt sit
legitima ordinariaque eligendorum et electorum
vocatio, apparet tum exemplis veteris, et primi-
tiue Ecclesiae: tum etiam exemplis illius, quae
subsecuta est prima illa tempora. Denique fir-
missimis rationibus idem comprobatur.
Ac primùm plebem non esse ab ordinationibus
vocandorum ac praeficiendorummuneribus Ecclesia-
sticis excludendam, demonstrant exempla veteris
Ecclesiae, in quaproculdubio χεροτονία toti' Ec-
clesiae interueniebat, vt ex Act.6.et 14 ostendi fa-

35 CABVTV.
cile potest. Itaque suo iure perfide priuant Eccle-
siam, qui pastorem populo inscio et non assentien-
ti, obtrudant. Quod fit in Papatu, faciunt e-
nim maximam Ecclesiae iniuriam, cùm eam iudi-
cio et suo suffragio spolient. Qui propterea, vere
sunt Sacrilegi nominandi. Nec enim est pastor
legitimus qui inscio vel inuito, vel non assentienti
gregi prae sidet et datur, vt ait Gregorius Magnus
epistola 87. et 9o. Itaque olim etiam iam corru-
ptis Ecclesiae moribus et inclinata disciplina, ta-
men irritae factae sunt omnes Ecclesiasticae voca-
tiones, quae ἀνδι λαο͂ συνέσεως, id est, vt vertit Cy-
prianus, sine conscientla et assensu populi fierent.
Quod confirmat Chrysostomus liber 3. de Sacerd.
Cyprianus liber 1.epistola 4. liber 2.epist.3. et 5. Theo-
doret. in Histor. cap.2o. et 22.libus 4 Gregor. liber 1.
epist 5.libus 2.epist.69. Atque de hac ipsa electio-
nis forma seruanda extat constitutio Caroli et
Ludouici Imper. in canon. Sacrorum canonum
distinct.63.Leo quoque primus Pontifex Rom.
negat vllum verum esse Episcopum, nisi qui a cle-
ro electus et a plebe expetitus fuerit. in canon. In
nomine distinct.23. Quam ipsam etiam suo seculo
adhuc fuisse obseruatam testatur variis in locis
Bernardus epistola 2o2. et 150.164.13. et 27.id est,
vt populus electioni assentiretur. Denlque hoc
ipsum verum esse iure canonico etiam confirma-
tur, quemadmodum apparet ex canone, Plebis
Diotrensis et canon. seq. et cano. Nolle distinct.
63 can. Factus, vbi dictum Cypriani aureum re-
citatur.7.quaest.1.Idem testatur Ambrosius liber 1o
epistola 82. Vnde quam impii sint Trident. con-
cilii canones huic contrarii manifeste apparet.

552AD l. IACL. ADTIM.
Neque tamen propter tumultum popularem,
aut votum populi temerarium in vnum aliquem,
qui erit indignus, debet ille a Presbyterio desi-
gnari et eligi. Ostendit enim hoc loco Paulus
nullo modo esse cum alienis peccatis communi-
candum. Quod etiam a Leone Episcopo Roma.
responsum est, et refertur in cano. Miramur. di-
stinctione 61. Sed aliud est denegare plebi iustum
suumque suffragium: aliud autem illius temerita-
ti obsequi, et obtemperare. Ac quidem haec sunt
iura totius populi et Ecclesiae.
Presbyterorum autem est, primùm personam
ipsam, quae idonea ad munus vacuum videri po-
test, inquirere ex toto populo, eamque designa-
re oculis, et de ea inter se agere atque conferre.
Praeire enim debent toti Ecclesiae Presbyteri. I-
taque non tantùm eum agnoscere de vultu vel
facie debent, quem designant: sed etiam de qua-
litate. Vnde fit vt primum examen ipsius eligen-
di ad eosdem Presbyteros pertineat, ne indignum
proponant populo. Nam parum est personam i-
psam nosse, nisi ingenii vires noueris. It aque do-
ctrinam ordinandi debent Presbyteri tentare, tum
quaestionibus iln propontis, tun periculum fa-
cientes de illius dexteritate in tractanda propo-
heirdaque et interpretanda Sacra scriptura.
Cur autem hoc primum suffragium ad Pres-
byteros pertineat, non autem ad vniuersam Ec.
clesiam et populum, quemadmodum tamen qui-
dam censent, et contentiose disputant, ratio est:
Prima, Quod Presbyteri et Pastores dicuntur
ποιμένες et ηγέμενοι Ecclesiae. Hebr.13.vers.7.id est,
Praepositi (vt loquitur Tertull. in Apolog cap.

353CANVT.
V.
9.) Vnde sua voce suóque consilio praeire popu-
lo debent, et viam futurae deliberationis ostende-
Ie. Eigo non plebs praene debet iua voce Presby-
ris: sed Presbyteri populo et plebi.
Secunda, Quod illi ipsi sunt, vt est in cano. Ec-
clesia habet 16. quaest.1. Ecclesiae senatus (vt ait
Hieronymus) ad quem prima rerum Ecclesiasti-
carum deliberatio et cura pertinet, atque etiam
referenda est:itemque, vt idem Hieronymus ait,
morum censura. Sic Paulus Philip.1.vers.1.ad eos
scribit, vt per eos ipsius Epistola innotescat reli-
quae Ecclesiae. Sic ad eos per manum Pauli et Bar-
narbae eleemosynae Ecclesiarum deferuntur. Act.
11.vers3o. Sic illi ipsi Presbyteri Hierosolymis
conueniunt, et primum audiunt Paulum, tum eum-
dem Ecclesiae vniuersae sistunt Actor. 20. vers.28.
21.vers.18.11.vers.13.
Tertia, Exemplum ipsius primitiuae Ecclesiae.
Apostoli enim ipsi primi de Diaconis eligendis
deliberant. i. de personis, quas ad eam dignitatem
promouent. Ideo verba, quae sunt Actor ó. ita
explico, vt semper penes Apostolos ipsos prima
totius actionis cogitatio, deliberatio, et admini-
itratioruerst, Secuta autem nt Ecciesia eorum
consilium. Quanquam etiam in eo loco aliquid
speciale fuisse videri potest, nimirum vt toti mul-
titudini prima illa suffragiorum ferendorum po-
testas deferretur, propter murmur Graecorum,
qui conquerebantur Hebraeos sibi in Ecclesiae
muneribus praeferri.
Quarta, Ex ipsa loquendi ratione, qua vtitur
scriptura Actor. 15. vers.22 16.vers.4.1. Corinth.
16. vers.3. ὃς ἀν δοκεμάσητε Ex qua phrasi luce cla-

513AD I. PAVL AM TIM.
rius intelligitur a populo et vniuersa Ecclesia
probari tantùm, vel improbari, quae Presbyteri
et ipn preponti Eceienae cie Ecclesiae esse iudi-
carant atque proposuerant.
Quinta, Exempla posterioris Ecclesiae, quae
tum canonibus suis sanxit, tum etiam vsu ipso et
praxi demonstrauit a plebe tantùm assensum re-
quiri, vt quae a Presbyterio gesta sunt, iusta ali-
qua ratione plebs vel rata haberet, vel irrita fa-
ceret. Laodice. Synod. can.13. qui est relatus cap.
Non eit perittenaum uistinet. 63. Sic Cypria-
nus electiones Ecclesiasticas celebrauit liber 1.epi-
stola 3 et 4. Sic suo quoque seculo factum esse scri-
psit Socrates liber 2, Histor. cap.6.
Sed si erit summus Magistratus fidelis, in cuius
territorio aliquis ad dignitatem Ecclesiasticam
est asciscendus, debet certe specialis istius Ma-
gistratus consensus praeter eum, qui a toto popu-
lo praestatur, expectari et accedere. Id quod ex
Socrate liber 5.cap.2. Theod.libus 5.cap.9. can. Rea-
tina dist.63, et Bernar. epist.282. Platina in Bonif.
3 facile colligi et confirmari potest. Nam ad eum
Ipluiiii Raglitiutam pertmiet, il Tresbyterium sit
nimium negligens in substituendo aliquo in locum
vacantis et mortui vel depositi pastoris, illud co-
gere et edictis suis increpare, vt apparet ex Her-
mio liber 1.cap.13.Euagr.libus 4.cap.37. Neque aliud
(si recte intelligantur) in can. Porro, et cano. seq.
distinct.63. constitutum est.
Accedere quoque debet ipsius electi consen-
sus, antequam populo denuntietur et proponatur
et hoc recte in canone Sicut alterius 7. quaest. I.
bonstitutum est, Ne inuitus quisqua m'et omnino

355CANvI.
Ve.
repugnans praeponatur, praeficiaturque Ecclesiae.
Quou oino perleurolam ent neqde fieri vllo
modo debet.
Trinundinum autem siue spatium trium heb-
domadarum populo siue plebi concedi solitum
fuisse, intra quod de biecto u rrte prerio viro et
illi oblato atque etiam audito populus iudicaret,
apparet ex Socrate Scholast.libus 5.cap.5.
Ipsius autem populi assensum χεροτονία, id est,
manuum eleuatione praestari et fieri solitum fuisse
apud Graecos ex more gentis illius certissimum
est, idque constat tum ex profanis:tum etiam ex Ec-
clesiasticis scriptoribus infinitis. Itaque et in Actis
Apostolorum: et saepe apud patres electiones i-
psae χερροτονίας voce nominantur. Videtur vero e-
tiam haec consensus praebendi et testificandi ra-
tio vsitata fuisse inter Hebraeos ex Nehem. 8.v.7
Apud nos Gallos in omnibus fere conuentibus
pablieis comsemus noiter lolet modeltissime so-
lo silentio significari, post propositam negotii,
de quo agitur, consultationem: modestiae, in-
quam, causa. Id quod in electionibus Ecclesia-
sticis hodie quoque in reformatis Galliae Eccle-
siis obseruamus.
Negant autem quidam obstinatissime, liberum
populo suffragium eligendi relinqui, nisi duo aut
tres populo presententur, siue proponantur a Pre-
sbyterio, quorum sit libera populi optio. Nam si
vnus, isque duntaxat offeratur et praesentetur, ec-
quae electionis libertas populo restat, aiunt, cùm
sit electio de duobus vt minimum vnius optio?
Respondeo vero vbi copia atque facultas plurium
idoneorum populo offerendorum datur, et sup-

AD I. PAVL. AD TIM.
petit, non vnum tantùm, me authore, populo
proponendum esse:sed duos aut plures. Vbi au-
tem vnus tantùm idoneus esse potest, etiam in eo
ipso liberam esse populi electionem deliberatio-
nem, et assensionem. dico adeo, vt si quem etiam
magis aptum agnouerit populus, aut vnus aliquis
e populo, de eo Presbyterium monere et possit et
debeat. Atque haec omnia quae diximus in ordina-
ria vocatione locum habent. Nam extraordina-
ria vocatio alia est, quae nulla habet praecepta.
Secundum caput est. Quando electio sit cele-
branda. Responsio vero facilis est, nimirum vbi
prior pastor vel defunctus est:vel legitime depo-
situs. Nam vel viuente adhuc, vel manente et of-
cio fungente priori, secundus eligi non debebit
nisi fortasse in subsidium defessi, veluti si nimia
sit iam superstitis infirmitas senectus morbus, cae-
citas, aut aliud quippiam simile, alius aduocari
potest, qui illi primo tantum accedit, non autem
succedit, vt docet Socra.libus 7. cap.4o. Herun liber
8. cap.26. Bernard.epistola 126. et tota 7. quaest.I.
in Decretis responsum est. Quod si prior pastor
defunctus erat, illud fere fuit obseruatum, vt non
nisi demum post tertium sepulturae diem in locum
defuncti de alio eligendo ageret Ecclesia, vt est
in canone rranas i ontifice distinctione 79. Viri
etiam graues, et Episcopi soarum Ecclesiarum
amantissimi saepe sibi Successores ipsi designa-
runt, etiam viui quod futurum periculum prospi-
cerent in futura post suum obitum electione. Hos
autemita ab ipsis designatos, postea populus at-
que vniuersa Ecclesia comprobabat ant equam le-
gitimi fierent pastores vti Augustinus et Athana-

357CAPVT
Ve
sius, et alii sibi successores elegerunt. August. epi.
1e nncor lincanbapeupinoi Bureuuibus 7.cap.32.
Atque haec desecundo capite et de tempore electionis
Tertium caput est, Quomodo sit electio cele-
lebranda. Respond. Sic esse celebrandam, vt et
Persona idonea reperiatur, et Ratio animusque
eligentium sit syncerus.
Persona vero cognoscetur idonea si fiat serium
examen ac diligens ipsius tum in Doctrina ipsa, et
illius explicandae methodo, tum Vita et motibus,
sintne in eo tales, quales antea praescripsit Paulus
cap.3.
Imperitia vero psalmodiae et cantus, doctum
et probum hominem a munere Episcopi exclu-
dere minime vel debet, vel potest, quicquid a
Gregorio Magno contra responsum sit, et pro-
batum in cano. Florentinum Archidiaconum di-
stinct. 85. Sed iam Episcopi officium in cantile-
nas conuersum fuerat, relicto abdicatóque ab il-
lis munere et onere concionandi. Fuit etiam o-
lim diligenter et sancitum, et obseruatum, vt con-
stitutionum Ecclesiasticarum nemo ignarus in
Pastorem Ecclesiae ordinaretur, vt tradit Sozom.
libus 4. cap. 24. Quae sane conditio non est in futuro
Pastore negligenda, si quis talis reperiri potest.
Sin minus, eligi tamen poterit, qui non erit omni-
no ordinis Ecclesiastici ignarus, modo reliquas
animi dotes habeat, quae sunt ad pastorale munus
necessariae. Neque enim cantus Ecclesiastici neque
istarum regularum Synodicarum ignoratio adi-
tum piis et doctis viris ad pastoris officium ex-
cludere debent, quia illa duo vel vsu, vel exerci-
atione facile postea edisci possunt.

339AD I. PAVL. AD TIM.
Animus autem eligentium erit syncerus, si
neque Auaritia (Bracarensi Synodo 3. cap.6.) Fa-
uore, Ambitione, vi et armis et carnali aliquo
affectu ad electionem progrediantur, vel impellan-
tur qui ferunt suffragia: sed solam Dei gloriam, et
Ecclesiae vocantis aedificationem spectent, sibique
pro scopo vere animo proponant.
Ieiunium etiam publice indici solitum fuisse,
cùm fiebat aliqua Ecclesiastica electio, testatur
Bernard.epistola 202. Et certe quatuor illa tem-
pora, quae dicuntur in Papatu (quibus publicum
ieiunium toti Ecclesiae indictum est) erant eae an-
ni tempestate, squibus passim et publice in to-
ta Ecclesia electiones Ecclesiasticorum munerum
celebrari cum precibus et ieiunio solebant. Ap-
paret ex can. Ordinationes dist. 75. atque etiam ex
eo quod clericis adhuc hodie in Papatu Episcopi
ordines quos vocant conferunt illo tempore, quic-
quid aliter Leo, et Calixtus sentiant et scribant,
in canone Ieiunium et cano. Huius obseruantiae
distinct.76.
Post Presbyterii electionem et populi ap-
probationem, olim quidem (vt ex Cypria. liber 2.
epistola 1I. apparet) qui electus fuerat publico
scripto proposito publice significabatur, vt si
quod esset impedimentum, quod obiici posset,
intelligeretur. Hoc male praetermissum est hoc
tempore. Post talem igitur electionem ordinatio
siue confirmatio, siue manuum impositio fieri
solebat electo. His enim tot nominibus vna res
et eademappellata est a veteribus.
Est autem ordinatio haec ipsius electae atque
approbatae personae in munus illud, ad quod ido-

359CAPVT V.
ne a visa est, receptio et missio, quae fit praesente
vniuerso populo, cum inuocatione Dei nominis.
Itaque tunc in illius muneris professionem mit-
titur ab vniuersa Ecclesia electus. Haec etiam cum
ieiunio et publicis precibus fieri certe debet, ap-
pellaturque fere in scriptura, Impositio manuum
veluti hoc loco Actor.6.versó. supra 3.vers.14.2.
Timoth.1.vers. 6. a caeremonia quae in Ecclesia
obseruabatur. Ergo electus Presbyter, vel Pastor
vel Episcopus in possessionem mittendus est, ordi-
nandus vel confirmandus, vt loquuntur, quod vt
fieret more vsitato tempore Apostolorum ma-
nus imponebantur Electo atque approbato can.
Presbyter distinct.23. et hoc loco. Fuit enim haec
caeremonia ex veteribus et legalibus ritibus ad
tempus retenta, vel potius ad imitationem im-
positionis manuum, quae fiebat super hostiam sa-
crificandam, recepta in Christiana Ecclesia, vt ap
paret ex Leuitic.1. et 8.Iacob benedicturus filios
Iosephi, manus illis imponit. vt est Genes. 48.v.
14. Christus etiam ipse paruulos benedicturus
manum illis imponit Matth.19. vers.15. Atque e-
tiam illa in Baptismo locum habuit, vti apparet
Hebr.6.vers.2. In aegrotis etiam et dono miracu-
lorum Mar.16.vers.18.
Cur autem ista manuum impositio fieret du-
plex ratio est.
I Vt intelligeret is, cui manus imponeban-
tur, se totum Deo asseri et destinari. Denique in
se a Deo manus iniici, vt iam abrenuntians rebus
omnibus suis et mundi negotiis totus muneri suo
ad Dei gloriam incumberet at que inseruiret. Vn-
de preces adiungebantur, vt eum Dominus ipse

360
AD I. PAVL. AD TIM.
2 Ratio est, vt Spiritus sancti dona in ele-
ctum effunderentur, eumque quatenus, quaque
mensura Dominus ipse videbat conducere, im-
pleret. Quod ipsum etiam tota Ecclesia pro electo
summis votis a Deo petebat. Vnde ab August.
manuum impositio nihil aliud esse definitur, quam
oratio super hominem. de Baptismo liber 4.
Haec tamen caeremonia, cùm sit tantùm ritus
quidam, non vsque adeo certe necessaria est, mo-
do preces adhibeantur in confirmando electo,
et Ecclesia vniuersa vota sua eum eo coniungat,
vt spiritu Dei corroboretur. Id verum esse appa-
ret, quod Paulus ipse non semper hac voce et cae-
remonia vtitur, cùm de electione Episcoporum
agit. vti Tit.1. vers.5.
Deinde quod etiam ipsis Papistis et canoni-
bus testibus, non requiritur haec impositio ma-
nuum in omnibus ordinibus et dignitatibus Ec-
clesiasticis veluti in acolytho, et Subdiaconis or-
dinandis, vt expresse refertur can. Subdiaconus et
cano. seq. distinct. 24. quicquid ibi glossa glosset,
et distinguat.
Tertio, quod etiam ipsis Papistis testibus, vis
tota huius impositionis manuum a precibus pen-
deat, non ab ipso ritu et iniectione manuum in or-
dinandos, adeo vt sit tantùm illa caeremonia si-
gnum quoddam externum commendationis cuius-
dam, quae a tota Ecclesia fit Deo, illius personae,
quae iam electa est, et quae in possessionem sui
muneris est mittenda Vnde praeter missa preca-
tione nihil omnino valet et efficit ipsa manuum
impositio, etiam ab Episcopo facta vt est in cano

361CANVI V.
Quorundam. Dist. 24. Ergo cùm preces retinen-
tur, ipsis canonibus Papisticis autoribus ipsa ma-
nuum impositionis vis, finis, et substantia conser-
uatur. Quod est satis. Neque est manuum impo-
sitio essentialis pars et ritus legitimae vocationis
Denique dum hanc caeremoniam praecise vr-
gent homines, videmus eos incidere in vanas quae-
stiones et ineptas, veluti De triplici manuum im
positione Vna Ordinatoria, altera Confirmatoria
tertia Curatoria ve eit in canone. Manus. I.
quaest.I.
Item vtrum, repeti in eodem possit manuum
impositio.
Item vtrum sic manus imponi debeant, vt ca
put ipsum electi attingant, de quo anxie quaeri-
tur in cano. Episcopus dist 23. Ergo fatui sunt, qui
haerent in ea nuda caeremonia, et proram et pup-
pimlegitimae vocatloms cecienaitieae constituunt
quod faciunt Papistae, cùm illa sit rerum indifferem
num numeromeque sit pars vlla essentialis legi-
timae vocationis: sed tantùm illius testificandae
adminiculum externum et signum quoddam
confirmatae electionis.
Ergo et retineri et omitti potest pro more re-
gionis, in qua electus ordinatur.
Additum est denique, vt esset legitima ordina
tio episcopi, nimirum vt tres episcopi vicini or-
dinationi siue confirmationi interessent siue ma
nus vna cum vniuersa ecclesia, de cuius pastore e-
ligendo agitur, imponerent. Id quod ex Apostolo-
rum canonibus sumptum putant, et studiose re-
tinent Papistae, quod tamen et onerosum est pau
peribus ecclesiis, et ad ambitionem et pompam

302 AD I. PAVL. AD TIM.
sit ab illis videturque inuentum. Quanquam ta-
men operaepretium est ad conseruandam fidei
concordiam, et vnionem tum doctrinae tum chari-
tatis electum episcopum quaerere et habere ma-
nus associationem a vicinis episcopis et pastori-
bus: quam se ab aliis Apostolis accepisse testatur
Paulus Galat.2.vers. 9. et concilio Mileuit cano.
15.ordinati in vna ecclesia aliis episcopis vicinis
statim significabantur publico scripto misso ab
ordinatoribus: sed praecise tres alios episcopos
accersere et aduocare est plane ecclesiis graue et
onerosum, tamen Graecanicae ecclesiae studiose, vti
fastum omnem externum, et alia pompernalia
retinuerunt, quemadmodum apparet ex Historia
Euagrii liber 2.cap. 8.Socrat.libus 5.cap.7.libus 4.cap.
3.cano. episcopus dist.23.
Item constitutum erat et obseruatum in ista
ordinationevt episcopus non nisi in vrbe metro-
politana confirmaretur, vt ex concilio Toletano
apparet et est in cano. Qui in aliquo Dist.62.
Denique nisi electus curaret sese intra quin-
que menses consecrandum ab Archiepiscopo suo
amitteret ius sibi quaesitum cano. Quoniam Dist.
100. Sed haec omnia cuiusque ecclesiae iudicio
funt relinquenda, quando quis sit ordinandus, et
eligendus. Nam velle praecise vt ab Archiepisco-
po quis confirmetur et ordinetur, vtque in vrbe
metropolitana, id plane redolet veterem tyran-
nidem Antichristi, quae prorsus est in ecclesia
Christiana abolenda: et quilibet pastor melius in-
ter gregem sibi destinandunconfirmatur. Demum
additae sunt quaedam vestes a communibus diuer
sae, et ornamenta, vt augustior haberetur inaugu-

363CAPVT V.
ratio, Item oleum chirothecae et similes quaedam
nugae plane superstitiosae et pueriles. Quae sunt
omnia reiicienda. Nam dum formosam ecclesiam
illiusque dignitates speciosas repraesentare nobis
conantur, meretricios illam cultus inducunt: et ex ca-
sta et Christi sponsa verum scortum et foetidum
effecerunt. Postremo circa annum 7ooa Christo
passo in Italicis et occidentalibus ecclesiis reli-
qui episcopi ceperunt confirmationem suae digni
tatis petere a Roma. episcopo. Vide quae Isych.
scribit. liber 6.in cap.21. et 22.Leuitic. Ex his autem
omnibus apparet quam nulla sit, vel non legiti-
ma eorum verbi Dei Ministrorum, vel ecclesiae
pastorum Vocatio, qui solius regis, vel reginae:
vel patroni, vel episcopi, vel Archiepiscopi auto-
ritate, diplomate bullis, iussu, et iudicio fit vel e-
ligitur. Id quod dolendum est adhuc fieri in iis
ecclesiis, quae tamen purum Dei verbum habent
et lequuntur, veluti in media Anglia. Nam An-
glos homines alioqui sapientissimos, acutissimos,
et pientissimos in istis tamen Papisticae idolola-
triae et tyrannidis reliquiis agnoscendis et tollen
dis, scientes. prudentesque caecutire, mirum est. Ita-
que praeclare sentiunt, qui omnem illam chartula
riam et episcopaticam curionum, et pastorum ec
clesiae creandorum rationem item ex solo episcopi con
sensu et diplomate ministrorum verbi caelestis vo
çationem, approbationem, et inaugurationem
damnant, tollendamque ex reformata ad Dei verbum
ecclesia censent: quod ordo Dei verbo praescri-
ptus in ordinatione huiusmodi personarum sit
praetermissus, ac violatus sicut i perspicue appa-
reat. Denique et Senatui ecclesiastico et Populo

304 AD I PAVL. AD TIM.
Christiano ius omne suum atque suffragium mi-
sere sit hac ratione et in hoc genere vocationum
ecclesiasticarum ademptum, et in vnum quendam
episcopum magna tyrannide atque abusu transla-
tum. Dominus Deus talibus corruptionibus, quae
adhuc in ecclesiis ipsius supersunt et deffendun-
tur, mederi magna sua misericordia dignetur et
velit, quae tandem certe magnam ecclesiae Dei
ruinam secum trahent, et ipsum sacrosanctum ver-
bi Dei ministerium reddent efficientque vel mer
cenarium: vel omnino contemptibile et abiectum.
Quod Dominus auertat.
Vna modo quaestio superest iil hoc argumen-
to, Nimirum, quid de eorum administratione
sit sentiendum, qui non sunt legitime vocati: at-
que vtrum iis fana conscsentia adhaerere debea-
mus. In quo certe distinguendum est. Aut enim
est Omnino illegitima vocatio eius, qui ecclesiam
aliquam administrat: vel Non omnino illegitima,
sed tantum ex parte.
Illegitima omnino est ea, in qua omnia Dei
verbo praescripta, sunt praetermissa vel violata, vt
si quis seipsum intruserit priuata autoritate. Non
omnino sed tantùm ex parte illegitima est ea, in
qua tantùm quaedam ex illis non obseruata fue-
Tunbieu praetermissa. Ergo cuius omnino illegiti
ma vocatio est, is certe pro priuato habendus
est, ac huiusmodi vocatio pro nulla. Itaque ne-
que sacramenta conferre potest, neque reli-
qua negotia ecclesiae gerere: et quae gessit pro
nullis habentur, nisi fortasse esset extraordinaria
illius vocatio, id est, quae signis testimoniisque
certis a Deo confirmata esset. Sola autem propa-

365CARVI.V.
gati euangelii, et fructus, qui inde multus emer-
git, con sideratio non confirmat huiusmodiomnino
miegiemna vocationem, vtine que loetus enatus il-
legitimam copulam, quae intercessit inter adulteros.
Vitium autem istud tolli potest, si postea ordi
ne et legitime vocetur is, qui primum illegitime
in ministerio versabatur.
Qui autem ex parte tantùm est illegitime ele-
ctus et vocatus, veluti: si per Simoniam quis mu-
nus adeptus sit, et non legitimo populi vel sena-
tus ecclesiastici consensu, consensu tamen gradum
obtinet, non est habenda pro omnino nulla huius
modi vocatio, sed vitium illud est corrigendum
Itaque isti sacramenta conferre possunt, quia vtcum
que non omnino veram et satis legitimam vocatio
nem habeant: habent tamen aliquam. Sic Scribae et
Pharisaei in Cathedra Mosis sedebant. Sic Caia-
phas in pontificatu summo erat, quem pretio re-
demerat. Itaque exemplo et Apostolorum, et Chri
sti ipsius, qui eos monuit et reprehendit non autem
secessionem a corpore ecclesiae fecit, ab iis nos se
9r egure manumedeui non denemus, nec a to-
to ecclesiae corpere. ( Id enim esset Donatistarum
haeresim reuocare) sed pacem ecclesiae, quantum
in nobis est, colere nos oportet, etsi istud vitium
quod in eorum personis et electione inhaeret,
damnare oportet: et quantum possumus tum e-
mendare, tum etiam emendatum velle.
Hac ratione fit, vt etiam a sacrificulis Papisticis
collatus Baptismus non sit in ecclesia Dei repeten
dus: a priuato autem collatus idem baptismus sit
tamen repetendus, et pro nullo habendus. Etsi e-
nim in ecclesia Dei illegitimam vocationem Pa-

320AD I. TAVL. AV TIM.
pistici sacrificuli habent: tamen ex consensu po-
puli habent aliquam. Est autem aliud, vt ait Augu-
sti liber 2. contra epistolam Parmeni. cap. 13 aliquid
prorsus non habere: aliud autem aliquid perni-
ciose habere: aliud aliquid salubriter habere.
Quod tertium solum eligendum nobis est. Sed
tamen vti magistratus vitio creatus, Magistratus
tamen est propter populi consensum, quemadmo-
dum.lib 5.de lingua latina docet Varro: ita isti sa-
crifici etsi vitio creati sunt episcopi et presbyteri,
Vt, παρελιςλομοι potlus, quain ἐπιςλοuοι sint merito
appellandi, tamen quadamtenus presbyteri sunt
et Episcopi, praesertim apud eum populum, qui
in eo consensit.
Caeterum obiter monendi sunt lectores, quos-
dam referre totum hunc Pauli locum, vbi de non
imponendis cito manibus agitur, ad reconciliatio-
nes publicas lapsorum, quae fieri solitae sunt in ec-
clesia per impositionem manum quemadm. ex Cy-
priano liber 1.epist.14. facile colligi potest, et ex ve
terum scriptis et canonibus Synodorum. Sed ta-
men aptius videtur, si referamus hunc locum ad
electiones ecclesiasticarum functionum: impri-
mis autem Pastorum. Illae enim reconciliationes
lapsorum veluti idolis sacrificantitum, et libelario-
rum, qui dicebantur, quae per manuum impositio-
nem fiebant, videntur demum post obitum et tem-
pora Apostolorum notae et vsitatae fuisse ea for-
ma in ecclesia, quam refert Cyprianus: vti et multae
aliae ceremoniae post Apostolos in ecclesiam sunt
inductae, et obseruatae.
23 Ne amplius esto abstemius: sed vino

113Chla le v.
paueulo vtere, propter stomachum tuum et
trebras ihas inprmirares.
Etsi hunc versiculum quidam subiiciunt sequenti ta
men nossequemur ordinem quem codices commu
nes habent. Est igitur hic locus quoque continuatio
siue Α’κολέθηηις superioris argumentum, in quo
de Presbyterorum officio agitur continet autem
hic versiculus praeceptum, quod ad omnes in vni-
uersum Presbyteros et praepositos ecclesiae perti
nets quucenuoii enemplas pregis don tantum in
doctrina: sed maxime in vita esse debent, iuxta
dictum Christi. Math.5. Vos estis sal terrae. et Pe-
tri in 1.epistola cap.5.
Quanquam enim hic locus quiddam peculiare,
et quod ad Timotheum sigillatum spectat, trade
re videtur: vis tamen et ratio praeceptl est gene-
ralis, et ad omncs, qui aliquo fungantur munere
in eccrenla Denjeatendieur. Psuc aute ordinem in
huius versiculi explicatione sequemur, vt primum
quae ad specialem huius loci explicationem fa-
ciunt, dicamus: deinde praeceptum Pauli ad om-
nes generaliter producamus ex ipsius mente et
scopo.
Iubet igitur Paulus, vt Timotheus vtatur
pauculo vnio, idque propter ipsius valetudinem
et stomachi debilitatem, vt suo muneri melius
supereesse possit.
In quo quibusdam videtur nimis abrupta et
perturbata orationis huius et styli Pauli ratio,
quod a praecepto generali, de electione presbyte
rorum, statim transeat, aut potius transuolet ad
praecepta medicinae: et ea, quae peculiariter ad

368AD I. PAVL. ADTTIM.
valetudinem et stomachum Timothei pertinent.
Quae igitur seriei et continuationis huius loci
afferri ratio potest? Respondent quidam apte
hunc locum cum superiori connecti. Cùm e-
nim superiori proxime versiculo voluerit Pau-
lus Timotheum esse ἀγνὸν, id est, castum, vt
interpretantur illi:merito quoque de vini potio-
ne praeceptum subiici, quae castitati repugnare vi-
deri poterat. Itaque ne castitatis retinendae prae-
textu nimia et immodica abstinentia ab eo suscipe
retur, vtilem hanc admonitionem Paulum subus
iunxisse volunt. Haec Chrysosto:haec Anselmus:
haec pene coeterorum omnium sententia est. Nos
tamen aliud existimamus. Nam quemadmodum
voκάγνὸ ad castitatem corporis siue coelibatum
quemadmodum tamen illi fingunt, minime per
tinet: sic neque hoc praeceptum additum est pro-
pter castitatem. Quid igitur? Cùm oporteat om-
ses iiueles ceciella pauorto ce ministros verbi
Dei vitae suae luce et sanctitate praeire reliquo
gregi, docet hoc loco Paulus exemplo Timothei
quatenus eos victus sobrietatem et rationem ha
bere deceat, vt in cibo ipso caeteris quoque vitae
exemplum pastores praebeant.
Timotheum autem vult Paulus vti vino, sed
mouieo: ex quo apparet eum fuisse abstemium,
non tam quidem natura: quam vitae magna conti
nentia. Non vetat enim nude, ne Timoth. aquam
bibat ὀλίγω. Haec vox non tam ad qualitatem vi-
ni, quam ad quantitatem referenda est, vt ὀλιγον οινον
intelligamus, non ὀλιγορόρον. i. quod aquae minimum
ferat: sed paucum, et quo quis inebriari non pos-
sit. Diserte ver o vocem hanc, ὀλίγον, addidit, vt

369CAPVT V.
hoc suum praeceptum atque doctrinam Euangelii
ab omni calumnia vindicaret. Nam videri poterat
ex hac Pauli iussione euangelium incitare, ac im-
pellere homines ad vinum hauriendum, seseque
ingurgitandum, nisi hoc tempera mentum atque
hanc velut exceptionem subtexuisset Paulus. Id
quod sobrii homines inter Ethnicos vituperas-
sent, et merito quidem. Nam et Os.7. vers.5. et
Prouerbus 31. quanta, quamque grauia Dei iudicia
in ὀινοπότας id est, vinolentos et insobrios homi-
nes denuntientur, apparet. Denique Luc.21. vers.
34. Christus et crapulam et ebrietatem damnat.
Quare merito moderationem at quesobrietatem
hac voce ὀλίγον praescripsit Paulus, etiam Timo-
theo sua iam sponte sobrio et temperanti, nedum
vt praeceptum de sobrietate seruanda cuiquam
graue aut intempestiuum videri possit.
Cur autem praescripserit vsum vini Timo-
theo, ratio est, non quod medicum agat Paulus:
sed quod in suae ipsius valetudinis detrimentum
et virium corporis debilitationem nimiam ab-
stemius esset, idque sponte, hac sibi lege imposi-
ta, ad domandos carnis impetus et libidinosos
motus, qui in iuuenili illa aetate magni et feruen-
tes esse potuerunt, nisi hac tanquam frigida suf-
fusa, id est, vini detractione, temperarentur et ex-
tinguerentur. Itaque Timotheus habita tum suae
Ætatis, tum Vocationis ratione, vino sponte absti-
nebat: non superstitione aliqua, quasi vini vsu
Deus offenderetur: non haeresi, quasi hanc Dei crea
turam damnarer, quod postea fecerunt Aquarii
et Seueriani: Non voto aliquo suscepto, quale
fuit veterum Nazaraeorum votum. Non denique

AD I. PAVL. AD TIM.
odio et auersatione ipsius gustus et odoris,
quod faciunt ii, qui natura sunt abstemii, et vinum
gustare non possunt: sed certo animi proposito
et instituto, vt carnis libidinem in tam feruente
aetate, tanquam aestate, reprimeret, atque compes
ceret: vti qui equis, ne nimium ferociant, pabuli
partem adimunt, ne nimium impinguentur.
Ergo qui superstitione aliqua ducti, qui haeresi
alicui addicti, qui voto constricti, vino abstinent
hoc Timothei exemplo iuuari vel deffendi non
possunt, cuius factum hic a Paulo commemora-
tum est ab illis dissimillimum.
Denique ratio addita est a Paulo, et modus,
ex quo Timotheum aestimare vult, quatenus et
vino et caeteris cibis abstinere debeat. Nimirum
quatenus ratio valetudinis et corporis sanitas
patitur id fieri: non vt longaeui tantum fiamus:
sed vt commodiùs et faciliùs Deo inseruiamus. At
que fiae quidem partieularieer pertinent ad Ti-
motheum: Videamus iam quae ex his colligi de-
beant, et ad omnes Presbyteros et Ecclesiae prae-
pontos diffundantur. Duo vero canones ex hoc
versiculo a nobis excerpentur, iique generales
et vtiles.
I Presbyteri eam victus rationem ac sobrie-
tatem instituunto, quae et ipsorum muneri facile
obeundo conducat, et caeteris ad exemplum tem
perantiae esse et praelucere possit.
2 Presbyteri atque praepositi Ecclesiae in ea vi
ctus sui sobrietate ac ratione instituenda, et bo-
nae valetudinis suae, et virium stomachi atque to-
tius corporis sui rationem habeuto.
Atque hic vterque canon est exp licandus.

371CAPVT V.
Ac primùm quidem primus.
Iam inde a primis Apostolorum temporibus
propter et Muneris eminentiam, et functionum
ipsarum Ecclesiasticarum finem receptum est,
vt maior quaedam sanctitas a praepositis Ecclesiae
requireretur, quam a reliquo populo Christiano.
Qui enim in eo gradu collocantur, vitae exemplo
caeteris praelucere debent, quemadmodum docet
Petrus. 1.Epist.5.vers.3. Vnde a Christo appellan-
tur et Lux et sal terrae, in quo caeteri saliuntur.
Math.5. Neque modo in iis, quae ad cultum Dei,
veramque vitae reformationem et sanctimoniam
pertinent, quale est vt scortatione abstineant, fur
to, caede, idololatria, haec seuerior vitae ratio in
praepositis Ecclesiae requirebatur: sed etiam in re
bus ἀδιαφόροις et mediis: et quae etiam licent reli-
quis Christianis, nempe propter muneris ipsius
Ecclesiastici dignitatem et sanctitatem, maio-
remque commendationem. Vnde Paulus 1. Co-
rinth. 9. vers. 27. ait se contundere corpus suum,
et subiicere, ne cum aliis praedicauerit, ipse re-
probus fiat, cedatque illiin exitium, quod
ab aliis requirit. Et quae secuta sunt Aposto-
los tempora austeriorem, rigidiorem, seueriorem
que semper praepositis Ecclesiae, quam reli-
quo populo, disciplinam indixerunt, quemadmo
dum et ex canonibus Apostolorum, qui dicuntur
et decretis synodorum apparet, maximeque ex
eo, quod Thelesphorus Episcopus Roma. ieiu-
nium Quadragesimale primùm solis clericis in-
dixerat, a quibus seruabatur, non etiam a reliquo
Ecclesiae populo, vt apparet etiam ex ipso decre-

372AD I. TAVL. AD TIM.
Ratio huius seuerioris regulae illis imponen-
dae fuit duplex.
Prima, quod debent propter doctrinae (quam
ardentius et purius profitentur quam reliqui)
confirmationem et commendationem, quemad-
modum diximus, in omnibus quae non modo ho
nesta sunt, sed speciem honesti habent, praeluce-
re reliquo gregi. Itaque non modo omnem cra-
pulam, luxum, lasciuiam fugere debent praepositi
Ecclesiae, sed vel solam illorum vitiorum vmbram
et speciem, vt alios suo exemplo aedificent, caele-
stemque doctrinam commendent. Nam sic vitia
aliorum liberius reprehendere possunt. Est enim
haec et verissima et maxime notabilis Hierony-
mi sententia, An non confusio et ignominia est
Iesum Christum crucifixum et pauperem, et esu-
Fieniten turuie praedicare corporibus, et ieiunio-
rum doctrinam rubentes buccas, tumentiaqueora
proferre? Si in Apostolorum loco sumus, non so-
lum sermonem eorum imitemur, sed etiam con-
uersationem et abstinentiam. Haec Hierony-
mus in Mich.
Secunda, quod fere homines, quale est huma-
num ingenium, iis rebus externis plurimùm tri-
buunt a quibus si quis abstinet, is et Dei timen-
tior ; ce fanctior a vulgo iudicatur. Coloss. 2.
in fin.
Tertia quoque ratio addi potest. Quod etiam
(quae est nostra vitiositas et corruptela) in vsu re
rum indifferentium nimium libero, minûsque
seuero caro fit lasc iuior, et intemperantior, quam
tamen contundere necesse est. Id quod fieri nisi
rerum earum, etiam concessarum, detractione sae

373CABVI V.
pe non potest. Adeo, vt ei, qui vere temperanter,
et sobrie viuere velit, carnisque obscoenos motus
comprimere, omnino sit necesse multis rebus ad
tempus, vel in perpetuum abstinere, quae tamen
licent: sed earum vsu carebit ipse sponte, non
quidem propter conscientiam, quasi vetita sint
edi, sed quod hoc fraeno carnis libido et rebellio
domatur, et rationi subiicitur. Partiar autem totam
hanc disputationem in tria capita, nempe vt agam
de fine huius abstinentiae, De Cibis: et De Modo
illius.
Finis autem, propter quem quis iis cibis et re
bus abstinet, varius esse potest, vnus tamen, is-
que solus probandus est, quem secutus est Ti-
motheus, vt ex hoc loco apparet, nempe vt Deo
liberiùs inseruiamus.
Ac primùm quidem Ethnici ipsi et gentiles
quibusdam cibis abstinuerunt propter super-
stitiosas opiniones, et plane in Deum blasphe-
mas. Ægyptii porris, caulibus, cepis et aliis oleri-
bus id genus seuere abstinuerunt, quemadmodum
M. Tullius, Diodorus Siculus, Iuuenalis, aliique
plures authores tradiderunt. Pythagorici philoso
phi carnibus abstinuerunt. Philistinis, qui et Palae
stini, piscium genus nullû edere concedebatur, et
quidem hi omnes, quod eos cibos quibus absti-
nebant, Deos esse crederent, aut ita diis consecra
tos at que sanctos, vt in hominum mortalium vsu
et commercio esse minime deberent. Hic finis
prorsus et blasphemus est in Deum, qui e creatu
ris creatorem facit: et proculdubio damnandus.
Deinde Haeretici successerunt, qui quibusdam
cibis abstinent, sed non ea ratione, propter quam

374AD I. PAVL. AD TIM.
Timotheus, et pii debent. Nam Seueriani et A-
quei vino abstinuerunt, quod opus diaboli esse
contenderent. Manichaei carne: alii aliis cibis, qu
eos esse nefandas et diabolicas creaturas crede-
rent, vt in liber de Haeresibus docuimus. Hic finis
damnandus quoque est, et impugnat dictum Pau
Il sup.cap.4.verl.4.omnis cibus creatura Dei est,
et bonum quiddam. Denique etiam cano. Si quis
Presbyter Dist.3o.improbatur.
Tertii etiam et ipsi peccant in fine, propter
quem cibis abstinendum est. Etsi enim omnes ci
bos a Deo creatos, productósque fatentur:ita ta-
men eos distinguunt, vt ex iis alios aliis sanctiores
et ad vitam aeternam comparandam aptiores e-
xistiment, abusi eo Dei consilio, per quod in ve-
teri lege quosdam cibos interdixit suo populo,
vt est Deut.14. Leuit.11. Tales fuerunt Tatiani,
Encratitae, et eorum discipuli:tales hodie Mona-
chi. Et hic quoque finis est improbus, et transfert
ad terrena mundi elementa quod vnius Dei Spi-
ritus est proprium, nimirum sanctificare nostras
conscientias. Itaque damnandus est iuxta illud
Pauli sup.4. vers.4.cibus quilibet a Deo conditus
in vsum hominis minime reiiciendus est, et Ro-
ma 4.vers. 17. Non est regnum Dei esca et potus,
sed iustitia et pax, et gaudium per spiritum san-
ctum et I.Corinth. 8.vers.8. esca nos non commem
dat Deo. August. in liber quaest. Euange. nec in ab-
stinendo, ait, nec in manducando est iustitia. Et
ne quis sibi nimium in ea ciborum abstinentia pla-
ceat, haeretici etiam plerique ea excelluerunt, quem
admodum Socrates liber 7.cap.17. tradit.
Alii voto, eóque perpetuo, hanc abstinentiam

375CANVTV.
ciborum sibi indicunt propter illud Pauli in ea-
dem epistad Roma.14. vers.21. Bonum est non ves
ci carnibus: neque bibere vinum: et illud etiam
quod est 1.Corinth.8.vers.13 si esca facit, vt offen-
dat frater meus, non vescar carnibus in aerernum.
Vtróque modo, hoc nimirum, et superiore in Chri-
stiana Ecclesia grauiter peccatum est, et pene
primis ecclesiae temporibus, dum inconsiderato
quodam sanctitatis zelo homines ducuntur. At-
que hic finis proxime a nobis commemoratus
ex eo satis refutatur, quod Pauli dictum conditio
naliter et κατὰ τι prolatum tanquam simpliciter
sit dictum et effatum isti accipiunt. Docet enim
Paul. quibusdam cibis abstinendum tunc, cùm pro-
ximi aedificatio, et iusta ratio id exigit: non autem
ex voto id fieri vult, neque simpliciter et omni-
no. Verus igitur et legitimus huiusmodi ciborum
abstinentiae finis, isque probandus, est ille, quem
scriptura praescribit. Est autem is duplex vel Car-
nis nostrae extraordinaria mortificatjo, vel Infir-
morum fratrum ratio et aedificatio, qui ad tempus
sunt toletandi a nobis.
Primus finis commemoratur a Paulo 1.Corin.
9.vers.27. contundo corpus meum, et in seruitu-
tem redigo. Item Coloss2.vers.23. Sic ieiunium
institutum et vsum habuit in Dei Ecclesia vel a
tota, vel ab vno aliquo priuatim susceptum. Atque
certe ibi recte obseruat Chrysostomus dici a Pau
lo Castigo: et in seruitutem redigo:non dixit, per-
edo et Punio. Non enim inimica caro est, sed casti
go, et redigo in seruitutem, quod Domini est, non
hostis: magistri, non inimici: exercitatoris, non
adu ersarii Bernad sermo. 66.in Cantico. docet.

310.AD I. FAVL. AD TIM.
Nos cibis posse abstinere triplici de causa vel ex
medicorum praeceptis, quod non reprehenditur,
si tamen nimia non sit cura corporis: vel ex regu
lis abstinentiae, vt mortificetur caro, quod etiam
si sine superstitione fiat laudandum est: vel ex in-
sania haereticorum, quod est omnino damnan-
dum. Et in epistola ad Coloss. idem Chrysosto.
Deus, ait, corpori honorem suum contribuit, ipsi
vero (de nimium abstinentibus loquens) non cum
honore vtuntur corpore. Denique concilio Gan-
grensi, quod vicinum fuit primo Niceno, nimia
ista abstinentia, et si quavis in ea ponatur est graui-
ter reprehensa. Quod vero scribit Gregor. Mag.
pios a licitis rebus fercubitmere, vel vt sibi me-
culpas vitae anteactae deleant, sitque haec absti-
nentia pro poena, est falsissimum, etsi probatur
cano. Sunt qui 27.quaest.2.
Secundus finis expressus est saepe a Paulo in
epistolis, praesertim in ea, quae est ad Romanos
cap.14, et 15. 1. ad Corinthios 9. atque etiam in
Actor. ca.15. a Synodo Hierosolymitana. Propter
aedisicationem enim infirmorum, qui non pote-
rant videri peccare malitia, sed nuda tantùm i-
gnorantia, Paulus se omnia omnibus factum esse
dicit: et iubent Apostoli collecti quibusdam ci-
bis Christianos abstinere ob eandem causam.
Alterum caput huius disputationis est de re-
bus, quibus abstinere solerent veteres, et nunc
debeamus ipsi abstinere. In quo nullum est prae-
ceptum diserte ab ipso Dei verbo positum: sed
debet quisque iis cibis abstinere, quibus libidi-
nem in sese maxime vel accendi, vel excitari sen-

377CAPAT. V.
tit et exper itur. Itaque qui carnis esu se prorita-
ri vident, carne abstinere debent. Qui vero pi-
scium esitatione se lasciuiores fieri sentiunt (est
enim cibi genus delicatissimum, vt testatur in
Sympossac. Plutarchus piscium esus) piscibus ab-
stinebunt. Qui vino se libidinosiores effici com-
perient, vinum ne bibant, quia quo maxime ca-
ro nostra proritatur, illud est subtrahendum, quem-
admodum ferocienti equo nimium pabulum (quen-
admodum in liber de Arte equestri tradit Xeno-
phon) est subducendum, vt contundatur, et do-
metur facilius. Qui vero esu leguminum se ad
peccandum magis incitari sentiunt, leguminibus
potius quam carne debent abstinere: quia fon-
tes et incentiuum peccati est tollendum, non
illud, quod libidinem in nobis non accendit. Irem
quorum ciborum esu maxime offenduntur infir-
mi adhuc fratres, quibuscum versamur, illis est
abstinendum, non est autem par ratio in aliis ci-
bis Fieret enim temere et sine causa. Neque vero
hic nobis vel Nazaraeorum votum, de quo est
Numeror. 6. quisquam in vsum et praeceptum
reuocet. Fuit enim illud caeremoniale, et iam per
Christum implementum atque finem habuit. I-
taque desiit esse in vsu. Neque etiam quisquam
regerat, reponatque vetus illud discrimen ci-
borum, quod in lege sua caeremoniali Dominus
instituit Deuter. 14. Leuitic. 11. quia illud eriam
fuit plane caeremoniale. Vnde Apostoli ipsi de
vsu ciborum interrogati minime illud inter ho-
mines retinuerunt in concilio Hierosolymitano
Actor. 15. Quin etiam illud ciborum discrimen
saepe Paulus oppugnat, imprimis autem in Epi-

370AD I. TAVE. AD TIM.
stola ad Galatas. Denique neque etiam aliquis
nobis obtrudat illud, quod est Leuitic. 1o.vers.9.
quia et not ipluin plane antiquatum est a Chri-
sto, vti et altare et Sacerdotium.
Fuerunt tamen certa quaedam cibortim gene-
ra, quibus maxime ἐγκρατέυοντες et μονάζοντες Chri
stiani abstinere solebant, partim ex nimia iam
superstitione, partim ex inepta virorum piorum
imitatione. Ac quidem imitatione, quod antiqui-
ssimi Christiani propter persecutiones in deserta
ac vastas solitudines fugere coacti, saepe herbis
tantùm, aqua pura, secundo pane, et siliquis, simi-
libusque rebus illic vixerunt, cùm neque caro,
neque vman, neque alii cior propter incultum
locum suppeterent illis, neque illic reperirentur.
Horum vitam imitari se putauerunt, qui tam vi-
libus cibis postea, etiam sine necessitate, et in me-
diis vrbibus victitarunt.
Superstitione vero quidam impellebantur,
quod iam plus satis externae isti vitae austeritati,
et curiositati quadam verae sanctitatis ignoratio-
ne homines tribuebant. Ergo qui se reliquis pu-
riores atque mundiores esse inter Christianos
volebant, vt ex Eusebio liber 2.cap.17 liber 6. cap.3.
Socrate liber 4. cap.23. aliisque veterum locis col-
ligitur, primum fere astinuerunt his cibis (quan-
quam tamen, vt ait Paulus Tit. I.omnia sunt mun-
da mundis) abstinuerunt, inquam, Carne, Oleo,
Vino: Oleribus interim, et reliquis rebus indi-
scriminatim vescentes, puram etiam aquam po-
tantes, non conditam, non mistam, non saccaro,
non herbis vim illius augentibus, aut vsum gu-
stumque gratiorem facientibus temperatam. Post-

879CAPVT
V.
ea creuit superstitio, et haec initia latius postea
sunt propagata, adeo vt postea, et iam tempore
Gangrensis Synodi, quae fuit sub Constantino
Magno, Sagimen omne et pinguedo, et non tan-
tùm caro ipsa Monachis et abstinentibus interdice
retur. Demum accessit decretum Gregorii Ma-
gni, quod abstinere cupientibus prohibet et in-
terdicit esu omnis rei, quae sementinam carnis
originem habeat, adeo, vt iam non solum caro i-
psa sit prohibita: sed et caseus, et ouum, et lac, et
butyrum, quia sementinam carnis, id est, a carne
originem habent. Hoc iam sequuntur omnes
Papistae, et est in canon. Denique distinct.4. tan-
quam hoc sit perfectissimum abstinentiae genus.
Bernardus tamen sermo 66. Cantic. videtur sen-
tire hane sententiam esse ex Manichaeorum hae-
resi deriuatam. Caeterum, ait, quid sibi vult, quod
ita generaliter omne, quod ex coitu generatur,
vitatur? Nempe horrent lac, et quicquid ex eo
conficitur, vt in eo Bernardo neque cum Grego-
rio Magno, neque cum superstitiosis nostri tem-
poris Papistis conueniat, qui generaliter omnes
cibos istos prohibent. Mirum tamen cùm et vo-
tum Nazaraeorum vini interdictionem contine-
ret, et Timotheus vino potius, quam aliis reli-
quis cibis ad carnem domandam abstinuisse dica-
tur: et veteres Monachi vino potissimum non v-
terentur. Praeterea cùm tota distinct. 35. vini in-
commoda atque pericula varia enumerentur,
maximeque Episcopis, et sanctioribus viris ca-
uendum praedicetur. Denique cùm Prouerbus 31.
serium aliquid acturis vinum interdicatur, mirum,
inquam, est, nullos tamen Monachos etiam abstinen-
tissimos et rigidissimae vitae regulam professos.

JooAn I. PAVL. AD TIM.
Vino tamen abstinere voluisse, nisi fortasse Berna-
excipias, qui se vino docet abstinuisse. Atqui ta-
men Paulus Ephes.5. vers.18. in vno hoc cibi ge-
nere lasciuiam et ἀσωτίαν inesse testatur potius,
quam in reliquis omnibus cibis. Ex quo apparet
Monachismum nostri temporis, addo etiam le-
suismum, esse meram hypocrisin, in quo non
vera abstinentia praescripta est, sed sola tantùm
ostentatio et abstinentiae vmbra, cùm vino potius,
quam carne esset illis abstinendum, si vere carnem
contundere studebant. Atque haec de cibis.
Sequitur tertium et vltimum huius disputa-
tionis caput, in quo altera regula a nobis in vitae
ratione, quae a praepositis Ecclesiae seruanda est,
constituta continetur et exponitur. Quaeritur e-
nim De modo suscipiendae istius abstinentiae, et
instituendae sobriae victus rationis, quis esse et
statui debeat. Breuiter autem respondet Paulus,
eum esse modum legitimum, atque laudandum,
in quo valetudinis ratio habetur a nobis. Ex quo
fit, vt tria colligamus. primum non esse nobis o-
mnino omnibus cibis abstinendum. Neque enim
tunc, nisi modo plane miraculoso, viuere posse-
mus. Deinde cousequitur, non semper, aut in
perpetuum extraordinaria illa ciborum abstinen-
tia vtendum nobis esse, sed tantùm ad tempus.
Nam deficerent vires, et paulatim ita debilitare
tur natura, vt nulli negotio superesse possemus.
Sobrietas quidem nobis est per totum vitae cur-
riculum seruanda: sed haec quoque non sen-
per in iisdem cibis fugiendis versatur. Praeterea
cùm de extraordinaria quaeritur, quae ad doman-
dum magnum carnis impetum adhibetur, ea cer-

381CAPVTV.
te perpetuo obseruanda et tuenda non est. Vt igi-
tur non sunt idem impetus senilis, atque iuuenilis
aetatis:ita neque eadem vitae ratio ab vtrisque est
suscipienda, vel vtrisque praescribenda. Mutantur
enim haec pro tempore, aetate, locis, personis, vt
etiam praeclare scripsit, sensitque Augustinus in
quaestion. Euangelii. Non enim, ait, interest o-
mnino quid alimentorum sumas, vt succurras
necessitari corporis, dummnodo congruat in ge-
neribus alimentorum cum his, cum quibus ti-
bi viuendum est: neque quantum sumas interest
multum, cùm videamus aliorum stomachum ci-
tius saturari, etc. Deinde ita concludit idem Au-
gustinus, Magis ergo interest, non quid vel quan-
tum alimentorum pro congruentia hominum at-
que personae suae, et pro suae valetudinis necesli-
tate quis accipiat: sed quanta facilitate, et seueri-
tate animi iis careat, cùm iis vel oportet, vel ne-
cesse est carere, vt illud in animo Christiani com-
pleatur, quod ait Apostolus, Scio et minus ha-
bere: scio et abundare. Tertium denique quod
ex hoc Pauli dicto colligitur, est huiusmodi. Ni-
hil in iniuriam naturae, et nimiam corporis de-
bilitationem vel instituendum, vel institutum et
semel susceptum retinendum nobis esse. Quod
Timothei exemplo docemur hoc loco, qui, quem-
admodum verisimile est, post hanc Pauli com-
monefactionem vino vsus est, quo tamen absti-
nere decreuerat. Sed quia ea abstinentia debilita-
bantur vires corporis naturales, postea vinum
in victum adhibuit. Est enim non modo vita haec
donum Dei: itaque a nobis minime spernenda:
sed virium naturalium et sanitas et integritas quo-

5on 41i fl A AVne Ab TIM.
que donum Dei est, quae quantum quidem in
nobis est, fouenda, sustentanda, tuendaque est, vt
nostro muneri satis esse possimus. Alias enim
nostra culpa fit, quod inutiles aut minus idonei
euadimus. Praeclarum est exemplum veteris Ec-
clesiae, quae Alcibiadem quendam nimis austere
viuentem monuit, vt ea viuendi ratione abstine-
ret, vinumque biberet. At que ille sapienti Eccle-
siae consilio paruit libens, vt refert Eusebus liber 5.
Histo. cap.3. Vnde falsa et plane respuenda est
illa laus, quam Bernardus serm.6.in Psal. Qui ha-
bitat, quibusdam Monachis tribuit, nimirum quod
variis corporis exercitiis et abstinentiis contere-
rentur supra vires, supra naturam, supraque consue-
tudinem. Male quoque idem Bernard. sermo.3o.
Cantic. Monachum te fore professus es, non me-
dicum: nec de complexione tibi iudicandum, sed
de professione. Verior illa est eiusdem Bern.sen-
tentia ser. 1o.in Ps. Qui habitat. Nec sane dixerim
vt vel ipsam odio habeas carnem tuam. Dilige eam
tanquam tibi datam in adiutorium, et ad aeterne
beatitudinis consortium praeparatam: caeterum
sic amet anima carnem, vt non ipsa in carnem
transiisse putetur. Sed et illa quoque eiusdem sen-
tentia sermo. 4. in eundem Psalmum verissima
est Dominum voluisse, vt in manna caelitus com-
pluta omnis saporis, omnisque odoris delectatio
inesset, vt liberum esse ciborum vsum atque a Deo
sibi concessum homines intelligerent. Nam hic
vini vsum praescribit Paulus, in quo suauitas vo-
luptasque gustus vna cum vtilitate coniuncta est,
vt est Psal.1o4.vers.16.nec ignorauit Bernar.tam
seueram vitae rationem merito illo etiam seculo

383CAFVIV.
dici crudelitatem, vt ex eius epistolis apparet,
de qua purgare quidem Monasticam vitam niti-
tur: sed non potest, vti neque ad hoc argumentum
respondit Thomas in Apologia et defensione
Monasticae vitae, quia est ineuitabile aduersus cam
telum. Modus tamen is adhiberi debet in cibis,
in quo nullum ebrietatis, ac intemperantiae spe-
cimen aut vestigium appareat.
Atque eo pertinet, quod ait Paulus, modieo
vino vtere: non enim ad ebrietatem et satietatem
sed ad sanitatem sumi et vinum, et reliquos cibos
vult Deus cum gratiarum actione.
Denique ex hoc ipso loco futilis et inepta pror-
sus deprehendi porest illa Bernardi sententia,
qui epist.321.negat honestati et puritati vitae Mo-
nasticae, id est, sanctae conuenire, vti medicamen-
tis et potionibus ad expellendum morbum ido-
neis. Nimium certe fuit ille seuerus, et praeter
aequitatem ac rationem. Æquior Chrysosto. qui
et hic ait Timotheum ad medicos remissum, non
autem miraculo curatum a Paulo: et in Homil.
14. in hanc epistolam de vita Monastica agens, v-
luii inouicamrentora monaenimjeum est opus, non
adimit, sed concedit: quanquam tamen rigidior eorum
censor habitus est Chrys. Sed Satan semel via su-
perstitionibus patefacta, eas in immensum post-
ea adauxit, et in iugum intolerabile tandem ag-
gregauit ad torquendas hominum conscientias.
24 Quorundam hominum peccata an-
te manifesta sunt, praeeuntia damnationi:
quosdam vero subsequuntur:

324AD I. PATET ADT TIM.
25 Itidem et bona opera ante manife-
Sta sunt: et ea quae secus habent, occultari
non possunt.
Diuersa quoque est huius versiculi cum supe-
riore nectendi ratio. Putant enim quidam cum
vers.22. coniungendum, vers.autem 23. per paren-
thesin insertum et legendum quoque. Alii aliud.
Nos autem hunc locum tum ωρακολόθησιν, tum
etiam νοθέτησιν esse censemus, et idcirco cum su-
periore argumento recte conuenire atque con-
iungi posse, quod praecepta duo contineat ad Pa-
storum et Presbyterorum munus spectantia, ex
quibus vniuersa pene totius censurae Ecclesiasti-
cae ratio definiri potest. Id quod maxime ad Pre-
sbyterorum officium pertinet. Atque id iam hoc
toto capite persequitur Paulus. Sic igitur statuo
canonem tradi iam a Paulo, per quem quomodo
praepositi Ecclesiae se in censuris Ecclesiasticis
gerere aduersus gregem suum debeant, instruan-
tur, id est, quale sit eorum munus erga vniuer-
sum populum sibi commissum et demandatum
a Deo. Quae sane tertia pars est muneris pasto-
ralis, vti supra diximus, maxima. Prima enim do-
cet quomodo erga seipsos gerere debeant. Se-
cunda quomodo aduersus collegas suos. Tertia
haec, quomodo erga vniuersum Ecclesiae suae
coetum. In qua ipsa parte posita est ratio et di-
sputatio de censura Ecclesiastica. Quanquam huius
praeceptionis, quae nunc traditur, tantam vim esse
tamque late patentem fateor, vt etiam ad supe-
rius praeceptum, quod ad electionem atque ordi-
nationem pastorum Ecclesiae pertinet, referri possit

385ChRVIV.
et in eo magnum vsum habeat. Quare hic totus
locus hunc canonem vthimnimanee valde neces-
sarium ex nostra interpretatione continebit.
In censuris Ecclesiasticis praepositi Ecclesiae
ne temere progrediuntor: sed Deum ipsum prae-
euntem sequuntor, qui suo tempore bonos et
malos detegit.
Malos, antequam a Deo patefacti fuerint, prae-
pouiti ne eiiciunto. Bonos autem, antequam i-
psis operib' tales apparuerint, ne speciali hono-
re praepositi decoranto: aut caeteris praeferunto.
Horum autem omnium canonum ratio est illa
quam affert Paulus, quod nimirum multorum
peccata saepe latent idque diu: multorum etiam
saepe bona opera et candor animi et synceritas
diu occulta manet, ita Domino dispensante res
humanas e asque administrante.
Cur autem id accidat magna sapientique Der
prouidentia fit. Nam si quicunque sunt improbi
et hypocritae in Dei Ecclesia, statim apparerent,
neque piorum fides explorari et probari tam
certo posset: neque pii ipsi tam officiosi in hoc
mundo viuerent, neque etiam tuti essent, sed ab
impiis opprimerentur. Facit igitur haec commi-
stio, vt melius, certiûsque qui sunt probi et veri
Dei serui manifesti fiant, cùm, tam multis diffluen-
tibus et eiectis, illi firmi tamen maneant. Sic hae-
reses probant piorum fidem, quemadmodum Pau-
lus ait I.Corinth.11.vers.19. Praeterea si pii omnes
agnoscerentur, impii vero aperte quoque statim
ostenderentur a Deo, nulla spes resipiscentiae re-
licta illis videretur, omnisque nostrae in delin-
quentibus conuertendis industriae et charitatis

380AD I. FAVL. AN TIM.
effectus cessaret. Dominus igitur vult aliorum
statum et animum nobis occultum esse, vt cum
iis et lubentius versemur: et magis sollicite nobis
ipsis caueamus. Sed etiam illis ipsis, qui peccarunt,
haec dilatio datur a Deo, tanquam occasio matu-
rius resipiscendi, atque ad Deum redeundi.
Denique Dominus ipse, qui rerum omnium
maturitates et tempora nouit, atque etiam con-
stituit videt quando et quae manifestari tum
ad ipsius gloriam, tum etiam ad nostram aedifica-
tionem oporteat. Neque vult nos omnia illa sci-
re quae scit ipse.
Huc pertinet quod Ecclesia Dei comparatur
a Christo ipso sagenae siue reti, quo boni et mali
pisces capiuntur Matth.13.vers.47. Areae, in qua
bonum granum et paleae promiscue conduntur.
Matth.3.vers.12. Item agro, in quo bonum semen
et lolium quoque nascitur Matth.13.vers.25. De-
nique domui amplae, in qua sunt quaedam vasa
honesta, quae dam fordida 2. Iimtoth. 2. vers. 20.
Nam quos domi suae adhuc tolerat Dominus
ipse, non est nostrum eos expellere vel arcere:ne-
que Deo ipso vel sapientiores, vel iustiores, vel
ardentiores sumus ad ipsius gloriam promouen-
dam.
Hoc etiam ipsum pertinet tum ad Pastorum
ipsorum excusationem, tum ad Bonorum con-
solationem. Ac quidem excusantur pastores, qui
quanquam diligentiam, quam potuerunt, sum-
mam adhibuerunt, vident et animaduertunt ta-
men in Ecclesia Dei adhuc latere quosdam im-
probos et hypocritas, qui paulatim deteguntur, et a
Deo ex suis tenebris in lucem pertrahuntur, pa-

387CARVT V.
tefactis eorum sceleribus. Ergo non sunt accusandi
fideles et diligentes Ecclesiae praepositi, si ex iis,
qui ab ipsis electi sunt et ordinati, aliqui postea ap
paruerunt esse nebulones, et pestes Ecclesiae: aut si
quosdam in Ecclesia Dei fouerint et retinuerint
qui postea detecti sunt improbissimi, et pessimi.
Nam ad tempus multorum peccata latent, et
tempore patent, vt ait etiam ille Ethnicus. Neque
statim produntur improbi. Bonis etiam viris haec
eadem commixtio et occultatio consolationem
affert, si quando videntur sperni, et prae aliis ne-
gligi, quod cogitant vnius Dei esse hominum a-
nimos et synceritatem mentis prodere atque pa-
tefacere, id est, in lucem proferre, cùm voluerit.
Interim igitur sua sorte et obscuritate contenti
viuunt, neque murmurant, vel in Deum ipsum,
vel in homines.
Quod autem ait Paulus vers.25. Quae secus sunt
id est quae praua sunt, non posse occultari, et in
perpetuum celari, ita accipiendum est, vt hoc fie-
ti saepissime, et vt plurimùm, intelligamus: nou
autem vt semper. Saepe enim multorum et bona
opera, et turpissima scelera latent nos et occulta
manent perpetuo, quia ita Deo visum est. Sed vt
plurimum Dominus detegit improbos: et piorum
syncerum animum prodit, vt est in Psal.37. vers.
6. et Psal.112.
Ex hoc igitur loco colligimus iudicium de mo-
ribus: et censuram, per quam peccata hominum
Ecclesiastica poena coercentur, pertinere ad Prae-
positos Ecclesiae, quos hoc loco alloquitur Pau-
lus. Quam sententiam confirmat Christus Matt.16
Quaecunque ligaueritis in terra, erunt ligata et

388AD I. PAVL. AD TIM.
in caelis. Item et illud Bernardi, pastorum est vi-
gilare super gregem propter tria necessaria, ni-
mirum ad disciplinam, ad custodiam, ad preces.
In disciplina rigor iustitiae: in custodia spiritus
consilii: in precibus affectus compassionis requi-
ritur. Censura vero haec est multiplex, vti supra
est demonstratum. Restat autem vt de excom-
municatione dicamus, quia de reliquis generibus
censurae Ecclesiasticae quid statuendum sit, ex iis,
quae hoc ipso capite dicta sunt a nobis, facile po-
test intelligi. Ergo de excommunicatione dica-
mus, de qua septem haec faere quaeri solent.
Ac quidem, vtrum excommunicatio locum in
Ecclesia habere debeat, dubitari non potest. Pri-
mùm, propter Dei ipsius praeceptum ita fieri iu-
centis: deinde propter perpetuum ipsius Eccle-
siae vsum. Ac praeceptum Dei tum in veteri, tum
nouo testimonio extat variis in locis. Iam inde
ab orbe condito, et ab ipsis mundi initiis excon-
municationem fuisse ex Dei praecepto constitu-
tam apparet ex Genes.4.v.14. et 16.17.item Iosue
6.vers.18. Exod.1o. vers.8. et aliis locis veteris Te-
stamenti. In nouo etiam extat praeceptum Chri-

389CAFVT V.
sti, quod Matt.18. et Ioan.2o.recitant. Ex quibus i-
psis locis eam spiritualis censurae et castigationis spe-
ciem in vsu fuisse in Ecclesia docetur, vti ex Ioan.
cap.9. et 1.Cor.5 et 2.7. et hoc ipso loco. Neque
de eo dubitari potuit, nisi duo quaedam argumenta
contra afferrentur. Primùm neminem inuitum
cogendum esse, vt recte viuat aut sentiat. Nam,
vt vulgo dicitur, Inuitum qui seruat idem facit
occidenti. Id autem faciunt, qui inobsequentes
Deo excommunicant. Huic argumento saepe re-
spondit Augustinus in disputationibus contra
Donatistas et negat veram esse hanc sententiam.
Saepe enim qui primùm inuitus ab errore vitae
vel doctrinae abductus est, postea volens et lubens
in recto itinere permansit. Praeterea cùm quis
corrigitur inuitus, si hoc ipsum illi non prodest,
quia inuitus id facit: aliis tamen prodest, qui metu
poenae coercentur, ne ad eadem scelera exemplo
perenananeuriDemquoide cauemrucio facit ne
in sceleratos homines vllos, quantumuis impios
et derestabiles, poenae vllae etiam a Magistratu
decernantur, quia ea ratione inuiti resipiscere et
modeste viuere coguntur. Itaque haec prima ra-
tio est absurdissima. O
Alterum argumentum, quod contra vsum ex-
communicationis affertur, ducitur ex loco Pauli
2 Corinth. 1o. vers.8. Nempe datam esse pastori-
bus, et Ministris verbi Dei potestatem ad aedifi-
cationem, non ad subuersionem et destructionem.
At excommunicatio destruit gregem Domini,
quem minuit, et eum ipsum qui excommunica-
tur, perdit, quia exponit Diabole:ergo ea vti pa-
storibus non licet in Ecclesia. Respond. Aliquid

90AD I. PAVL. AD TIM
fieri in aedificationem Ecclesiae duobus modis,
vel Per se, vel Per consequens. Per se, cùm ali-
quid in ea plantatur: per consequens, cùm quod
illi noxium est, euellitur. Est enim similis agro
Ecclesia Dei, vt est apud Matth.13. At in agro si-
ue quid noxiarum herbarum (quae bonas et vtiles
suffocant) extirpemus: siue quod vtile semen sera-
mus, agro prosumus. Ergo eodem modo de Ec-
clesia statuendum, qui ex ea eiicit improbos mul-
tum iuuat et prodest Ecclesiae.
Quod autem obiicitur saepe quosdam ea abu-
sos esse ad priuatam animi sui vindictam: saepe
bonos ex Ecclesia Dei depulsos ea ratione, non
oppugnat nostram sententiam. Ea enim sunt vi-
tia persouarum male sua potestate vtentium, non
autem rei ipsius. Sed distinguunt sic quidam, nimi-
rum, vt velint quibus in locis et Ecclesiis fidelis
est Magistratus, in iis nullum excommunicatio-
nis vsum esse debere: in quibus autem non est
Magistratus fidelis, in iis tantùm debere: quia fi-
delis Magistratus si fungitur officio, punit scelera,
quae contra Dei verbum admittuntur. Nemo
autem vnius criminis et peccati ratione duplicem
poenam ferre et pati debet. Quod tamen accide-
ret, si idem etiam ab Ecclesia excommunicare-
tur. Res. Peccatum omne quod contra Dei prae-
cepta fit, esse huiusmodi, vt ex Dei ipsius defini-
tione et corporis et animi poenam mereatur, quia
vtriusque partis nostrae creator est Deus. Et cùm
dupliciilla poena afficitur peccator, vna tantùm
poena afficitur, id est, ea, quae debetur, et indicta
est a Deo ipso: etsi in diuersis partibus a nobis
vna illa poena sentitur. Itaque Esdrae cap. 1o.

CAPVT. V
vers.8.vtraque poena in rebelles indicitur: ciuilis
et Ecclesiastica siue excommunicatio, quia vtriusque
partis nostrae Dominus author est. Est enim pec-
catum totius suppositi actio, itaque totum sup-
positum ad poenam ipse exigit.
Ergo in Dei Ecclesia vsum habere debet ex-
communicatio.
Quaeritur autem, quid sit excommunicatio.
Ac dubitari non potest, eam esse censurae et coer-
citionis Ecclesiastieae speciem quandam. Ergo
sic eam definiunt nonnulli, vt generaliter esse ve-
lint a qualibet societate fidelium hominum se-
parationem: itemque ab aliquo, vel omnibus do-
nis Dei in Ecclesiam effusis interdictionem et
publicam hominis scelerati prohibitionem. Ve-
rum haecdefinitio generalior est. Vnde sic rectius
definiri potest excommunicatio, vt sit vel ab ipso
Ecclesiae coetu toto et societate: vel ab aliquo
Dei dono, quod quidem omnium Christianorum
commune sit, publica et legitima interdictio siue
separatio hominis impuri et non poenitentis. Ex
quo fit, vt a quibusdam, velutia Scholasticis duplex
excommunicatio statuatur, vna nimirum Minor, quae
est interdictio tantùm a Sacramentis, vel ab vno
eorum, non autem a coetu Ecclesiae: altera Maior, per
quam non tantùm a Sacramentis, sed ab ipso to-
to Ecclesiae coetu quis separatur, quam ipsam e-
tiam diuidunt in Excommunicationem quae ap-
pellatur hoc nomine: et Anathema, cuius etiam fit
mentio apud Paulum Galat.1.et 1.Corinth.16. et
alibi in scriptis Patrum.
Qui inter Hebraeos ista scrupulosius et diligen-
tius scrutantur, sanctionis legis constituunt ge-

392AD I. PAVL. AD TIM.
1 Auersationem, quam appellant uu, quae est
mcerdietio au igrenu tempir ad tempus pro-
ptercorporis immunditiem.
2 Deuotionem, quam vocant uon quae est ex-
tremo exitio addictio et respondet nostrae excon-
municationi, per quam quis a coetu Ecclesiae se-
ponstur donec resipiscat. Hoc ipsum aliis verbis
dicitur exterminari e populo Dei, item ἀποσυνά-
vωyoν fieri Ioan.12.vers.42.16.vers.2.
Adiudicationem, quam dicunt nnou est si-
Hilis ahathemati.
De secundo genere tantùm loquitur hic Pau-
lus, et nos quoque, quod etiam vtranque excom-
municationem continet et maiorem, et minorem.
Ethnici homines videntur simile excommu-
nicationi quiddam habuisse ex praua imitatione
Ecclesiae Dei: quam plane simiarum more fa-
ciebant. Quosdam sacris suis interdicebant, quos
υαγεῖς, id est, detestabiles appellabant, et ipsam
sententiam ἐναγός. Sic Alcibiades factus est, et
excommunicatus Athenis, vt Plutarchus docet.
Ergo quaesitum est secundo loco, a quo ex-
communicatio fieri debeata Vtrum ab vno tantùm,
an a senatu Ecclesiastico, an vero a tota ipsa
Ecclesia. Dixit Christus. Matth. 18.vers.17. Dic
Ecclesiae. Dicit contra Paulus, Hunc notate, tan-
quam rem totam ad se deferri velit, sibique ipse
authoritatem eam vendicet. Et refertur a Theodo-
rito Cyri Episcopo historia.lib 5. cap.37. de quo-
dam Heremita, qui solus Theodosium impera-
torem Constantinopolitan. huius nominis secum-
dum excommunicauerit. Scholastici dicunt Epi-

393CARVTV.
scopos, et eo superiores omnes ordines posse
excommunicare: at qui sunt Episcopo inferiores
non posse, adeo vt et Presbytero et Diacono idem
non concedant quasi ex vnius Episcopi nutu et
sententia id fieri debeat. Sic igitur illi censent. Cer-
te ab vno solo, quanquam Episcopo, fieri neque
debet, neque potest excommunicatio. Dicit e-
nim Christus, dic Ecclesiae: et Paulus de excom-
municatione agens, vult Ecclesiam cum suo spi-
ritu congregatam esse 1.Corinth.5. vers.4. Ratio
est, quod differunt regna politica ab Ecclesia, et
Ecclelsaitico regimine. Nam regna vnius regis
nutu administrantur, at Ecclesia non item. Nec
enim pastor est rex et dominus Ecclesiae (vt ait
Petrus) 1. Pet.5.vers.3.
Ait igitur Christus reges et principes domi-
nantur inter suos subditos: vos autem non sic in
gregem Domini et Ecclesi.am Quare vnus quidam
quantumuis magna in Ecclesia praeditus potesta-
te non potest solus excommunicare. Nec aliud sibi
vult Paulus cùm ait, Notate per Epistolam. Vult
quidemteneneo nuingnincari, ue puuore maio-
ri afficiantur, quod tam probrose innotescant a-
pud eum, quem reuereri debent. Quod si dicamus
et legamus, Notate, referentes vocem (Epistola,
ad verba sermonem nostrum, haec erit mens Pauli
vt velit rebelles a tota Thessalonicensium Eccle-
sia excommunicari.
Et quod dicitur pastor πρόεδρως non tribuit illi
ius et imperium regium in Ecclesiam: sed in pu-
blicis coetibus eminentiorem tantùm locum, et
primam in decernendo deliberandóque vocem.
Sed vtrum a senatu Ecclesiastico, an vero a to-

334AD I PAVL. AD TIM.
ta ipsa multitudine ecclesiae et a quoque fideli
soffragium sigillatim ferente fieri debeat, quaesitum
est. Res. Senatu suffragium ferente in consistorio
fieri debet excommunicatio, ad quem senatum
morum et doctrinae cura, diiudicatio, et aestima-
tio pertinet, conscia tamen et approbante postea
ecclesia tota, cui illa res, actio, sententia sena-
tus et caussa nota fieri debet, vt eam approbet ip
sa, vel reprobet vt supra docuimus. Quod enim
omnes tangit, ab omnibus fieri debet, sed a quo-
que pro eo gradu (vt docet Ambrosius liber de Di-
gnitate sacerdotali. cap.31) et ordine, quem habet
in Dei Ecclesia. Haec sententia editis libris con-
firmata est, et abunde antea a nobis probata. Obi-
ter autem, quid in hoc dicto Christi, dic Ecclesiae,
vox Ecclesiae valeat et significet explicatum est
etiam in ca. Nullus in verbo Ecclesia dist.63.irem
cano. Ecclesia de consecratio. dist.1.et cano. scire.
7.quaest.1. ne putent qui nobis contradicunt, no-
uam afiquam interpretationem a nobis excusam,
et fabrefactam. Est igitur illic Ecclesia accepta
pro ipso coetu praepositorum Ecclesiae, id est, pro
pastoribus et Presbyteris. sed et Dauid Kimhi in
Ol5 ait nomine Domus Israel saepe solum Syne-
drion contineri, et designari in sacra scriptura.
Quaeritur autem tertio loco. Propter quas caus-
sas fieri debeat excommunicatio. Scholastici di-
stinguunt, et volunt Minorem quidem propter
peccatum quodlibet fieri posse. Maiorem autem
excommunicationem non nisi propter crimen,
id est, tale peccatum, quod et graue sit, et poenam
publicam a magistratu mereatur, quale est adul
terium, homicidium voluntarium, falsi crimen et

CAPVT. V.
caet. Vtranque tamen non nisi propter rem et deli
ctum iam notorium, fieri debere. Haec illi. Alii
aliter distinguunt. Volunt.n ex iis tantùm caussis
et criminibus excommunicationem iaci posse in
aliquem, ex quibus quis damnatus lege Dei lapidaba
tur et moriebatur. Ex quibus autem caussis damna-
tus neque lapidaretur, neque vltimo capitis sup-
plicio afficeretur, non posse quenquam excom-
municari. Vtraque distinctio non nititur autho-
ritate scripturae. Ac quidem proxima ciuilem
Iudaeorum politiam cum Ecclesiastica plane con-
fundit: illa autem altera Scholasticorum distin-
ctio causas excommunicationis veras non ani-
maduertit, quas in 2. Thessaloni.3. vno verbo tra-
dit Paulus, dum ait, ὠτις ὀυχ ὐπακόει. Ergo et in
peceato, et in crimine contumacia animi et ob-
stinatio in perseuerando vel non poenitendo est ve-
rissima excommunicationis causa: vti resipiscen-
tia et dolor peccati est causa absolutionis aut re-
uocationis in Dei coetum et Ecclesiam. Confirmatur
nostra sententia dicto Christi Matth. 18.vers.17.
Si te non auditdic Ecclesiae, si non audit Ecclesiam, sit
tibi Ethnicus. Ergo contumaciam, et pertinaciam
animi damnat Christus, quia qui corrigi non vult
etiam in re leui, per quam tamen offendiculum praebet
Ecclesiae, sed in ea perseuerat, monitus saepe
saepiùs, poterit tandem excommunicari si aedifica-
tio Ecclesiae id requirat.
Notorium autem esse delictum oportet, quia
propter scandalum fit excommunicatio. Quod
autem est ignotum, offem diculum praebere cuiquam
non potest. Ergo ignotum peccatum, vel crimen
quantumuis magnum, non est excommunicabil e-

J8.AD I. TAVL. AD TIM.
Quaeritur, Quid si ea res, propter quam quis
reprehenditur, verbo Dei non est expresse dan-
nata et definita, Vtrum perseuerans in ea excom-
municari possit, velut propter vestitum nimis
sumptuosum, nimias mensae lautitias. Respond.
Cùm rebellio sit excommunicationis causa, re-
bellio autem esse non possit, si in nulla re Dei
praeceptum violetur, certe quando illud quod
facimus, et quomodo facimus, lege Dei non est
vetitum, ex eo neque offendiculum, neque iusta
reprehensio nascitur, neque etiam excommuni-
catio fieri vlla debet vel potest. Sed quoniam in
tota vita nostra ex Dei verbo, Dei et proximi
ratio est habenda, siue in re ipsa quam facimus,
nue mmouo, quo quie germaspotest dupliciter
anobis peccari, vt in eo peccato nostro obstinate
et contumaciter perseuerantes possumus excom-
municari, tamen temeraria Ecclesiae iudicia esse
non debent.
Quartùm autem quaeritur, quomodo excommuni-
catio fieri debeat. Primùm vtrum Voce ipsa, an
potius ex Scripto. Deinde qua verborum forma.
Ac quidem videntur ex scripto excommunicati
ii, de quibus agit in 2. Thess.3. Paulus, non autem
viua voce. Ait enim, notate per Epistolam. Et for-
tasse ad euitandam excommunicatorum inuidiam
et odium hoc prodest. Sed contra vsus Ecclesiae
obtinuit. Fieri enim vina voce solet: scripto ta-
mem potest. Vtcunque ea postea debet aliis inno-
tescere, quorum intererit scire. Et hoc sibi vult
in 2. Thessalonis. Paulus, Sic autem, siue verbis si-
ue scripto fiat, concipienda est, vt et persona ipsa
excommunicanda: et factum, propter quod eiici-

397CAPVT.V.
tur quis e Dei Ecclesia, populo per pastorem, vel
Presbyteros significetur aperte, non autem oc-
cultetur, ne sit aliis inutilis ista censura. Qua autem
forma verborum debeat fieri, disputatum est. Et
certe varia et diuersa verborum formula vsa est
semper Ecclesia pro locorum, rerum, et factorum, de
quibus agebatur, varia ratione. Eius rei exempla
extant apud Synesium Episcopum epistola 58.et
66. et apud Euagrium historicum liber 4 cap.38.
Qui enim putant his Pauli verbis vtendum prae-
cise, Tradimus Satanae ad interitum carnis, vti est
1.Corinth.5. vers.5.1. Timoth.1. vers.2o. sunt ni-
mium in verbis religiosi. Deinde vim illorum
verborum Tradimus Satanae ad interitum carnis, non
recte capiunt et intelligunt. Ideo enim tradit Sa-
tanae Paulus, vt caro, id est, vitiosa animi libido
in iis intereat prorsus: non (vt interpretatur Au-
gustinus liber 3 cap.1o. contra Parmenia. et Greg.
in Leuit. Homil.15)in carnis et corporis afflictio-
nem. Nanque hoc falsum saepe apparet. Neque e-
nim omnes excommunicati in carne et corpore
suo hic viuentes cruciantur et vexantur a Diabo-
lo. Vixit enim Iulianus apostata sanus corpore,
et validis membris etiam excommunicatus. Sed
ostendit Paulus finem excommunicationis, Ni-
mirum, vt praua animi libido euellatur in iis, per
quam Dei verbo sunt immorigeri: et spiritus, id
est, vis et afflatus spiritus Dei sit in illis ipsis po-
tens, et viuus. Ergo haec verborum forma libera
est, modo vis excommunicationis et istius cen-
surae exprimatur.
Quinto loco quaeritur, quando fieri debeat ex-
communicatio, an statim atque quis publice de

390AD I. PAVL. AD TIM.
liquit:an demum quando emendari iam amplius
non potest, vel quia non est viuus, vel quia est
obstinatus et desperatus. Respond. Quanquam
huiusmodi quaedam vitia saepe committuntur, vt
statim videantur eüciendi, qui ea perpetrauêre,
sintque tanquam Ecclesiae pestes, tamen si qui
commisit, ex animo dolet, poenitet, et emenda-
tur, non debet excommunicari. Ergo statim fieri
non debet, sed postquam agnitus est is, qui deli-
quit, contumax et obstinatus perdite. Iuberi qui-
dem potest etiam poenitens sceleris, vt si ita sit
ex aedificatione Ecclesiae Coena abstineat, sed ad
tempus tantùm, non in perpetuum. Praeterea il-
lud sit explorandae huiusmodi hominis poeniten-
tiae causa, vt quantum fieri potest, sciatur, verane
sit, an falsa resipiscentia eius, qui se poenitere fa-
cti sui testatur. Hoc ipsum docet Paulus saepe suo
exemplo. Nam quos excommunicari iubet, ii sunt
qui post plures admonitiones vitam tamen in
meliorem frugem commutare spreuerant. Ergo
ne porcis margaritae contra Christi praeceptum
dentur, examinari et explorari eorum poeniten-
tia debet.
Quod autem quaeritur de mortuis hominibus
et iam vita functis, vtrum excommunicari possint.
Responsio est, eos posse excommunicari. Exen-
pla sunt non illa vulgata Stephani 6. et For mosi
primi et Sergii primi Pontificum Romanorum,
qui suos praedecessores iam mortuos excommu-
nicarunt et persecuti sunt, vti L Sylla C.Marium
iam defunctum: sed illa potius, de quibus historiae
extant apud Euagrium liber 4. cap.38. item apud
Socratem Scholasticum liber 7.cap.45. Et ita etiam

399CAPVT
V.
scribunt et sentiunt Scholastici: atque huius o-
mnis excommunicationis vis in mortuo ad illius
nomen et doctrinam, non autem ad personam,
quae iam nobiscum non versatur euitandam, per-
tinet.
Ter vero an quater prius debeat moneri ex-
communicandus, definiri certo non potest. Ex
rerum enim, et locorum circunstantia hoc totum
diiudicandum est. Quanquam quidam leges Ro-
man imitati et sequentes existimant, vt minimùm
bis monendos esse, qui excommunicari debebunt.
Ter autem admoneri eos satis esse putant, quia
trina denuntiatio facta ex iuris ciuilis regulis suf-
ficit, et satis interpellat, vt quis contumax esse iu-
dicetur. Afferunt Paulum Tit.3.V.1o. et Theophy-
lact.in Matth.18.Sed tota haec quaestio est facti, et
relinquenda prudentiae senatus Ecclesiastici.
Sextum quaeritur, quis excommunicationis sit
finis, quem spectare debeamus. Ac multi quidem
spectari possunt, imprimis autem tres debent
obseruari. Vnus est ipsius peccatoris sanitas, id
est, excommunicatum, ipsiusque salutem respicit
nempe vt hac ratione pudore afficiatur, atque ab
errore reuocetur. Hunc finem annotat Paulus,
cùm ait, vt eum pudeat 2. Corinth 2.vers.7.7.
vers.12. Pudore enim solent homines ad resipi-
scentiam adduci. Hoc est quod aliis verbis dicit
Paulus vti 1. Corinth.5. vers. 5. ad interitum car-
nis et vitiosae naturae, quae in nobis inest Neque
tamen quod homines vereri magnus sit profe-
ctus, si ipse per se spectetur: sed qu est optimus et
maxime nostrae naturae consentaneus modus pec-
catorum corrigendorum, pudor et verecundia

403AD f. TAVE. AM TIM.
peccati. Volunt enim omnes recte de se et ho-
neste ab aliis sentiri et iudicari.
Secundus finis, est ipsius Ecclesiae incolumitas
id est, spectat ipsum Ecclesiae coetum, ne propter
vnius priuati scelus male audiat tota Ecclesia, vi-
deaturque, si talem retineat, potius sentina ma-
lorum, et porcorum esse hara, quam Dei sacra-
tissima ara et templum. Sic improbos et impios
e Dei Ecclesia eiici vult et praecipit Paul. Ephes.
5.vers.3.4. Nihil enim immundum in Dei Eccle-
sia tolerari debet, quantum quidem percipi et
deprehendi potest.
Tertius excommunicationis finis est aliorum
fidelium vtilitas, vt hoc exemplo territi ab huius-
mour peocacie ce erlinimous uostineant. Corrum-
punt enim facile bonos mores colloquia et ex-
empla aliorum praua. Ergo hac seueritate per-
specta etiam mali in officio continentur, et ti-
ment.
Septimo autem et vltimo loco quaeritur, quae
sit legitimae et iustae excommunicationis poena
et effectum. Et certe, vti diuini cuiusdam et coele-
stis fulminis, magnus est fragor et vis magna.
Duo autem effecta solent enumerari excom-
nicationis praecipua et potissima. Vnum, qui ratio-
ne Dei:alterum qui Hominum, spectari debet. Ac
quidem Dei ratione excommunicatio legitime
et iuste facta excommunicatum separat a Chri-
sto et vita aeterna. Dicit enim Christus quaecunque
ligaueritis in terra Matth.18. erunt ligata in caelis
ne huius teli vis imbecilla esse iudicetur: aut Dei
verbi authoritas vilescat apud homines. Certe
excommunicatio conscientiam proprie spectat,

401CAEVT V.
et animarum salutem, quam adimit obstinato:
non est autem poena politica, vt quidam putant.
Vti enim distincta est iurisdictio ciuilis, et Eccle-
siastica:ita sunt diuersi vtriusque fines, poenae di-
uersae, et effectus diuersi. Ciuilis enim iurisdictio
in corpus aut bona haec terrena exercetur: Eccle-
haitieu m aninamiue comerenciam, et in bona
aeterna, quibus nos priuat. Itaque a pastoribus
infligitur, non a ciuili magistratu.
Hominum autem ratione priuat excommuni-
catio excommunicatum non omnium quidem
hominum: sed Fidelium tantùm et Christiano-
rum communione. In quo quaeritur, quanam con-
munione Fidelium, vtrum omni prorsus com-
munione cum Fidelibus: an certarum tantùm
rerum et bonorum cum iis participatione et vsu
communi. Respondent Scholastici maiorem ex-
communicationem priuare excommunieatum o-
mni licita communione cum Fidelibus, siue in bonis
spiritualibus, siue corporalibus, terrenis, et ciuili-
bus. Nos in vniuersum statuimus, excommunica-
tionem legitimam arcere per se excommunica-
tum ab omnibus spiritualibus et communibus
bonis, quae Dominus suae Ecclesiae, id est, omni-
bus Fidelibus largitus est. Cùm enim excommu-
nicati extra Dei Ecclesiam eiecti sint, non sunt iis
magis, quam canibus et porcis danda illa bona,
quae Dominus suorum filiorum propria et pecu-
liaria esse vult, illisque solis reseruata, iuxta dictum
Christi. Non sunt margaritae obiiciendae porcis:
itemque illud, Non est bonum dare panem filio-
rum canibus Match.15. vers.26.7. vers.6. Aliis autem
donis, quae non sunt generaliter omnibus veris et

402 AD I. PAVL. AD TIM.
piis Christianis data non priuat excommunica-
tio excommunicatum, qualis est donum linguarum,
sanationum, et alia huiusmodi. Vnde priuantur
excommunicati vsu Sacramentorum, Coenae, et
Baptismi, si non fuerint adhuc baptizati, quan-
quam nondum baptizatos excommunicari mo-
ris non fuit, quia nondumin Ecclesia esse huiusmo-
di censentur. i. qui baptiz ati non sunt, etsi iam Ca-
techumeni fuerunt, et tempus catecheseos im-
prouorantllaguiuauanovride Genesi ad liter.
cap. 4o. Solent, ait, in hoc paradiso, id est, Eccle-
sia a Sacramentis altaris visibilibus homines ex-
communicati disciplina Ecclesiastica remoueri.
De filio excommunicati quaeritur, vtrum ba-
ptizari possit, si pater maneat obstinatus, neque
satagat et curet Ecclesiae reconciliari. Respon.
Etsi dubia et agitata fuit haec quaestio, in qua in
diuersas alii ab aliis sententias iuerunt, ex Augu-
stino tamen liber 2. de Adulter. coniugiis et liber con-
tra Parmenia. satis intelligitur etiam esse bapti-
zandos excommunicatorum filios, quia filius non
debet portare iniquitatem patris: et in ipso ex-
communicato baptismi character non est per ex-
communicationem deletus, etsi vis eius nulla est
in excommunicato, quandiu quidem in suo sce-
lere manet obstinatus. Vide de hac quaest. Cal.
epi. 136. et Bezae epi.1o. Sed quaesitum est, vtrum
excommunicatio arceat excommunicatum ipso
ingressu et aditu Ecclesiae, vt is ne in coetum qui-
dem admitti debeat, vt audiat Dei verbum. Pu-
tant Scholastici arcendum, adeo vt in regno in-
terdicto iuste nolint sacral fieri et celebrari
publice et assa voce. Irenaeus liber 2. cap.4. scribit
Cerdonem haereticum, postquam excommuni-

CAPVT V.
catus fuit, ipso Ecclesiae ingressu prohibitum esse
D. Caluinus tamen liber 4. Institutio. cap. 11. sect.
1o. docet diuersam fuisse in eo Ecclesiae discipli-
nam et consuetudinem, neque semper prohibi-
tos excommunicatos ingredi Ecclesiam. Quan-
do enim Christianis palam conuenire non licuit
per imperatorum edicta ad audiendum Dei ver-
bum, tunc excommunicati, tanquam lupi, arce-
bantur ab ingressu Ecclesiae, ne eam proderent
hostibus. Postquam autem coeperunt publice et
sine metu coadunari Christiani homines. i. qui
Christum profitebantur, neque sibi metuerent a
Magistratibus, tam seuera disciplina in excom-
municatos non est vsurpata, vt arcerentur ab in-
gressu Ecclesiae, et abipsa auditione verbi Dei,
ne fores et spes omnis resipiscentiae illis praeclu-
di videretur. Vis tamen ipsa verborum et excom-
municationis hoc habet et notat, vt excommu-
nicati aditu Ecclesiae arceantur, sed poenae haec
pars illis ex quadam Ecclesiae indulgentia remit-
titur Itaque excommunicati dice bantur ἀποσυνά-
γωγον, id est, segreges, et sunt eorum loco, quos
Auuerpro Eemiseis nabebant. Rtaque aditu tem-
pli arcebant, et is etiam vetus Ecclesiae mos fuit
Tertul. in apologet. cap.39. canone Cum excom-
municato 11. quaest.3. Sic Ambrosius Theodosium
imperatorem a se excommunicatum ex regulis
Ecclesiasticae disciplinae arcuit ingressu templi
Mediolanensis.
Quod ad terrena autem haec et temporalia,
distinguendum est. Aut enim de Publica commu-
nione, aut de Priuata et familiari nostra conuersa-
tione cum excommunicatis quaeritur. In iis o-

404AD I. PAVL. AD TIM.
nibus licet nobis communicare cum excommu-
nicato, quae publica pax et ciuitatis politia et ra-
tio cum eo agere postulat, veluti habet suffragium
in creando Magistratu vna cum reliquis ciuibus.
Itaque licet cum eo, tanquam cum ciue, agere et
communicare: non autem tanquam cum fratre,
vel Christiano. Manet enim excommunicatus e-
tiam ciuis, quanquam frater proprie non manet.
Nec obstat quod ait 2. Thess.3. vers.15. Paulus
monete vt fratrem. Id enim quem sensum habeat,
postea explicabitur. Vnde perperam Pontificii
excommunicatis omnem sui iuris in iudicio ciui-
li persequendi potestatem adimunt. Etsi enim
potest encoianieatus conuemiri et appellari
de debito, et si qua nobis in eum actio competit:
ipse tamen ex Pontificiorum iure et sententia
debitores suos conuenire non potest, neque vllum
ius suum iudicio et in foro ciuili persequi.
De priuata autem nostra, qui sumus fideles et
Christiani, cum excommunicato communicatione
etiam quaeritur, quae esse debeat. In quo etiam i-
pso est distinguendum. Nam cum eo communi-
care volumus vel tanquam cum homine, vel cum ami-
co, fratre et socio. Omnis quidem arctior cum eo
societas, familiaritas, priuataque amicitia nostra
dissoluenda, at que dissuenda est. Quae sunt autem
ad vitae huius societatem tuendam necessaria, et
quae humanitatis, cum eo fieri et haberi possunt.
Vnde et ab eo emere possumus, item cum eo con-
trahere, communem haereditatem habere, ex con-
muni cum eo puteo et fonte aquam haurire, illi
item possumus nostras merces vendere. Sed etiam
si sit vxor, parens, cognatus, aut noster filius ex-

405CABVT V.
communicatus, possumus et officia praestare quae
illi debemus: et ab eo exigere, quae debet ipse.
Denique quaecunque homo homini debet, ea
non sunt deneganda. Quae autem amicus amico
ἐκ προαιρέσεως pollicetur, aut offert, ea nobis non
sunt vel ab excommunicato quaerenda, vel cum
eo contrahenda et ineunda. Veteres tribus ma-
xime Symbolis istam cum excommunicato fami-
liaritatem tam arctam describebant, quibus iube-
bant pios abstinere, neque cum eo communia habere.
Ea autem Symbola erant, lectus, mensa, domus,
quae cum excommunicato communicare nos pro-
hibent, quia ea fere amicitiae, et arctioris familia-
ritatis signa sunt inter homines Synes.epist.66. et
Plutarch. Symposia. liber 8.quaest.7. ea putant esse
sacra. Nam ea iis tantùm a nobis communicanda,
et offerenda esse, qui communibus nobiscum sacris
vtuntur: non autem excommunicatis, non quod
tamen vetent isti patres hominem excommu-
nicatum egentem alere, errantem lecto excipere
aegrotantem lecto accommodare: sed ita loque-
bantur, ne vllam amicitiam cum iis contrahamus
non autem vt iis vel communia humanitatis vel
priuata officia denegemus. Eodem sensu est acci-
piendum, quod est 2 Ioan. vers.1o. Ne dicamus iis
Aue, non vt nos aduersus eos inciuiles et inhu-
manos ostendamus: sed ne iis blandiri videamur
et ita eos in errore foueamus. Ex quo apparet,
quae sit significatio vocis eυναναμίγνυθς, qua vti
tur Paulus et 1. Corinth.5.vers.9. et 1I. Quanquam
enim plus est non habere commercium, vel non
misceri, quam se subducere: vtrumque tamen

400AD I. PAVL. AD TIM.
dera, iura, et commercia tantùm pertineat. Id
quod satis docet et interpretatur Paulus 1. Cori.
5.vers.11. voce συεθίεην. Ratio est, quia hac voce et
prohibitione Paulus non damnat publica com-
mercia, quae cum iis necessario fiunt, quale est ab
iis emere, conducere, stipulari, et reliqua huius-
modi. Nec item vetat, si cuius mercis societas
antea cum iis contracta fuerit, fidem iis datam
seruare, et in eo contractu manere: sed vetat fa-
miliares nos iis esse, ne eos in peccatis obstina-
tiores reddamus.
Vnde quaesitum est, vtrum quae ex Dei praece-
to priuatim quisque alteri, pro vocationis vario
genere debet, excommunicatis praestare teneamur:
veluti vtrum subditi principi suo excommunicato
parere, teneantur, vxor marito, filius patri, seruus
domino. Papistae non putant eis haec officia prae-
standa esse, sed bona conscientia denegari et pos-
se et debere obsequium huiusmodi excommuni-
catis volunt, quasi soluta sint vincula subiectio-
nis et iurisiurandi propter contumaciam princi-
pis in suum ipsius principem, et eum quidem sum-
mum, id est, Deum, vt quemadmodum ille non
paret Deo:ita neque subditi ipsi principi suo con-
tumaciin Deum et excommunicato parere te-
neantur. Falsa est haec sententia, et omnino impia
et blasphema. Primum enim per excommunica-
tionem non tolluntur iura naturae et sanguinis,
veluti cognationum et affinitatum : ergo filius
manet filius patris etiam excommunicati, vxor
manet vxor: cognati manent illius cognati.
Deinde non tolluntur iura et officia humani-
tatis per eandem poenam.Itaque excommunica-

40CAPVIVO
tis etiam omnia humanitatis officia sunt praestan-
da.Ad quod affero quod est Romanor. 12.V.20.
Tertio non tollit excommunicatio iura poli-
tica et ciuilis societatis, quemadmodum nec ipsa
infidelitas vel apostasia aperta a Deo tollit ea.
Nam infidelis et apostata imperator, qualis Iu-
lianus olim, manet Imperator, et Magistracus, et
pro tali a Christianis est agnitus. Ergo falsa est
Scholasticorum sententia, qui sentiunt non esse
parendum principibus excommunicatis: et con-
tra eos ipsos scripsisse videtur Thomas Aquinas
ea, quae extant in 2.22 quaest. 1o. Sane Sigibertus
author probatus et Monachus scribit in Odone
fol.1o1. hanc doctrinam esse et nouam et haereti-
cam, quae iubet ne hypocritis principibus, id est,
excommunicatis pareamus, quam Hildebrandus
qui et Gregor.7. Pontifex Roman. primus pro-
mulgasse videtur, cùm veteres Christiani Iulia-
no apostatae paruissent. Ambrosius Theodosio a
se excommunicato: et ipsi apostoli etiam omni-
no infidelibus et persecutoribus Ecclesiae princi-
pibus, quales Nero et Domitianus, paruerunt.
Denique quaesitum est, vtrum bonorum con-
fiscatio in excommunicatum sanciri debeat et
possit, vt etiam ea poena multetur. Huius rei exem-
plum extat Esdrae. 1o.ver.8. Respond. Minime. Nam
est excommunicatio conscientiae poena:non autem
corporis vel bonorum. Et quod illic de Esdra di-
citur nihil mouet. Erat enim Magistratus Esdras
non solùm Leuitarum, et coetus Ecclesiastici prae-
ses. Ergo vtriusque iurisdictionis, id est, ciuilis et
Ecclesiasticae authoritate illud edictum sancitum
est, quo celerius Iudaei dispersi conuenirent.

Feu.AD I. TAVL. AD TIM.
Haec autem omnia locum demum habent
postquam publice quis ex Ecclesia eiectus est:
non autem prius quam publice sit excommunicatus.
Et quod affertur ex August. liber de Vnitate Ec-
clesiae cap. 20. etiam antequam quis visibiliter
excommunicatus sit, praecisum esse ab Ecclesia,
pertinet ad mentis et conscientiae terrorem in-
cutiendum et piam commonefactionem haereti-
corum hominum:non autem vt eos pari loco ha-
beamus, atque qui iam palam et totius Ecclesiae
suffragio recte sunt excommunicati.
Videtur tamen omnibus, quae hactenus dicta
sunt, de effectis excomunicationis obstare quod
ait Paulus, etiam excommunicatum, vt fratrem
esse agnoscendum. Cui ipsi repugnat quod ait
Christus Matth. 18. excommunicatum habendum
esse pro Ethnico et infideli. Ergo non pro fratre.
Hae sententiae in speciem pugnantes ita primùm
sunt inter se conciliandae, vt quod ait Christus,
non interpretemur ἀπῶς et κτ πάντα. Nec enim
omnino par aut aequalis debet iud icari excom-
municati et infidelis conditio, sed in quibusdam
tantùm. Est enim dissimilis vtriusque status in eo
quod excommunicatus Baptizatus est: itaque
Christianus et Prope est. At infidelis et Ethnicus
Baptizatus non est, et Procul est. Sed in eo est si-
millima vtriusque conditio, quod legitime et
vere excommunicatus. 1 vti et Ethnicus in
Ecclesia non est, nec de Ecclesia 2 Quod nulla
priuata et familiaris nostra cum vtroque conuer-
satio esse debet. 3 Quod si vterque talis esse
perseueret, regno Dei vitaque aeterna excludi-
tur.

409CARVTVI.
Quod autem ad dictum Pauli, sane et ciuili-
ter intelligendum est. Ex charitate enim dictum
est:non autem ex vera, exacta, et propria fratris,
id est, Christiani hominis definitione. Sed quan-
do illud verum est, Nemo desperet meliora lapsis
et potest resipiscere qui hodie desipit. Praeterea
quos excommunicat Ecclesia, non odio persona-
rum ipsarum, sed eorum tantùm sceleris et con-
tumaciae ratione eiicit, fit, vt qui excommunica-
ti sunt, quatenus et homines sunt, et aliquando
nobiscum in Dei Eccesia versati sunt, eorum de-
syderio, amore, zelo, affectuque salutis ipsorm,
moueri debeamus, neque sint prorsus a nobis
abiiciendi, sed vt fratres agnoscendi, admonendi
atque etiam, vt in viam reducantur, vti oues per-
ditae, sedulo a nobis conquirendi. Ergo etiam ex-
communicati χτ τι fratres nostri sunt, non tamen
omnino et absolute, nec pares iis habendi, qui in
Derinetu peritaerut. La quipus omiibus expli-
catus videtur vberrimus et vtilissimus ille de ex-
communicatione locus. Sequitur,
CAP. VI.
QVICVNQVE sub iugo sunt
serui, suos dominos ouni honore
doctrina blasphemetur.
dignos ducunto, ne nomen Dei et
Videri potest abrupta huius capitis et loci se-
ries, et minime consentiens cum toto superio-

410AD I. PAVL. AD TIM
ri argumento proxime sequens tractatio quae
est de seruorum officio erga dominos. Quid enim
haec commune habet cum pastorum electione,
cum censura Ecclesiastica, cum officio Presby-
terorum, cum tota denique politia disciplinaque
Ecclesiastica, quae omnia superius in tota hac E-
pistola persecutus est Paulus? Praesertim vero
cùm serui eo tempore, quo haec scribebat Paulus
ex iuris Romani constitutione pro mortuis inter
homines haberentur, id est, perinde atque si o-
mnino nonessent homines, sed pecudes censerentur
quae certe pecudes ad coetum Ecclesiae minime
pertinent, nullamque nobiscum iuris commu-
nionem habent, siue terreni et ciuilis, siue coele-
stis et aererni. Ecquae igitur huius loci cum supe-
riore continuatio esse potest? Respond. Cùm pro-
positum sit Paulo in hac Epistola depingere atque
informare eam boni pastoris ideam, in qua ni-
hil absit, nullave pars ministerii necessaria desi-
deretur, etiam de seruorum officio erga domi-
nos fuisse dicendum. Cuius rei duplex est ratio.
I Quod serui etiam ipsi pars sunt Ecclesiastici
coetus. Itaque minime a pastoris cura et discipli-
na semoti. Ergo his, vti et aliis, sua praecepta dan-
da erant, ne propter eos Dei nomen, quemad-
modum docet hoc loco Paulus, blasphemetur.
Quod vero nobis ex iure ciuili Romanorum
obiicitur, in politicis quidem contractibus et con-
merciis exercendis verum esse et locum habere
concedimus, seruos pro mortuis haberi, nullamque
esse corum voluntatem. Sed in iis, quae ad anima-
rum salutem et ad Ecclesiae atque conscientiae
statum pertinent, omnino secus est. Sunt enim

411CARVI yI.
etiam ipsi pars Ecclesiae, vti et Domini, quan-
quam ratione hominum, non tam honorabilis et
digna sit eorum conditio, quam ipsorum domi-
norum. Sed in Christo ( inquit Paulus) non est
seruus, neque liber Galat.3.vers.28. Ergo vtrique
ad pastorum curam pertinent.
Altera ratio est Quod si qua maxime quaestio
rixose agitata fuit sub origine nascentis Ecclesiae
haec vna fuisse videtur. Vtrum serui Christiani
suis dominis parere deberent et subiici, vt antea
Itaque variis in locis docet Paulus, sed et alii
quoque Apostoli, quod sit seruorum erga domi-
nos suos officium, veluti Ephes.6.Colos.4. Deni-
que in epistola ad Tit.2.vers.9. vbi cùm summa
tarituni Eplicopalis muneris capita complecti
vellet Paulus, de seruorum tamen officio memi-
nit. Meminit etiam eorum Petrus luculenter I.
epistola cap 2. vers. 18. vt magni momenti fuisse
haec praecepta, et tunc necessaria appareat.
Cur autem agitaretur haec quaestio de seruorum
Christianorum subiectione, aut potius liberatio-
ne multiplex fuisse ratio videtur.
Prima quod propter susceptam Christi fidem
et vocatsonem ad Euangenum, dommis suis iam
vel adaequati, vel etiam superiores dignioresue
censebantur. Adaequati quidem Christianis do-
minis, quia in Christo neque est seruus, neque li-
ber quisquam. Digniores autem dominis infide-
libus, quibus eos Christianos homines parêre vi-
debatur iniquissimum.
Secunda ratio est exemplum Hebraeorum,
qui serui erant. At hi post sextum annum, nempe
anno septimo, liberi dimittebantur quemadmo-

41a AD f. PAVT. AD TIM.
dum extat praescriptum Exod.21.vers.2.
Tertia ratio est, ipsa saeuities dominorum, im-
primis infidelium, quae cùm supra modum esset
dura et intolerabilis, videbatur aequum esse, vt
se ab eo onere, iniusto quidem et saeuo, libera-
rent serui Christiani. Praetermitto vero rationem
quae ex vitiosa scripturae interpretatione mani-
feste ducitur: nimirum quod homines liberta-
tis Christianae nomen facile ad licentiam carnis
transferunt, et cùm se liberatos esse a Christo au-
diunt, omne iugum excutere conantur, quod fa-
ciunt Anabaptistae.
Denique vt hae rationes omnes cessent, aequum
est tamen pastores consolari miseras illas perso-
nas, et ad suum officium alacriter faciendum ex-
hortari.
Quod enim ad superiores illas tres rationes,
plane sunt ineptae. Ac prima quidem, quoniam
dissimillima confundit, nempe ius poli, vt loquun-
tur, cum iure soll. Nam dictum illud Pauli, quod
ad nostram salutis rationem prorsus referri de-
bet, transfert ad negotia ciuilia et politias huma-
nas, cùm tamen vtriusque rei sit plane diuersa et
dissimilis ratio, etiam ex ipso Dei verbo consti-
tuta.
Secunda ratio continet paralogismum a dicto
secundum quid ad dictum simpliciter. Quae enim
de Hebraeis seruis sanxit Dominus: ea neque in
perpetuum, neque apud omnes homines locum
habere debent, sed in populo Iudaeorum. Fuit
enim ea lex politica, non moralis. Denique ter-
tia ratio, peccat in modo. Etsi enim remedium
aduersus inhumanam dominorum saeuitiem que-

41CAPVT VI.
rendum est, non idcirco tamen priuata authori-
tate sibi ius dicere serui Christiani conceduntur,
seque in libertatem asserere, iugum dominorum ex-
cutere: sed Magistratus authoritatem implorare
debent, Deo prius inuocato. Est ergo, vt ad seriem
huius loci veniamus, hic versiculus μετάβοσις, id
est, Transitio. Constituuntur enim canones duo
vtilissimi de seruis, vti spectari potest eorum con-
ditio duplex ex persona dominorum, quibus ser-
uiunt. Ivam ade imidenbus yuue Piuelibus do-
minis illi subiiciuntur. Ac primus canon ad eos
pertinet, qui dominos infideles habent. Est autem
huiusmodi.
Serui Christiani dominos suos etiam infideles
omni honore prosequuntor, eisque subiiciuntor.
ne et nomen et doctrina Dei blasphemetur. Se-
cundus autem canon in sequente versiculo continetur.
Similis est huic locus apud Petrum 1.Pet.2.v.28.
Sed singula Pauli verba perpendamus. Nam
et Anabaptistas refutant, et Α’ναρχικὸς homines,
qui omne discrimen personarum sublatum, o-
mnesque humanas politias abolitas vellent.
Ait Paulus οι υπὸ ζυγὸν, id est, Qui sub iugo sunt,
Iugi voce notare voluit Paulus duram ipsam et
miseram seruorum conditionem, et tanquam i-
stius detrectationis seruitutis causam. Itaque stu-
det ipsis seruorum querelis obuiam ire, quasi di-
ceret, De hoc maxime conquerimini quod iugum
vestrum durum est, et conditio misera, quia ser-
uilis. Hoc concedo ait Paulus, sed quia dominus
ipse vos iis subiecit, et iugum hoc vobis impo-
suit, aequo animo ferendum est. Nam cùm vos
dominus ipse depresserit, alios autem vobis im-

414AD I. PAVL. AD TIM.
perare voluerit, Deo paretis, cùm illis homini-
bus paretis, et vestrum est eos a Deo eminentiori
loco collocatos vobis digniores censere, et o-
mni honore colendos existimare. Ergo Epicu-
rei homines ἀτακτοι, Ἀναρχικὸt, et Libertini, qui
omne imperium tum priuatum, quale est domi-
norum in seruos, mariti in vxorem, parentum
in liberos: tum etiam publicum, quale est Magi-
stratus in ciues et subditos, sublatum vellent, pror-
lus pugnant cumnoor auirdiete, et distinctionem
personarum, cuius Deus ipse author est, euertunt:
atque ita euadunt in Deum ipsum iniurii, non
tantùm in homines.
Ait Paulus, omni honore dignos existimanto, Du-
plex est horum verborum vtilitas. Prima ne ser-
ui, neve subditi dominos, aut eos, quos Deus illis
praefecit, dedignentur, quod se praestantiores at-
que longe excellentiores existiment. Nec enim
ex industriae, vel corporis, vel ingenii viribus ae-
stimandum est, vtrum nos illis praestemus, atque
vtrum eis parere subiicique debeamus: sed ex eo
potius, quod dominus ipse illos praefecit: nos au-
tem subditos esse voluit. Dat enim Dominus re-
gna aut potestatem cui vult, non illi semper,
quem maioribus et excellentioribus ingenii do-
tibus et donis ipse ornauit, Quod cùm facit Do-
minus, iuste tamen facit. Ergo ne subditi, ne ser-
ui suas et personas et dotes cum praefectorum vel
dominorum suorum dotibus et personis comparent,
vt eorum imperium detrectent: sed agnoscant
honorent que illam diuinae maiestatis scintillam,
quae communicata est a Deo superioribus.
Secunda vtilitas est, ne perfunctorie tantùm,

415CAPVT VI.
et quantum ab hominibus obseruari possunt, pa-
reant, et sibi praepositos honorent serui, et sub-
ditn.sed ryneere, et ex animo id racsat. Nam ompbαA-
μοδολύα a Paulo vbique damnatur.
Quod autem ait, omni honore dignos esse domi-
nos, hanc exceptionem habet, etiam ipsol Paulo
teste et interprete Ephes.6.v.6. Ne vltra ea, quae
Deus tribui dominis vult, serui pareant. In Do-
mino enim obsequendum est illis, id est, eatenus
quatenus Deus ipse ius suum tum in seruos, tum
ail fubuitos incegrum et totui retmet; et non of-
fenditur: non autem omnino simpliciter et ἀπλῶς
quicquid domini aut magistratus iusserint, sta-
tim est praestandum atque exequendum.
Addita denique ratio est, quod nisi dominis
suis serui paruerint etiam infidelibus, Dei nomen
et doctrina blasphematur. Haec ratio ducta est a
contrario eius finis, propter quem sanctum Dei
nomen super nos inuocatur, et Christianam re-
ligionem profitemur. Est enim, vt per nos, et
propter nos Dei Nomen, et Doctrina bene au-
diat, propagetur, et glorificetur, idque inter o-
mnes homines. Nos enim in suum populum pe-
culiariter adoptauit Deus propter suam gloriam
non vt ipse blasphemetur siue a nobis, siue pro-
pter nos ab aliis. Quod cùm fit, grauissime con-
queritur Isai.51.vers.5.Rom.2.vers.24.
Nomen Dei est ipsius gloria, maiestas, sapien-
tia, et tanquam diuina ipsa essentia. Doctrina
Dei est illa cognitio, quam de se patefecit per
verbum suum, quam nos profitemur. Ergo vtrun-
que in calumniam rapitur ab improbis, cùm non
facimus officium, sed refractarii, improbi, et are

416AD I. PAVL. AD TIM.
πότακτοι sumus. Item vbique docet Petrus in t.
epistola cap.2.et3.
Cur autem blasphemetur Deus ex ista rebel-
lione seruorum et subditorum in dominos suos
et praefectos, ratio est multiplex: sed hae duae im-
primis
Prima, quod censetur et Deus ipse, et ipsius
doctrina istius confusionis atque ἀ ταίας causa.
Atqui Deus neque seditionis, neque confusionis
author est, vt docet Paulus 1. Corinth. 14. vers.33.
Imo vero nemo potestatem habet nisi a Deo,
quemadmodum ait Dominus noster Iesus Chri-
stus Ioan.19. vers.11. Ex quo fit, vt qui potestati si-
ut domttiutae, siue publicae resistit, Deo ipsi resi-
stat. Quae vero rerum confusio, quantaque per-
turbatio inducatur, si neque serui Christiani suis
dominis, neque subditi suis magistratibus pareant
nunquam satis cogitari potest, nedum dici.
Secunda ratio, cur Dei nomen ob istam rebel-
lionem blasphemetur, haec est. Quod Deus i-
psiusque Euangelium, humana iura tollere, et
quod cuiusque proprium est, illi adimere tunc
censetur. Itaque furta turpissima praecipere. Nam
seruus cuiusque nostrum tam noster est, et ius
nobis in eum tam competit, quam quaelibet alia
res nostra, nostra est. Quod ius si Christiani no-
minis professio a seruo facta adimit, furtum rei
alienae facere praecipit Deus, et adimit Domino
quod est suum ipso, etiam inuito. Neque obstat
quod de Onesimo obiici potest, Paulum pro eo
deprecatum esse. Hoc enim verum est. Sed neque
seruum inuito domino eripuit Paulus: neque id-
circo liberum esse pronuntiat Onesimum, quod

417CAPVT VI.
Christianus esset factus: imo vero ad dominum
suum remittit. Haec autem secunda ratio tanti
momenti etiam inter Christianos visa est, vt sae-
pe canonibus Synodorum fuerit sancitum, ne
quis seruus, aut addictus alteri, veluti curialis, aut
cliens, inuito domino, aut patrono ad clericatum
admitteretur, ne ius cuiquam suum praetextu re-
ligionis et cultus Dei eriperetur. Est in canoni-
bus Apostolorum. Est etiam in canone Praesenti
et seq. vel potius in tota distinct.54. Illud tantùm
suit obreruatum, vt qui Audaeis leruiebant, si
Christiani fieri vellent, possent redimi ab inui-
tis dominis, quod in odium Iudaeorum maxime
fuit constitutum.
Ex hoc autem loco manifestissime et pulcher.
rime refutatur Anabaptistarum et Αʹτάκλων omnium
insania, qui Magistratus de Ecclesia Christiana
tollunt, tanquam Magistratuum potestas sit et E-
uangelicae doctrinae, et Christianae libertati non
modo repugnans: sed omnino contraria. Atqui
aliud docet hoc loco Paulus, Doctrinam ipsam
Euangelii nimirum blasphemari, et merito im-
probari, si per eam dicantur tolli et peruerti iura
politica, confundi rerum dominia, et ius suum
cuiquam eripi. Neque Enim euangelium tollit
humanas politias, quin imo eas confirmat et san-
cit.
Afferunt obstinati homines duos Scripturae
locos, e quibus primus est is, qui 1. Corinth.7. V.
23 Nolite fieri serui hominum. Secundus autem
qui est Ioan.8. vers.32.36. Veritas vos liberauit.
Ad quorum vtrunque vna haec responsio satis est
nimirum eos confundere diuina cum terrenis

418
AD I. PAVL. AD TIM.
Iura conscientiae et seruitutem peccati, a quanos
Christus liberauit, cum iure politiae et seruitute
hac corporis, quae etiam in Ecclesia manet, et a
Christo ipso sublata non est, quia idem iubet red-
di Caesari, quae sunt Caesaris, quae distinguit ab iis
quae sunt Dei. Denique Christus ipse tributum
Publicanis et Caeiaris onciatious persoluit, ne
hic latiùs hoc argumentum persequamur.
2 Qui vero fideles habent dominos, ne
cos despiciant quod fratres sint: sed potius
inseruiant, quod fideles sint ac dilecti, vt
qui sint beneficii Dei participes. Haec doce,
et exhortare.
Ἀνταπόδοσις vel subiectio. Alteram enim pro-
positae dominorum diuisionis speciem persequi-
tur, eorum nempe, qui sunt fideles, Pii, et Chri-
stiani domini, quibus quantùm serui Christiani
parere teneantur, docet hoc loco Paulus. Est igi-
tur hic alter canon. Serui fideles dominos Chri-
stianos quam maximo honore colunto, et quam
possunt summisse illis obsequuntor. Vtitur autem
hic pulcherrima ἀντιθέσει, qua non modo praece-
ptum hoc illustrat: sed tacite seruorum obiectio-
nibus respondet, contunditque praefractorum
dura ingenia breui responsione. Ait igitur Pau-
lus, serui dominos fideles, Ne spernant, quod
sint fratres, sed Potius tantóque magis eos hono
rent, quod sunt Fideles Dilecti, Gratiae Dei parti-
cipes. Æquius est enim vt amicis obsequamur,
quam vel inimicis, vel hominibus non ita nos
diligen tibus. Æquius est, vt mansuetis dominis

419CAPVT VI..
quis seruiat, quam asperis, et immitibus
Æquius est, vt iis, qui nobis sunt tanquam fra-
tres, nos fummtainus, quai iis, qui nobis sunt
velut alieni.
Æquius denique est, vt iis subiiciamur, quos
Dominus ipse Deus tanto honore affecit, vt sint
fideles et Christiani, quam iis, quos tanta et pari
gratia Deus ipse non est dignatus. Quae omnia
argumenta breuiter continentur verbis Pauli.
Horum autem argumentorum locus est duplex:
Partim enim ducuntur a minori ad maius, partim
a personarum ipsarum, quibus subiiciuntur serui,
conditione et differentia.
Ne spernant igitur serui dominos suos fideles
id est, Christianos, quod ipsi sint fratres in Chri-
ito Pideles Domi appellantur, non qui pacta
seruis suis aut hominibus facta seruant: sed quia
fidem Euangelii profitentur. Hic enim fideles
appellantur a fide in Christum: non a fidelitate et
promissionum praestarione.
Seruos autem fideles vocat dominorum suo-
rum fidelium fratres, non tam propter eiusdem
naturae humanae similitudinem, quae est inter o-
mnes homines siue seruos, siue dominos: omnes
enim homines Dominus creauit ex vno sangui-
ne Actor.17.vers.26. quam propter eiusdem ado-
ptionis et fidei participationem. Qui enim per
Christum a Deo sunt adoptati, illi sunt inter se
fratres, eiusdem baptismatis, eiusdem paris, e-
iusdem haereditatis et earundem primissionum
consortes et κοινωνοὶ vt docet Paulus Ephe.4 vers.
45.6. siue illi statu serui sint, siue liberi: siue Do-
mini,siue non Galat.3.vers.28.
1-

420AD I. PAVL. AD TIM.
Respond. Earum quidem rerum ratione, quarum
fratres et κοινωνοι sunt, sublatum est discrimen
inter seruos et dominos: reliquarum autem re-
rum respectu, non item, quales sunt politia humana,
corporum sexus, aequales vires, dotes ingenii,
externa bona et dignitas, quae omnia et reli-
qua iis fia laiua manet, et ditincta atque etiam
inter ipsissimos et germanos fratres diuersa et
dissimilia, nedum inter seruos et dominos. Id
quod rerum experientia docet.
Haec autem ratio et distinctio latissime patet.
Nam siue regimen ecclesiasticum, sine Ciuile
considerem9, afferri et dici poterat in ecclesia Dei
Christianos subditos et Magistratus: Gregem et
Pastores esse fratres inter se, ergo inter eos o-
mne personarum sublatum discrimen videri, ne-
que iam alterum alteri parere oportere: quod
homines ἀναρχικοι et ἀτακιοι vociferantur. Sed re-
spondet Paulus ipse fraternitatis nomem differen-
tias vel personarum vel dignitatum siue in poli-
tia Ecclesiastica: siue in humana et tetrena mini-
nime tollere, confundere, aut imminuere, vt iam
doliiant houis iaicuitere, nósque calumniari,
qui Euangelium, quod annuntiamus, quódque
est vere Christi Euangelium, criminantur mo-
narchias et regna euertere, atque propterea re-
gum animos ab eo audiendo quantum possunt
auertunt, et deflectunt. Imo vero nulli magis
parent suis Magistratibus et regibus, quam veri
Christiani: quod Remigius etiam Clodoueo pri-

421CAPVT VI.
mo Francorum regi respondit, cùm ille falsa ista
opmione mmoueus rengionem emiidanam pro-
fiteri formidaret.
Cur autem lubentiùs seruire parereque fide-
libus dominis debeant fideles serui, atque subdi-
ti, quam prophanis et Ethnicis, triplex ratio vi-
detur afferri, nempe quod tales domini sunt Fi-
deles, Dilecti Deo, Beneficii Dei consortes, vel
participes. Itaque triplicem qualitatem designat
Paulus, quae nobis tales dominos commendat:
neque hos tantùm, sed etiam fideles magistratus.
Nam quae de dominis fidelibus ait Paulus, ad fi-
deles magistratus sunt transferenda omnia, atque
accommodanda. Ergo fideles vocat, vt ex com-
muni illo sacro fidei vinculo intelligant et subdi-
ti, et serui sese magis illis esse deuinctos, atque
obstrictos, quam infidelibus, quibus tamen pa-
rendum esse supra docuit.
Dilectos vocat, quod tales dominos, cùm
sint fideles, speciali amore et honore Deus ipse
prosequatur, nedum vt eos subditi vel serui
spernant. Dilectionem igitur hanc ad Deum re-
fero, et passiue accipio, non autem actiue, nec eam
dilectionem esse puto, qua Domini seruos suos
complectuntur: sed qua Deus ipsos dominos. Par-
ticipes item vocat gratiae Dei. Ergo quanto ma-
iore a Deo ipso beneficio et gratia donantur, de-
corantur, atque honorantur magistratus, et domini
fideles, quam infideles: tanto sunt a subditis et ser-
uis suismagis venerandi atque colendi. Facit. n.hoc
Dei gratia, vt longe quibusuis infidelibus Domi-
nis praecellant quemadmodum docet lacobus 2.v.5
Alii vti Chrysost. Erasm. et quidam, aliter haec

AD I. PAVL. AD TIM.
422
verba τπεργισίας ἀντιλαμβανόμενοι accipiunt, et
ad curam, quam de suis seruis habent Domini, re-
ferunt, quasi hoc argumento vtatur Paulus, eo
magis Dominos fideles reuerendos vere esse,
quod de suis seruis solliciti sint, illisque beni-
gniores atque humaniores. Sed haec sententia fa-
cit seruorum obsequium mercenarium. Praeterea
nihil, quod sit speciale aut proprium fidelium
dominorum continet, cùm infideles etiam do-
mini, de suis seruis curam gerant sintque illis sae-
pe humanissimi et clementissimi. At Paulus ea
notat et obseruat hoc loco, quae sunt fidelium
domnotum prepria et peculiaria: non autem
illis cum infidelibus dominis communia. Itaque
vox ἀρργεσίας hoc loco passiue accipitur: non au-
tem actiue: et ad Deum refertur: non autem ad
dominorum liberalitatem et curam de seruis.
Haec doce) Αʹυξησις. Commendat enim supe-
riorem doctrinam ab vtilitate, cùm eam saepius
et repetendam, et inculcandam esse velit. Sic su-
pra 4vers.1I.
Docere, est non semel tantùm, sed saepius in-
gerere. Exhortari est viuis aculeis, et stimulis
homines ad eam doctrinam amplectendam ex-
citare,ce commouere. La quonles vt non tantùm
leui doctrina: sed etiam authoritate et increpa-
tione nos egere propter naturae nostrae peruica-
ciam intelligamus. Neque enim haec fieri praeci-
peret Spiritus sanctus, nisi iis omnino habere-
mus opus, tanquam necessariis animi nostri me-
dicinis.
? Siquis diuersam docet doctrinam, ne-

423CAPVT. VI.
que accedit sanis sermonibus Domini nostri
esu Christi, et ei quae secundum pietatem
est doctrinae.
4 Is turget, nihil sciens, sed insaniens
circa quaestiones ac verborum pugnas: ex
quibus nascitur inuidia, lis, maledicentiae,
suspiciones malae,
5 Peruersae exercitationes hominum
mente corruptorum, et qui prinati sunt ve-
ritate, et quaestui habent pietatem, secede
ab iis qui eiusmodi sunt.
Confirmatio est superioris doctrinae ex ἀντι-
Sέσηι et collatione doctrinae illi contrariae. Atque
hac ratione non tantùm illustrat superiora prae-
cepta Paulus: sed etiam commendat, et verissima
esse ostendit, cùm quae illis aduersantur, quaeque
doctrina illis contraria est, huiusmodi deprehen-
datur, qualem hic describit Paulus, vel potius
Spiritus sanctus, nimirum sit impia.
Primùm autem quaeritur vtrum hic colophon,
qui a Paulo nunc epistolae imponitur, ad vniuer-
sam superiorem doctrinam pertineat, an tantùm
ad proximas praeceptiones de seruorum officio
erga dominos suos? quidam existimant ad supe-
riores tantùm versiculos duos, qui proxime prae-
cesserunt, referri, quia magni momenti sit supe-
rior praeceptio de seruorum et subditorum offi-
cio atque obsequio erga dominos et magi-
stratus. Adducor tamen vt sentiam ad vni-
uersam doctrinam, quae totis quinque superio-
ribus capitibus tradita est, pertinere hanc con-

414AD de TAVL. AU TIM.
firmationem et ἀπεξεργασιαν, tum quod in calce
epistolae addita est, et post quam nulla amplius
praecepta, sed particulares tantùm exhortationes
subiicit Paulus:tum etiam quod idem solet in a-
liisepistolis eodem stylo vti, vt suam doctrinam
ex ἀντιSέβμ confirmet, ac corroboret, veluti Rom
16.vers.17. Tit.3.vers.9. Coloss.2.vers.18.
Sunt autem in tota hac ἀντιθέσει et compara-
tione, quae durat vsque ad versum sextum, obser-
uanda haec tria nempe, 1 Quid damnet Pau-
sus. 2 Cur dainet. 3 Qua poena damnet.
Damnat autem tum Diuersam a superius tradi-
ta doctrinam, tum Eos, qui eam vel Docent,
vel Sequuntur.
Ait igitur, ἐτις ἐτεροδιιδασκαλῶ. Vox est com-
posita ἐτεροδιδασκαλέίν ex iis vocibus, quarum vna
rem designat, altera docentis studium. Ergo di-
uersa doctrina per sese damnatur. Similis locus
sup. 1.v.3. et Rom, 16 et 17. Tit.3.v.9. Est autem do-
ctrina diuersa, siue Substantia doctrinae ipsius et
praeceptorum sit diuersa a superiore: siue Forma et
typosis docendi, vt loquitur Paul.2.Tim. 1.V.13 sit
vel ab analogia fidei: vel a stylo Spiritus sancti
discrepans et dissentanea. Vtrunque enim in recte
docendo debet obseruari, medulla ipsius do-
ctrinae, vt sit sana: et ratio illius tradendae, quae
debet esse solida, vtilis, grauis, et ad aedificationem
conscientiarum comparata. Et haec de ipsa doctrina.
Cùm autem ait Paulus, Docet, imprimis do-
ctores ipsos prauae doctrinae complectitur et fe-
rit: postea vero etiam discipulos. Nam et qui do-
cent, et qui attendunt doctrinae falsae, damnantur
sup.4 vers.1. quia peccat, qui illicita discit, vti et

425CANVT VI.
qui ea docet. Hoc primum est ἀντίθέσιως caput.
Secundum autem, rationes varias complecti-
tur, propter quas huiusmodi homines, et meri-
to quidem, damnandi sunt: et tam grauiter, vt
quidem excommunicentur, quemadmodum post-
ea apparebit. Quas autem rationes affert Paulus,
videntur omnes eae ex tribus locis sumptae nimirum
ex. I Verae doctrinae et falsae epithetis et diffe-
rentia. 2 Causarum, a quibus falsa doctrina e-
manat, descriptiont, voriplae uocentium personae
depinguntur a Paulo. 3 Effectorum falsae i-
psius doctrinae (quae quidem sunt teterrima et
pessima) enumeratione.
Ergo ad primi loci argumenta pertinet, quod
Pauius verau doctimam vocat Euangelicam,
sanos sermones, et doctrinam pietatis: falsam au-
tem doctrinam contr a nominat insaniam, igno-
rantiam, verborum pugnas, et peruersas exerci-
cationes nue peitheras ainii attiitlones.
Ad secundum locum referuntur eae voces, quae
verissimas falsae doctrinae cudendae causas conti-
nent, quales sunt hae inflatus est. Sunt homines
mente corrupti, veritate priuati, auari et pieta-
tem in quaestum conuertentes.
Ad tertii loci argumenta reduco omnia effe-
cta, quae ex huiusmodi praua doctrina consequi
docet Paulus, qualis est inuidia, maledicentia, lis,
superstitio mala, etc. quae variis in locis enume-
rantur. Quae omnia eo magis annotasse operae-
pretium est, quod Satan mataeologiam iis nunc ti-
tulis ornauit, atque tam splendidis nominibus deco-
rauit, vt nihil simile iis omnibus, quae Paulus re-
censet, habere videatur: sed ita perstringit hominum

42oAD I. FAVL. AD TIM.
simplicium oculos, vt sola censeatur esse et ve-
ra et luculenta Theologia. Quam tamen hoc lo-
co prorsus de gradu deiicit, et prosternit Spirit
sanctus, vt impiam vt falsam atque omnino
profanam, et eos etiam ipsos, qui illam docent,
vti pessimos atque pernitiosissimos Christi ho-
stes execratur.
Sed singula iam videamus. Sanos sermones
vocat puram Euangelii doctrinam, tum quod illi
in sese sunt sani et purissimi, tum quod animas
nostras sanas et valentes efficiant, vti dicitur Ps.
19 Praeceptum et verbum Domini lucidum, illumi-
nans oculos. Sanitas animae est vera Dei agnitio,
atque cum eo reconciliatio Psal.41.vers.4.Ps.32.
quod vtrunque beneficium affert syncera praedi-
catio Euangelii in nobis efficax. Hoc epitheton
saepe tribuit Paulus Euangelio, vt illius vtilitatem
commendet prae caeteris artibus, vt haeresibus eam
opponat. Sic 2. Timoth. 1. vers.13. sup.1.vers.11.
Tit.2.V.1. Huic autem laudi Euangelii et suae do-
ctrinae opponit diuersae doctrinae νόζον quam alii
languorem, alii insaniam vertunt. Certe ad ani-
mum haec vox pertinet, non autem ad corpus. Est
autem non tantùm haeresis: sed omnino mataeolo-
gia animi languor. qualis Sorbonica Theologia
magna ex parte, mentis aegrotatio et morbus, pe-
stisque certissima animorum, ne sibi in vanis
suis philosophamentis placeant insani isti, et mem-
te capti homines neue alio pertinere et spectare
censeatur vera Theologia, quam ad animorum
salutem et conscientiarum consolationem.
Appellatur autem secundo loco idem Euan-
gelium Doctrina pietatis, vti et Tit.1. vers.1. et

427CARVT VI.
Colloss.1.vers.5.Ac quidem doctrina, quod per
eam aliquid et veri et solidi discant atque perci-
piant homines. Cui laudi opponit, haec duo, ni-
mirum, quod qui diuersam doctrinam sectatur,
nihil sciat: et si quid didicit, tamen Nihil Veri,
vel Solidi nouit: sed tantùm consectetur λογομα-
κίας, et ver borum inutiles pugnas, quemadmodum
idem sup.1.v.6.Tit.3.v.9. Vtitur hic Paulus voce
Ε'πιςάμενος, quasi fidei nostrae doctrinam vocet
ὀιςήμην, qua voce tamen raro vtitur scriptura,
sed tamen extat apud lacobus 3.vers.13.
Αογομαχίας autem nomine non tantùm de vo-
cabulis ipsis et vocibus disputationes inutiles
damnat Paulus, sed etiam de rebus, quae nullius
sunt momenti, neque ad conscientiarum nostra-
rum sustentationem, neque ad aedificationem per-
prortoeutii quo graphice nobis tota Scholasti-
corum et Sorbonistarum ratio, atque Theologia
describitur. Imprimis autem damnamus Quod-
libetarias quaestiones, quae appellantur, quae Aca-
demicorum potius, quam Christianorum homi-
num sunt propriae, et mera ludibria pietaris.
Quaestiones autem neque omnino, neque o-
mnes damnat Paulus, quae de Dei verbo fieri
possunt: sed eas tantùm, quae sunt inutiles, otiosae,
et sine aedificatione vel fidei nostrae, vel conscien-
tiae, vel charitatis. Nam quae discendi studio vtiliter
a nobis fiunt, vti multa de rebus obscuris, quae in
vera Theologia versantur, quaeri saepe necesse
est, eae minime quidem a Paulo damnantur, qua-
les quaestiones multas tractauit Paulus in episto-
lis, et Apollos apud Ephesios, vt est in Actis et ov-

420AD I. PAVL. AD TIM
Cντητο͂ meminit Paulus 1. Corinth.1.vers.2o.
Pia vero eadem doctrina Euangelii ab effectu
nominatur, quia pietatem nos docet. Est autem
pietas, Verus Dei cultus, qui veram proximi
dilectionem parit ex sese, tanquam primarium
fructum.
Huic pietati opponit Paulus vitia contrariae
doctrinae et Mataeologiae sorbonicae, haec nimi-
rum Mendacium, quia veritate priuantur: Aua-
ritiam, Pietatem in quaestum conuertunt: et Vi-
tia pessima quae profert, qualis est Inuidia, Male-
dicentia, Suspicio mala, Vaniloquentiam, Con-
tentiones, Pugnae. Denique peruersa exercitatio
Tit 3.vers 9. sup.1.vers.6. Caeterae voces sunt faci-
les et perspicue. Vna haec, πθαδιατριβαὶ, obscura.
Attingit enim Paulus eorum speciosos quidens
sed tamen falsos praetextus, cùm huiusmodi quae-
stiones instituunt. Hoc enim se et conari et velle
ad Philosophorum imitationem (qui de sue sectae
dogmate, studiose inquirunt et disputant, scho-
lasque institutas habent) vt aliquae de pulcherri-
ma omnium scientia, nempe de vera Dei Theo-
logia, et modestae disputationes instituantur, et
vigeant inter Christiamnos, quo sint aduersus et
haereticorum et Ethnicorum argumenta paratiores
atque munitiores. Philosophi suas illas Scholas et
disputationes vocabant διατειβας. Hi quoque suas
de rebus diuinis dissertationes, vt ex hoc loco
apparet, διαταβὰς nominabant. Ergo Paulus allu-
dit ad hanc ipsam vocem, quam in eos ipsos le-
pide retorquet. Docet enim huiusmodi disputa-
tiones quae a sana doctrina, recedunt, non esse δια-
τθας, id est, honestas scholas et disputationes

429CAPVI. VI.
vtiliter institutas, quales Philosophorum plerae-
que fuere: sed ωρα διατριβὰς potius esse. i. pesti-
feras, peruersas, inutiles et damnabiles λογομαχίας,
quia in iis verbum Dei pessime peruertunt. Chry-
sostom. et Theophylact. aliter interpretantur,
confricationes nempe, quod illi sese, tanquam
morbidae oues, confricantes corrumpunt. Et
certe quicunque ancea sani in Sorbonistarum
collegium cooptantur, tanquam in reprobum sen-
sum traduntur, et pess imi Christi ipsius hostes
tandem euadunt.
Quod autem pertinet ad causas peruersae i-
stius doctrinae, illae ex doctorum moribus turpis-
simis facile intelliguntur, et a Paulo breuiter hic
describuntur, vti et 2.Timoth.3. et Colossen.2. et
Tit. I. Sunt enim fere hae, nempe, Superbia, Men-
tis iudiciique corruptio, Mendacium, et ignoran-
tia, siue Profana et impia auaritia. Sunt enim i-
itius pertis doctores iati nuc luperoi: mente
corrupti, priuati veritate, et ignarissimi, auarissi-
mi, pietatem in quaestum turpissimum conuer-
tentes. Quid aptius dici potuerit, quod totam
Sorbonicam Scholasticorumque mores referret,
non video, modo nos eorum mores obseruemus?
Secede ab iis) Tertium jest caput superioris ar-
ηθέσεως: in quo, qua poena sint superiores et dan-
nati illi doctores coercendi explicat vno verbo
Paulus. Etsi vero in quibusdam codicibus Latinis
vetustioribus haec verba non reperiuntur: tamen in
aliis extant: et apud Ambrosium leguntur: apud
Chrysostomum et Chrysostomi abbreuiatorem
Theophylactum, praeterquam quod in omnibus
exemplaribus Graecis magno consensu reperium-

430AD I. PAVL. AD TIM.
tur. Ac primum conuenit hic locus cum alioe-
iusdem Pauli loco nimirum cum Tit.3. vers.1o.
Quod enim hic ait, Secede, illic ait, Reiice. Nam
quemadmodum docet Augustinus liber 3.de Ani-
ma cap.2.ad pastorem pertinet reiicere, et dan-
nare haereses. Nec vero haec tantùm in huiusmo-
di doctores et Mataeologos poena statuitur a
Paulo, per quam illi priuentur familiari pastorum
consuetudine et colloquio: sed per quam e to-
tius Ecclesiae coetu pellantur et eiiciantur. Est e-
nim hic nobis persona Timothei consideranda,
quem alloquitur Paulus non vt priuatum aliquem
de populo Dei, sed vt pastorem gregis et publi-
cam totius Ecclesiae curam gerentem, adeo vt
haec sententia, secede ab iis, idem sonet, atque
haec reiice eos de coetu Ecclesia. Quem enim propter
haeresim, aut vitia non licet pastori familiarem
naberemec aliis fidelibus licet, qui multo minus
sibi cauere possunt, ne ab istis corrumpantur.
Praeterea non ita istos euitandos pastoribus do-
cet Paulus, vt caeteris sint ignoti: sed quod a Ti-
motheo fieri vult, idem ab omnibus semel fieri
oportet.
Itaque vox haec, Abscede, totum dominicum
gregem et Ecclesiam complectitur, qui ab istis
fugere debebit. Fateor ego quidem primùm ab
ab ipsis pastoribus Ecclesiae tales vitandos esse,
ne si iis familiares appareant, reliqui libentius
vel audacius cum illis congrediantur, et commu-
nicent. Sic de Ioanne Euangelista scribit Irenae.
libus 3.cap.3. eum etiam loco ipso abstinuisse, in
quo erat Cerinthus haereticus: sed solis pastori-
bus eos notos aut interdictos esse oportere per-

431CIEVIVI.
nego: quando quod inde malum nasci porest, ad
omnes peruenire potest, et diffundi. Quare haec
poena statui videtur a Paulo in huiusmodi docto-
les et mataeologos, vt excommunicentur, quae a-
perte Tit.3. vers.1o. quoque praescribitur.
Neque vero hoc nouum est, vt qui doctrinam
Christi subuertunt, aut ea abutuntur manifeste,
quales isti, omnino excommunicentur, atque
eiiciantur de Ecclesia Dei. Si quis venit ad vos,
inquit loannes, et hanc doctrinam non affert, ne re-
cipite eum domum, ne Aue ei dicite 2.Ioan. vers.1o.
Nam si qui Ecclesiae admonitionem et vocem
de reconciliatione ineunda cum fratre, spernit,
habendus est, ex Christi praecepto, pro Ethnico
Matth. 16. quanto magis qui ipsius Christi vocem
et Dei veritatem pene totam non tantum con-
temnit, sed etiam aperte corrumpit? Tantùm a-
best, vt is pro legitimo Ecclesiae doctore sit a-
gnoscendus, quicquid Sorbonistae (qui hic gra-
phsee depiguntur) contra sentiant atque decer-
nant, vt se suamque Metaeologiam tueantur. Sunt
enim isti non tantùm mercenarii pastores, sed
lupi, quia animas subuertunt, ideóque a toto coe-
tu Ecclesiae arcendi, quemadmodum praeclare e-
tiam sentit Bernard.epist.237.
Caeterum ex hoc loco duplex excommunica-
tio constitui non potest, quemadmodum quidam
volunt. Vna nimirum Priuata, altera Publica.
Priuatam vocant, per quam quis proprio ani-
mi iudicio sese ab eo segregat, quem impium vel
improbum putat, nullo Ecclesiae iudicio inter-
ueniente, aut accedente. Itaque haec excommuni-
catio est priuatum cuiusque de altero et fratre

432AD I. PAVL. AN TIM.
iudicium, per quod eum vti ab Ecclesia hominem
alienum censet. Haec excommunicatio tum schis-
matum ansam praebet: tum etiam confundit ordinem
Ecclesiae. Quanquam enim ab eorum consortio
fugere debemus, quos scimus esse Dei irrisores,
et homines improbos: tamen eos pro excom-
municatis habere propterea non debemus. Aliud
enim est abstinere familiari alicuius consuetudi-
ne: aliud autem est eum pro excommunicato ha-
bere, id est, pro membro reciso, et putri, et cum
quo nobis in Sacramentorum administratione
communicare salua conscientia non liceat. Haec
enim excommunicationis vis est. Haec igitur pri-
uata excommunicatio locum in Ecclesia Dei
habere non potest, nisi forte quisque sibi priua-
tos caetus colligere velit, et nisi nos Donatistarum
haeresim comprobemus. Etsi vero multi Deo no-
ti sunt scelerati et improbi, qui tamen nobis pul-
chri videntur, alia tamen est Dei ratio, alia hominum,
qui de occultis non iudicant. Praeterea etsi tibi
soli hic sceleratus notus est, propterea tamen
non est excommunicandus.
I uuncan encommameudonem appellant eam,
que praecedente Ecclesiastico iudicio, eóque legi-
timo facta est, vt quis tanquam alienus a Dei Ec-
clesia censeatur, idque iusta de causa. Hanc solam
nos agnoscimus, atque admittimus, de qua etiam
loquitur hoc loco Paulus, non autem de illa prio-
re et priuata.
Duo quaedam autem hic nobis obiiciuntur,
Primùm, quod ait Iacobus 5.V.19. tales potius re-
uocandos esse, quam dimittendos, aut ita semel
segreges faciendos. Cum quo consentit quod ait Pau-

433CAPVT VI.
lus Galat.6.vers.I.
Deinde obiicitur nobis quod non dixit Pau-
lus occide illum, trade magistratui puniendum:sed
tantùm remoue eum abs te:vel, vt maxima poena
statuatur, excommunica eum. Itaque ex hoc lo-
co negant haereticos a magistratibus puniendos
esse. Respondemus vero ad vtrunque superiùs
obiectum. Ac quidem ad primum, loqui Paulum
de iis hominibus, pro quibus conuertendis, et ab
errore reuocandis omnia sint prius tentata, et su-
scepta: sed qui obstinati nihilominus manent,
quod pietatem quaestui habeant, sint que auarissi-
mi mortalium. Itaque haec sententia et censura
Pauli praesupponit nos omnibus aliis, et mitiori-
bus quidem remediis, vsos esse priusquam ad hoc
extremum, id est, ad vrendum et secandum ac-
cedamus.
Quod autem spectat ad secundum obiectum,
quod Paulus istos ad magistratum non remittit
coercendos, ratio est, quia hoc loto de officio ma-
gistratus non agit, neque quod sit eorum mu-
nus praescribit, cùm satis sup. cap.2.vers2. et Rom
13. docuerit curam verae pietatis, atque syncerae
doctrinae tuendae ad magistratus quoque perti-
nere. Sed hic tantùm agit de officio Timothei,
id est, pastorum. Neque quod de eo nihil addit
iam Paulus, probat eos plecti a magistratu ciui-
li poena vel non posse, vel non debere, non plus
quam quod ebrios, adulteros, furaces, etc. in 1.
Cor.6.ad magistratum non remittens Paulus non
demonstrat huiusmodi improbos homines casti-
gari a ciuili magistratu in Dei Ecclesia vel non
posse, vel non debere. Sed etiam haec altera responsio

150AD P.TAVC. AD TIM.
afferri ad superiorem obiectionem potest, quod
tunc temporis, cùm haec scribebat Paulus, nul-
lus erat fidelis magistratus, qui piae et verae do-
ctrinae euersores et corruptores puniret. Itaque de
mataeologis aut hypocritis istis ad magistratum,
qui tunc nullus erat, remittendis nihil, et merito
quidem, praescribit Paulus. De quo argumento
prolixa est disputatio August. aduersus Donati-
stas.
6 Est autem quaestus magnus pietas cum
animo sua sorte contento.
Mihi videtur totus hic locus esse διάβασς siue
digressio in auaros, et ditescere cupientes homi-
nes, accepta occasione ex superiori argumento,
nimirum, quod qui sanae doctrinae non acquiescunt,
id lucri et ditescendi cupiditate vt plurimum fa-
ciant. Sic Ephes.5. vers. 24 inducta comparatio-
ne carnalis et spiritualis coniugii, de Christi er-
ga suam Ecclesiam beneficiis late disserit Paulus.
Artificiose autem Paulus et lepide etiam hoc lo-
co et versiculo, vti et superiore, vtitur ἀνακλάση
retorquens in istos homines auaros vocem ipsam
quaestus, quem tam studiose et auideconsectan-
tur. Ac primum grauiter perstringit pungitque eos
qui pietatem lucrum esse existimant. Est sane,
inquit Paulus, pietas et lucrum et quaestus, isque
magnus, qui animum sua sorte contentum semper
adiunctum affert vere piis, adeo vt de maioribus
opibus comparandis minime sint solliciti et an-
xii. Secundo vero loco docet in quibus rebus si-
tae sint verae, stabilesque diuitiae. Demum quid
causae sit, cur angi homines de maioribus copiis

431CAivE VI.
parandis non debeant: sed paruo debeant esse
concentu rido laimnu dlu couus amputationis,
quam aliquot versiculis persequitur Paulus.
Caeterum Pietatem hoc loco Paulus appellat
efficacem inhaerentemque cordibus nostris Dei
cognitionem, quae ipsius et cultum et metum,
tanquam fructum, parit, et profert. Denique eam
doctrinam, per quam scimus nos in Christo Dei
filios esse, eumque tanquam et Deum et Patrem
nostrum colimus, veneramur, et certa animi fidu-
cia agnoscimus.
Similis locus est Isa 33 vers.6 Pietas enim, ait
Propheta, siue metus Dei, est piorum thesaurus
atque summae diuitiae. Ergo appellat hoc loco
Paulus eam non tantùm πορυς, id est, reditum quem-
dam et vectigal quod semel rantùm in anno: vel in
tota vita percipiatur: sed πορισμὸν esse, ait. i. fundum
et perennem siue inexhaustum fontem, quisen-
per summos vberrimósque prouentus fundat
nobis et producat. Ihειζαος enim plus est, quam
τορος vel πόρςι. Confirmatur haes eadem Pauli
sententia Psalm.4. vers.7. Psalm 35. vers.8. et Psal.
37.112. Denique in eandem sententiam August.
libus 1. de Ciuitate Dei cap.19. et Bernard. sermo.
5.in Psalm. Qui habitat copiose disputarunt.
Dissimilis autem locus 2. Corinth. 6. versao.
esse videtur vbi Paulus se et pauperem esse, et
nihil possidere dicit. Item dissimilis huic locus
fortasse censeatur Philip.4. vers.12. Noui pauperiem
pari, ait, quae omnia pugnare videri possunt cum
ea laude sofficientiae et opum copiae quam hic
tribuit et vendicat Paulus, Pietati et viris piis. Res.
Ista minime inter se pugnare. Neque enim abun-

430AD I. PAVL. AD TIM.
dantia bonorum terrenorum hic promittitur
nobis ea, vt nulla re egeamus, aut nunquam pre-
mamur: sed potius copia bonorum spiritualium
hic notatut, et significatur. Aliter enim pietas
dicitur quaestus et lucrum, quam auari opinentur
et alias opes affert quam terrenas, nimirum coe-
lestes et spirituales. Praeterea quae inopia et pe-
nuria a piis sentitur nonnunquam, ea plane illis
ipsis salutaris est. Cedit enim illis bono, nimirum
ad fidei probationem, caelestis vitae meditatio-
nem, seriam poenitentiam, et ad mundi huius o-
dium et abrenuntiationem meditandam. Ergo
pietas alius est quaestus, quam terrenus: alia quo-
que est abundantia et ἀυτάρκεια, quam vt nihil hic
omnino, aut nunquam nobis desit, quoad corpo-
ris huius commoditatem ac victum. Nonnunquam
enim deest, sed quod deest, tamen veras diuitias
nobis non adimit, quia sumus eo ipso, quod adest,
contenti, Bernard.sermo. 4. in Psalm. Qui habi-
tat. Ersi non dat ad sa ietatem Deus, dat ad sustenta-
tionem. Magnam suis dat penuriam, ne multitu-
dine praegrauentur. Idem sermo.5. in eundem Psal.
eodem modo scribit. Sic interpretor quod est
Psalm.37. vers.25. Puer fui, etiam senui, nec vidi iu-
stum derelictum, nec semen eius quaerens panem. Quid
enim de Lazaro diceremus, de quo est apud Luc.
16.quem abiectissimum mendicum, et Iro pau-
periorem fuisse scriptura sacra testatur? Quid de
Dauide ipso fugiente et famelico 1. Samuel.21?
Sentiunt igitur etiam pii et fideles inopiam ter-
renorum bonorum, sed eam, quae longe illis salu-
tarior sit, quam copia vel abundantia, et quae (vti
dixi) meliores verioresque illis opes minime adi-

437CAEVTVI
mit, quas opes semper habet secum pietas, et
quibus nunquam priuantur pii. Quae sint autem
verae Christianorum opes vide August. liber 1. de
Ciuitate Dei cap.19. Quare genus ipsum diuitia-
rum, quas affert pietas, et de quibus intelligit hoc
Paulus, totam superiorem quaestionem alias in-
explicabilem et implacabilem soluit et dirimit.
Est enim hoc genus diuersum a terrenis corpo-
reisque opibus. Quanquam et eas ipsas habent
pii, quantum Dominus ipsis expedire nouit. Ha-
bet enim fides promissiones vitae tum futurae, tum
etiam praesentis, vt supra dictum est cap.4.V.8.
Cur autem quaestus magnusque prouentus sit
pietas, ratio est, quod Dei haeredes, Christi autem
cohaeredes nos facit. Rom. 8.v. 17. Est enim no-
strae adoptionis in numerum filiorum Dei certis-
simus fructus et effectus. Nulli enim vete Deum
timent, nulli vere colunt, nisi qui vere ipsius sunt
filii. Ij autem sunt pii. Ostendit igitur pietas nos
esse et Christi ipsius et donorum Christi partici-
pes. Nam in Christo insunt omnes caelestes et
spirituales salutaresque thesauri, vt docet Paul.
Coloss.2. vers.3. Quare ditissimos fideles efficit
ac esse arguit pietas. Ex quo fit, vt fideles a Iaco-
bo cap. 2.vers.5. Πλόσινι, id est, diuites appellen-
tur. Et praeclare Ambrosius epistola 1o. Omnes
Christianos aduersus profanorum sannas et sa-
pientes et diuites esse contendit. Id quod etiam
Psalm. 112. vers.3.5. confirmatur, quanuis fortasse
id ipsum multis de terrenis opibus cogitantibus
videbitur οάδοξον et ἀτοπον. Sed tamen est ve-
rissimum, si quo sensu dicitur, intelligatur, id est,
de caelestibus diuitiis. Adiungit autem huic

434AD I. TAVL. ADTIM.
quaestui Paul. Α’υτάρκειαν. Quae vox quid significet
quaesitum est. Alii enim eam ad animum nostrum re-
ferunt: alii ad res, quibus vitae huius corporeae in-
firmitas et conditio eget. Certe non est haec Pau-
li mens, vt dicat, si omnia nobis affatim primùm
suppetant, posteaque accesserit ad immensam o-
pum vim Dei metus, nos tunc contentos esse
oportere, et magnum prouentum habere.
Pietatem enim opibus terrenis, tanquam acces-
sionem quandam, adderet et subiiceret. Neque
certe haec esset vlla pietatis laus, si cùm omnia
necessaria adsunt, contenta esse diceretur. Ex quo
fit, vt ἀυτόρκειαν hic minime accipiam, pro rebus
omnibus, quae sunt nobis ad victum necessariae,
quas cumulatas nobis esse oporteat, priusquam
in Christianis Pietas magnus prouentus dici
possit. Sed sumo ἀυτέρκοιαν primùm pro ipso ho-
minis pii animo, qui sua sorte contentus et laetus
est, quantumuis exiguum possidet, multaque illi
etiam de rebus ad victum necessariis deesse vi-
deantur. Supplet enim illa omnia pietas ipsa ani-
mi tranquillitate, et spe in Deum, cuius volunta-
ti acquiescit qui vere est pius. Deinde sumo ἀυ-
τάρκειαν pro ea opum mensura, quam Dominus
dat cuique nostrum, quae semper satis nobis esse
et debet et potest, quia si quid praeter eam opus
erit, Dominus suggeret. Nam et contenti esse
debemus iis, quae in diem ad victum et vestitum
suppeditat Dominus ipse, non autem insudare
opibus augendis, de crastino solliciti esse, studio
inexplebili acquirendi torqueri,, opibusque
cumulandis inhiare, et amore, vt ait ille, habendi
senescere.

435CAPVT VI.
Inde quaeritur, vtrum liceat homini pio et
Christiano opes suas honestis iustisque rationi-
bus augere sed iis ipsis quas habet contentus esse
debeat, neque in id incumbere moderato quodam
studio, non auaro, non etiam insatiabili habendi
ardore nec ea animi attentione, per quam vitae
aeternae curam et meditationem deserat. Respon.
Licere, quia modo auaritiae affectus, et animus
absit, quod honesto labore et moderata cura
comparatur acquiriturque, Dei donusn est, be-
neficium, atque ipsius innos amoris et benedi-
ctionis signum, vt est Psalm.127. Sed hanc curam
sollicitudinemque animi moderatissimam esse
oportet, ne a melioribus et salutaribus studiis
auocemur et abducamur, dum toti in re facienda
sumus Matth. 7.vers.34. Ergo si neque Dei cul-
tum, neque Chrimlanl nomis endritatem et
officium negligimus, rei familiari augendae recte
quidem prospicere et licet, et honestum est, quo-
niam cura familiae nostrique ipsius est habenda
supra 5.vers.8.
Nihil enim intulimus in mundum,
videlicet nec efferre quicquam possumus.
8 Sed habentes alimenta, et quibus te-
gamur, his contenti erimus.
Νυθέτοης, quae modum praescribit, qui nobis
in terrenorum bonorum vsu et comparatione
seruandus est, quem modum qui excedit, is plane
et stultus est, et frustra sese cruciat. Fuit autem
haec praescriptio valde necessaria, et cùm in hunc
locum semel ingressus esset Paulus, aducienda

310.AD I. PAVL. AD TIM.
propterea quod si qua in re iustos limites prae-
tergrediuntur homines, in vna hac cumulandarum
diuitiarum cura nullam moderationem seruant.
Haec autem est admonitionis summa, vt quia haec
terrena et externa bona neque nascentes inseri-
mus: neque efferimus asportamusque nobiscum
morientes: sed habemus tantùm in hoc mundo
ad victus vestitusque subsidium, ipso eorum vsu
contenti simus, neque plus in iis quaerendis fati-
gemur, quam victus vestitusque nostri modera-
ta ratio postulat et requirit.
Vtitur autem Paulus argumento duplici:quo-
rum alterum ducitur ab absurdo, alterum a Fine
istorum bonorum. Ab absurdo. Quod absurdum
est in iis comparandis fatigari, quae neque reten-
turi, neque nobiscum exportaturi sumus, cùm ex
hoc mundo et vita decedemus.
A fine, quod omninum bonorum, quae terre-
na sunt, largiendorum vna haec causa fuit, vt vi-
ctus vestitusque nobis ex iis suppeditaretur atque
paratus esset. Itaque praeter victum et vestitum,
id est, ipsum vsum, habere et aufferre ex iis nihil
possumus.
Primum autem suum argumentum confirmat
Paulus a comparatis, Sic morimur, quemadmo-
dum nascimur. At bona terrena in hunc mundum
non inferimusnascentes: ergo nec efferimus mo-
rientes. Similis n.est ratio et conditio nascendi at-
que moriendi. Nudi nascimur et ex vtero prodi-
mus: ita nudi illisque bonis omnibus terrenis va-
cui morimur, et in communis matris, id est, terrae
aluum et gremium redimus et condimur. Similis
locus Iobus 1.va1.Eccles. cap.5.v.15. vbi vis huius ar

444CARTT VI
argumenti explicatur. Quemadmodum egressus
homo est ex vtero matris suae nudus, sic nudus reuerti-
tur, ut discedat, quemadmodum venit, neque quic-
quam reportat de labore suo, quod venire fecit in ma-
num suam. Illud etiam praeclare Ethnicus quidam
Infantem nudum cùm te natura crearit, Pauper-
tatis onus patienter ferre memento.
Sed obiici posse videtur, si haec non auferimus
nobiscum, sint autem ad huius vitae cursum con-
ficiendum necessaria, eo maiori studio videri con-
quirenda et paranda esse quod iis in hac mor-
tali vita carere non possumus. Respond. Deum
ista nobis omnia affatim atque abunde parasse, et
ab eo tantùm illa esse petenda, qui gratis et beni-
gne omnia nobis postulantibus largitur et suppe-
ditat: adeo vt propter vexationem illam nostram
circa Βιωτια atque anxiam de iis curam, nihil no-
bis copiosius aut vberius ex illis sit affuturum Mat.
6.vers.26.sed a Deo datur, quicquid benignus il-
le pater videt ene nobis commouum atque ne-
cessarium, et quantum videt expedire.
Secundum autem argumentum est vberrimum,
lateque patet, in quo nobis sunt duo spectanda
Primùm, quod ait, habentes victum et vestirum.
Secudùmquod ait nos iis contentos esse dobere.
Neque vero dubitari potest hominem in hunc
mundum iam conditum, tanquam in domicilium
sibi a Deo paratum, rebusque omnibus abundan-
tissimum et instructissimum inductum fuisse, vt
apparet Genes.1. Post peccatum autem et pluribus
et aliis rebus egere coepit homo, quam ante pec-
catum. Cùm enim primum victu tantùm et cibo
egeret quia animalis, non autem spiritualis con-

130AD I. TAVL. AD TIM.
ditus erat postea propter suae nuditatis horrorem
egere et vestitu. Itaque Dominus ipse ex iis re-
bus, quas in hoc mundo condiderat, aptauit con-
fecitque vestimentum Adamo, vt est Genes.3.
Adeo vt mundi huius et rerum omnium, quae ho-
minis causa a Deo creatae sunt, vsus siue fructus
omnis in his duobus sit positus nimirum vt et Ala-
mur, et Vestiamur in hac vita vt apparet Prouer.
27.vers.26. Eccles.39. vers.31.32. In futura vero vi-
ta neque cibo, neque potu, neque vestimento o-
pus habebimus: sed in eo erimus similes Angelis
beatis. Vtroque autem hic egemus tum propter
naturae nostrae conditionem, in qua primum a
Deo facti sumus (nam etiam ederet Adamus, etsi
purus et qualis creatus erat mansisset) tum etiam
propter peccatl labem et miseriam, in qua iam
versamur. Inde est medicamentum, vestiment um
varia propter stomachi infirmitatem rerum ge-
nera Sic Genes.28. ver s. 2o. duo tantùm haec pe-
tit a Deo Iacobus Patriarcha.
Victus autem nomine etiam potum: Vestitus
autem etiam habitationem complectimur, quod
etiam Iurisconsulti docent, ne hic angustissimam
esse harum vocum significationem putemus. Ne-
que tamen sic stricte Victum at que vestitum no-
bis a Deo conc edi debemus interpretari, vt lau-
titiarum omnium vsum denegatum esse existi-
memus. Nam et odoribus et vnguentis vsos esse
patres apparet Psalm. 23. et nobis quoque non-
nunquam liberius epulari, suauioribus condimen-
tis vti licere, modo luxus, atque abusus omnis,
ebrietasque et crapula a nostris conuiuiis absit,
verum est, ne dum auaritiam vitare studemus, in

439CAEVTVI.
miseram superstitionem incidamus. Nam non ad,
metitur parce nobis sua dona Dominus, etiam
tetrend, ieunuerame protign aeque profun-
dit, quibuscum gratiarum actione vti licet.
Ex hoc etiam loco duo colliguntur. Primùm
cùm nos victu et vestitu contentos esse iubeat
Paulus, eóque et tenui et mediocri, non exquisi-
to, non diti, verum esse quod dicitur paucis con-
tentam esse naturam. Id quod etiam Ethnici ipsi
senserunt, et Aulus Gellius ex Euripide docet.
Praeclare quoq, Horatius. Pracc. Ild.I. cpistol.
Pauper enim non est, cui rerum suppetit vsus:
Si ventri bene, si lateri est, pedibusque tuis, nil
Diuitiae poterunt regales addere maius.
Ex quo falsa apparet eiusdem Horatii sententia
illo eodem liber 1.epistol.
Exilis domus est, vbi non et multa supersunt.
Euripid in Medea.
Secundum autem est. Non impediri tamen
nos, quo minus de bonis et facultatibus nostris
testemur, easque aliis relinquamus, etsi huius
mundi et earum rerum, quae sunt in eo, proprie
domini proprietariique non sumus: sed tantùm
vsufructuarii. Nam etsi haec, quae habemus, non
asportamus nobiscum, relinquimus tamen, quia

47 AD T. TAVL. AD TIM.
ista dominus nobis ea lege dedit, vt aliis ius, idem
vsusfructus relinquete possimus non tantùm vt iis
vtamur viuentes. Ergo et morientes legem certam
imponere testamento, contractu, legato, aliaque
legitima ratione possumus haeredi nostro.
Denique insulsum est, quod Monachi hoc
Pauli dictum ad se solos pertinere putant. Perti-
net enim ad omnes Christianos, qui procul a se
omnem auaritiae animum abiicere atque remo-
uere debent. Longe verior est concilii Antioche-
ni cap.35. sententia, quod iubet ne de Ecclesiae
bonis Episcopi vel clerici plus sibi, quam victum
et vestitum accipiant, si tamen se suis sumptibus
exhibere non possunt. In proprios aut domesti-
cos vsus alios, aut in agrorum suorum, vel cognatorum
commoda ne ea bona conuertant. Id quod etiam
in can. Episcopus 12.quaest 1.relatum est. Denique
de bonis Ecclesiae Sacerdos viuere, non autem
luxuriari debet, vt est in dist. 44. Et quod iam ad
luxum concessae sunt Episcopis amplissimae opes
de bonis Ecclesiae, id factum est cum pauperum
magno detrimento et iniuria:atque etiam ipsius
Ecclesiae magno malo. Nam quod Canonistae
respondent in glossa necessitatem canon. I.21.
quaest.1.quia hodie creuit decus Ecclesiae, idcir-
co praeter necessaria praeterque victum et vesti-
tum debuisse quoque opes maiores Episcopis
concedi, quas in aliis rebus, vti in equis, pretiosis
vestibus etc.insumerent, vt splendorem Ecclesiae
conseruarent, illud est pernitiosissimum et falsi-
ssimum, refutaturque canon. Vasa de consecrat.
distinct.1 vbi omnem eum splendorem externum
Episcoporum et Ecclesiasticae supellectilis, ve-

445CAPVT VIs
stitus et victus luxum esse et semper fuisse ve-
rissimam Ecclesiae corruptelam respondet Boni-
facius Martyr. Id quod verum esse rerum expe-
rientia manifestissime docet hodie in Papatu,
quo magie nor ao nta magnarum opum copia
cauere debent Episcopi Euangelici et pastores.
9 Qui autem volunt ditescere, incidunt
in tentationem et laqueum, et cupiditates
multas amentes et damnosas, quae demergunt
bomines in exitium et interitum.
Εʹπεξεργασία Persequitur enim susceptam ex-
hortationem de fugiendo opum accumulanda-
rum studio Deterret autem ex effectis et pericu-
lo, quod huiusmodi studium comitatur. Ita vero
comparat et enumerat Paulus haec effecta diuer-
sa et varia, vt alia aliorum respectu et ratione
sint antecedentia et priora ac velut causae: alia
vero postersora lequentia, et tanquai teterrimi
e superioribus fructus promanantes. Sunt igitur
nut checta Cupiditates, quas, et Amentes, et
Damnosas vocat. Naufragium siue defectio a fi-
de. Illud effectum prius est: hoc autem posterius
est et secundum.
Est autem totus hic locus ὀθικὸς et παραμνεπαὸν
id est, prauorum morum studiique hominum
praeposteri et insani increpatio
Est vero eo magis necessaria haec exhortatio,
quod commune, vile, et pene nullum vitium ha-
betur inter homines auaritia: imo vero laudatur
nomine diligentiae (vt ait ille tanquam frugi lau-
datur auarus) nomine industriae, et prudentiae.

44*AD f. PAVL. AD TIM.
Vnde praeclare Iuuenalis Saty.14. Sponte tamen
iuuenes imitantur caetera, solam Inuiti quoque
auaritiam exercere iubentur. Praeterea hominum
ingeniis inhaeret tum diffidentia pessima de Dei
promissionibus et prouidentia: tum etiam fidu-
cia quaedam in rebus ipsis: quibus cùm caremus,
prorsum periisse nobis videmur. Atque vtrunque
hoc vitium facit, vt opibus, diuitiisque compa-
randis ardenter admodum incumbamus, tanquam
solis vitae huius tuendae mediis causis, omnino et
anaus neceisariis. Itaque euellendum est ex ani-
mis hominum tam tetrum malum, tamque fallax
opinio, quae vt venenum serpit. Quod hoc loco
conatur Paulus.
Quaesitum est autem ad quos haec exhortatio
pertineat, vtrumne ad solos doctores et verbi
Dei ministros, de quibus superioribus versiculis
egerat: an in vniuersum ad omnes Christianos.
Respond. Ad omnes. Neque enim hic quicquam
obseruari potest, quamobrem ad solos, vel do-
ctores, vel pastores Ecclesiae haec doctrina spe-
ctet: quanquam hoc lubenter concesserim, si
quos oporteat hoc tam foedo vitio, qualis est a-
uaritia, et φιλοπλεσία carere, vnos maxime do-
ctores pastoresque debere, qui caeteris vitae ex-
emplo praelucere debent, et in quorum animos
obrepens hoc venenum longe sit futurum nocen-
tifsimum exemplo. Praeterea quicquid affert hic
paulus de pessimis φιλεπλούσ́ας effectis, ex aliis
Sacrae scripturae locis sumptum est, vbi vniuersi
pii ab hoc tam tetro desiderio et vitio deterren-
tur.
Duo vero sunt hoc loco notanda. Primùm

443CAlvn vk.
quod ait Paulus, qui volunt ditescere. Secundum
quod subdit, incidunt in cupiditates, etc.
Similes vero huic in sacra Scriptura loci sunt
pene infiniti, sed hi maxime cum hoc conferendi
Prouerbus 1.vers.17 18.19. Eccles.5. vers. 1o.11.12.13.
Prouerbus 11.vers.4.20.21. Psalm. 119. vers.36. Psalm.
49. Quod si hoc loco profanorum de eadem re
sententias colligere liberet, reperirentur innume-
rabiles. Imprimis autem locus est ille Iuuenal.
Satyr. 14quem citauimus. item Q. Flacci Hora-
tii epist. I. et ad Iccium, et Numicium liber 1. epist.
et Satyr. 1.libus 1. Satyr. quae profanosum hominum
sententiae certe minime sunt nobis negligendae.
Dissimilis autem huic locus est Prouerbus 12.v.
15. Diuitiae diuitis sunt vt vrbs fortitudinis Eccles.
10.vers.19. argentum ἱCδυναμε͂ rebus omnibus.
Itaque vino aequiparantur diuitiae, quod laetificat.
Horum locorum solutio facilis est, si animad-
uertatur et recte notetur dictum Pauli. Non e-
nim dicit diuitias per se esse malas, vel diuites i-
psos miseros esse et per se Deo exosos: sed desy-
derium, ardorem, et cupiditatem ipsam auri ar-
gentique congerendi esse damnabilem, amentem
et exitiosam. Itaque diuitiae hac Pauli sententia
minime damnantur, vti neque illo Christi dicto
quod est Matth.19.vers.24. tanquam Dei male-
dictio quaedam in iis inesset. Sunt enim potius
benedict ionis Dei erga nos argumentum, si mo-
do iis recte vtamur: sed damnatur studium et vo-
luntas ditescendi, quam φιλεπλεβιαν appellemus
licet ardens desyderium et solicitudinem opum
accumulandarum vel retinendarum. Fuit enim
Abrahamus diues, fuerunt Isaac, et Iacobus Fuit

440AD I. TAVE. AD TIM.
Dauid, fuit Salomo. Inter fideles, quorum facta
est mentio in nouo Testamento fuit diues Ma-
nahem educatus cum Herode tetrarcha Actor.
13.vers.1. Electa ad quam scribit Ioan.2. epistolam.
Diuites fuerunt Thessalonicenses, vt apparet ex
Pauli epistolis ad eos. Denique Psalm.37. Ps.62.
vers.1o. Psalm.112. Diuitiae etiam hae, et quidem
terrenae promittuntur piis, nedum, vt eas detesta-
ri, et abiicere debeamus, si qua legitima ratione
nobis obueniant, aut si eas Deus dederit.
Vetat igitur Paulus ne studium animumque
ditescendi habeamus, vel opes nostras retinendi.
Vtrumque enim complectitur Paulus siue dite-
scere velimus opes comparando quas antea non
habebamus: vel nostras conseruando ardentiori
solicitudine quam oportet. Non vetat, ne fami-
liae curam habeamus, ne bona facultatesque a
Deo nobis concessas moderate tueamur, cure-
mus, et iusta ratione conseruemus: vel etiam, si
qua ratione legitima fieri possit, eas augeamus.
Hoc loco sunt abusi Monachi, qui miseriam
et paupertatem pro summo et maxime homine
Christiano digno bono vouerunt. Tria sunt enim
Monachicarum religionum vota Obedientia,
Continenia, Paupertas. Sed etiam hoc eodem
loco abusi sunt et abutuntur. Catabaptistae, atque
Anabaptistae, sed et aliis similibus locis scripturae.
Nam hos arripiunt, vt doceant homini Christia-
no non licere quicquam suum aut priuatum ha-
bere et possidere, ne φιλοπλεσία alatur inter nos
Quod si sit communio bonorum inter nos, cessa-
turum contendunt hoc omne studium et turpem
cupiditatem direscendi, cùm tunc nihil sit pro-

449CAPVT VI.
prie nostrum futurum. Sin autem aliquid pro-
prium retinemus, iam hoc damnabile studium in
nobis accendi. Sed exemplo Monachorum, qui
omnia in communi habent, docemur, ne hanc
quidem communionem bonorum extinguere oi-
λοπλουσίαν, cùm nihil sit Monachis auarius, et ad o-
pes illas communes congerendas ardentius. Nam
etiam quod commune est, quodammodo nostrum
esse arbitramur, et quanto communitas ipsa erit
ditior, nos quoque ipsos opulentiores, beatiores,
ditioresque esse existimamus. Itaque Iesuitarum
exemplum et vita siue regula, qui Anabaptisticam
illam bonorum communionem admiserunt, se-
quunturque hodie in suis monasteriis, ostendit
euidentissime φιλσπλνσίαν propterea minime ex-
tingui. Neque etiam vt nos ab ista habendi cu-
piditate retrahat Dei spiritus hoc loco, reuocat
ad κοπωνίαν bonorum, sed proponit pericula, in
quae sese coniiciunt, qui opes sic appetunt, siue
priuatas, siue communes. Quae enim mala hic e-
numerat Paulus tam in communione bonorum,
quam in priuata eorum possessione emergunt,
ceoriuneuti De qua Irnlavapthtarum sententia
plura scriberemus, nisi eam opere elegantissimo
vir piae memoriae D. Bullingerus abunde refutas-
set sex libris contra Catabaptistas editis, in quo-
rum liber 2. Tract.6.hoc delirium reiicitur.
Gignit igitur et parit hoc studium et affectus
varia pericula.
I Incidunt, qui tales sunt, in laqueos et tenta-
tionem, Diaboli nimirum. A quo periculo no-
bis toto conatu, et velis remisque fugiendum
esse docemur quotidie in oratione Dominica his

450AD I. PAVL. AD TIM
verbis. Ne nos inducas in tentationem, etc. Hoc
autem fieri non in vno vel altero tantùm: sed in
omnibus φιλοπλουσίοις tum rerum experientia
probat: tum etiam docent profanorum hominum
sententiae ex naturae sensu et rerum, quas cerne-
bant, vsu prolatae et expressae: qualis illa, Μνξιπο-
λις κακίας απλνςια, item senarius iste vulgatiss.
Vnde ab Hebraeis appellata est auaritia vra Bet-
sah quod nullum desyderii modum habeat. De-
Ilque legatur Bernard. in ser.3 in Ps. Qui habi-
tat. et Augustinus liber 1. de Ciuit. Dei cap.1o.epist.
IIL.ad Iulia. Comitem. Sed et in Psalm.128.V.36.
vna auaritia omnibus Dei mandatis opponitur,
quae ex animo nostro delet prorsus, vt Iudae Is-
callotae, Itemque Ananiae et Saphirae exempla
Rationem vero subiicit Paulus, cur tentatio-
nes hae obrepant, a quibus vincimur, nimirum quia
cupiditates multas affert hic ditescendi animus.
Nihil enim insatiabilius istorum hominum ani-
mo, nihil concupiscentius: nihil sollicitius nihil
cura magis plenum, nihil ardentius et vigilantius

451CARVT VI.
nihil curiosius. Omnia circumspectant emissi-
tiis suis illis oculis, omnia spe vorant, omnibus a-
uide inhiant, et Monedularum more, auro et re-
bus suis perpetuo incumbunt et idem faciunt,
quod qui in abysso fodiunt, vt nempe neque fun-
dum reperiant, neque vnquam saccum suum (vt
loquitur Aggaeus cap.1.) impleant.
Appellat autem has cupldstates. Amentes siue
stultas, et Exitiosas siue damnosas Pro ἀνοώτες le-
git vetus interpres ἀνονότος, id est, Inutiles.
Duplex igitur vitium taxat Paulus in istis aua-
rorum et ditescere cupientium animis. I Quod nul-
lum modum vnquam teneant, nullamque suae
personae, status, dignitatis aut sortis rationem
habeant. Itaque plane sint isti stultorum et furio-
sorum hominum more insani, imprudentes, a-
mentes. Itaque furiosa appellata est cupido opum
a Nasone.
2 Quod etiam sibi ipsis mala et pericula non
tantùm corporis, sed etiam animi accersunt, et
creant. Vnde illis et ἀπολεια (quam vocem ad
corpus refero) et ὄλεθρος (quam vocem ad animum
argumento 2.Thess.1.vers.9. pertinere puto) tan-
dem, et merito quidem, euenit. In quo ipso non
tantùm stultitia summa inest: sed etiam miseria,
infoelicitas, et horrenda conditio.
Haec autem omnia effecta opponit Paulus illi
laudi et plausui, quem auaris ditescentibus, et o-
pes suas augentibus tribuere solet mundus cla-
mans eos solos beatos, foelices, industrios, et sanos
quibus nihil esse et miserius, et furiosius pronun-
tiat hic spiritus Dei.
Praeterea eo miserabilior est haec amentia, vt

452AP I. PAVL. AD TIM.
praeclare hoc loco aunotauit Chrysostom. quod
quae tantopere optant isti, et quae tanti aestimant,
vt dies noctesque propterea crucientur et labo-
rent, opinione tantùm magna sunt et pulchra, non
natura. Sola enim opinio illis pretium facit. Nam
si quis eos admoneat, doceat que aurum tantùm
terram esse: argentum glebam: verum esse appare-
bit et erubescere cogentur. Praeterea non eodem
in pretio ista sunt apud omnes gentes. Nam au-
rum, vt docet Tertull. De cultu mulierum, et gen-
mae apud Indos, et Æthiopas pro luto habentur,
nec nisi in soccis et calceis, idque in contemptum
ab iis gestari solebant. Quae autem natura pulchra
sunt et pretiosa, ea apud omnes peraeque populos
suum pretium suamque aestimationem obtinent,
vti Solis istius splendor, coeli pulchritudo, aquae
et reliquorum elementorum vtilitas.
Quod autem idem Chrysost. putat facillimam
esse rationem huius flammae et cupiditatis in no-
bis extinguendae, nimirum si voluerimus (voluis-
se enimeam extinguere, ait, est eam superasse)
Certe de his dici non potest, qui amant diuitias:
quia neque ii volunt eam flammam extinguere:
neque etiam quandiu illi indulgent, possunt. Prae-
terea haec ipsa voluntas, per quam huic vitio me-
deri volumus, non est a nobis: sed a Deo ipso.
Sed ita loquitur Chrysost. vt hominibus pudorem
incutiat, neque vllam tanto malo medendi despe-
rationem iniiciat, aut excusationem relinquat.
10 Siquidem radix omnium malorum
est amor pecuniae: quam quidam dum appe-
tunt, aberrarunt a fide, et seipsos transfi-
xerunt

453CAPVT VI.
xerunt doloribus multis.
Alterum argumentum est superioris senten-
tiae confirmandae gratia, ex eodem loco ab effe-
ctis ductum. Est autem hoc effectum longe su-
perioribus, quanquam teterrimis, tetrius. Nam
docetur φιλσπλεσία et φιλαργυεία esse, non vnius
tantùm vitii: sed omnium fons et radix, impri-
misque Defectionis a fide, et Cruciatus summi a-
nimi. Similis locus Coloss3. v.5. Ephes. 5. vers.3.
Matth.13. vers. 22. vbi diuttiae fallaces a Christo
nominantur, quod nos a recto tramite abducant,
et spirituale semen verbi Dei in nobis extinguant
ac suffocent, vt est etiam Ecclesiastici 1o. vers.9.
Dissimilis vero huic locus Ecclesiastici cap.1o.v.
15.Initium peccati est superbia.
Hos locos vt concilient quidam, volunt hoc
dicendi genus, quo vsus est Paulus, esse υρερβολικὸν,
quodrem nimium augeat, neque sit ad viuum
resecandum. Respondeo vero verum dixisse Pau-
lum, neque plus dixisse, quam res est, quamque
ipsa expetientia quotidie verum esse docet: sed
non esse hanc sententiam in vna tantùm auaritia
exploratam: verum in multis quoque aliis vitiis,
de quibus nos idem statuere possimus, ea nimi-
rum omne malorum genus gignere et produce-
re. Qanto enim quódque vitium nos longius a
Dei metu, et vera fide abducit, eo plura maiora-
que vitia in nobis parit. Cùm sit enim fides o-
mnium virtutum fons, quanto longius a fide re-
cedimus, eo pluribus grauioribusque peccatis
abundamus. At auarus et φιλάργυαςς animus lon-
gissime abest a fide, siue fiducia in Deum collo-

454AD I. TAVL. AD TIM.
canda, longissime a Dei metu, cùm penuriam at-
que inopiam plus quam Deum ipsum, et omnia
Dei iudicia timeat. Idcirco hic affectus merito
quaelibet mala et animi vitia secum afferre dici-
tur. Nam eadem auaritia idololatria dicta est, et
Dei obliuio, terrenarumque rerum, in quibus o-
pes sitae sunt, cultus, adeo hominis ingenium aua-
ritia peruertit. Itaque Isai.57.vers.17. pro summo
et capitali delicto auaritia recensetur. Praeterea
cùm inter vitia alia aliis sint grauiora, hoc maxi-
mum est, quod auaritia nominatur. Itaque varia
producit. Sunt denique vti virtutes inter se con-
nexae:sic vitia quoque inter se vinculo quodam
coniuncta, vt qui vnum habeat plura simul possi-
deat. Ergo haec mens est Pauli: Nullum est malorum
et vitiorum genus, quod auaritia secum tandem non
attrahat. Quod et de superbia, et de aliis quoque
vitiis dici posse non negat Paulus. Neque enim
dixit solam auaritiam radicem esse omnium ma-
lorum, vt alia vitia excluderet: sed eam, vt reliqua
alia peccata, quae ex eadem infidelitate et diffi-
dentia oriuntur, omnium malorum fontem esse.
Neque absurdum est, vt plures sint eorundem
riuorum fontes diuersa ratione (vti terra dici po-
test producere omnes fructus, quibus vescimur,
quos eosdem quoque Sol producit) Sed superbia ra-
tione Dei, in quem sese effert:auaritia hominum re-
spectu quos offendit, dicitur omnium malorum esse
causa. P. Lombardus liber 2.distinct.42. cap. Prae-
terea sciendum et cap.seq. perplexus est in huius
loci explicatione. Durandus etiam in eundem lo-
cum quaest.3. et 4.magis adhuc quaestionem in-
uoluit et perturbat. Distinguunt enim isti vitia,

455CArvIe v
in Capitalia, et Subnascentia, ex illis capitalibus.
Capitalia constituunt ex Gregorio Magno
libus 31. Moralium septem, nempe, Inanem gloriam
Iram, lnuidiam, Accidiam, Auaritiam, Gulam,
Luxuriam. Itaque quaerunt qua ratione hic a
Paulo auaritia radix omnium malorum dicatur,
cum praeter cam ana quoque me capdalia vitia.
Sed ita hoc a Paulo de auaritia dicitur, vt de aliis
quoque non negetur.
Maior difficultas est, quod quidam censent a
Paulo mutatam esse quaestionem. Cùm enim
de ριλοπλυσία supra ageret, nunc de φιλαργυρία eum
disserere putant, et ad eam argumentum transfer-
re, cuius incommoda et effecta recenset, non autem
φίλοπλοσίας. Sed respondeo etsi diuerso vocabulo
Paulus vtitur, rem tamen eandem vtroque significari.
Nam et qui ditescere volunt, sunt φιλάργυεα et qui
sunt φηλάργυες cupiunt ditescere, sunt ρiλo-
πλύσον Quod autem quidam quaerunt quomodo
Paulus dixerit ἡς τὶς ἐρεγόμενοι referens ad auaritiam
vocem ῆς, cùm nemo auaritiam appetat, sed aurum
sabet lacnem rcipounonem. Nec enim refert
Paulus vocemῆς ad totam φἰλαργυειας significa-
tionem: sed ad postremam tantùm compositio-
nis ipsius vocabuli dictionem nempe ἀργυρίας, quae
et ἀπὸ τῶ ἀργύρς et ἀργυρίς deducta est. Significat
autem et argentum et nummum. Vtrunque autem
auari expetunt, et ardenter sitiunt.
φιλαργυρίας autem voce studium pecuniae ma-
nifestissime designat Paulus: sed et omnem quo-
que rei cuiuslibet turpis et vitiosae immoderatam
appetitionem, in vniuersum complectitur. Qan-
quam enim ἀργύρον vna quaedam earum rerum spe-
F.iiii.

40AD I. PAVL. AD TIM.
cies est, quas auari consectantur maxime: tamen
hic omne opum genus complectitur. Itaque oi-
λάργνεςς hic a Paulo dicitur, qui siue argentum,
siue aurum, siue agros, siue frumentum, siue quas-
libet alias opes ardenter expetit, et vitiose, id
est, et plus quam oportet, et alio modo, atque ad
alium finem quam oportet. Nam et auaritia ipsa
Latinum vocabulum, quanquam nomen est ab
auro deriuatum, immoderatam tamen quarum-
libet opum appetitionem vel studium generali-
cer compicetieur, quemaumiodum docet Augu-
stinus. Alii auaritiam ab auiditate dictam ma-
lunt, vnde multa auara appellant, quae auro non
egent, vti dicitur mare auarum.
Duplex autem malum enumerat hoc loco
Paulus ex omnibus iis, quae auaritia procreat,
nempe Defectionem a fide, et Animi cruciatum.
Defectionem a fide ex nimio opum vel conge-
rendarum, vel conseruandarum studio, accidere,
infinita hominum exempla docent, et quotidia-
na experientia. Quot enim hominum millia in
nostra, praesertim Gallia, propterea fidem Chri-
sti, quam antea professi fuerant., abnegarunt?
Quot adhuc hodie propterea desciscunt?
Quot etiam in media ipsa Ecclesiarum pace pro-
pter opes Deum factis negant, quem ore profi-
tentur? Haec vna maxime causa Samosatenum in
maledictam illam haeresin, quae postea Arrianis-
mi radix fuit, induxit vt opes a Zenobia Arabum
regina haberet, neque ab ea priuaretur iis bonis,
quae vt Episcopus Antiochiae possidebat. Et inter
causas haereseomn et a Paulo, et ab omnibus aua-
ritia recensetur. Satan ipse ita tentauit Christum
Matth.2. Omnia regna mundi tibi dabo, si cadens

457C ANVTVI.
adoraueris me. Animi cruciatum quantum auari
sentiant et taciti perferant docet etiam impius
Lucianus in Dialogo qui Simon vel Αλεκλρύων
inscribitur: Plautus in Euclione, et pulcherrime
disputat A. Gollius, ex verbis C. Crisp. Salustii
libus 3. Noct. Attic.cap.1. Adeo vt hic animi dolor
qui ex diffidentia atque infidelitate nascitur, sit eius
ipsius poenae quae in inferno auaris istis, nisi resi
puerint, parata est, praegustamentum quoddam atque
delibatio miserriina e ihiuauissima. Sed non tan-
cumn aiim. verum etiain corporis perpetuus est
cruciatus et fatigatio auaritia, quemadmodum
praeclare his versibus cecinit Q. Flaccus.
Impiger extremos currit mercator ad Indos
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per i-
gnes.
Reliqua vitia ad pastorum conciones pertinent,
quae noc iococumnulaiiin auaritiam possunt.
71 Tu vero, homo Dei, ista fuge, secta-
re autem iustitiam, pietatem, fidem, charita-
tem, tolerantiam, lenitatem.
Κατάβασις est. A generali enim praeceptione,
quae omnium Christianorum, quemadmodum
dictum est a nobis, communis erat, adspecialem
descendit vt hanc doctrinam peculiariter pasto-
ribus in persona Timothei applicet. Summa
huius applicationis haec est. Si quibus hominibus
Christianis scelus illud et teterrimum auaritiae
vitium fugiendum et cauendum sit, vnis maxi me
pastoribus, Doctoribus, Praefectis, Ministrisque
omnibus Ecclesiae id faciendum. Atque per ᚠ-

50.AD I. TAVL. AD TIM.
τίθεσιν docet quaenam sint illis ipsis pastoribus
sectanda vt habeant et ipsi in quibus se exerceant
da oceupent, ionge que menora, quam auari me-
ditentur.
Ratio huius praeceptionis est ex illo Christi
dicto, quod est Matt.5. vers.13. et 14. Vos estis sal
terrae, vos estis lux mundi, si sal euanuerit, in quo sa-
lietur? Deinde ex eo Petri loco, qui est I.Pet. cap.
5.vers.3. oportet Pastores et Presbyteros Eccle-
siae esse exemplar gregis. Qua enim vel fronte vel
libertate auaros reprehendent pastores, si sint i-
psi auari, et eodem vitio laborent? Nam vt est sa-
tis notum.
Turpe est doctori, cùm culpa redarguit ipsum.
Et illud Christi, Medice cura teipsum. Neque vero
noc faeit quo minus paitores et quaedam propria
habere possint, ac stipendia ab Ecclesia accipere:
et familiae suae honestam moderatamque curam
gerere, contra quam tamen sentiunt homines im-
portuni Catabaptistae, vti diximus.
Dicit autem Paulus φευγο, id est, fuge. Quod
vtiliter obseruauit Chrysostom. vt ex vocabulo
ipso intelligatur, quanto studio, quantóque ani-
mi conatu sit ab hoc auaritiae vitio illis cauendum:
fugimus. n. quae periculosissima et maxime exi-
tiosa nobis esse arbitramur, quale certe est hoc
scelus. Itaque non dixit tmn abscede, vt prius ἀφίσα-
„n vers.5. Separa te Α ποχώρο: sed fuge, et quidem
strenue et diligenter. Videtur autem Paulus vo-
luisse opponere hoc studium nostrum in auaritia
fugienda illi diligentiae indefessae atque indefati-
gabili labori, quem in opibus cumulandis sumunt
auari, qui tantus est, vt nullum remittant tempus

459CANVIVIa.
neque se respiciant. Breuiter autem addit pondus
huic suae exhortationi, cùm eos, quos in Timo-
thei persona alloquitur, nempe Pastores Eccle-
siae vocat homines Dei. Ex hac enim ipsorum
laude vult eos diligentius officii sui commonefa-
cere. Neque enim solius Timothei propria est
et peculiaris haec appellatio. Obiter tamen illud
in nostram vtilitatem et expergefactionem no-
tandum est, quod summopere huiusmodi exhor-
tationes sunt nobis necessariae, cùm ne ipsi quidem
Timotheo fuerint inutiles: sed proh Deum im-
mortalem, quali viro, ad quem nos collati nihil
nisi maculae et turpitudo ipsa videbimur! Nec
vero lubens aut iocans Paulus sic eum admonet,
sed quod illi ipsi, quanquam multum in Dei me-
tu progresso, vtilem tamen hanc exhortationem
fore viderit et sperarit.
Quaeritur autem, cur Timotheus vocetur ho-
mo Dei, et quae sit huius appellationis propria si-
gnificatio, tum hoc loco: tum etiam aliis pene in-
finitis. In vniuersum omnes homines dici possunt
homines Dei κληςικῶς et γενικῶς, quia et a Deo
sunt conditi, et illius sunt. Domini enim est o-
mnis terra et plenitudo eius, et qui in ea habitant.
Psalm.24. et Psal.5o. vers.1o. Quod propter Mar-
cionitas, Manichaeos et alios haereticos scitu ne-
cessarium est, quorum alii hominem totum opus
alterius δημιόργο, quam veri Dei esse docent: alii
partem quandam hominis, velut alii corpus, alii
animam. Secundo loco dicuntur homines Dei
ἐἰδικῶς et ἀγιαςικῶς soli Pii, Fideles, et Electi,
quod ab eo sanctificentur, in iis habitet, et eos pro
suo populo peculiariter elegerit Deus. Ex quo

400 AD LTAVL. ADTIM..
Dei pro eodem sumantur. Tertio denique loco
et significato dicuntur homines Dei ἰδίως ii tan-
tùm, qui in Ecclesia et domo Dei munus aliquod
Ecclesiasticum legitime habent, siue illud ordi-
narium vt pastores: siue extraordinarium, vt Prophe-
eu. quoupii pius quam renqui fideles speciali
quodam iure Dei esse censeantur, et in eius pe-
culio, quemadmodum olim Leuitae.
Denique magis se totos Deo addicere hi debeant.
Itaque κλυςικο͂ς et proprio quodam possessionis
modo dicuntur esse homines Dei. Sic Prophetae
homines Dei dicebantur 2. Reg.1.vers.9.4. vers.
16.5.vers.8. Sic pastores omnes a Paulo ratione
muneris 2. Flieil.5.veri.rj.non autem rationee-
lectionis et praedestinationis suae. Sic δῦλον, id est,
serui Christi in vniuersum pii omnes dicuntur,
imprimis autem iidem pastores et Ministri, vti
apparet ex epistola Iudae vers.1.
Vnum vero hoc loco de Christo specialiter
nobis notandum est, eum et hominem Dei et
hominem Deum appellari. Hominem quidem
Dei, ratione vocationis, ministerii, praedicationis,
vti omnes Apostoli, et Ecclesiae pastores appel-
lantur, inter quos ipse est summus. Nec enim
nobis verendum est, si Christum, quatenus homo est,
et in his terris suo munere fungens, appellemus
Dei seruum, quod tamen quidam dicere reformi-
dant, quia ex Isai.61. et Luc.4.vers.18. satis contra
sentientium sententia refelli potest. Homo autem
Deus, siue, vt Graeci loquuntur, in dictionum con-
positione foeliciores, θεάνθρωπος est idem Chri-
stus ratione personae et naturarum, quibus con-

461CAPVT VI.
stat. Sic enim Athanasius in suo Symbolo appel-
lat. Est enim verus Deus: et verus homo, atque
vtrunque quidem vna persona est. Vnde et ab
Augustino, et a Bernardo, HomoDeus vnica
voce appellatur: et a Graecis Theologis θεάνSpω-
πις. Nec enim sic Deum suscepit homo Christus
vt reliqui homines suscipiunt. Nam alios homi-
nes Deus regit tantum, hunc autem etiam gerit,
quemadmodum loquitur Augustinus de Agone
Christiano cap.20.
Sed sectare ] Αντιθεσις est, vt et quibus potissimum
studiis incumbere: et quas maxime diuitias com-
parare debeant fideles omnes, imprimis autem
Ecclesiae pastores, intelligamus. Ex vtrorumque
autem studii, auarorum dico et pastorum, colla-
tione facile iam animaduerti potest, quam lon-
ge pastorum et studia et opes, auarorum et
studiis et opibus praestent, et sint anteferendae.
Varias autem virtutes enumerat Paolus, vt vi-
deant pii pastores habere se, in quibus se strenue
exerceant, vt et insanas omnes occupationes fu-
giant, et curiosas eorum quaestiones, quos antea
damnauit vers.4.vitent.
Dicit autem Αιώκες persequere, sectare, id est.
summo studio et animi conatu incumbe, quae vox
tum opponitur superiori το φεῦγε: tum etiam o-
stendit non esse nobis fathiscendum neque defa-
tigandum, sed perseuerandum constanter, alacri-
ter et acriter in harum virtutum progressu facien-
do. Non omnes autem virtutes recenset Paulus,
quae sunt vel pastori necessariae: vel quae auaritiae
et curiositati opponuntur (essent enim omnes
commemorandae, cùm sit omnium vitiorum ra-

462 AD I. PAVLS AD TIM.

463CAPVT. VI
Neque vero Timotheum, aut alios pasto-
res ad has virtutes exhortatur, tanquam illis
catuerit, aut tanquam pastores his vacui eli-
gi in pastores debeant: sed vt in iis quotidie
proficiant progressusque faciant maiores, quem-
admodum suo exemplo docet faciendum Paulus
Philip.3.vers.12. et 14. Nam, vt ait Chrysost. tum
neglentiam, tum etiam arrogantiam parit per-
suasio illa nostrae ὀυταρκείας et perfectionis.
12 Decerta praeclarum certamen fidei:
apprenende vitam aternam, cuius causa et
vocatus es, et professus praeclaram professio-
nem coram multis testibus.
Αʹὐξνσις est. Docet enim non tantùm has vir-
tutes persequendas: sed pro iis etiam nobis esse
certandum et saepe quidem durum certamen. Et
quia audita certaminis voce, et facta difficultatis
mentione saepe homines vel tepent, vel torpent,
vel iter reflectunt, et prorsus a bono suscepto
desistunt, idcirco calcar addidit Spiritus sanctus
vt alacriores ad illud certamen accedamus, il-
ludque ineamus. Est autem triplex consolationis
hic propositae locus, nempe a foelici successu. Bonum
ait, a fine et premio foelicissimo illi proposito, vi-
tam aeternam: et ab Honesto vel officio, confessus
bonam confessionem. Nihil autem hic aliis prae-
scribit Paulus, quod ipse reipsa non praestiterit,
vt testatur 2. Timoth. 4. vers.7. et quod reliqui
fideles Dei serui non subierint, vt apparet ex eo-
rum Martyrio. Quale illud est Polycarpi, qui se
tanquam optimum Domini granum et frumen-

114 AD de TAVE. AD TIM.
tum mola contundi gaudebat, et illud de Apo-
stolis, ibant gaudentes Apostoli Actor.5.vers.41.
Hic locus ostendit non leui manu, vel opera mi-
nistris incumbendum in sui muneris functionem:
neque ita facilem eam esse, vt plerique sibi polli-
centur, et somniant. Cùm enim officium facere
volunt, tum in docendo:tum in reprehendendo, mul-
tos expenuntur nabentque aduersarios. Itaque
ignaui pastores, timidi, somniculosi nunquam
vere officio suo recte fungentur.
Certamen autem hoc loco bonum appellat Paul.
cuius foelix, optandus, et prosper exitus est futu-
rus. Nam Deus pollicetur se suissemper affuturum
Nunquam te deseram, neque derelinquam ait Do-
minus Ios.1, v.5. Dominus mihi auxiliator, ait Da-
uid Psalm.118 vers.9. Quod ad pios omnes trans-
fert Apostolus ad Hebraeos cap.13. vers.6. item
Isai.41.vers.13. Est enim Dominus iis omnibus
patronus, qui pro se strenue laborant Math.1o.v.
19. Idem certamen praeclarum, id est καλὼν appel-
lat propter rei, de cuius victoria certatur, emi-
nentiam et dignitatem. Est autem Dei gloria,
Christi regnum, salus mundi, pro quibus nulla
perieula recuianda iunt, cum iis rebus nihil sit
praestantius. Denique hic vtamur ea compara-
tione, quam affert Paulus 1.Corinth.9.vers.25.Si
qui milites pro his terrenis rebus certant, tam
sunt et constantes et strenui: quanto magis nos
ero rebus coelestibus certantes esse oportet et
apcres, et inuictos,
Apprehende vitam) Haec ἀσύνθιτα maiorem
vim et δενότητα orationis habent. Argumenta-
tur autem Paulus a praemio huius certaminis. Est

46.CARVI VI.
autem vita non haec quidem terrena, sed spiritua
lis: non caduca, sed aeterna, qua nihil est homini
beatius, foelicius, optabilius. Dicit autem appre-
hende, vt perseuerandum esse intelligamus vsque
ad finem, et non desciscendum in medio cursu. Ij
enim demum apprehendunt, qui perseuerant.
Nec tamen dicit apprehende, quasi vita aeterna sit
meritum nostrum: aut quasi illius apprehensio
et consecutio sit nostrarum virium (est enim Deï
donum Romanor.6.vers. 23.) sed vt doceat non
desistendum a coepto itinere et certamine, do-
nec ad eum locum peruenerimus, ad quem a
Deo vocati sumus et ire instituimus. Est enim
turpe ab itinere semel surcepto co que foelici de-
sistere, et reflecti. Magnitudo autem istius prae-
mii, et quidem gratuiti, satis nos excitare ad quae-
libet onera et pericula pro nomine Christi feren-
da debebit.
Oppome dutem heuu praemum Paulus illi
exitio et interitui, quem sibi auari accersunt suis
curis et cupiditatibus, vt docuit supra vers.9. vt
quam foelicior sit noster, id est, piorum in Dei
metu progredientium labor intelligatur, quam
auaroru, meóque ipso simus alacriores.
Denique Paulus argumentatur ab officio, et
vocatione. Nam pastores ad huiusmodi certa-
men vocati sunt, non tantum vt pii omnes: sed
multo maxime ipsi, quia sunt paitores et caete-
rorum duces. Similis locus Luc.9. v.2314. v.23. Si
quis sequitur Christum tollat suam crucem. Am-
plificat autem hoc argumentum, a circunstantia
et temporis, et rei ipsius Qtod nimirum efficax
fuit haec vocatio. et ipse Timotheus illi respon-

466AD I. PAVL. AD TIM.
derit, Bonam confessionem iam confessus es coram
multis, ait, Ergo eo turpius est tibi referre pedem,
qui iam tam strenue Christo militasti. Haec con-
fessio, quae facta dicitur a Timotheo, fuit su-
sceptum ab eo Euangelii ministerium quod iam
egregie administrarat. Alii tamen ad Baptismum
Timothei referunt. Alii quaerunt, vtrùm ali-
quid passus sit in corpore suo pro Christo Ti-
motheus, vti Sylas et Paulus Acto.16. Sed de Ti-
motheo nihil quicquam simile legimus: tantùm
Hebr. cap.13. vers. 23. apparet Timotheum pro
nomine Christi vinctum fuisse. Denique summa
fuit laus Iimotner in Der ecciesia, adeo vt di-
sputetur, vtrùm ille sit, quem Paulus in 2. Cor.
8.vers.18.19. fratrem appellat, et cuius magnam
esse in omnibus Ecclesiis laudem scribit.
13 Denuntio tibi coram Deo, qui viuifi-
cat omnia, et Iesu Christo, qui testatam fe-
cit coram Pontio Pilato bonam illam profes-
sionem.
Παράκλησις est cum superioris doctrinae confir-
matione coniuncta, quam vtranque cum grauissi-
ma obtestatione proponit hoc loco Paulus. Nam
et superiora praecepta hac quasi nota fuerunt ob-
signanda, ne quis humana potius, quam diuina:
et Pauli, non autem Spiritus sancti vocem esse
existimaret: et fuit in opere et ministerio iniuncto
et demandato Timotheus propter muneris i-
psius difficultatem, confirmandus. Apparet autem
quam sit vtrunque necessarium. Ac primum qui-
dem, quod etiamnon hodie quidam contentiose

467CAPVTVI.
contendunt, quae hic de forma electionis pasto-
rum Ecclesiasticorum a Paulo tradita sunt, tem-
poraria tantùm praecepta esse: quae non vt perpe-
tuo locum in ecclesia haberent sint tradita. Itaq:
ea et omitti, et mutari posse. Quam sententiam
falsissimam esse docet hic locus, atque vel vna
haec tam grauis diligens et sollicita de his obser-
uandis obtestatio a Paulo facta, praesertim cùm
sup. cap 3.vers.21. aliam quoque obtestationem
addiderit Paulus, non minus grauem.
Secundum autem huius versiculi et loci prae-
ceptum non minus quam prius necessarium est,
cùm reipsa experiamur quam pauci pastores
vel in suo officio perstent: vel si perstant, quam
magnis cum difficultatibus luctentur, adeo vt in
hoc onere eadem alacritate animi perstare sit o-
mnino arduum, ac rarum, et, nisi Dominus ipse
vires et robur suppeditaret, prorsus αδύνατον. Ex-
empla Ioannis, Marci, et Demae, de quibus tum
in Actis: tum in 2.ad Timotheum agitur, quod
dicimus verissimum esse comprobarunt. Quare
neque temere, neque praeter rem, aut in vanum
hanc tam grauem, et plenam inuocatione nomi-
nis Dei obtestationem addidit Paulus, ne nomen
Dei in vanum sumpsisse, et pro re leui, aut etiam
in non necessario loco vel negotio interposuisse
Paulus censeatur.
Duplex autem est obtestationis huius atque
denuntiationis authoritas, tum ex persona Patris
tum Filii. Vtrique autem suum epitheton adiunctum
est ad maiorem ipsorum testium venerationem.
Ait Paulus Denuntio. Est autem quiddam aliud
δαγsίλ λεν, id est, denuntiare, quamμαρτυρεῖν qua

408.AD I. PAVL. DA TIM.
voce etiam sup. cap.5.vers.21.vsus est, etsi maiesta-
tem Dei vtraque phrasis declarat, et designat.
Denuntians ea, in quibus omnem negligentiae,
ignorationisue excusationem hominibus adem-
ptam esse volumus, quasi eos commonefacia-
mus prius iam satis edoctos fuisse, et nunc de
poena negligentiae serio metuendum cogitan-
dumque illis esse. Obtestamur, cùm nostrum
officium et operam fideliter praestitam esse si-
giiiieamtis, de quo etiant Deum testem inuoca-
mus. Itaque denuntiatio ad ipsos homines diri-
gitur, eósque intuetur. Obtestatio proprie Deum
quem spectat.
Coram Deo) Dei nomine Patrem hic intelligi,
vti alibi saepe in scriptura, certissimum est, et ex
his verbis apparet quae mox sequuntur Jesu Christo
Sic passim in epistolis Paulus accipit, praesertim
in ipsarum ὀιγραραῖς, vti in hac ipsa, et Tit.1. Ex
quo fit, vt recte sit annotatum Dei vocabulum
quanquam proprie ad naturam ipsam diuinam
significandam repertum est: vt vox haec, homo
ad humanam:tamen saepe essentialiter, saepe per-
sonaliter sumi Essentialiter igitur acceptum tri-
bus personis sanctae Trinitatis aeque competit,
easque generaliter complectitur. Personaliter au-
tem positum eam tantùm Trinitatis personam
proprie designat, quam et locus et argumentum
et res, de qua agitur, ostendit intelligendam. Sae-
peigitur Patrem significat, vt hic:saepe filium vt
cùm dicitur Deus apparuit Abrahamo Genes.
18.vers.1.item vocatus Abraham auscultauit Deo
Hebr.11.vers.8. Saepe Spiritum sanctum, vt cùm
dicitur Deus loquutus per Prophetas Hebr.I.v.

469CAPVT VI.
1.Actor.28. vers.25. Sic in concilio Nicaeno pri-
mo dictum est Deus de Deo, id est, Filius de Pa-
tre, non quod diuersa essentia sit filii a Patris es-
sentia. Nam vti Pater est Deus, sic et filius: sed
a Patre Deo genitus est Filius Deus, idem tamen
et vnus vterque Deus, etsi non vna et eadem v-
terque persona. Cur autem vna tantùm ex tri-
bus diuinis personis Deus possit appellari, id est,
voce totam naturam et essentiam diuinam signi-
Meunte de compieccentesuenotuiry ratio est,
quod in quaque ex illis tribus personis inest tota
illa essentia diuina, atque ea etiam ad numerum
vna et eadem, non autem pars tantum Deitatis.
Additur autem epitheton, Qui viuificat omnia.
Similis est locus Actor.17.vers.28. Nam quod de
hominibus dicitur illic, ad omnia rerum genera
pertinet in vniuersum, vt apparet ex Psalm.36.v.
6. et 9. Viuificare autem significat et vitam dare:
et datam conseruare. Vtrunque enim praestat
Dominus omnibus rebus, quae viuunt, non alte-
rum tantùm. Neque enim deserit res a se creatas
Matth.1o.vers.37. Vnde praeclare Bernard. serm.
4. in Cantica. Sane esse omnium dixerim Deum,
non quia illa sint, quod est ille: sed quia ex ipso,
per ipsum, et in ipso sunt omnia, quia esse omnium
est, causale quidem, non autem materiale, quia
eorum est factor. Nec enim diuinae essentiae par-
ticipatione res viuunt: sed qualitatis tantum et
virtutis ipsius aliqua communicatione et effectu.
Vnde mn Deus appellatur, non autem Iehouah
tantùm
Sic autem magnifice, et, vt res est, de Dei po-
tentia concionatur Paulus, vt in doctrinae Chri-

470AD I. TAVL. AD TIM
stianae veritate tuenda, et muneris sui conscientia
retinenda Pastores opponant hanc Dei maiesta-
tem, robur, et potentiam omnibus hominum
etiam regum, minis, viribus, et conatibus. Nam
hominum ipsorum Dei Euangelio inimicorum
vires ab vnius Dei potestate dependent, vt est
Psalm.59. vers. Io. Itaque non sunt nobis ii metuem
di, ne que propterea expauescendum est.
Duo autem quaeruntur hoc loco. Primum ex
eo, quod dixit Paulus, Omnia viuificat. Vtrum o-
mniarerum genera, quae Deus creauit, viuant, id
est, vitam habeant. Ac quidem earum rerum quas
condidit, aliae sunt Spirituales, vt Angeli, et Ani-
nimae humanae: aliae corporeae, et eae vel Caelestes,
vel terrenae. De Angelis siue bonis siue malis: i-
temque de hominum animabus dubitari non potest
quin vtrunque hoc spiritualium creaturarum genus
viuat. De rebus autem corporeis maior quaestio
est, inter quas aliae sunt Caelestes, vt coelum i-
psum: aliae terrenae, vti Elementa quatuor, Con-
posita ex elementis corpora, quae dicuntur, vt
Mineralia, vt Plantae, vt Animalia, atque ex iis quae-
dam perfecta, qualia quae quinque sensus natu-
rales habent ex suae speciei ratione et constitu-
tione. Alia imperfecta animalia dicuntur, vt po-
lypus, ostreorum genus quoddam, et muscarum.
De Plantis et Animalibus nemo dubitat, quin
hoc vtrunque genus rerum viuat. De Minerali-
bus, de Coelo ipso, de Terra elemento, de Aqua
et reliquis similibus, maior et magis perplexa
quaestio est. Nam si haec viuere dixeris, et animam
quoque habere concedas necesse est: et sibi si-
mile procreare posse. Quod rerum veritati repu-

471enrela va.
gnat. Neque enim coelum, aliud coelum sibi si-
mile procreare aut producere potest, vel ex se-
mine vt herba: vel ex suae essentiae profluxu, vt
homines et bruta creant. Varro in libris de lin-
gua Latina sentit et scribit, quaedam viuere, quae
tamen animam non habeant. Aliis visum est et
coelum et terram, suo modo etgenere viuere.
Aliis contra haec rerum genera subsistere qui-
dem, sed sine vita et anima, quae in illis interne
insit. Vnde ea vitam proprie non habere sentiunt.
Respond. Locum hunc Pauli, in quo versamur,
esse ita explicandum, vt vocem Omnia ad ea tan-
tùm referamus, quae vitam habent, quia illa Dominus
viuificauit. Sic dicit Paulus, vult Deus omnes
homines saluos fieri, id est, (vt ait Augustinus)
vult Deus omnes homines, qui salui fiunt, saluos
fieri. Ergo nihil nobis necesse est in curiosam il-
lam quaestionem, Vtrum omnes creaturae, quae a Deo
sunt conditae, viuant, ingredi, etsi eas omnes cuius-
cunque sint generis viuere, et vi quidem illis a Deo
interne iniecta quidam putant, cùm et sustenten-
tur vi formae suae, et motus actionesque suas pul-
cherrimas habeant, et quemadmodum terra facit
multa ex se pariant. Nam volunt spiritum Dei,
qui in prima rerum creatione terram, et coelum,
et aquas fouebat, et terrae, et aquae, et coelo eam
vim internam infudisse, per quam hodie subsistant
et durent in sua natura, vti herbae vim internam
habent, qua viuere dicuntur, et in genere suo per-
manent, etsi sibi simile neque coelum, neque
elementa generent, vti neque homines, qui
sunt steriles ex se vllos procreant, nemo tamen

RIE.AD I. PAVL. AD TIM.
eos viuere vi interna a Deo data propterea ne-
gauerit, Vti etiam totum mularum genus sterile
est ipsa natura:nec tamen propterea viuere quis-
quam disstebltur. Sed haec disputationis tantùm
gratia dicta sunto atque accipiuntor.
Secundo vero loco quaeritur. Cur hanc ope-
rationem tribuat vni tantùm patri Paulus, cùm
et Filii et Spiritus sancti sit communis haec actio.
Ac de Filio apparet Ioan. 5.vers. 21. Sicut Pater
excitat mortuos et viuifieat: ita et Filius, quos vult
viuificat. De Spiritu sancto vero item apparet
Psalm. 104 vers.3o. Emittis spiritum tuum et
creantur, et 1.Samuel.2.vers.6.generaliter de Deo
dicitur, Deus est qui viuificat, et morti tradit.
Respond. Non assignari a Paulo hic propriam et
incommunicabilem Patris operationem, nisi
quatenus ille est reliquarum personarum ratione
principium, sed communem trium actionem de-
scribi: quae tamen in Patris persona hic conside-
ratur, quatenus Pater pro tota diuina natura sae-
pe proponitur, et in eo contrahitur quicquid
trium personarum commune est. Quod fit, quia
Christum nobis hic subiicit Paulus, consideran-
dum vt hominem. Ergo in persona Patris con-
trahit quae sunt totius Deitatis propria, id est,
trium personarum communia.
Coram fesu Christo, qui testatam fecit) Cùm mul-
ta sint, quae de Christo et aliis personis proprie
incommutabiliter dici possint, veluti quod in-
carnatus est, passus, mortuus, resurrexit, hoc po-
tissimum delegit Paulus, quod ad praesentis loci
et argumenti circunstantiam maxime facere vi-
debatur, et ad superiorem de testimonio fidei

473CXPVT. VI.
perhibendo exhortationem erat aptissimum. Est
autem illa confessio Christi, de qua loan.18.vers.
37 mentio fit, et per quam constantissime in ipso
mortis periculo comparens coram iudice suo su-
premo in his terris veritari Dei, ac Euangelio a-
pertissimum atque luculentissimum testimonium
reddidit. Itaque ipsius etiam iudicis mentionem
fecit Paulus, vt et periculi magnitudo, et mortis
terror, qui ante Christi oculos obuersabatur,
notaretur a nobis, non tantùm autem vt historiae ve-
titas atque rei gestae tempus designaretur. Est autem
Christus nobis datus in exemplar, quod imite-
mur, vt ait Petrus in 1.epist cap.2.vers.21. Huius
eiusdem confessionis meminit quoque, quanquam
obscurius, Apostolus ad Hebraeos, et ad illius ex-
emplar imitandum nos accendit cap.12. vers.3.
Multas enim contradictiones in ea veritate asse-
renda passus est Christus.. Hoc dictum Pauli ex-
plicatur in articulis Symboli Apostolici. Itaque
erimus breuiores. Vnum modo notandum est
Ethnicos vafre et subdole tempore Imperatoris
Iuliani Apostatae commentaria quaedam Pilati
supposuisse, ex quibus inepta, blasphema, et pror-
sus falsa Christo Domino nostro affingebantur,
quae et Augustinus liber 1. de Consens. Euangelist.
et Cyrillus aduersus Iulia, prolixe refutauit. Ap-
pellat autem hanc Christi confessionem bonam,
non tantùm propter rem ipsam quam fassus est
Christus, quae omnium rerum maxima, optima,
fructuosissima fuit. Dei enim voluntatem et ve-
ritatem de salute hominum perficienda declara-
uit constanissimeque asseruit Christus. Sed etiam
bonam vocat propter finem, propter quem illud

474
AD I. PAVL. AD TIM.
testatus ac confessus est Christus, mimirum vt
Deus glorificaretur propter misericordiam
patefactam et in homines collatam
Denique propter effectum vberrimum et amplis-
simum quem haec confessio protulit. Nam mor-
te ipsa a Christo statim obsignata est et confir-
mata. Itaque illa confessio fuit verissimum testi-
monium Christi de voluntate Dei in saluando
genere humano, quae multa, imo infinita postea
hominum millia Deo lucrata est, quos in ipsa ea-
dem doctrina confirmauit, atque etiam hodie
confirmat. Talis quoque est hodie mors piorum
Martyrum. Mors autem Socratis, mors haereti-
corum obstinate suos errores defendentium non
est confessio bona, tum quod de haeresi sit ista con-
fessio non de veritate Dei: tum etiam quod non
sit obsignatio doctrinae, quae pios fructus profe-
rat. Nam Socratis mors certe non fuit Socratis
doctrinae confirmatio, sed potius fuit illius velut
extinctio quaedam et suffocatio. Itaque cum morte
et cum confessione Christi nullo modo est confe-
renda, nedum cum ea aequanda.
14 Vt serues haec mandata, maculae et
culpae omnis expers, vsque ad illustrem illum
aduentum Domini nostri Iesu Christi.
Ε’ξήγηοις est. Docet enim iam de qua re tam
grauem obtestationem addiderit et praemiserit.
Nimirum vt pastores omnes, imprimisque Ti-
motheus ipse seruet superius mandatum, idque
constanter et pure donec Christus illustri suo il-
lo et secundo aduentu appareat in suorum ple-

475CARVTVI
nam consolationem, et victoriam. Mandati no-
mine complectitur Paulus superiora praecepta
a se tradita: et ipsum Timothei munus, id est, de-
mandatam illi prouinciam in Ecclelia Ephe-
sina, in qua eum purum et immaculatum versari
vult, atque iubet. Quod si tanto viro hac exhor-
tatione fuit opus, quid nobis? Et certe nunquam
satis ad officium excitari, aut expergefieri possu-
mus, quia etiam vigilantissimis et perfectissimis
obrepunt saepe multae tanquam tepiditates, vel
animi et zeli remissiones: denique vitia et errata
imprudentibus, propter quae Dei gloria retarda-
tur, Ecclesia offenditur, et nos ipsi coram Deo
rei simus. Itaque attente et diligenter omnibus
in vniuersum Christianis: imprimis autem pasto-
ribus in suo munere fideliter et constanter pera-
gendo vigilandum est, atque incumbendum.
Sed haec est magna eorum consolatio, quod
munus ipsum quod habent, mandatum Dei appel-
latur. Ex quo intelligunt primum se Dei ipsius
esse voce vocatos, et hanc sibi delegatam essea Deo
non ab hominibus tantùm prouinciam, vt in ea
mtrcpiue, conidentence aideriterpersentur.
Deinde auxilium sibi a Deo semper affuturum,
qui eos in ea statione collocauit Actor. 13.vers.3.
Coloss.4. vers.17. Galat.1.vers.15.sup.1.vers.1.et 12
denique ex eo ipso cogitent pastores sibi huius
muneris demandati rationem esse Deo redden-
dam, a quo illud habent.
Expers maculae) Docet iam secundo loco non
tantùm quam in rem sit incumbendum pastori-
bus Paulus: sed etiam quomodo, nempe ea con-
scientia et fidelitate, eaque diligentia et purita-

310AD l. TAVL. AD TIM.
te, vt nulla ex parte sibi suóque muneri desint,
nec quenquam vel vita vel negligentia offendant
demque viuant ireprenensibiles, vt loquutus est
sup. 5.vers.22.
Ergo verba haec sic interpretor, vt ad ipsum
Timotheum referantur: non ad mandatum, etsi
tamen id patitur ratio Grammatices. Postea vo-
cem ἀπιλον refero ad leuiora delicta: vocem autem
ανέπληπιιον ad grauiora peceata, quae et scelera et
crimina nominantur, vt apparet ex cap.3.huius e-
pistolae.
Vsque ad illustrem) Docet tertio loco, quam
constanter in tota superiori doctrina ipsóque suo
munere fit et omnibus Christianis et pastoribus
perseuerandum. Nimirum vsque ad secundum
Christi aduentum, quem Jllustrem appellat. Si-
milis locus Tit.3.vers.13.1.Thess.2. vers.19.
Est autem huius sententiae et consolationis v-
sus duplex. Primus quidem aduersus ignauiam
nostram, ne fathisca mus, aut deficiamus longi assi-
duique laboris pertaesi, quasi nimium diu nos ex-
erceat et in certamine retineat Deus. Secundus
autem vsus est aduersus impatientiam, ne Deum
existimemus vel mentitum: vel diutius, quam par
sit, promissorum suorum implementum differre.
Nec enim prius certandi finis erit, quam Chri-
stus aduenerit iudex viuorum et mortuorum.
Appellat autem hunc Christi aduentum E’π-
miserae illi conditioni, qua nunc premimur Deo
vero seruientes, opponamus: tum vt hac cogita-
tione omnes afflictiones quas pro Christi nomi-
ne pati hic necesse est, lubenter deuoremus, in i-

17CAPVT VI.
psius coelestem gloriam intentis fixisque penitus
oculis intuentes. Atque haec consolatio et admo-
nitio non tantùm illo saeculo fuit opportuna atque
necessaria, quo vera Dei Ecclesia passim ab o-
mni mundo spernebatur atque irridebatur: velut
mundi reiectamentum quoddam vt ait Paulus
1. Corint.4 sed etiam hac nostra aetate certe qui-
dem est vtilissima, qua et ab extraneis, id est infi-
delibus, et ab intraneis, id est, hypocritis non mi-
nus uffligimur, spernimur, irridemur, quam olim
vere pii, et homines Christiani. Haec enim mo-
lesta et dura conditio manet Ecclesiam Dei o-
mni tempore Psalm.123.
15 Quem temporibus suis ostendet ille
beatus et solus Princeps, Rex regum, et Do-
minus dominorum.
Α'ὔξησις est. Amplificat enim superiorem ex-
hortationem tum a temporis definiti certique
circunstantia: tum a Dei ipsius, cuius doctrina
seruari praecipitur, et cui veri et fideles Ecclesiae
pastores seruiunt, dignitate, et comparatione.
Continet quoque hic locus ύποφοραν. Occurrit
enim tacitae obiectioni piorum, qui illustrem illum
Christi aduentum iamdudum expectantes, non-
dum tamen eum videbant. Ergo ne vel animis
denielanit poit longam expectationem illius ad-
uentus: vel obrepat blasphema ista cogitatio, qua
si Christus venturus non sit, et ab eo Ecclesia delu
datur, hoc responsum tanquam necessarium ani-
morum fluctuantium pharmacum et remedium
subiicit Spiritus sanctus, Nimirum tempora i-
stius aduentus esse certa quidem illa et defjni-
ta: sed soli Deo nota, et constituta.

110AD I PAVL, AD TIM.
2 Nostra infirmitas, qui varie tentamur,
fluctuamus, et agitamur, vbi tot nobis obiectos
aduersarios, in tot tela nos incurrere videmus,
dum in Dei metu, in officio, in munere, in pro-
fessione nominis Christi perseueramus. Itaque
sustentandi, contrillandr; corroSorandique su-
mus aduersus tot hostes, obiecto potentiae Ma-
iestatisque Dei clypeo, et foelici illo beatóque
statu, qui nos in aduentu Christi certissime ma-
net, constanter in fide perstantes.
Magna igitur nostrae temeritatis et impatien-
tiae repressio, magnum lorum est, quod ait Pau-
lus, Tempora illius foelicis et expectati a nobis
aduentus esse quidem certa: sed soli Deo cognita
neque Deum vel momentum vllum dilatu-
rum, cùm tempus a se decretum impletum fue-
rit, quin Christum exhibeat redemptorem no-
strum, et vitae aeternae donatorem ac assertorem.
Eodem vero modo, quo hic de secundo aduen-
tu loquitur, de primo quoque Galat.4.vers.4.E-
phes.1. vers. 1o. ait tempora illius certa fuisse a
Deo constituta, post quae completa Christus ve-
nit, atque homo factus est. Scit enim Dominus
non tantùm, quae nobis dona sint salutaria: sed
eorum conferendorum et communicandorum tem-

47CAPVT VI.
pora et tanquam maturitates, quia solus est Sa-
piens. Et vt in rebus his terrenis et naturalibus,
quibus producendis aliquod a Deo definitum est
tempus, patientes esse solemus, veluti anni tem-
pestates expectamus: frugum maturitatem non
praecipitamus, dierum incrementa non vno mo-
mento esse lubenter ferimus Iac. 5. vers.7. sic in
his quoque donis coelestibus et salutaribus acci-
piendis patienti nos esse animo oportet, et legi-
timum eorum reuelandorum tempus expectare.
Tribuit autem Paulus Patri eam secundi et
gloriosi Christi aduentus manifestationem: at a-
libi Christo ipsi videtur vindicari Tit.2.vers.13.1.
Thessalonic.4. vers.17. Respond. Quia Christus
me nouis nomo de mimus propontus est, Patri
tribuuntur, quae sunt propria Dei opera, atque
etiam ea ipsa, quae Christo conueniunt quoque,
quatenus ipse Deus est. Sic dicitur Pater suscitas-
se Filium: dicitur etiam Filius seipsum suscitasse.
Beatus, solus princeps. etc. Est diuinae maiesta-
tis descriptio ex variis illius attributis, vt hanc o-
mnium hominum, quantumuis potentum, viri-
bus et dignitati opponamus, cùm ab illis propter
Christi Euangelium, subsannamur vel affligi-
mur, vel de die aduentus Christi, tanquam impe-
dito, ipsi cogitamus. Maxime vero illo seculo
fuit necessarium oculos fidelium traducere ab eo
splendore, qui in Ecclesiae hostibus apparebat, ad
incomparabilem illam vnius Dei maiestarem,
thiscerent pii, qui se a potentissimis illis rerum
dominis, imperatoribus et Magistratibus Roma-
nis, a fastuosis Iudaeis, denique ab vniuerso mum-

300AD I. FAVL. AD TIM.
do sperni videbant et se velut mundi sordes et
immunditiem abiici, vt docet Paulus I. Corinth.
4.vers.5. qualis est hodie Gallicanarum Ecele-
siarum status, quibus Dominus ipse magna sua
misericordia aliquando succurret. Praeclare vero
et recte annotat Chrysost. hic apparere, quantus
sit Pauli in Dei maiestate celebranda zelus, vti
alibi quoque saepe idem potest a nobis obserua-
ri. Hic enim sibi temperare non potest, sed pul-
cherrima variorum epithetorum congerie admi-
rabilem et incomprehensibilem Dei maiestatem
esse docet, nósque in eius admirationem rapit.
Itaque manum, quod aiunt, non potest tollere de
tabula. Sic autem sunt commemorata haec omnia
ve quudai gradutio niis obieruata fuisse videa-
tur. Appellat enim Deum primum beatum: dein-
de solum potentem: tum postea Regem regum et
sic deinceps crescente vocum significatione rem
ipsam auget.
Sed quaeritur, cur Deum beatum et potente
vocet, qui potius est ipsa beatitudo, et potentia
dicendus, quam beatus et potens. Sunt enim hae
voces, quibus vtitur Paulus, παρώ υμαι, vt Diale-
ctici loquuntur, quae alterius rei, velut qualitatis,
participationem et attributionem denotant fie-
ri in subiecto, de quo vsurpantur. Et tamen Deus
nullius beatitudinis communicatione est beatus,
nullius potentiae participatione potens: sed est i-
psa et beatitudo et potentia, et eo ipso beatus et
potens, quia est ipsum illud quod est. Omnia e-
nim quae Deus habet sunt Dei essentia: non qua-
litates: nec alio quam seipso Deus vel beatus est
vel potens. Respond. Nos homines cogi cùm de

481CARTTVI
Deo loquimur cuius natura nobis est incompre-
hensibilis, nostro more, nostrisque verbis loqui,
vt aliquid de eo pro ingenii nostri captu dica-
mus et explicemus. Quod etsi non est aequale
Dei ipsius maiestati et essentiae: ex nostro tamen
more sentiendi et loquendi verum est. Itaque Deum
dicimus et beatum et potentem, non quasi com-
positam illius naturam statuentes: non quod illi
qualitates et accidentia tribuere velimus, et aliud
quid praeter simplicissimam ipsius essentiam in
eo fingere: sed quod humanus captus atque hu-
manum eloquium aliter explicare commode et
satis intelligenter seipsum non potest, cùm de
Deo est nobis agendum. Cùm igitur sic loquatur
Deriphitus de Deo,neque non ipinde eo sic lo-
qui metuamus, et Deum appellare beatum, po-
tentem, sapientem, et c. Quod fit citra vllam Dei
blasphemiam, si, quemadmodum diximus, fuerit
acceptum.
Beatus) Μακάριος. Est Deus omnis foelicitatis
fons, et scaturigo, quam et in se, et a se habet,
non aliunde, vt angeli, beati: vel etiam vt homi-
nes. Sic etiam ab Ethnicis dii ipsorum appellan-
tur μακάριονvt passim ab Homero, quod sit mem-
tibus hominum inscripta a natura haec sententia
Nihil Deum esse posse, quin illud idem sit beatum
in se, et corruptionis omnis expers et immune.
Id quod vox Μακαρ proprie significat, quasi per
epenthesin literae μ voce deducta a vocabulo ακα-
tùs quod insecabile et imminutum significat. Sic
Erasmus ex Grammaticis interpretatur. Secutus
sane est Paulus vulgarem et tritam vocis huius si-
gnificationem, qua beatum et foelicem aliquem

402AD I. PAVL. AD TIM.
ab astrorum quidem influxu loa.19.v.11. Rom. 13.V.I.
Potens, Rex regum, Dominus dominantium) Haec
omnia viribus hominum quantumuis magnis oppo-
nuntur, vt confidentius constantiusque in Dei metu
omnes, et quisque in suo munere pergamus, con-
iectis in vnius Dei potentiam incomprehensibi-
lem oculis, et in ea ipsa retentis. De voce Aυναςuς
mouet controuersiam Eras. vtrùm potentem si-
gnificet: an praefectum et praesidem, qui illius suae
potentiae et authoritatis specimen in aliquo po-
pulo, vel prouincia regenda exhibeat, nimirum,
ne Dei potentiam otiosam fingere videamur.
Respondet igitur ille non nudam et otiosam
potestatem significari: sed negotiosam, vt ita lo-
quar, et quae in alicuius rei regimine se proferat.
Dei enim potentia in totius huius mundi, et
singularum eius partium regimine se exerit.
Quod quidem verissimum est, tamen tam subti-
liter et acute non videtur hoc loco philosopha-
ri Paulus. Sed omnem omnium rerum potestatem
vni Deo asserere voluisse, omnem item maiesta-
tem, dignitatem, ne potentum regum, imperato-
rum, aut totius mundi splendore exterreamur et
dimoueamur a nostro officio et vera ipsius do-
ctrina. Ergo Rex regum hic appellatur. Sic Apo-
calyp.17.vers.14.19. vers.16, et cap.1. vers.8. Hlaντο-
κράτωρ tanquam ὀυτοκράτωρ, vt quidam volunt. Vi-
detur autem hoc sumptum ex Psalm.95. vers.3.96
vers.1o. Ex hoc vero ipso ratio intelligitur cur
Dominus dicatur dare regna cui velit: et cui item
velit ea adimere Daniel.5. vers.14.item cur dica-
tur omnis potestas esse superne, id est, a Deo, non

483CAPVT VI.
ne insanos Astrologos iudiciarios probemus.
Solus) Hoc ipsum primùm non excludit, neque
tollit regna politica. Sunt enim et ea ipsa a Deo.
Itaque quando subalterna sese mutuo non euer-
tunt :recte et Deus solus rex agnosci potest, et
reges etiam terreni pro regibus a nobis agno-
scuntur, quia eos nobis ipse praeposuit, quasi suos
in his terris vicarios et legatos in iis. quae ad vitae
huius terrenae rationem pertinent. Deinde, quod
dicit Paulus, Solus, etsi ad patrem referri videtur,
non excludit tamen filium, vel Spiritum sanctum,
sed in persona patris contrahit, et proponit, quae
generaliter in tota diuina essentia sunt nobis me-
ditanda et consyderanda, quia de filio mentionem
fecit Paulus, tanquam de homine. Nam de Dei-
tate Filii quid sentiat idem Paulus extat luculen-
tissime scriptum Romanor.9. vers.5. Atque haec
solutio ad sequentem versiculum etiam est accon-
modanda.
6 Qui solus habet immortalitatem,
lucem habitans inaccessam, quem vidit ne-
mo hominum, neque videre potest: cui bonor
et robur aeternum. Amen.
Εʹ̓πεξεργασία est, et valde necessaria commora-
tio in imperuestigabili Dei maiestate explican-
da, atque supra omnem rerum tum visibilium,
tum etiam inuisibilium, dignitatem et eminen-
tiam euehenda. Etsi vero Exod.34.v.6. pulchra
quorundam Dei attributorum enumeratio con-
tinetur, et Psalm.5o. tamen quae hoc loco reci-
tantur, longe splendidius atque apertius, quam
vllus alius scripturae locus, Dei ἰξοχιὼ et praestan-

404 AD I. TAVL. AD TIM.
tiam nobis describunt. Itaque est hiclocus singu-
laris et egregius, vti et ille, qui est sup.cap.1. vers.
17. qui huie similis est. Quatuor autem attributa
referuntur hoc versiculo, nempe. I Quod solus
habeat immortalitatem. 2 Quod lucem inhabi-
cermaccemiauenn 5 oueui nemo vnquam
viderit. 4 Quod illi soli Honos et gloria de-
betur.
Ac primum epitheton excutiamus. Dicitur
igitur solus Deus habere immortalitatem, ἀθανα-
σίαν dixit Paulus. Immortalitas mortem, tanquam
existendi finem, excludere tantum videtur: non e-
tiam principium existendi remouere. Itaque non
satis magnifice hoc de Deo videri potest Paulus
dixisse. Neque enim sequitur, vt quod immorta-
le est, sit aeternum cùm multa existendi principium
habeant, quae tamen minime sunt habitura finem.
Itaque ἀἶδότητα potius appellant, quam ἀθανασίαν
illam diuinae naturae ὐπαρξν, et existendi modum
vt est Hebr.7.vers.3. Vnde Paulus Romanor. 16.
vers.26. Deum αιώνιον, id est, aeternum appellat,
vt est Isai.57.vers.15. Respond. Immortalitatem
proprie hoc loco accipi. Itaque dico eam com-
plecti aet ernitatem, id est, et principium et finem
existendi plane secludere. Nam quae immorta-
lia dicuntur, neque sunt aeterna, illa improprie
talia sunt, quia alieno tantùm beneficio, non au-
tem sua vi et potestate viuunt, subsistunt, et talia
durant, quemadmodum Angeli, et humanae ani-
mae. Dei enim sustentatione perdurant et subsi-
stunt, non sua ipsorum. Praeclare enim Irae.lib 4
cap 37. Vita hominis, id est, animae, est visio Dei.
Quod ab eo sumptum saepe recitat Augustinus.

485CARVT VI.
Itaque nec Angeli, nec humanae animae per se
sunt immortales. i. sua vi et potestate propria,
sed quatenus a Deo in sua natura sustentantur,
et conseruantur, tales permanent. Id quod e-
tiam in Timaeo Plato, quanquam Ethnicus, agne-
uit, et scripsit. Nec tamen propterea Angelos et
animos humanos negamus esse immortales: sed
tantùm per se negamus tales esse. August. in liber
de Immortalitate animae, et liber 12. de Ciuit. Dei
item liber 1.cap.2. de Origine animae ad Hierony.
Tract.in Ioan. Euang. 19. et infinitis pene aliis
locis. Vti enim corporis vita est anima: ita
animae vita Deus est. Ergo solus Deus immorta-
lis est vere propriaque substantia, id est, υσία, non
autem κουωνία quadam, quales Angeli et hominum
animi, quia perpetuam durationem et finis ex-
pertem tribuit Angelis et hominum animis Deus,
vt ait Theodorit. Dialog.3. qui est impatibilis. I-
pse autem eam a se habet. Bernard. quoque serm.
31.in Cantic. Canticor. hunc locum praeclare ex-
plicat, at que idem quod Theodorit. sentit.
Cur autem solus Deus sit immortalis ratio
duplex affertur I quia est incorporeus. Vti e-
nim Deus solus immortalitatem habet, ita incor-
poreitatem vt ait Bernard.serm.5.6. et 81.in Can.
2 ratio, Quia est immutabilis omnino Deus Iac.
I.vers.17. et haec verissima ratio est, quam liber 1.de
Trinit. et liber 6. cap.6.item liber 2. contra Maxim.
atque liber 7.cap.6. de Genesi ad liter. Augusti. co-
piose explicat. In omni enim mutabili natura
mutatio est mors, quia facit aliquid in ea non esse
quod erat: et aliquid abesse, quod prius inerat
Angelos autem esse mutabiles ostendit lapsus

400 AD I. TAVL. AD TIM.
eorum qui similis cum aliis naturae fuerunt Item
et humanos animos esse quoque mutabiles, casus
primi hominis certissime docet, per quem tanta
et animi et corporis in deterius immutatio in
nobis facta est. Ergo ii quodammodo mortales,
quia sunt mutabiles.
Secundum Epitheton est, Qui lucem habitat.
inaccessam. Hic locus est etiam vberrimus, quem
tamen breuiter contrahemus in pauca. Primùm
vero videndum est, vnde sumptum sit hoc Pauli
dictum. Nec enim haec fuit particulariter facta
Paulo reuelatio de natura Dei. Plane vero con-
sentit hic locus atque haec descriptio cum ea,
quam de maiestate Dei incomprehensibili Pro-
phetae tradunt. Est igitur similis huic locus Psal.
93.veri.I.Ilai.6.veri.2.57.verf. 15. Ezechiel, 1. et10.
Tanta enim est haec lux, qua Deus vndique cir-
cumseptus effulget, vt Angeli ipsi beati illius ful-
gore perstringantur, at que faciem suampropter-
ea obtegant, et operiant.
Sed dissimiles huic videntur alii quidam esse
Scripturae sacrae loci. Imprimis ii omnes, in qui-
bus dicitur Deus habitare in nube, vel ex turbine
et caligine loquutus fuisse, vti Exod.14, et 20. Le-
uitic. 16.Iobus 38.vers.1 Item vbi dicitur Deus fuis-
se cum leui vento, non cum igne, quemadmodum
cùm apparuit Eliae 1. Regum. 19. vers 12. Respond.
In nullo iustiusmodi scripturae loco veram Dei
sedem describi, quemadmodum hic: sed ea tan-
tùm signa et Symbola declarari, per quae homi-
num oculis sese parefecit in hoc mundo pro re
rum, temporum, personarum, quibuscum illi res
erat, conditione, vsu, et diuersa ratione. Ergo ill

487CAPVT. VI.
Praeterea obstat huic loco, quod omnino se-
qui inde necesse est, si vera sit haec sententia, nimi-
rum Deum, qui est maiestas illa infinita, certo tamen
loco contineri, et concludi, quia dicit Paulus eum
ὀικεῖν, id est, habitare, at que lucem quidem. Quod
sentire plane est blasphemum. Hoc etiam argu-
mentum sensit Chrysost. cuius verissima est haec
responsio, nimirum de Deo ista dici ex nostrae
cognitionis imbecillitatis sensu, et modo per ἀνθρο
ποπάθειάν quandam. Neque enim, quantumuis ni-
tatur humanum ingenium, quicquam satis ma-
gnifice et digne de Dei maiestate vel concipere
vnquam vel dicere potest. Ergo proposita in su-
periori epitheto Dei maiestate, nunc ipsius solium
lucidissimum et splendidissimun describit, vt
vndique effulgeat nobis augusta, ex omni parte
sacrosancta, et veneranda Dei illa gloria animis
nostris obuersetur, et splendeat. Ex quo fit, vt et
lucis et sedendi voces hoc loco fint metaphori-
cae, non autem natiua et primaeua significatione
sumendae. Nec enim, vt praeclare docet etiam
hunc locum explicans August.in Psal.33. et in e-
pist. ad Italicam Deus loco comprehendi vllo
poroiaueciriniodo, qui locum omnem ipse su-
perat, capit et excedit. Ex eo autem, quod ad li-
teram, vt aiunt, hic locus, ac quidam similes alii
accepti sunt, insulsum et plane puerile commen-
tum suum de loco, vbi Deus tanquam in recessu
et specu quadam abditissima habitet, finxit atque
excudit impius Mahumetes.
Neque etiam hic quaerendum est, vtrum lux
illa, in qua Deus, qui est aeternus, habitare dici-

400D I. TAVL. AD TIM.
tur fuerit, antequam lux illa de qua Genes.1.facta
mentio est, crearetur et extitisset. Neque enim
hic lucis vocabulum natiuo significato sumendum
est: sed pro eo splendore, maiestate, statu qui o-
mnem admirationem cogitationemque huma-
nam longe superat, habetque optabilem et laetissi-
mam meditationem, qualis est nobis ipse lucis
aipectus, vt ex Ilai.57. vers.15. satis perspici potest
et quidem tantam, vt ad eam humanae etiam mem-
tis acies caliget.
Ergo huius epitheti duplex est sensus. Primus
quidem, vt omnem nobis diuinae maiestatis curio-
sius perscrutandae pruritum ( qui ex magna qua-
dam vanitate nasci solet) adimat, ac tollat. Prae-
clare enim Bernar. serm. 62.in Cantica opprimi-
tur scrutator maiestatis Dei: non tamen volun-
tatis. Nam vt ii flammis statim correpti et con-
sumpti sunt, qui tres illos adolescentes Abdena-
gum, Mizaelum, et Sydracum in fornacem con-
iecerunt. Daniel. 3. Vti puniti sunt Betsemitae,
quod in arcam Domini inspexerint 1. Samuel.6.
Sic consumuntur et obruuntur Dei maiestate,
qui in eam curiose, et aliter, quam oportet, in-
tueri atque inquirere volunt. Denique hoc ipsum
est, quod ait alibi Paulus, Dei maiestatem, atque
iudicia esse imperuestigabilia atque ἀνεξερευιητα.
Ergo praeclare Bern.ser.31.in Can. ad Deum acce-
dendum, est, ait, nonirruendum, ne irreuerens scruta-
tor maiestatis opprimatur ab ipsius gloria et splen-
dore. In quo tamen illud est diligenter obseruandum
quod idem Bernard. dixit serm.62.opprimi scru-
tatorem maiestatis Dei:non item voluntatis. Nam
eam voluntatem Dei, quam quidem nobis notam

489CANVT VI..
esse voluit, inquirere diligenter et licet et conces-
sum est, vt docet exemplo Patrum Pet.1. epi.1.V.II.
Dicitur haec Dei lux inaccessa. Ne proprio marte
propriisque ingenii nostri, quantumuis viuidi, viri-
bus ad eam accedere tentemus. Qui enim sic ad
eam adire tentant, excaecantur illius fulgore. Sed
prius a Dei spiritu nos illuminari petamus et pa-
tiamur. Nam illuminatis patet facilis ad illam
Dei maiestatem et lucem intuendam accessus: et
Deus ipse prius eos illuminat, a quibus se
videri et sua arcana cognosci, atque tanquam
conspici vult. Ps34.v.6.Cùm autem ad eam venire
volumus, neque locorummutatione, neque corpo-
ris agitatione ad Deum appropinquamus: sed
claritatibus, incorporeis et spiritualibus, suiisque
muneribus, qualis est fides, vitae sanctitas, zelus
verus ad eam accedere nos oportet, vt ait Ber-
nardus, et exBernardo Anselmus.
Porro secundus huius epitheti vsus est. Quod
cùm dicitur Dei domicilium lucidum esse: imo
esse lux ipsa, culpa omnis nostrae de Deo ignora-
tionis in nos ipsos transfertur. Nec enim Deus
in tenebris habitat, vt agnosci aut videri non pos-
sit: sed in luce splendidissima. Ergo quod eum,
illiusque admirabilem maiestatem cernere non
possumus, id aciei nostrae imbecillitatis, et inge-
nii tenuitate fit, non ipsius quidem loci, in quo
Deus est, obscuritati tribuendum est. Omnia e-
nim quodammodo Dei ipsius maiestatem nobis
repraesentant, et illustrant, quocunque conuerta-
mus oculos, vt docet Paulus Rom.1.vers.2o. Sed
imprimis verbum Euangelii, in quo se nobis in
Christo perspicuum et aspectabilem reddit, eum

450AD I. PAVL. AD TIM.
nobis lucidissime demonstrat. Denique ex hoc
ipso loco intelligitur, quam vanum et blasphe-
mum fuerit Manichaeorum delirium, qui deum
saum, quem tenebrarum Deum esse et alterum
principium fingebant, in tenebris spississimis, non
in luce habitare docuerunt.
Tertium epitheton est, quod ait Paulus, Deum
nemo vnquam vidit. Ergo vt lucidus- totus est : ita
est inuisibilis Αόρατεςvt ait Paulus sup.1. vers.17.
Haec epitheta quia sunt diuinae essentiae propria
attriouta, iuin leuuio et umgemer obseruanda
a piis omnibus, vt ex iis Dei maiestas tanquam
aliqua delineatione et rudi pictura in animis
nostris informari possit.
Similes loci huic plures in tota scriptura sup.
1.vers.17. Ioan.1.vers.18. Exod.33. vers.20,21,22.
Genes.32.vers.3o.
Dissimiles autem alii quoque scripturae loci, et
in speciem cum hoc pugnantes. Ac primus qui-
dem is, qui est apud Paulum 2. Corinth.3.vers.18.
vbi ait nos sideles per lucem Euangelii etiam re-
tecta facie Dei gloriam intueri. Secundus autem
quod Deus saepe patribus visus fuisse dicitur, vt
Abrahamo, Isaaco, Iacobo, Mosi, et aliis plerisque
Respondeo Omnia illa quae obiiciuntur, κατότι
esse accipienda, non eo significato et modo, quo
hic loquitur Paulus. Agit enim de ipsius diuinae
essentiae intuitiua, vt loquuntur in scholis, visione,
quo modo a nemine vnquam mortali visus est,
non autem de Symbolica repraesentatione aut
explicatione. Ac ne quidem cùm videbatur Chri-
stus in his terris, qui Deus conspicuus fuisse
dicitur fup3 vers.16. ipsius diuina essentia oculis

491CARVTVI..
humanis cernebatur: sed illius tantùm humani-
tas conspiciebatur, quae velut velum, certe augu-
stissimum, Deitatis Christi templum fuit. Hebr.
10.vers.20. Ergo quod Dei faciem et gloriam in
Euangelii luce et praedicatione iam intueri di-
cimur, id dicitur comparate ad patres, qui sub
lege, vmbris et caeremoniis vixerunt, vt ex eo
Exodi loco, qui est cap.33.vers.20, et 23. apparet.
Patres enim posteriora Dei in legis vmbris vi-
derunt: nos autem in Euangelii luce et implemen-
to videmus faciem ipsam, et ipsam vmbrarum
veritatem: non tamen ipsam Dei essentiam, qua-
lis in sese est, propterea videmus. Sed et cùm
Abrahamus scribitur vidisse Deum, id certe me-
tonimicôs intelligendum est, quia signa et Sym-
bola ocuns cernebat, per quae Deus se praesentem
illic esse testabatur, ipsam autem Dei essentiam
non videbat. Sic in columba visus est Spiritus
sanctus a Ioanne Baptista Luc.3.vers.22. Iren.libus
4. cap.37.explicat.
Quod autem haeretici quidam senserunt ipsam
Filii Dei θεότητα fuisse per sese semper visibilem,
quiu natrious apparuitsetlair aite quamn incarna-
retur Christus, nempe quando cum illis est col-
cutus. Itaque quod hoc loco dicit Paulus, Deum
videri non posse, de sola Patris persona et Deitate
accipiendum, plane (inquam) hoc falsum est: et
praeclare ab Augustino refutatum in liber 8.de Ge-
nesi ad literam.
Quaeritur autem vtrum vox haec ὀδεὶς ἀνθρώπων
ad homines tantùm sit referenda, et eos quidem
adhuc mortales vel hic degentes, an Angelos e-
tiam, imprimis beatos complectatur: atque pios

492AD I. PAVL. AD TIM-
defunctos et iam in coelum receptos quia de An-
gelis scriptum est, Matt.17.eos videre faciem Patris,
id est, Dei: et de piis beatis Matth.5.vers.8. Mun-
dos corde visuros esse Deum. Hic praetermitto va-
nas et curiosas Scholasticorum quaestiones, quae
de Dei visione fiunt in liber 4. Sentent. Lombard.
distinct. 49. Item non afferam ea, quae prolixa e-
pistola ad Paulinam et ad Dardanum de Viden-
do Deo disserit Augustinus, itemque liber 1. de
Trinitate cap.6. Sunt enim ex iis quaedam ἀδηλα,
quaedam etiam curiosa, quod tanti viri pace di-
ctum sit. Neque item dicam quod Ansel. Ho-
minum nomine hic carnales duntaxat compre-
hendi, non etiam pios, renatos, et in Dei obse-
quium iam formatos homines. Haec enim inter-
pretatio minime vera est. Respondeo igitur su-
periori quaestioni breuissime ex Theodorito in
Polymorpho, itemque ex Bernardo serm. 81. in
Cant. Ne ab Angelis quidem ipsis beatis Dei
essentiam cerni posse, nisi per quandam συγκτά-
Βασν, et quasi sui demissionem, vt loquitur Theo-
dorit. Soli enim sibi Deus est et visibilis et com-
prehensibilis. Ergo multo minus a piis in coelum
traductis ipla Deι οσια, qualis quataque est, et ipsa
per se videri potest, si nequit ab Angelis. Neque
certe tam de hoc nobis est quaerendum, quam via
ipsa per quam peruenire ad eum possimus, et
scrutanda et tenenda nobis. Est autemilla via ve-
ra in Christum fides, Vitae puritas et sanctificatio
item pietas charitasque syncera.
Addidit autem hoc epitheton Paulus tum vt
esset superioris tanquam explicatio quaedam, tum
etiam ne ex harum rerum, in quibus aliqua Dei

493CANVTVI.
praesentia cernitur aspectu, diuinae maiestatis emi
nentiam metiamur et aestimemus. Denique vt sit
haec tanquam hypophora quaedam, et tacita re-
sponsio ad eorum obiectiones et dubitationes,
qui idcirco Deum esse vel negant prorsus, vel
dubitant, quod ab ipsis oculis illius ὀσία mini-
me cernitur. Itaque dixit Paulus neminem vel
vidisse Deum antea, vel nunc, vel in posterum e-
tiam videre posse. Caro enim et sanguis neque
sunt, vt ait Bernard. diuinae essentiae capaces, ne-
que capabiles.
Quartum epitheton sequitur in quo totius su-
perioris diuinae naturae descriptionis fructus, sco-
pus, et finis continetur nempe, vt vni Deo laudem
omnem, gloriam, et potentia omnium rerum tribuamus,
idque non ad tempus aliquod tantùm: sed in aeter-
num, et in secula et vltra. Haec particula sup. cap.
Medouiquupurocepheutocle, ce lape recurrit,
idcirco a plerisque exposita est, et a nobis latiùs
non traderur. Vox Amen ipsius Pauli assensom
in eas omnes Dei laudes declarat, et eas quasi si-
alla queaulalandacaa teuiniaes,
17 Iis qui diuites sunt in hoc seculo, de-
nuntia ne efferantur animo, neque spempo-
nant in diuitiis incertis, sed in Deo viuo, qui
praebet nobis omnia copiose ad fruendum.
Εʹπάνοδοςest et regressio. Intermissam enim de
diuitum, et diurtiarum cura, vsu, totóue hoc argu-
mento exhortationem repetit. Idque duplici de
causa. Primùm quod, vti ex Iac.2. apparet, facile
sint in reliquos iniuriosi diuites, iamque in Ec-

494AD f. TAVL. AD TIM.
clesia quidam tales existerent. Praesertim autem
in amplis et opulentis ciuitatibus saepe id acci-
dere et cernisolet. Hoc autem et ipsis diuitibus
exitiosum est: et caeteris in Dei Ecclesia praebet
offendiculum. Cui malo remedium afferendum
fuit. Atque tale quid iam tunc in Ephesina Ec-
cieila coneigme, veriime mit ex eo sit, quod
non frustra has praeceptiones de diuitiis repetit
Paulus.
Secunda vero huius regressionis causa est, ne,
cùm superioribus versiculis tam acerbe in diuitiarum
appetitum inuectus esset, diuites Christiani o-
mni spe et salutis, et bene vtendi suis diuitiis se
destitutos esse statuerent et quererentur. Itaque
eas abiicerent, tanquam omnino cum Christia-
ni nominis professione pugnantes et ὀσυζύγος,
Deóque exosas. Neque enim supra diuitias per-
se damnauit Paulus, quemadmodum recte Au-
gustinus scribit: sed diuitiarum morbum: neque
praecipit Paulus diuitibus, vt suas diuitias abiici-
ant, quod insanus ille Antisthenes philosophus
et post eum Aristippus fecit: sed vt iis bene vtan-
tur, tum ad Dei gloriam: tum ad suam ipsorum
salutem, et proximorum commodum et aedifica-
tionem. Haec igitur causa est repetitae huius ex-
hortationis, vt hoc tam necessario praecepto, tan-
quam praeclaro colophone et fine, totam hanc
epistolam tandem clauderet Paulus.
Ergo quid haec praeceptio contineat sigillatim
nobis expendendum est. Duo vero obseruemus
hoc loco, et Quibus praecipiat, et Quid praeci-
piat. Praecipit igitur Paulus diuitibus, et iis qui-
dem, qui in hoc seculo diuites sunt. Quae verba

495CAPVT VI.
suo momento non carent. Primum enim osten-
dunt esse duplex diuitum genus. Vnum eorum,
qui in hoc seculo et rerum terrenarum ratione
solùm diuites et abundantes censeri possunt. Hi
sunt, quos vulgus hominum diuites appellat, et
de quibus agit hoc loco Paulus. Aliud est diuitum
genus, eorum nempe, qui in futuro seculo vel rerum
coelestium spiritualiumque ratione et copia sunt
diuites, opulenti, abundantes, de quibus loqui tur
Iac .2. v.5. Paul. 2.Cor.8.v 9. Apoc.2.v.9. Qui di-
uites fide, et bonis operibus diuites, et haeredes in
regno Dei dicuntur, quales sunt omnes vere filii
Dei, vtcunque in hoc mundo sint egentes, atque
etiam Iro ipso, vt est in Prouerbio, pauperiores.
Qualis fuit Iobus in mediis afflictionibus: qualis
item fuit ille languens Lazarus, et vlceribus plenus
et fame oppressus, de quo Luc.16. Praeclare enim
Ambrosius epist. 1o.omnis Christianus (vt antea
diaiihusjee lapiens est, e diues, rrorum autem
spiritualium diuitum diuitiae, vt recte dixit August.
in serm. de verbus Euangel. sunt non quidem pecu-
nia, sed iustitia: quae certe vere sunt diuitiae, ne-
que amitti possunt, quemadmodum etiam do-
cet D. N. Iesus Christus.
Sed addit quoque alia de causa haec verba
Paul.in hoc seculo, vt ipse contemptim de his diuitiis
loqueretur, quibus minime fidendum esse de-
monstrat, quasque res esse vanas, incertas, cadu-
cas pronuntiat. Itaque vt diuites ipsos melius de-
primeret, diuitias eorum huius seculi appellat,
id est, euanidas et fallaces, et instabiles, qualis
est huius ipsius seculi et mundi conditio, et eorum
omnium, quae in eo sunt. Qua ratione etiam voce

490AD I. PAVL. AD TIM.
σράγ sελλε vsum esse Paulum putant, non autem voce
λέγε, vel διδασκο, quod diuitum ingenium subii-
ciendum sit, et contundendum, cùm nimiùm per
se semper insolescat. Certum autem est hoc vo-
cabulo seriam admonitionem a Paulo significari
quae diuitibus a pastore, et crebro quidem, subii-
erdeotc at medicauis
Ergo duo maxime vult effagi a diuitibus, su-
perbiam animi nimirum, et spem vanam, quae
ex opum abundantia ab illis concipitur. Vtrun-
que sane vitium non modo diuitibus familiare
est: sed comnatum et pene a diuitiis inseparabile,
cumiisque coalescens et ab incunabulis crescens,
vt qui diuitias accipiat, simul quoque eademque
manu haec vitia quodammodo acceptare videa-
tur. Quorum vitiorum vana spes est animi super-
biae fons et mater: Ex illa enim haec producitur,
tanquam foetus infoelicissimus. Id quod exem-
plo Ezechiae regis, quanquam alias pii, compro-
batur, qui nimia sua foelicitate intumescens sese
nimium extulit. Isai.39. Neque id tamen ipsarum
opum, aut rerum, in quibus illae diuitiae consistunt,
vitio, aut culpa accidit: sed nostra vitiositate dum-
taxat, et humani ingenii vanitate, quae per pec-
catum nobis infusa est nimirum.
Ne haec vitia rebus ipsis a Deo esse iniecta

497CAEVT VI
credantur et ita Deo opum ipsarum creatori vitium
impie ascribatur, sed vt nostrae corruptionis et
reuemonis nae reuitarie en isdamo vis et ma-
gnitudo intelligatur, damneturque.
Superbiam igitur ex animi superbi cogitatio-
ne describit Paulus dum eam ὐαηλοφρονίαν esse
declarat idem Paulus Rom.12.vers.16. Recte igi-
tur quidam dixit, Vt vter, inflati sunt superbi. Si
attendis eos, falleris: si appendis, vanos et vacuos
reperies, elatos tamen semper, et magnifice de se
sentientes comperies.
Alterum vitium est vana spes, cuius causa est,
quia diuitiae sunt incertae, imo fallaces, et decep-
trices, vt ait Christus, Matth.13.vers.22. Mar.4.v.
19. Neque enim cùm haberi creduntur, tenentur
sed statim effluunt. Neque cùm tenentur stabiles
Iunt, vt eripr nobis ab aliis non pofsint, aut apud
nos ipsae per se perire, et consumi nequeant Luc
12. De quo argumento infiniti sunt tum in Pro-
uerbiorum liber 11.vers.28.13.vers.8. tum etiam in
Ecclesiaste loci, qui sunt cum hoc conferendi.
Nec obstat huic loco Prouerbiorum cap. 14.
verneie voriten diuitia dicuntur esse diuitum
corona. et Ecclesiastic.7.vers.12. In vmbra argen-
ti requiescet homo. Respond. Additum est Sa-
pientum, id est, horum esse coronam qui recte
diuitiis vtuntur. Non sunt autem stultorum di-
uitiae iis ipsis corona, quia vt est Eccles. 4.vers.13.
praestat pauper sapiens rege et diuite stulto.
Caeterum his vitiis contrarias virtutes iam vi-
deamus, quas diuitibus consectandas esse docet
Paulus. Sunt autem hae tres. I Spes siue fiducia
in Deo viuo. 2 Benignitas. 3 Facilitas siue

330)AD I. PAVL. AD TIM.
comitas morum.
Pulchra vero est haec antithesis inter Spem et
fiduciam in incerto diuitiarum, et inter Spem siue
fiduciam quae ponitur in Deo viuo, et asfatim o-
mnia nobis praebente, non tantùm ad tenuem et
necessarium vsum, sed etiam ad liberalem et opi-
parum. His autem epithetis, quae hic Deo tribuum-
tur, non tantùm verus Deus ab omni humani in-
genii figmento, quod pro Deo habetur, non etiam
solùm ab omnibus idolis iam receptis pro diis
secernitur: sed etiam verissima nostrae fiduciae in
eum collocandae ratio, causaque explicatur, nen-
pe, quod sit ipse omnis vitae fons, siue tempota-
riae, siue etiam aeternae. Deinde, quod quaecunque
ad vitam hanc etiam tuendam sunt necessaria,
abunde et copiose ille vnus omnibus nobis sup-
peditat, et subministrat, vt ab eo solo pendere de-
beamus, quacunque ratione vel viuere, vel vitam
ipsam tueri et conseruare cupiamus. At qui hae
caulae sunt, cur oiuites conndant suis opibus et
diuitiis, quod per eas solas se vitam hanc tueri
et sustinere posse credant. Quorum ratio non tan-
tùm ex hoc Pauli loco refutatur: sed etiam ex ea
parabola, quain amert enriltus Luc 12.vers.16. et
sequenti.
Vnus Deus) appellatur, non tantùm quod et
in sese, et per sese viuat, sed quod omnbus, quae
viuunt, vitam largiatur. Quaecunque enim viuunt,
illius beneficio et dono viuunt, tam Angeli, quam
vermes ipsi, vt ait Augustinus.
Praebet idem Deus omnia, idque πυσίως, id est,
affatim et copiose:sed (vt ait Iacobus) etiam be-

499CAPVTVI.
nigne. In quo pulcherrima est annominatio ad
vocem πλεσίων, quos exhortatur Paulus. Non sunt
enim illi diuites vere et proprie: sed Deus est di-
des, qui et omnla ponidet, et abunde cunctis lat-
gitur et opulenter.
Quod autem additur, Nobis, ad suscepti ar-
gumenti rationem est accommodatum, quod ea
vitia, quae taxat hic Paulus, in solos homines ca-
dant: quódque nostra causa tantùm institutae
sunt hae praeceptiones. Neque vero restringit
Paulus admirabilem illam Dei benignitatem vel
ad solos pios et fideles homines, cùm etiam im-
pii et reprobi eam sentiant in hac vita, vt est Matt.
5.vers.45. vel etiam ad solum genus humanum,
cutir etiaili ortita aminantia pareat Deus, illisque
victum suppeditet Psal 104 Matth.6.vers.26. Psa.
36.vers.5. Imo infinita Dei beneficia in omnes
mundi huius et creaturas et partes diffunditur, et
se exerit.
Ε’ίς ἀπόλαυσν, id est, ad fruendum. Quia distin-
guit Augustinus lib 1.de Doctr. Christ. inter frui
et vti: et fruitionem ad res diuinas: vsum ad ter-
renas et caducas refert: idcirco sic hunc locum ex-
plicat, et post eum Beda, vt de vita aeterna bo-
nisque coelestibus tantùm accipiendum putet,
quia fruendi verbo vsus est Paulus. Sed primum
falsa est ista distinctio Augustini (pace tanti viri
dictum sit) cùm aeque et proprie, et frui, et vti di-
camus rebus siue terrenis siue coelestibus: etsi a-
pud Iurisconsultos aliquod discrimen statuitur
inter vsum et fructum: et inter ius vtendi, et ius
fruendi re aliqua, quae iurisconsultorum distin-
ctio ad Theologos minime pertinet. Deinde in

309.AD I. PAVL. AD TIM.
verbis Graecis, id est, inter χρῆος et Α'πολάυη
nulla huiusmodi differentia reperietur obserua-
ta, vt χρη̃͂ος tantùm de bonis terrenis: ἀπολάυον de
bonis coelestibus tantùm accipiatur. Denique
hic ipse locus ostendit, de bonis terrenis praeci-
pue agi, in quibus diuites huius seculi spem po-
nunt, quae tamen a solo Deo dari docet Paulus
hoc loco. Quid igitur sibi vult haec dicendi ratio?
Nimirum, non ea tantum nobis a Deo suppe-
ditari quae necessaria sunt ad stricte, anguste, du-
riter, et tenuiter vitam hanc tuendam et susten-
tandam: sed benigne, profuse, largiter et liberali-
ter, multa etiam nobis a Deo praeter necessarium
vsum tribui. Hoc dicunt septuaginta interpretes
in veteri Testamento ἀωμεῖν Mautem Tullius liber
1. de Legibus Prodigere, vt ex hac tam liberali Dei
in nos benignitate intelligamus non tantùm quam
luitiuo hDeo iperandum sit, quam in diuitiis:
sed quam opulentius et liberalius a Deo omnia
accipiamus, quam vlli diuites a suis opibus habe-
it poinn. E mhique ex hoc loco immensae Dei
benignitatis in homines commendatio fieri de-
bet.
18 Vt aliis benefaciant, vt diuites sint
operibus bonis, faciles ad impartiendum, fa-
cilis conuictus.
Sequuntur aliae virtutes duae, quae superiori-
bus etiam vitiis, quae in diuitibus notauit Paulus,
opponuntur. Hae autem sunt, Benignitas, et Co-
mitas. Ac benignitas quidem siue beneficentia
est verissimus diuitiarum fructus. Comitas vero
velut condimentum ipsius beneficentiae, certe

501CARVT. VI.
superbiae illi, quam reprehendit supra Paulus,
virtus est plane contraria atque repugnans.
Beneficentiam autem variis verbis designauit
tum ad illius virtutis commendationem: tum e-
tiam ad explicationem. Nam eam commendant
hae voces Α'γαθοθγεῖν, et Πιλετεῖν ἐν εφγοις καλοῖς. Ex-
plicant istx αμεταδότοςτθ).
Itaque hic bona opera designantur, non tam
quidem omnia in genere illa quae scriptura Bo-
na opera vocat, et praecipit: quanquam diuites
Christiani iis omnibus animum applicare debent:
quam quae Charitatis et Elemosynae opera sunt,
et huic argumento conueniunt: quod ea sint prae-
cipua, in quibus diuites sese debent exercere, et
quorum praestandorum causa diuitias a Domino
acceperunt. Omne autem proximi subleuandi et
beneficentiae genus complectitur Paulus, cùm
vult ita diuites suas opes collocare et dispensare,
vt ditescant abundentque in omni genere bo-
norum operum, non vt vnius aut alterius tantùm
beneficii in proximum exhibitione sibi satisfa-
ciant, quasi sint satis officio functi; sed congerere
cumulare, et addere eos oportet beneficia bene-
ficiis minime propterea fathiscentes, quia pluribs
subueniant: vel quia vni et eidem saepius iam con-
tulerunt donaruntque aliquid: in quo ipso prae-
clara est annominatio, et argumen tum a coniu-
gatis a Paulo perstrictum. Oportet enim Πλυσίος
πλυτεῖν, id est, diuites congerere: sed in acerui
genere, quem fieri iubet Paulus, differentia esta
Illi enim vt plurimum congerunt scelera sceleri-
bus, vt ditescant: at Dei spiritus vult eos congere-
re et cumulare bona opera bonis operibus, vt illis

JUa.AD MTAVE. AD TIM.
ipsis suae diuitiae sint salutares. Pro ἀγαθορργεῖν, le-
git Ambrosius ὀθελοεργεῖν, quod huic loco et menti
Pauli non conuenit. Bona igitur opera vocat Pau-
lus ea, per quae in proximum beneficium confer-
tur, et illi bene fit, quemadmodum idem loquitur
Galat.6.vers.9.1o. quanquam verbi Graeci signi-
ficatio etiam ad alia operum genera pertinet. Bo-
na vero opera sunt eleemosynae, quia a bona ra-
dice, id est a fide et vera Christianaque charita-
te nascuntur. Alias ipsa pecuniae datio quae fit
pauperi, per se potest esse opus indifferens, vt do-
cet Paulus 1.Corinth.13.vers.3. vel etiam malum,
vt si pauperi dem, quem inescare cupio, vt hac li-
beralitate postea persuasus a me facilius iugule-
tur, vel laedatur, exemplum est Matth.6.vers.1.2.
3. eleemosynarum quae damnantur. Ergo non tam
externum opus in istis rebus est opus illud quod
bonum appellatur, quam fons, origo, finis et sco-
pus ipse, vnde illae eleemosynae proficiscuntur: et
ad quem tendunt. Quod idcirco notandum est,
quia homines infideles et hypocritae haec opera
externa longe potiora melioraque putant, quam
veram in verum Deum fiduciam, carnis mortifi-
cationem, spiritus renouationem, quoniam spe-
ciem maiorem sanctitatis et humanitatis prae se
ferre videantur. Bonum enim opus metiuntur
ex eo quod est et apparens, et alteri vtile et com-
modum. Bona sunt quidem haec opera quatenus ex
vera fide et charitate fiunt: et ad Dei gloriam et
obsequium proximique aedificationem penitus
referuntur.
Quod addit, faciles ad impertiendum, ostendit
verissimam liberalitatis, quae in diuitibus esse de-

2CAnv vis
bet, vim et naturam, quae in eo est, vt non tantùm
velint benefacere: sed reipsa benefaciant, quia
dare possunt. Nam in iis, qui possunt praestare a-
liquid, vera charitas non est in lingua, neque tantùm
in affectu ipso largiendi:sed in ipso opere et prae-
statione, quemadmodum Ioannes et Iacobus
docent I. Ioan.3.vers.18. Iac.2.vers.15.16. Qui ni-
hil habent, quod donent, propter rerum omnium
inopiam, qua premuntur, in iis syncerus bene fa-
ciendi et largiendi affectus et commiserationis
plenus, est sane laudabilis, vti in Petro et Ioanne
fuit Actor.3.vers.6.
Denique sequitur tertia virtus, cùm Christia-
nis omnibus, tum vero diuitibus imprimis con-
sectanda et digna, Nempe comitas, communica-
bilitasque siue affabilitas. Hanc enim descripsit
Paulus voce κοιρωνικές. Haec benignitas nostra est
velut condimentum et lepos quidam: et omnis
vitae nostrae commendatio, atque conuersationis
iucunditas, quae alios homines ad nos allicit, fa-
stumque omnem animi et superbiam deiicit,
qua plurimum diuites laborant.
19 Recondentes sibiipsis fundamentum
bonum in posterum, vt apprehendant aeter-
nam vitam.
Α'ιτιολογίά est et commendatio vsus dluitiarum
imprimis autem Beneficentiae, quae maxime, vti
supra docuit, diuites decet. Est autem ducta
haec siue ratio, siue commendatio a fructu siue
effecto. Nimirum, quod illa sit vitaẽ aeternae con-
sequendae certissimum testimonium, et tanquam
arrhabo, et pignus quoddam a Dei spiritu im-

304.AD I PAVL. AB TIM.
missum. Cur autem cùm tria quaedam a diuitibus
exegerit, in vna praesertim beneficentia commen-
danda immoretur, haec ratio est, quod cùm na-
tura sint homines et tenaces, et auari, difficillime
ad exercendam munificentiam erga alios addu-
cuntur, et de ea virtute persuadentur, adeo vt fa-
cilius diuites, et fiduciam in Deum: et erga ho-
mines comitatem quandam simulent, quam be-
neficentiam, quoniam nisi opere ipso et eleemo-
synae praestatione appareat, solo ore, solaque ani-
mi compatientis et miserantis protestatione non
potest fingi, aut cuiquam a diuitibus persuaderi.
Quanto igitur maior tenacitas cum ditescendi,
aut diuitias retinendi animo coniuncta est:tanto
magis fuerunt ad liberalitatem et benignitatem
diuites exhortandi. Itaque- consulto et de indu-
stria in hac virtute praecipue commendanda et
praedicanda insistit Paulus.
Vtitur autem ea dicendi ratione, ex qua non
tantùm optimum et praestantissimum beneficen-
tiae praeconium auditur: sed aculeus quidam ad
eam animis iniicitur etiam auarissimis, cùm nempe
ait, eos qui benefaciunt, thesaurum sibi reconde-
re, eumque et firmum, et bonum. Itaque accommo-
dat Paulus suam orationem ad diuitum affectum,
qui in eo toti sunt, vt thesaurizent sibi. Id quod
eos facturos esse pronuntiat, et longe vberius,
vtilius, certius, meliusqs opes suas largiendo pau-
peribus quam opes congerendo. Nam et in vita
aeterna thesaurizant stabilem aceruum. Itaque
praecla ra est haec Augustini sententia et obserua-
tio ex hoc loco in serm.de Verbus Euangel.5 Non
enim quia dico, vt facile tribuant, eos spoliar

5 09CARTI VI
volo, non nudare illos volo, non inanes relin-
quere. Doceo lucrum, cùm ostendo, vt thesauri-
zent sibi. Non dico, vt perdant, sed quo migrent
ostendo. Haec Augustinus. Ergo qui benefacit
et largitur proximo, ille thesaurum coelestem si-
bi congerit, condit, et coaceruat, omni terreno
et numanothelauro ionge praeicantiorem. Simi-
lis locus Luc 12.vers.33. Nam qui dat pauperi foe-
neratur Deo, vt ait Solomon.
Appellat autem has ex benignitate nostra er-
ga alios comparatas opes thesaurum coelestem,
itemque Fundamentum, et Bonum quidem. Fum-
damenti vox opponitur tum incertitudini, tum
crialiritugnituil terrenarum opum. Sunt enim
non tantùm incertae: sed, etiamsi teneantur cadu-
cae, quia consumuntur, et ipso vsu pereunt. At
coelestes opes neque auferri possunt, neque con-
sumuntur vnquam.
Bonum autem appellat. Quae vox oponitur et
terrenarum opum fallaciae, et miseriis, quas eaedem
opes pariunt in animis diuitum, tum vt quaeran-
tur, tum vt conseruentur. Itaque non tam com-
moditas quaedam, quam incommoditas magna,
nisi bene iis vtamur, in iis opibus inesse videtur.
Vnde proprie non videntur appellendae Bona
quaedam, sed impedimenta, et laqueus.
Quod addit seipsis et in posterum suaiμρά Cαιnο̃
caret. Nam sua quaerunt diuites. Sibi autem, vt
ait Paulus, has coelestes opes congerant. Itaque
eo in benefaciendo largiendóque alacriores et
promptiores esse debent. Cùm autem ait, id in
posterum, appariturum, omnem eorum cogita-
tonem ab huius vitae, et status intuitu auertit, et

J00.AD T. PAVL. AD TIM.
ad coelestem vitam traducit. Denique tollit adi-
mitque omnem querimoniam, si fortasse con-
queruntur et aegreferant se neque in hac vita,
neque statim has coelestes opes et thesauros
percipere. In futura enim vita promittuntur illis
non in hac.
Denique ipsum pulcherrimum beneficentiae
nostrae fructum exponit iam aperte, quem nen-
pe vocat apprehensionem vitae aeternae. In quo
duo quaeruntur, Primum quomodo eleemosyna
et liberalitas dicatur esse modus vitae aeternae con-
sequendae. Res. Quia sunt hae virtutes et haec opera
bona, verae fidei, veraeque charitatis in nobis in-
habitantis certa testimonia, effecta et fructus 2.
Pet.1.vers.1o, Iacobus 2. Electionem enim nostram
confirmant et ratam faciunt. Sunt igitur signa
viae et itineris illius, per quod in coelum nos itu-
ros esse Dominus pronuntiauit: non autem sunt
haec opera causa vel pretium vitae aeternae, quo-
niam illa est gratuitum Dei donum, vt ait Pau-
lus Romanor.6, vers.23.
Secundo loco quaeritur. Quomodo hoc sit con-
ciliandum cum iis locis scripturae, vbi non ex o-
peribus, sed ex fide nos saluos fieri dicimus Ro-
manor.3.et 4.1.Pet.1.vers.9. Respond. Quod haec
bona opera, quae sunt eleemosinae, neque hic con-
stituantur, neque hic commemorentur tanquam
causa ipsa vitae aeternae vel per sese, vel in nobis:
sed tantum velut signa, testimonia, fundamentaz
ex quibus intelligimus nos ex eorum numero
esse, quibus vita aeterna a Deo gratis promissa
est: quatenus nimirum cùm bona opera in vni-
uersum, tum haec imprimis sunt adoptionis no-

CARVT VI.
strae, et gratuitae Dei de nobis electionis signa et
consequentia, itemque fidei nostrae certissimi
fructus, vt docet Iacobus 2. Per se enim Eleemosi-
nae, quantumuis magnae non possunt esse pretium
vitae aeternae, imo nullo modo vllius coram Deo,
nisi in Christo, sunt pretii. Sunt enim res nimium
exiguae et nullo modo cum regno Dei compa-
randae, quin etiam extra Christum Deo displicent.
In nobis autem esse salutis causae non possunt,
quia fiutiqualir eus qu'antum ad communis chari-
tatis officium praestandum tenemur, facimus, vt
male ex hoc loco Papistae merita operum con-
firmare conentur.
20 Timothee, depositum serua, et a-
uersare profanos de rebus inanibus clamores
et oppositiones falso nominatae scientiae.
Conclusio totius Epistolae, in qua quid maxi-
me sit Pastori fideli et amanti Dei gloriae, gre-
gisque sui aedificationis fugiendum inculcat.
Non frustra id quidem, neque temere: sed quod
hoc inanis metaeologiae vitium fore tanquam fon-
tem omnis corruptelae, quae in vera Theologia
postea inducta est, iam tunc praeuideret, atque
praediceret Spiritus sanctus. Ergo et mature et
serio huic malo prospici et caueri voluit. Atque
haec causa est, cur hanc admonitionem repetat,
quae sup.vers.5. et cap.1.vers.6. tam diligenter po-
sita erat. Primum autem breuiter Timotheo,
id est, cuilibet legitimo pastori suum munus con-
mendat, atque ad illud strenue obeundum ex-
hortatur, cùm ait, serua depositum. vti Coloss.4.v.
17. Archippum quoque de suo officio breuiter

398AD I. PAVL. AD TIM
admonet. Facit enim cùm nostra segnities, tum
ipsius muneris onus et magnitudo, vt huiusmo-
di cohortationes etiam optimis quibusque sint
necelariae, quando et pro seipso quoque a tota
Ecclesia Deum orari voluit Paulus, vt recte suo
munere fungeretur Ephes.6.v19. Depositi vero
nomine quid hic Paulus significet quaesitum est.
Alii referunt ad dona Timothei peculiaria. Alii
ad doctrinam cognitionemque fidei, quae omnium
Christianorum communis est. Alii ad munus i-
psum pastoris, quo tunc in Ecclesia Ephesina
fungebatur ad tempus Timotheus. Ego vero
cùm hic in persona Timothei omnium fidelium
Ecclesiae pastorum conditionem pingi et descri-
bi putem, refero vocem depositum ad ipsius, id
est, pastorum munus. Quanquam enim fuit Euan-
gelista Timotheus: non autem vni alicui Eccle-
siae addictus pastor, tamen Euangelistae munus
tunc in Ecclesia publicum munus fuit et Eccle-
siasticum: et quo tempore haec scribebat Paulus,
Ephesi velut pastoris partes susceperat ad tem-
pus Timotheus. Est igitur pastoris munus De-
positum, sed Dei depositum, non autem hominum,
cui propterea illius depositi ratio reddenda est.
Quanquam autem hominum suffragio pastores
eliguntur, eius tamen electionis vis et authori-
tas a Deo ipso authore: non ab hominum voce
pendet. Itaque non tam homines, quam Deus
ipse cuique pastori Ecclesiam, et gregem cui
praesicitur commendat, et velut depositum,
quod repetiturus est, tradit seruandum ad tem-
pus. Vnde illa est eiusdem Pauli sententia Act.
2o. versa8. Attendite igitur vos ipsos, et totum

509CANVAVE
gregem, in quo vos Spiritus sanctus constituit
Episcopos, etc. Et Apocalyps.cap.1.v.2. et Malac.
2. nomine Angelorum et Nuntiorum Dei ap-
pellantur Ecclesiae pastores. Ergo huius depositi
rationem reddent. Neque Domini sunt gregis
sibi commissi, vt etiam Petrus ait 1.Pet.5. sed
Deus iple mus gregis Doinus est. v ti deposi-
tarius rei apud se depositae Dominus non est: sed
tantum est illius custos ad tempus.
Seruare autem est non modo gregem Domini
non minuere, sed etiam augere. At que ita se ge-
rere, vt se Dei donis indignos et spoliandos non
praebeant, qui ea habent, quique Ecclesiae praefi-
ciuntur. Cùm enim Dei donis abutimur, aut ea
Ipermime,ne que Minnue grorlam impendimus,
tunc iis priuamur a Deo, ita quidem vt etiam au-
ferantur ab eo, qui vel nihil vel pauca habet, quia
quod habet talentum non conuertit in lucrum
creditoris et Domini, a quo acceperat Matth.15.
Cur autem depositum sibi datum non seruent
homines, duplex causa est, vel quod doctrinae fi-
deique puritas violatur et in haeresin vel mataeo-
logiam conuertitur: vel quod turpis vitae ex-
empla caeteris praebent, Deumque ipsi offendunt.
Quo vtroque vitio carere debent, qui depositum
et dona sibi a Deo collata habere, retinere et
ferdate m idam iarttem cupiunt.
Atque vt depositum Dei a nobis seruandum
est: ita illius corruptela fugienda atque auersan-
da est. Ea autem est vniuersa mataeologia et quae-
stionum, oppositionum, contentionum et inanium
speculationum plena disputatio, ostentatio, et
scientia, quam falsam scientiam appellat Paulus,
quae facit vt a vera fide illiusque doctrina lon-

PAD I. PAVL. AD TIM
gissime aberrmus, et diuertamus.
Ergo non taxat Paulus hoc loco apertas et
manifestas haereses: sed quid minus, nimirum,
quaestiones tantum ipsas et disputationes, ex quib-
nulla aedificatio, nullaque pietatis accessio nobis
fit: sed quae totae in curiosa et inani rerum cogni-
tione et inuestigatione versantur. Quales sunt
Scholasticorum hodie omnes scholae, et qualis
omnis Theologia, quae ab illis appellatur. Pingit
igitur graphice Paulus illud malum, quod iam
regnat latissime in Papatu, vtinam etiam in nul-
lis Euangelicis Ecclesiis. Istorum methodum
docet versari primùm in oppositionibus. Certe
de quolibet fidei articulo in vtranque partem
disputandum est in eorum scholis. Neque potest
optimus et egregius doctor inter eos censeri,
qui non sit Quod libetarius, et in vtranque par-
tem, Academicorum more, de quolibet apice
Theologico disputare paratus pro et contra, vt i-
psi loquuntur, vt nihil sit apud eos tam certum,
et deimirum, quod non in dubium reuocari possit
contrariasque rationes habeat.
Finem autem harum quaestionum et opposi-
tionum docet esse vanam cognitionem et pror-
fus inutilem, imo vero etiam profanam, et in
Deum ipsum tandem blasphemam.
Denique modum et rationem earundem
quaestionum habendarum et tractandarum ex-
plicat quam docet esse clamorem. Id quod ipsa
experientia docet. Inde fit vt eorum alii sint Rea-
les, alii Nominales, alii Scholastici Thomistae,
et ita se in varias sectas et haereses quae nunquam
tamen inter se placari poterunt, dissecent, atque

511CAPVT VI.
ambitiosissime partiantur.
Neque tamen damnat Paulus omnes omni-
no συζητήσεις et quaestiones, quae de causis et mo-
do salutis nostrae, fieri et agitari possunt: cùm ipse
iubeat Episcopum esse ἐλεδάλικὸν, id quod sine di-
sputatione fieri non potest: et cùm Paulus ipse
laudet Apollo, quod fuerit in Iudaeis refutandis
acutus et solers Tit 1.vers.9. Actor.18. vers.27.
Sed eam demum tractandae fidei rationem im-
probat, ex qua nihil pietatis, nihil aedificationis,
mim denque fonur emergie, aeque colligitur,
quales sunt pene omnes Scholasticorum conten-
tiosae, et operosae disputationes, quae in ipsorum
scholis magna Monachorum corona habentur.
Nec vero ignorauit Paulus quo potissimum
fuco ilti homines le suarque illas inutiles disce-
ptationes tegant, ac commendent, nimirum Scien-
tiae, Sapientiae, Theologiae. Sed hunc fumum di-
scutit, cùm tam praeclaro nomine donari falso
hanc cognitionem et studium respondeat.
Falso enim nominatur γνῶσις, cùm qui ea prae-
diti sunt, semper querant, ad ipsam autem verita-
tis cognitionem nunquam perueniant, vt ait idem
2.Corinth.3.vers.7. Denique ista est profanatio
verbi Dei, et euersio, non autem professio et in-
telligentia. Veteres, velut Augustinus, Ambro-
sius, Chrysostomus, Beda. et alii pro κενοφωνίας le-
gunt per diphthongum κανορωνίας, id est, Noui-
tates verborum. Et certe vtrunque vitium et va-
nitatis et nouitatis inter se coniunctum est et af-
fine: atque Scholasticis vtrunque accidit, vt dum
nubes et inania captant pro solida fidei doctrina-
noua quoque et inaudita rerum vocabula, et pror-

31eAD le HavLe AB TIM.
sus inepta et barbara excudant, qualia apud eos
sunt pene infinita. Praeclare tamen Augustinus
libus 15.contra Faustum cap.3. Non omnis nouitas
est fugienda:non omnis vetustas appetenda. Nam
et Christus nouumse praeceptum dare dixit, et
οκούσιον Patres vocemvt ait Athanasius tunc tem-
poris nouam aduersus Arrianos induxerunt ad
noubo nompe morum ertores nigulandos. Sed
istorum noua vocabulares ipsas obscurant, et
plane inuoluunt.
21 Quam nonnulli prae se ferentes, cir-
ca fidem aberrarunt a scopo. Gratia sit tecum
Amen.
Α'ιτιολογέα, confirmat enim superiorem senten-
tiam ab effectu, ne frustra aut temere istam ma-
taeologiam tam seuere damnare videatur. Euen-
tus enim ipse iam tempore Pauli docuit omnes
huiusmodi inanes quaestiones et clamoris, et ine-
ptae occupationis plenas verissimam esse doctri-
nae fidei pestem, et labem. Nam ex iis qui, eas
funt consectati, quidam a vera fide iam defecerant
Quod si obiicitur. At nondum erat nata schola-
stica Theologia, quae demum fub Innocentio3. et
post Alberti Magni tempora extare coepit, Tho-
ma Aquinate nimirum multum eam promouen-
te et commendante. Respond. Aliae quaestiones
iam tempore Pauli pro vera et solida fidei do-
ctrina inuehebantur tum a Iudaeis, tum ab haere-
ticis, de quibus cap 1.et cap.4. et hoc ipso capite
facta mentio est, quibus postea depulsis et ex-
plosis in earum locum scholastica et inanis Theo-
logia, quae in Papistarum scholis viget, substituta

anl vida.
est. Itaque iam tunc Scholasticae Theologiae et
Mathaeologis quos hic reprehendit Paulus semi-
na iaciebantur. Talis quoque est iuris Canonici
ars et scientia, quae et ipsa quoque verissima est
verae sacraeque l’heologiae, quae ex vno Dei ver-
bo haurienda est, pernities pestis et corruptela.
Aruuie Puume precauonemee mus confirma-
tionem ac velut suum de ea votum et sigillum
cùm ait Amen.
Gratia, de qua agit, est Dei gratia, quae etiam
nostrae salutis causa est. Est enim ea, per quam a
Deo in ipsius filiorum numerum adoptamur,
illique per Christum placemus et reconciliamur.
Subscriptio vero quae huic Epistolae addita
est, tanquam haec Epistola Laodiceae scripta esset
(que hic dicitur Metropolis Phrygiae Pacatianae)
est falsa, vt verissime variis rationibus euincit D.
Th. Beza. Etsi enim Phrygiae Pacatianae facta est
mentio in 5. Synodi, quae est Constantinopolita.
actis: tamen neque apud Plinium qui post obitum
Pauli scripsit, istius Phrygiae Pacatianae facta mem-
tio est: neque apud vllum veterem scriptorem.
Deinde ex Epistola Pauli ad Coloss.cap.2. vers.1.
quae postrema aetate Pauli ab eo scripta est, et
ante hanc ipsam, apparet Paulum nunquam Lao-
diceam adiisse quae in Phrygia sita erat, et Colossis
atque Hierapoli vicina vt ipse testatur. Laus Deo.
