Commentarii in utranque Pauli epistolam ad Timotheum: [Calvin Jean], [1548]

IOANNIS CAL-
VINI COMMENTA.
RII, IN VTRANQVE
Pauli Epistolam
ad
Timotheum.
GENEVAE,
PER IOANNEA GERARDVRS
1548

6293959

ILLVSTRISS.ET VE-

RE CHRISTIANO PRINCIPI,
D. Etuardo Sommerseti Duci. Comiti Hertphor-
diae, et c. Angliae et Hiberniae protectori,
tutorique. Regio:
Ioannes Caluinus, S.

CV M praeclari isti sermones, qui tuin de a-
liis tuis virtutibus plane Heroicis, tum ve-
ro de singulari tua pietate habentur (Illu-
striss. Princeps) tantum vbique tui amorem in bo-
norum omnium animis, quibus alioqui de facie i-
gnotus es, excitent: necesse est incredibili te chari-
tatis ac reuerent iae affectu prosequantur, quicunque
in Regno Angliae recte sapiunt: quibus non modo
palam cernere, quae alii audientes mirantur bona, da-
tum est, sed fructum inde percipere, quantus a prae-
stantissimo gubernatore prouenire, cum ad totum
populi corpus, tum ad vnuinquodque membrum
solet. Neque enim quae constanti faina celebrantur
tuae laudes, vanitatis suspectae esse possunt, quasi ab
adulatoribus profectae, cum in rebus tuis gestis illu-
stre extet earum testimonium. In priuato et medio-
cris fortunae pupillo, difficilis est administratio tu-
telae. Tu vero non Regis modo, sed amplissimi regni
tutelam tibi iniunctam ea dexteritate ac prudentia
sustines, vt successum omnes mirentur. Ac ne inter
leges modo et in tranquillo reip.statu niteret tua vir

6293960

tus, eam in bello quoque spectandam proposuit
Deus, quod pari foelicitate ac fortitudine hactenus
auspiciis tuis gestum est. Neque tamen interea tot
tantae que difficultates, quas reputare cuiuis prom-
ptum est, tu expertus es, impedimento tibi fuerunt,
quominus instaurandae religionis curam imprimis
susciperes. Cogitat io sane non magis principe viro
digna, quam publico Regni bono vtilis. Nam haec
demum stabilis est regnorumn foelicitas, fidelis que
custodia, si is in quo fundata sunt, et per quem ser-
uantur, Filius Dei illis praesideat. Itaque melius rem
Anglicanam stabilire non poteras, quam profliga-
tis idolis, purum ibi Dei cultum erigendo. Nam id
fieri non potest, quin restituatur genuina pietatis
doctrina, quae sacrilega Antichristi Romani tyran-
nide, nimis diu oppressa iacuit. Quod est, Christum
in suo tribunali collocare. Atque hoc eximium a-
lioqui facinus eo maiori laude propterea dignum
est, quo pauciores hodie inter eos qui gubernacula
tenent, reperiuntur, qui princ ipatus sui insignia spi-
rituali Christi sceptro submittant. Praeclare igitur
serenissimo Regi consultum est, cuius pueritiae talis
ex sua cognatione obtigit moderator. Nam tametsi
indolem eius imprimis generosam omnes praedi-
cant: tamen et formandis ad virilem constantiam
eius moribus, ex constituendae Anglicanae Eccle-
siae, dum aetas ipsum non patitur has obire vices, ta-

6293961

lis artifex erat plusquam necessarius. Nec dubito,
quin ipse iam nunc agnoscat, diuinitus te sibi da-
tum esse, ex cuius manu res ex voto compositas pau
lopost reciperet. Me vero nec tanta locorum distan-
tia, nec conditionis meae humilitas impedire po-
tuit, quominus praestantissimum hunc propagan-
dae Christi gloriae affectum tibi gratularer. Et sane,
cum me vnum ex iis esse voluerit Deus, quorum o-
pera, laboreque sinceriorem Euangelii doctrinam
hodie mundo restituit: cur non te quoque sin gula ri
Dei beneficio, eiusdem doctrinae patronum ac vin-
dicem ordinatum, qualicunque locorum interual-
lo sim abs te dissitus, qua possum obseruant ia prose-
quar? Et quoniam non aliud huius rei testimonium
reddere licebat, saltem arrae loco, hos in duas Pauli
Epistolas meos commentarios tibi offerendos esse
putaui. Nec vero fortuitum munus, quod offerrem,
arripui: sed iudicio elegi, quod videbatur optime
conuenire. Hic Timotheum suum admonet Pau-
Ius, quali doctrinae genere aedificanda sit Ecclesia
Dei, quibus et vitiis et hostibus resistend um, quam
multa deuoranda taedia:hortatur ne vllis difficulta-
tibus caedat: vt omnia discrimina animi fortitudi-
ne superet: vt improborum proteruiam authoritate
coerceat, ne quid hominum gratiae ambit iose lar-
giatur. Denique in his duabus Epistolis, quasi in vi-
ua tabula depictum habemus verum Ecclesiae regi-

6293962

men.
Tu, cum instaurandae Ecclesiae Anglicanae,
quam scelerata Papatus impietas, vt alias fere omnes
Christiani orbis, misere corruperat, strenuain ope-
ram impendas sub Regis tui auspiciis: et multos ad
cam rem Timotheos in opere habeas: sancta certe
vestra studia melius componere non potestis, quam
ad hoc Pauli quasi praescriptum exigendo. Nam ne-
que hic quidquam habetur, quod non sit tempori-
bus nostris valde aptum: et nihil ferme rursum in
Ecclesiae architectura necessarium est, quod non
hinc etiam haurire liceat. Laborautem meus medi-
ocre saltem adiumetum, vt spero, afferet. Quod expe
rient ia tamen cognosci malo, quam verbis iactare. Ti
bi porro (Nobiliss. Princeps) si fuerit probatus: erit
cur mihi plurimùm gratuler. Pro singulari quidem
tua humanitate quin officium hoc meum boni
consulturus sis, non dubito. Dominus, in cuius
manu sunt fines terrae, statuin Regni Anglicani diu
incolumem florentemque tueatur: Regem serenis-
simum tum Spiritu principali ornet, tum bonis o-
mnibus cumulet, tibi que in praeclaro isto cur-
su det foeliciter pergere: vt per te Nomen
eius magis ac magis propagetur.

Geneuae 8. calendas Augusti.

548.

6293963

IN PRIOREM PAVLI EPISTO-

lam ad Timotheum, argumentum.

HANC Epistolam aliorum magis, quam Timothei cau
sa scriptam fuisse, iudico: et mihi assentientur, qui dili-
genter omnia expenderint. Non equidem nego, quin
eius quoque docendi et monendi rationem Paulus ha-
buerit. Sed multa hic contineri dico, quae superuacuum
fuisset scribere, si cum solo Timotheo habuisset negocium. Iuuenis
erat, nondum ea authoritate instructus, quae sufficeret ad cohibendos
homines proteruos, qui contra insurgerent. Apparet autem ex Pauli
verbis, fuisse tunc nonnullos, qui cum ostentatione pollerent, non li-
benter cuiuis erant cessuri: qui tanta deinde ambitione flagrabant, vt nul
lum turbandae Ecclesiae finem facturi essent, nisi quispiam maior Ti-
motheo se interponeret. Apparet similiter, multa Ephesi fuisse con-
sticuenda, quae Pauli calculum et nomen desiderarent. Ergo cum Ti-
motheum multis de rebus monere haberet in animo, sub eius quoque
nomine alios, eadem opera, monere voluit. Ac primo quidem capite,
aduersus quosdam ambitiosos armat, qui vanis quaestionibus agitan
dis se venditabant. Eos porro Iudaeos fuisse, colligi potest, qui cum legis
zelum simularent, negleda aedificatione, tantùm curiosas disputa-
tiones ingerebant. Haec autem profanatio est legis Dei minime fe-
renda, ex ea nihil excerpere quod prosit: sed tantùm garriendi mate-
riam captare, eiûsque praetextu ad onerandam friuolis nugis Eccle-
siam, abuti. Cuiusmodi scilicet corruptela pluribus quam oportuit,
s-culis regnauit in Papatu. Quid enim aliud fuit scholastica theolo-
gis quam immensumu inanium et nihili speculationum chaost Et
hodie extant plerique, qui vt acumen suum ostentent, in tractando
Dei verbo, non secus ac in profana philosophia, ludere fibi permit-
tunt. In eiusmodi vitio coarguendo authorem se Timotheo pro-
fitetur Paulus: et quid ex lege praecipue discendum sit, admonet: vt
appareat legis esse corruptores, qui ea secus vtuntur. Porro, ne con-
temptui sit sua authoritas, postquam indignitatem suam confessus
est. simul qualis esse coeperit per Dei gratiam, honorifice praedicat.
Tandem caput concludit graui denunciatione, qua et Timotheum
in sana doctrina, et bona conscientia confirmat: et alios terret, pro-
posito Hymenei et Alexandri exemplo. Secundo capite, iubet om-
nes in precibus publicis commendari Deo et nominatim principes ac
magistratus vbi obiter etiam attingit, quid vtilitatis percipiat mun-
dus, ex ciuili gubernatione. Cur autem pro omnibus concipi debeant
preces, ratio additur, quia Deus Euangelium omnibus offerendo et
Christum mediatorem, omnes se velle saluos fieri demonstret. Quod

6293964

etiam confirmat a suo Apostolatu, qui Gentibus proprie destinatus
erat. Inde omnes, cuiuscunque sint loci aut regionis, ad Deum oran-
dum inuitat: et hac occasione, qualem modestiam et subiectionem
in sacro coetu praeseferre debeant mulieres, disserit. Capite tertio,
vbi indicauit, quam praeclarum sit munus episcopatus, verum Epi-
scopum depingit, ac dotes enumerat, quae in eo requiruntur. Postea
quales esse debeant Diaconi et vxores tam horum quam illorum,
praescribit. Ac quo plus diligentiae ac religionis in omnibus obser-
uandis adhibeat Timotheus, reducit illi in memoriam, quid sit in
Ecclesiae administratione, quae Domus Dei est, ac columna veritatis,
versari. Tandem totius coelestis doctrinae praecipuum caput et quasi
cardinem de Filio Dei in carne manifestato, commemorat: prae quo
reliqua omnia leuia ducenda sint. Quod ad sequentia pertinet. Nam
initio capitis quarti tam falsas doctrinas de coniugii et ciborum pro-
hibitione, quam ineptas fabulas cum hoc capite non congruentes,
seuere damnat. Et deinde subiicit, eos sibi et piis omnibus qui ca-
put hoc tenent, solos esse aduersarios, qui ferre nequeunt, vt spes col-
locetur in Deum viuum. In fine capitis rursus noua exhortatione
Timotheum confirmat. Quinto capite, vbi modestiam in repre-
hensionibus et senitatem illi commendauit, de viduis disputat, quae
tunc in Ecclesiae ministeriuni cooptabantur. Ac vetat omnes pro-
miscue recipi: sed que tota vita probatae ad annum sexagesimum
peruenerint, et nullum habeant onus domesticum. Inde ad pre-
sbyteros transit, et qualiter tractandi sint, tum in victu, tum in di-
seiplina, admonet. Hanc doctrinam graui contestatione quasi san-
cit: et iterum prohibet, ne quos temere in ordinem presbyterii reci-
piat. Hortatur vt leuandae valetudinis causa vinum bibat aquae lo-
co. In fine capitis hortatur, vt in peccatis occultis iudicium suspen-
dat. Sexto capite, de seruorum officio praecipit: et hac occasione in
falsos doctores inuehitur, qui de ociosis speculationibus litigando.
quaestui magis quam aedificationi intenti sunt: et quam exitiosa sit
pestis auaritia, docet. Inde iterum ad contestationem priori simi-
lem reuoluitur, ne frustra Timotheo haec praeceperit. Sub finem.
postquam obiter de diuitibus meminit, iterum prohibet Timorheo,
ne se inanibus doctrinis impediat. Vulgatae Graecorum inscriptio-
ni, quae habet hanc Epistolam fuisse Laodicea missam, non assentior.
Nam cum Paulus ex vinculis scribens Colossensibus testetur, Lao-
dicenses nunquam sibi fuisse visos: coguntur, qui in illa sunt opi-
nione, quam repudio, duplicem facere Laodiceam in Asia minori:
quum alteram non celebrent scriptores. Deinde Paulus Timo-
theum Ephesi reliquerat, vt declarant cius verba, cum iret in Mace-
doniam. Hanc Epistolam, aut scripsit ex itinere, priusquam illuc

6293965

appulisset, aut iam profectione confecta, reuersus. Atqui longius a
Macedonia distare Laodiceam constat, quam Ephesum ipsam. Neque
rursus verisimile est, ipsum in reditu, praeterita Epheso, Laodiceani se
contulisse. Praesertim cum illuc eum multae causae vocarent. Ita-
que magis existimo aliunde eum scripsisse. Quanquam hoc ipsum
non est tanti, vt velim cum dissentientibus contendere.
Fruatur quisque suo iudicio. Tantùm indico,
quid magis iit, meo iudicio,
probabile.

6293966

IOANNIS CALVINI

COMMENTARII IN PRIO-
rem Pauli Epistolam ad Timotheum.

CAPVT I.

PAVLVS APOSTO-
lus Iesu Christi secundùm or-
dinationem Dei saluatoris no-
stri, et Domini Iesu Christi spei
nostrae: Timotheo germano fi-
lio infide, gratia, misericordia,
pax a Deo patre nostro, et Chri
sto Iesu Domino nostro. Quemadmodum rogaui-
te, vt maneres Ephesi, cum proficiscerer in Macedo
niam, volo denuncies quibusdam, ne aliter doce-
ant, neque attendant fabulis et genealogiis nunquam
finiendis: quae quaestiones praebent magis quam aedi-
ficationem Dei, quae in fide consistit.

Paulus Apostolus.) Si soli Timotheo scripsisset: non opus e-
rat adscribere hoc epitheton, et ita asserere, vt facit. Contentus enim
proculdubio fuisset Timotheus solo nomine. Sciebat enim esse Chri
sti Apostolum: nec indigebat vlla probatione, quo fidem illi deferret.
Alios ergo potius respicit, qui non tam erant ad ipsum audiendum
voluntarii: vel non tam facile eius dictis acquiescebant. Talium ho-
minum causa, se Apostolum Christi esse testatur, ne paruipendere au
sint, quod scribit. Et apostolatum suum confirmat ordinatione, vel
decreto Dei: quia nemo Apostolum creare se ipse potest: sed quem
Deus ordinauit, ille verus est Apostolus et dignus honore. Neque
Patrem solum apostolatus sui facit authorem, sed illi Christum ad-
iungit. Et certe in Ecclesiae gubernatione nihil agit Pater, nisi per Fi
lium, et ita communiter cum Filio. Deum saluatorem vocat: quem
titulum Filio tribuere saepius solet. Patri tamen eo ipso conuenit,
quiais est qui nobis dedit Filium. Merito igitur illi salutis nostrae
gloria adscribitur. Vnde enim salui sumus? Nempe quia sic nos dile-
xit Pateryt per Filium nos redimere voluerit, ac saluare. Quod au-

6293967

2I. TIMOTH.

tem Christum appellat spem nostram, proprie illi conuenit. Tunc
enim incipimus bene sperare, cum in Christum respicimus: quando-
quidem in eo solo residet tota salutis nostrae materia.

Timotheo germano filio.) Non est hoc paruae laudis elogi-
um, quo significat Paulus, se pro vero ac non degenere filio agnosce-
re Timotheum, et talem ab aliis vult agnosci. Imo perinde Timo-
theum commendat, acsi esset alter ipse. Sed qui conueniet hoc cum
sententia Christi? Nolite vobis patrem vocare in terra. Item cum
illo Apostoli testimonio: Et si multos habetis patres secundùm car-
nemiivnus tamen est Pater spirituum. Respondeo, Paulum ita uibi
vsurpare nomen patris, vt Deo nullam honoris sui particulam abro-
get, aut minuat. Vulgare dictum est: non pugnare quod subordina-
tur Tale est paternum in Paulo nomen respectu Dei. Vnicus in fide
Pater omnium est Deus, quia omnes verbo suo et Spiritus sui virtu-
te regenerat: quia solus est qui fidem confert. Sed quibus ad eam rem
dignatur vti ministris, eos in honoris sui communicationem etiam
admitcit, nihil tauien sibi derogando. Erat ergo Deus spiritualis Ti-
mothei pater: et quidem solus, proprie loquendo. Sed Paulus, qui mi-
nister fuerat Dei in gignendo Timotheo, quasi subalterno iure titu-
lum sibi vindicat.

Gracia, misericordia.) Secundum hoc praeter suum morem
interposuit, forte singulari erga Timotheum amore impulsus, Porro
non seruat exactum ordinem. Quod enim posterius est, priore ioco
posuit. Gratiam scilicet, quae ex misericordia manat. Nam ideo nos in
gratiam recipit Deus, et amore nos prosequitur, quia misericors est.
Verum non est insolitum, causam subiungi effectui, explicationis
causa. De vocabulis gratiae et pacis, alibi dictum est.

Quemadmodum.) Vel oratio est defectiua: vel particula 'νae
abundat. Vtroque modo sensus erit clarus. Primo reducit Timotheo
in memoriam, qua de causa Ephesi manere rogatus fuerit. Non enim
frustra eum a se dimiserat: sed potius vt vices illic suas sustineret.
Hinc quasi per modum illationis hortatur, vt se opponat falsis docto-
ribus, qui puram doctrinam adulterabant. In eo quod Timotheo E-
phesi mandauerat suas partes, obseruanda est pia eius solicitudo. Sie
enim satagebat in colligendis pluribus Ecclesiis, vt priores non relin
queret destitutas pastore. Et sane, vt ille inquit: non minor est virtus,
quam quaerere, parta tueri, Denunciandi verbum potestatem signifi-
cat. Vult enim Paulus eum instruere potestate ad alios coercendos.
Ne aliter doceant.) Verbum Graecum, quo vsus est Paulus,
est compositum. Ideóque transferri potest, vel secus docere et nouo
modo: vel tradere diuersam doctrinam. Quod Erasmus vertit, sectari,
non placet: quia de auditoribus posset accipi. Paulus autem eos intel

6293968

3CAPVT I.

ligit, qui ambitionis eausa, nouam doctrinam ingerebant. Si lega-
mus, aliter docere: latius hoc patebit. Nam prohibebit hoc verbo, ne
patiatur Timotheus nouas docendi formas induci, quae cum vera et
genuina, quam tradiderat, minus congruant. Sicut enim vna est Dei
veritas, ita simplex eius tradendae ratio, minime fucata scilicet, et quae
Spiritus maie statem potius quam humanae eloquentiae pompam re-
sipiat. Ab hac quisquis recedit, deformat ipsam doctrinam et vitiat.Er
go aliter docere, referre oportebit ad formam. Si legamus, aliud doce-
re, ad materiam referetur. Notandum tamen est, non vocari aliam do
ctrinam tantùm, quae palam cum pura Euangelii doctrina pugnet:
sed quaecunque purum Euangelium, vel corrumpit nouis et aduen-
titiis figmentis, vel profanis speculationibus obscurat. Omnia e-
nim hominum figmenta totidem sunt Euangelii corruptelae. Et qui
scripturis ludunt profano more, vt Christianismum in artem osten-
tationis conuertant, Euangelio tenebras inducunt. Totum itaque
hoc docendi genus alienum est a verbo Dei, et ab illa doctrinae puri-
tate, in qua Ephesios manere iubet Paulus.

Neque attendant fabulis.) Fabulas vocat, meo iudicio, non
tam mendacia conficta, quam nugas aut ineptias, quae nihil habent
solidi. Fieri enim potest, vt non sit aliquid falsum quod tamen erit fa
bulosum. Qua significatione Tranquillus fabularem historiam po-
suit: et Liuius, fabulari, pro inepte, et absque ratione garrire. Nec du-
bium est, quin μύδος, quo verbo hic vsus est Paulus, Graecis signifi-
cet βλοιαρίαν. hoc est, nugas. Porro cum speciem vnam addidit
exempli causa, omnem dubitationem sustulit. Disputationes enim
de genealogiis numerat inter fabulas: non quia commentitium sit,
quidquid de illis dici potest: sed quia inane et infructuosum. Sic ergo
resoluere licebit hunc locum: Non attendant fabulis: quales aut cu-
ius generis sunt genealogiae. Atque illa est fabularis historia, cuius
meminit Suetonius, quae etiam inter Grammaticos a sanis homini-
bus merito semper derisa fuit. Neque enim poterat non ridieula vi-
deri haec curiositas, vtili rerum cognitione posthabita, aetatem consu-
mere in quaerenda Achillis, vel Aiacis prosapia, ingenium suum fati-
gare in numerandis Priami filiis. Si hoc non fertur in puerili scien-
tia, vbi oblectationi est locus: quantominus in eoelesti sapientia erit
tolerabile? Genealogias vocat infinitas, propterea quod inanis curio-
sitas nullum habet modum: sed ex labyrintho subinde in labyrin-
thum reuoluitur.

Quae quaestiones.) AEstimat a fructu doctrinam. Quaecun-
que enim non aedificat, repudianda est:etiam si nihil aliud habeat vi-
tii. Quaecunque vero ad concertationes solum excitandas valet, du-
plici nomine damnanda est. Tales porro sunt omnes argutiae, quibus

6293969

4I. TIMOTH.

ingenium suum ambitiosi homines exercent. Meminerimus ergo,
ad hanc regulam exigendas esse omnes doctrinas: vt ea demum pro-
betur, quae ad aedificationem facit: quae vero disceptationum materi-
am praebent absque fructu, respuantur tanquam Ecclesia Dei indi-
gnae. Hoc examen si fuisset aliquot supra seculis obseruatum, etiam
si multis erroribus contaminata fuisset religio, saltem non adeo in-
ualuisset diaboliea ista ars litigandi, quae Scholasticae theologiae no-
men obtinuit. Quid enim illic continetur praeter rixas, aut ociosas
speculationes, vnde nullus profectus redit? Proinde quoquisquein
ea doctior, eo miserior iudicandus est. »cio quibus eam coloribus ex-
cusationum praetexant., ed nunquam efficient, vt l'aulus ipsas dam
nando sit mentitus.

AEdificationem Dei.) AEdificant enim eiusmodi argutiae
in superbia aedificant in vanitate: sed non in Deo. AEdificationem
Dei nominat, vel quae Deo probatur, vel quae secundùm Deum est.
Eam porrô docet in fide consistere. Quo dicto non excludit charita-
tem, nec timorem Dei, nec poenitentiam. Nam haec omnia quid aliud
sunt, quam fructus fidei? Quia ergo in sola fide sciebat fundatum esse
totum Dei cultum, ideo satis habuit fidem nominare, vnde reliqua
dependent.

Porro finis praecepti est charitas, ex puro cor-
de, et conscientia bona, et fide non simulata. A qui-
bus postquam nonnulli aberrarunt, deflexerunt ad
vaniloquium, volentes esse Legis Doctores, non in-
telligentes quae loquuntur, neque de quibus affir-
mant. Scimus autemn quod Lex bona sit: si quis ea le-
gitime vtatur, sciens illud, quod iusto non sit Lex
posita, sed iniustis et inobsequentibus, impiis, et pec-
catoribus, irreuerentibus et profanis, parricidis et
matricidis, homicidis, scortatoribus, masculorum
concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris, et
si quid aliud est quod sanae doctrinae aduersetur, se-
cundùm Euangelium gloriae beati Dei quod con-
creditum est mihi.

Quoniam nebulones illi, quibuscum negocium habebat Ti-
motheus, legis praetextu se iactabantideo anticipat Paulus, ac docet

6293970

5CAPVT I.

Legem non modd illis nihil suffragari, sed potius esse aduersam, cum
Euangelio autem, quod ipse docuerat, oprime conuenire. Neque e-
nim absimilis erat illorum defensio ei quam hodie nobis quaestiona-
rii opponunt: nos scilicet nihil moliri aliud, quam vt aboleatur sacra
theologia quasi eam soli in sinu suo fouerent. Ita illi de Lege loque-
bantur vt inuidiam Paulo conflarent. Quid autem ille? Quo fumos
illos discutiat, vltro per occupationem suam doctrinam optime cum
lege congruere demonstrat et eos omnes perperam lege abuti, qui in
alium finem ea vtuntur. Quemadmodum hodie posita verae theolo-
giae definitione, palam apparet, nos cupere ipsam restitutam, quae mise-
re lacerata et deformata fuit ab istis nugatoribus, qui theologorum
titulo frustra inflati, nihil praeter dilutas ac frigidas nugas tenent.
Praeceptum hic pro lege accepit, partem pro toto.

Charitas ex puro corde.) Ad hunc scopum si lex dirigenda
est, vt instituamur in charitate, quae ex fide et bona conscientia pro-
cedat: sequitur exaduerso, peruersos esse legis interpretes, qui ad curi-
osas quaestiones eius doctrinam conuertunt. Caeterdm non magni
interest, charitatem hoc loco ad vtranque legis tabulam, an ad secun
dam tantùm referas. Iubemur Deum ex toto corde diligere, et proxi-
mos, vt nosmetipsos. Sed cum de charitate fit mentio in Scriptura,
saepius ad secundum membrum restringitur. Hic quidem non dubi-
tarem Dei et proximi charitatem intelligere, si solum charitatis no-
men positum esset a Paulo. Sed cum addat fidem et bonam conscien-
tiam et cor purum: non erit haec interpretatio aliena ab eius mente,
et circunstantiae loci apte quadrabit. Haec legis summa est: vt Deum
colamus syncera fide, et pura conscientia deinde vt nos mutuo ame-
mus. Quisquis hinc deflectit, ille deprauat legem Dei, in alienum fi-
nem detorquendo. Sed hic exoritur dubitatio, quôd charitatem fidei
praeferre videtur Paulus. Respondeo, eos qui ita sentiunt, nimis pue-
riliter ratiocinari. Neque enim si charitas priore loco nominatur, i-
deo priorem habet honoris gradum: quandoquidem simul docet Pau
lus, ex fide eam manare. Causa autem effectum suum profecto ordine
antecedit. Ergo si rite expendatur totus contextus, perinde valet,
quod Paulus dicit, aesi dixisset: Hoc consilio data nobis est lex, vt in
fide nos erudiret, quae mater est bonae conscientiae et charitatis. Ita
exordium a fide non a charitate fieri debet. Cor purum et bona con-
scientia parum inter se differunt. Vtrunque ex fide manat. Nam de
puro corde habetur Actorum 15. quod Deus fide corda purificet. De
bona conscientia testatur Petrus, quod fundata sit in resurrectione
Christi. Hinc porrô docemur, nusquam esse veram charitatem, vbi
non est timor Dei, et conscientiae integritas. Nec leuiter praetereun-
dum est, quod singulis addit epitheta. Nihil enim magis vulgare, sicu

6293971

6I. TIMOTH.

ti nihil magis facile est, quam fidem, bonam conscientiam iactare. Se d
quotusquisque est, qui factis ab omni se hypocrisi remotum esse de-
monstret? Praesertim notandum est epitheton fidei:quo significat fal-
lacem esse eius professionem, vbi non apparet bona conscientia, vbi
charitas se non exerit. Iam cum fide constet salus hominum, fide au-
tem et bona conscientia et charitate constet perfectus Dei cultus:ni-
hil mirum, si in his Paulus constituat legis summam.

A quibus postquam.) Perstat in metaphora scopi, vel finis.
Nam verbum ἀστοxᾶν, cuius participium hic habetur, significat, a
scopo deflectere, vel aberrare. Est autem insignis locus: quia vanilo-
quii condemnat doctrinas omnes, quibus hic vnus finis non est pro-
positus. Et simul omnium ingenia et cogitationes euanescere admo-
net, vbi alio respiciunt. Fieri quidem poterit, vt multos sui admira-
tione percellant inutiles argutiae. Stat tamen Pauli sententia, quid-
quid in pietate non aedificat, esse ματαιολογέαν. Quare summopere
cauendum, ne aliud quaeramus in sacrosancto Dei verbo, quam soli-
dam aedificationem, ne ipse alioqui in nobis vindicet eius abusum,
tam seuero exemplo.

Volentes esse.) Non taxat eos, qui aperte impugnant legis
doctrinam, sed qui potius se eius titulo venditant. Tales negat quid-
quam intelligere, cum inutiliter in quaestionibus curiosis ingenium
fatigant. Et simul eorum arrogantiam perstringit, cuni addit, de qui-
bus affirmant. Nulli enim audaciores reperientur ad res incognitas
temere asserendas, quam eiusmodi fabularum magistri. Videmus
hodie quo fastu et supercilio magistrales suas determinationes cre-
pent Sorbonicae scholae. Quibus autem de rebus? Nempe quae penitus
abditae sunt humanis ingeniis, nullo Scripturae verbo, nulla vnquam
reuelatione patefactae. Maiore confidentia purgatorium suum affir-
mant, quam mortuorum resurrectionem. Quod de sanctorum inter-
cessione commenti sunt nisi habeatur pro certo oraculo, roram reli-
gionem conuulsam esse clamitant. Quid de coelestibus Hierarchiis, de
relationibus, et similibus commentis commemorem immensos la-
byrinthos Genus ipsum est infinitum. In his omnibus pronunciat
Apostolus impleri quod veteri prouerbio celebratum est, Audacem
esse inscitiam.

Scimus quod lex bona.) Iterum calumniam paeoccupat,
qua ipsum grauabant. Nam quoties eorum ostentationi resistebat.
hoc quasi clypeo se tuebantur. Quid ergo? Vis ne sepultani esse le-
gem, et deletam ex hominum memoria? Fatetur ergo Paulus, vt hac
calumnia eos depellat, bonam esse legem: sed vsum eius legitimum
requiri. Vbi argumentatur a coniugatis. Nomen enim legitimi ab
ipsa lege deductum est. Verùm vltra progreditur. Nam et legem pul-

6293972

7CAPVT I.

chre cum sua doctrina conuenire docet, et eandem in ipsos retor-

Taala
Quod iusto non sit lex.) Non instituit Apostolus disputare
de toto legis officio:sed homines ipsos respicit. Fere enim contingit,
vt qui summi legis zelotae videri affectant, tota vita se prodant sum
mos esse contemptores. Cuius rei praeclarum hodie specimen relu-
cet in assertoribus iustitiae operum, et liberi arbitrii patronis. Perpe-
tud in ore habent perfectam vitae sanctitatem, merita, satiffactiones.
Tota auteni vita clamitat, eos plusquam impios et profanos esse, pro
uocare quibuscunque modis iram Dei, et iudicium eius secure con
temnere. Magnifice extollunt liberam boni et mali electionem. Factis
autem produnt, se esse Sathanae mancipia, et quidem arctissimis ser-
uituris compedibus districta. Cum tales essent Pauli aduersaril, vt
stolidam eorum insolentiam compesceret, admonuit, legem esse qua
si Dei gladium, ad ipsos iugulandos exertum. Sibi vero suique si-
milibus non esse causam, cur legem horrori vel odio haberet, quae iu
stis, hoc est, piïs et voluntariis Dei cultoribus non sit aduersa. Nec me
latet, doctos quosdam viros subtiliorem ex his verbis sensum elice-
re: quasi penitus theologice de legis natura disputaret Paulus. Colli-
gunc enim legem nihil ad filios Dei, qui spiritu sunt regenerati, per
tinere: quia iustis non sit lata. Sed loci circunstantia simplicius me
accipere cogit hanc sententiam. Sumit enim vulgare illud princi-
pium:ex malis moribus natas esse bonas leges: ac legem Dei asserit
latam esse ad coercendam impiorum nequitiam:quia qui sponte boni
sunt, legis imperio non indigent. Nunc quaeritur, an vnus quispiam
mortalium eximatur ab hoc numeros? Respondeo, Paulum hic
nominare iustos, non qui sint omnibus numeris absoluti: qualis ne-
mo reperierur sed qui praecipuo cordis affectu ad bonum aspirant: vt
illis pium desiderium sit quasi lex voluntaria, absque alieno impulsu
aut freno. Ergo aduersariorum impudentiam coarguere voluit.
qui legis nomine se armabant aduersus pios viros, ac veram legis
regulam tota vita exprimentes eum ipsi maxime opus haberent le-
ge, et tamen eam non magnopere curarent. Quod melius opposi-
to membro exprimitur. Quod si quis non admittat, tacite vel obli-
que exprobrari aduersariis, quae hic flagitia recenset Paulus, simplex
tamen manebit calumniae depulsio: quod si recto et non fucato le-
gis studio ducerentur, instruere se potius illius armis debuissent ad
gerendum cum sceleribus et maleficiis bellum, quam eius colorem
suae ambitioni et ineptae garrulitati praetexere.

Iniustis et inobsequentibus.) Iniustos vocat exleges, a qui
bus parum differunt inobsequentes, quos secundo loco posuit. Pec-
catores accipit pro sceleratis, aut qui vitae sunt turpis ac flagitiosae.

6293973

8I. TIMOTH.

Pro irreuerentibus et profanis non absurde quis transferret profa-
nos et impuros. Sed ego in vocibus leuis momenti nolui esse tam
morosus. Plagium apud veteres alieni serui subreptio aut solicita-
tio vocabatur, aut falsa liberi hominis venditio. Si quis plura requi
rat, petat a Iureconsultis, ad legem flauiam. Caeterùm genera quae-
dam attigit hic Paulus, quae breuiter omnes transgressiones compre
hendunt. Radix est contumacia et rebellio, quam primis duobus
vocabulis notauit. Per impios et peccatores videntur prioris et se-
cundae tabulae transgressores designari. His subiicit profanos et im
puros, vel turpi vita inquinatos. Cum autem tribus praecipue
modis laedantur proximi, violentia, fraudibus et libidine: tres istos
modos ordine taxauit: vt promptum est videre.

Si quid est aliud.) Hoc membro contendit, aded̀ non pu-
gnare suum Euangelium cum lege, vt sit optima eius confirmatio.
Testatur enim se comprobare sua praedicatione eandem sententiam,
quam Dominus lege sua tulit aduersus ea omnia, quae sanae doctri-
nae contraria sunt. Vnde sequitur, eos legis animam minime tene
re, qui ab Euangelio recedunt: sed vmbram duntaxat sectari. Euan-
gelium gloriae, pro glorioso. In quo tamen acriter eos perstringit,
qui extenuando Euangelio imminebant:in quoDeus suam gloriam
exerit. Nominatim addit sibi fuissecreditum:vt omnes intelligant
non aliud esse Dei Euangelium, quam quod praedicat: ideoque fabu-
las omnes quas prius reprehendit, alienas esse tam a lege quam ab
Euangelio Dei.

Et gratiam habeo, qui me potentem reddi-
dit Christo Iesu Domino nostro, quod fidelem me
iudicauit ponendo inministerium, qui prius eram
blasphemus et persecutor, et violentus. Sed et mi-
sericordiam adeptus sum, quod ignorans feci in
incredulitate.

Gratiam habeo.) Magna est Apostolatus dignitas, quam sibi
Paulus vindicauit: ipse autem superioris vitae respectu nequaquam, tanto
honore dignus censeri poterat:ideo ne arrogantiae damnetur, necessa
rio ad personae suae mentionem descendit. Et suae quidem indigni-
tatis liberam confessionem edit. Caeterùm nihilominus se gratia
Dei esse Apostolum. Imo quod videbatur authoritatem illi abro-
gare, in suum commodum tranffert: quod eo magis in se reluceat
Dei gratia. Christo gratias dum agit, a seipso remouet inuidiam:

6293974

9CAPVT I.

et ansam huie quaestioni praecidit, dignus sit necne functione, tam ho
norifica. Multi quidem eadem verborum forma humilitatem praese-
ferunt: sed procul absunt a Pauli sinceritate. Qua de re autem agit
gratias? quod in ministerio fuerit collocatus. Inde enim colligit, se
fidelem iudicatum. Neque enim Christus ambitiose, quosuis
assumit: sed tantùm eligit idoneos. Ergo quoscunque honore di-
gnatus est, hos tanquam dignos amplectamur. Atqui videtur hoc
modo Paulus, fidelitatem qua prius pollebat, causam facere suae voca
tionis. Si ita esset, ficta essetatque absurda gratiarum actio. Neque enim
tam Deo acceptum referret suum Apostolatum, quam proprio merito.
Nego igitur hunc esse sensum: quod ideo in ordinem Apostolicum
fuerit cooptatus: quia praecognita esset Deo eius fides. Nihil enim
praeuidere boni in illo potuit Christus, nisi quod Pater in eum con-
tulerat. Quare manet illud semper verum: Non vos me elegistis: sed
ego elegi vos. Potius argumentum suae fidei inde ducere voluit, quia
Apostolus creatus erat a Christo. Nam quos ita creat, quasi suo de-
creto pronunciat habendos esse fideles. In summa, iudicium hoc
non refertur ad praescientiam: sed potius testimonium significat
quod hominibus redditur. Acsi dixisset: Gratiam habeo Christo, qui
me in ministerium vocando, palam fecit, meam sibi fidem probari.
Interponit et aliud Christi beneficium, quod ipsum confirmet. Quo
verbo, intelligo continuam gratiae subministrationem. Neque enim
satis fuisset, semel esse fidelem declaratum, nisi eum perpetuo auxi-
lio confirmasset Christus. Vtrunque ergo se ex Christi gratia fate-
tur habere, quod semel euectus est, et quod permaneat in statu.

Blasphemus.) Blasphemus aduersus Deum, persecutor et
violentus aduersus Ecclesiam. Videmus quam ingenue agnoscat,
quod illi probro dari poterat, quam non extenuet sua peccata. Nam
persecutoris nomine non contentus, furorent suum ac saeuitiam
magis exprimere voluit.

Quia ignorans.) Veniam, inquit, meae incredulitatis obti-
nui, quia ex ignorantia manabat. Nam persecutio et violentia ni-
hil quam incredulitatis fructus erant. Atqui videtur innuere, nul-
lum esse veniae locum, nisi vbi suppetit ignorantiae excusatio. Quid
ergoran si quis sciens peccauerit, nunquam ignoscet Deus? Respon-
deo, notandum esse incredulitatis nomen, quod dictum Pauli ad
priorem legis tabulam restringit. Secundae tabulae transgressiones,
etiam si voluntariae sunt, condonantur. Qui sciens et volens prio-
rem tabulam violat, quia recta se Deo opponit, peccat in spiritum
sanctum. Neque enim infirmitate labitur, sed aduersus Deum im-
pie ruendo, certum reprobationis suae signum edit. Et hinc colligi
potest definitio peccati in spiritum sanctum primum, quod sit directa

6293975

10I. TIMOTH.

in Deum contumacia in transgressione prioris tabulae. deinde quod
sit malitiosa veritatis reiectio. Vbi enim non respuitur destinata
malitia Dei veritas, non resistitur Spiritui sancto. Denique increduli-
tas loco generis ponitur: malitiosum autem propositum, quod oppo-
nitur ignorantiae, est quasi differentia. Perperam itaque faciunt,
qui peccatum in Spiritum sanctum constituunt in trangressione se-
cundae tabulae. Perperam et illi, qui inconsideratum et caecum im-
petum damnant tanti criminis. Nam tunc demum peccatur in spi
ritum sanctum, cum voluntarium bellum suscipiunt aduersus Deum
homines mortales, vt lucem spiritus sibi oblatam extinguant. Hor-
renda est enim eiusmodi impieras, et immanis audacia. Nec dubium
est, quin tacita denunciatione terrere voluerit omnes, qui semel illu
minati fuerunt, ne aduersus cognitam veritatem impingant: quia
exitialis sit casus. Nam si propter ignorantiam Paulo suas blasphe-
mias ignouit Deus, qui scienter dataque opera blasphemant, nullam
veniam sperare debent. Sed videtur id frustra dici. Nusquam enim
sine ignorantia porest esse incredulitas, quae semper caeca est. Res-
pondeo, ex infidelibus alios ita esse caecos, vt falsa recti imaginatio-
ne fallantur:alios autem sic excaecatos, vt malicia tamen praeualeat.
Paulus non omnino vacuus erar prauo affectu. Sed inconsideratus
zelus abripiebat hominem, vt rectum eise putaret quod agebat. Non
erat ergo aduersarius Christi proposito, sed errore et inscientia. Phari
saei, qui mala conscientia Christum calumniabantur, non omnino
crant immunes ab errore et ignorantia sed ambitio, et impium sanae
doctrinae odium, imo furiosa aduersus Deum contumacia illos inci
tabat, vt malitiose et consulto, non inscienter, Christo se oppone-
rent.

Exuberauit autem supramodum gratia Do-
mini nostri cumfide, et dilectione quae est in Chri-
sto lesu. Fidelis serino, et dignus omnino qui acci-
piatur, quod Christus Iesus venit in mundum vt
peccatores saluos faceret, quorum primus sum ego.
Verùm ideo misericordiam sum adeptus, vt in me
primo ostenderet Iesus Christus omnem clementi-
am, in exemplar iis qui creditur i essent in ipso in vi-
tam aeternam. Regi autem seculorum immortali,
inuisibili, soli sapienti Deo, honor et gloria in secu-
la seculorum, Amen.

6293976

11CAPVT I.

Iterdm Dei erga se gratiam amplificat, non modo inui dix tol
lendae ac gratitudinis suae testandae causa: sed etiam vt eam opponat
improborum calumniis, qui toti in hoc erant, vt eius Apostolatum de-
primerent. Cum autem dicit exuperasse, et quidem supramodum,
innuit deletam esse superiorum memoriam, adeôque absorptam, ne
quid illi obesset apud bonos talem prius fuisse.

Cuni fide et dilectione.) Vtrunque potest ad Deum referri,
hoc sensu, quod Deus veracem se praestiterit, et dilectionis in Christo
suae specimen praebuerit, cum dignatus ipsum fuerat sua gratia. Ma-
Io tamen simplicius accipere: vt fides et dilectio signa sint ac testimo
nia eius gratiae, cuius meminerat: ne quid frustra et temere iactare pu
taretur. Ac fides quidem incredulitati opponitur dilectio in Chri-
sto, saeuitiae quam exercuerat aduersus fideles acsi diceret, se ita fuisse
a Deo mutatum, vt alius sit ac nouus homo.

Fidelis sermo.) Postquam suum ministerium ab infamia
et iniquis obtrectationibus asseruit, eo non contentus, retorquet in
suum commodum, quod illi poterat ab aduersariis obiici probri lo-
co. Vtile enim Ecelesiae fuisse docet, se prius talem extitisse, quam
ad Apostolatum vocaretur, quia hoc modo Christus peccatores om-
nes, tanquam dato pignore, ad certam spem veniae obtinendae voca-
uerit. Nam cum velut ex immani truculentaque belua versus
fuerat in pastorem, insigne gratiae suae specimen ediderat Christus,
vnde fiduciam omnes conciperent, nullis, quamlibet grauibus et
atrocibus peccatis aditum sibi ad salutem praecludi. Verùm primô
generalem sententiam profert: Christum venisse, vt saluos faceret
peccatores: et eam praefatione ornat, qua vti solet in rebus maxime
seriis. Vt certe in religionis doctrina hoc praecipuum est caput: ad
Christum venire, vt in nobis perditi, salutem ab eo recuperemus.
Praefatio ergo haec nobis sit instar buccinae sonantis ad publicandum
gratiae Christi praeconium: quo plus fidei apud nos habeat. Sit no-
bis quasi sigillum ad impriniendam cordibus nostris de remissione
peccatorum fiducian, quae difficulter alioqui in animos hominum
penetrat. Quae etiam causa fuit Paulo, cur attentionem excitaret
his verbis: Fidelis sermo. Nam vt millies in Christo salutem nobis
offerat Deus Pater, et Christus ipse de officio suo concionetur: non
tamen propterea desinimus trepidare, vel saltem disputare nobis-
cum, an ita sit. Proinde quoties nobis in mentem veniet vlla de
peccatorum remissione dubitatio, hoc veluti clypeo fortiter eam
repellere discamus: Veritatem esse indubiam, etdignam quae absquae
controuersia recipiatur.

Peccatores.) Subest in hoc verbo emphasis. Nam qui offi-
eium Christi esse fatentur, saluare, cogitationem hanc difficilius ad-

6293977

12I. TIMOTH.

mittunt: quod eiusmodi salus ad peccatores pertineat. Semper enim
abripitur sensus noster ad respectum dignitatis. Simul atque indigni
tas apparet, concidit fiducia. Proinde quo quisque peccatis suis
magis grauatur, eo maiore animo ad Christum confugiat, hac scili-
cet doctrina fretus, venisse vt salutem non iustis, sed peccatoribus
afferat.

Quorum primus.) Caue existimes modestiae causa Aposto-
lum mentitum esse. Veram enim non minus quam humilem con
fessionem edere voluit, atque ex intimo cordis sensu depromptam.
Sed quaeret hic quispiam, curnam se inter peccatores praecipuum nu
merat, qui tantum sanae doctrinae ignorantia lapsus est, alioqui tota vita
inculpabilis apud homines? Atqui his verbis admonemur, quam gra
ue sit apud Deum et atrox crimen infidelitas: praesertim vbi accedit
obstinatio et saeuiendi rabies. Facile quidem est apud homines, to-
tum id quod de se confessus est Paulus, extenuare colore zeli incon-
siderati. Sed pluris obedientiam fidei facit Deus, quam vt pro leui de-
licto incredulitatem cum peruicacia coniunctam ducat. Quare dili-
genter notandus est hic locus, hominem coram mundo non modo
innoxium, sed eximiis virtutibus praestantem vitaeque laudatissi-
mae, quia Euangelii doctrinae fuerit aduersarius, propter incredulita-
tis suae contumaciam, vnum ex grauissimis peccatoribus censeri.
Nam inde colligere promptum est, quid valeant coram Deo omnes
hypocritarum pompae, dum contumaciter Christo resistunt.

Vt primo ostenderet.) Cum dicit, primo, alludit ad id quod
nuper dixerat, se primum esse inter peccatores. Significat autem, sta-
tim ab initio Deum proposuisse tale exemplar, quod tanquam ex il-
lustri, excelsôque theatro conspici posset, ne quis diffideret paratam
sibi fore veniam, modo fide accederet ad Christum. Et certe praeue-
nitur nostra omnium diffidentia, dum eius, quam quaerimus, gratiae
typum in paulo sic videmus expressum.

Regi autem seculorum.) Prae ardore erumpit in istam ex-
clamationem:quia deerant verba, quibus suam gratitudinem expri-
meret. Nam epiphonemata praecipue locum habent, vbi abrum-
pere orationem cogimur, quia rei magnitudo superat. Quid au-
tem Pauli conuersione admirabilius? Quanquam nos simul om-
nes admonet suo exemplo, nunquam de gratia diuinae vocationis es-
se cogitandum, quin tandem efferamur admiratione. Adde quod hoc
tam magnificum encomium totius superioris vitae memoriam ab-
sorbet. Qualis enim abyssus est Dei gloria? Epitheta quae hic tribuit
Deo, tametsi perpetua sunt, tamen proprie conueniunt loci circun-
stantiae. Vocat regem aeternum vel seculorum, in quem nulla cadit
mutatio:inuisibilem, quia lucem habitat inaccessam, vt postea dicet.

6293978

13CAPVT I.

Solum sapientem:quia infatuet ac vanitatis damnet omnem homi-
num sapientiam. Summa, redit ad eam clausulam, qua vtitur ad
Ro. vndecimo. O profunditatem diuitiarum et c. Quam abscon-
dira sunt Dei consilia? Quam inserutabiles viae eius? Dubium tamen
est, velit ne Deo gloriam omnem soli vindicare, an vocet ipsum so-
lum sapientem:an vero solum Deum esse dicat. Secundus sensus
magis mihi probarur. Praesentis enim causae maxime interfuit, ar-
cano Dei conuilio subiici quanuis hominum intelligentiam.

Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timo-
thee, secundùm praecedentes super te Prophetias:
vt milites in illis bonam militiam, habens fidem et
bonam conscientiam, a qua auersi quidam circa fi-
dem naufragium fecerunt: ex quibus sunt Hyme-
naeus et Alexander, quos tradidi Sathanae, vt dis-
cant non maledicere.

Hoc praeceptum.) Quidquid de persona sua interposuit,
fuit quasi digressio ab instituto. Nam cum Timotheum instruere
authoritate vellet, summa ipsum praeditum esse oportuit. Mature
itaque opinionem refutauit, quae sibi obstare poterat. Nunc autem,
postquam probauit, nihilo minoris apud pios aestimandum esse
suum Apostolatum, quia aliquando Christi regnum oppugnasset.
quasi sublato obstaculo, ad exhortationis suae contextum redit. Ergo
praeceptum est, euius initio meminit. Filium vocando, non suam
modo beneuolentiam apud eum testatur, sed aliis etiam commendat ip-
sum hoc nomine. Porro vt magis eum animet, reducit in memo-
riam, quale a spiritu Dei testimonium habuerit. Nam erat hic non
paruus stimulus, quod diuinitus ministerium eius fuerat approba-
tum et quod prius Dei oraculis vocatus fuerat, quam electus hominum
suffragiis. Turpe est non respondere hominum expectationi. Quanto ita-
que turpius erit, irritum, quoad in te sit, facere Dei iudicium?o ed primum
sciendum est, de quibus loquatur propheriis. Putant aliqui reuelatione
admonitum fuisse Pauluni, vt Timocheo munus iniungeret. Quod
verum esse fateor: sed addo reuelationes ab aliis proditas. Neque enim
Paulus numero plurali frustra vsus est. Proinde ex eius verbis colligi
mus, plures fuisse editas Prophetias de Timotheo, quae ipsum Ecclesiae
commendarent. Nam cum iuuenis adhuc esset, poterat contemptui esse
illius aetas: expositus etiam calumniis fuisset Paulus, quod adulescen
tulos ante tempus promoueret ad senile officium. Praetera Deus

6293979

14I. TIMOTH.

illum ad res magnas et arduas destinauerat. Non enim fuit vnns
ex vulgo: sed Apostolis proximus, qui Paulo absente saepe eius perso
nam substinebat. Quare opus habuit singulari testimonio vnde pa-
teret, non hominum temeritate tantùm illi deferri: sed electum ab
ipso Deo esse. Neque enim tunc ordinarium fuit, aut multis com-
mune, ornari Prophetarum encomiis. Sed quia in Timotheo pecu-
liares erant causae, noluit eum Deus ab hominibus admitti, nisi sua
voce iam probatum: noluit eum ad obeundam functionem accedere,
nisi Propheticis oraculis accitum. Sicuti etiam Paulo et Barnabae
contigit, dum Gentibus ordinati sunt doctores. Erat enim res noua
et insolens: nec alioqui potuissent famam temeritatis effugere.
Obiiciet nunc quispiam:si Deus per suos Proplietas ante pronuncia
uerat, qualis futurus esset minister Timotheus: quorsum attinebat
eum moneri, vt se talem praestaret? An potuit Dei oraculis fidem
abrogare? Respondeo, non aliter potuisse euenire, quam Deus promi
serat. Sed interim non debuit Timotheus desidiae se ac torpori dare,
sed viuum agileque organum Dei prouidentiae, obsequendo, se exhi-
bere. Quare Paulus non abs re dum calcar illi addere vult, Prophe-
tias commemorat, quibus se pro illo Deus quasi sponsorem Ecclesiae
constituerat. Nam inde admonebatur, ad quid vocatus foret. Ideó-
que addit: milites in illis. quo significat, Timotheum, tali Dei appro-
batione fretum, animosius debere pugnare. Quid enim plus alacri-
tatis addere nobis vel debet, vel potest, quam cum scimus nos diui-
nitus ordinatos ad agendum quod agimus? Haec arma sunt nostras
haec praesidia, quibus muniti nunquam deficimus. Militiae nomi-
ne, subindicat certandum esse. Atque in vniuersum piis id conuenit:
proprie tamen Christianis doctoribus, qui sunt velut antesignani aut
duces. Perinde ergo est, acsi diceret: Tu si non potes absque certa-
mine munus tuum exequi, memineris te Dei oraculis ad victoriae
spem certissimam esse instructum. Atque hac recordatione te exci-
tes. Bona enim est militia, hoc est gloriosa et salutaris, quam sub
Dei auspiciis militamus.

Habens fidem et bonam conscientiam. Fidei nomen generaliter
accipio, pro sana doctrina. Qua significatione etcapite tertio mysterium
fidei ponit. Et certe duo haec praecipue in doctore requiruntur, vt puram
Euangelii veritatem retineat deinde eam administret bona conscientia, et
sincero zelo. Vbi vtrunque istorum aderit, sponte etiam reliqua sequentur.
A qua auersi quidant.) Ostendit quam necessarium sit, bo-
nam conscientiam cum fide coniungi: quia econuerso malae consci-
entiae poena sit a recta fide defectio. Qui non pura animi integri-
tate seruiunt Domino, sed prauis affectibus indulgent, etiam si prius
sanam intelligentiam habuerint, ab ea prorsus excidunt. Locus dili-

6293980

15CAPVT I.

genter obseruandus. Seimus incomparabilem esse sanae doctrinae
chesaurum. Quare nihil magis timendum, quam vt nobis auferatur.
Atqui vnicam eius custodiendi rationem Paulus hic praescribit, si ob
seratus fuerit bona conscientia. Idque quotidie experimur. Vnde e-
nim fit, vt abiecto Euangelio tam multi ad impias sectas proruant, vel
errorum portentis implicentur? Nempe quia hoc excaecationis gene
re hypocrisin vlciscitur Deus. Quemadmodum sincerus Dei timor ad
perseuerantiam confirmat. Duo hinc discenda sunt. Primûm admo-
nentur Doctores et Euangelii ministri, atque in eorum persona totae
Ecclesiae, quantopere fucatam et fallacem verae doctrinae professio-
nem horrere debeant, quam adeo seuere puniri audiunt. Deinde tol-
litur scandalum, quod plerosque non leuiter turbat, dum aliquos vi-
dent, qui prius Christo et Euangelio nomen dederant, non modô re-
labi ad pristinas superstitiones, sed quod longe deterius est, prodigio-
sis erroribus fascinatos teneri. Nam talibus exemplis Euangelii ma-
iestas palam vindicatur: ac palam ostendit Deus se eius profanatio-
nem nullo modo ferre posse. Atque id omnium seculorum experien
tia docuit. Quidquid errorum ab exordio Christianae Ecclesiae exti-
tit, ab hoc fonte manauit: quia in aliis ambitio, in aliis auaritia since-
rum Dei timorem obruebat. Mala igitur conscientia omnium haere-
seon mater. Et hodie permultos videmus, quia rectam fidem non sin-
cere amplexi fuerant, pecudum instar ad Epicureorum deliria rapi, vt
ipsoruni hypocrisis detegatur. Quinetiam cum passim grassetur Dei
contemptus, et flagitiosi perditique omnium fere ordinum mores
demonstrent, nihil aut quam minimum esse integritatis in mundo:
valde timendum est, ne breui lux, quae accensa fuerat, extinguatur: et
paucissimis Deus puram Euangelii intelligentiam relinquat. Meta-
phora a naufragio sumpta aptissime quadrat. Nam innuit, vt salua
fides ad portum vsque perueniat, nauigationis nostrae eursus bona
conscientia regendum esse. Alids naufragii esse periculum: hoc est, ne
fides mala conscientia, tanquam gurgite aliquo mergatur.

Hymenaeus et Alexander.) Priorem iterum nominabit in se-
cunda Epistola vbi etiam naufragii, quod fecerat, species notatur. Di-
cebat enim resurrectionem esse factam. Credibile est, Alexandrum
quoque tam absurdo errore fuisse dementatum. Et hodie miramur,
si quosdam variis praestigiis deludat Sathan, cum vnum ex Pauli
comitibus tam horrendo praecipitio periisse cernamus? Caeterùm
ambos illi nominat tanquam homines notos. Ego quidem non du-
bito, quin hic ille sit Alexander, cuius mentionem facit Lucas Acto-
rum 19. qui tumultum ficta et profana sua oratione composuit. E-
rat autem Ephesius. Et hanc Epistolam diximus maxime scriptam
fuisse Ephesiorum causa. Nunc audimus qualem habuerit exitum.

6293981

16I. TIMOTH.

Audientes colamus bona conscientia fidei nostrae possessionem, vt
salua nobis ad extremum maneat.

Quos tradidi Sathanae.) Quemadmodum diximus in quin-
tum caput prioris Epistolae ad Corinthios, sunt qui interpretantur ex-
traordinariis flagellis fuisse coercitos: idque referunt ad δυναμίν,
cuius meminit Paulus eiusdem Epistolae capite decimo. Nam vt do-
no sanationis praediti erant Apostoli ad testandam erga pios Dei gra-
tiam et beneficentiam, ita aduersus impios et rebelles armati erant
potentia: vel vt vexandos Diabolo traderent: vel vt aliis flagellis in
eos animaduerterent. Cuius potentiae specimen edidit Petrus in A-
nania et Sapphira Paulus vero in Bar-Iesu mago. At mihi de excom-
municatione exponere magis placet. Nam vt credamus aliter, quam
excommunicatione castigatum fuisse Corinthium illum incestum,
nulla probabilis coniectura affertur. Si autem illum excommunican
do Sathanae tradidit Paulus: cur non eadem locutio idem hic vale-
bit? Adde quod vim excommunicationis optime explieat. Nam cum
in Ecclesia sedem regni sui habeat Christus, extra non est nisi Satha-
nae dominium. Proinde qui ab Ecclesia exterminatur, eum tantis per
sub tyrannide Sathanae degere necesse est, dum Ecclesiae reconcilia-
tus, ad Christum redeat. Vnum excipio, quod, pro mali atrocitate.
perpetuum istis anathema denunciare potuit. De quo nihil tamen
ausim pro certo asserere. Sed quid sibi vult proxima particula: Vt di-
scant non maledicere? Nam qui ab Ecclesia eiectus est, plus licentiae
sibi vsurpat: quia tanquam communis disciplinae iugo solutus, petu-
lantius insurgit. Respondeo, vtcunque exultet eoruni improbitas, a-
ditum tamen praecludi,ne sua contagione gregem inficiant. Nam eo
maxime nocent improbi, dum eiusdem fidei praetextu se insinuant.
Nocendi ergo facultas illis eripitur, dum notantur publica infamia.
vt nemo simplicium ignoret, profanos esse homines et execrandos :
ideóque omnes ab eorum communicatione abhorreant. Ipsos etiam
interdum contingit irrogata sibi talis ignominiae nota confusos. a
proteruia desistere. Ergo etiam si improbiores reddantur aliquando:
tamen non semper inutile est ad domandam ferociam temedium.

CAPVT II.

ADhortor igitur, vt ante omnia fiant de-
precationes, obsecrationes, interpellatio-
nes, gratiarum actiones pro omnibus ho-
minibus, pro regibus et omnibus in emi-
nentia constitutis, vt placidam et quietam vitam
degamus cum omni pietate et honestate.

6293982

17CAP. II.

Hoc enim
bonum et acceptum coram saluatore nostro Deo,
qui omnes homines vult saluos fieri, et ad agnitio-
nem veritatis venire.

Adhortor igitur.) Haec pietatis exercitia exercent nos in
sincero cultu Dei ac timore fouentque bonam conscientiam de qua
dixerat. Quare non abs re, illatiua particula vtitur: quia ex superiore
praecepto exhortationes istae pendent. Ac initio quidem de publicis
orationibus disserit: quas iubet non pro fidelibus modo concipi, sed
pro vniuerso genere humano. Poterant enim nonnulli ita secum re-
putare: Cur de infidelium salute essemus soliciti, quibuscum nihil est
nobis necessitudinis? Nónne satis est, sifratres pro fratribus mutuo
oremus, ac commendemus Deo totam suam Ecclesiam? Nihil enim
ad nos extranei. Huic sinistrae opinioni occurrit Paulus, ac iubet E-
phesios suis precibus complecti omnes mortales, nec eas ad corpus Ec-
clesiae restringere. Porrd quid inter se differant quatuor species quas
enumerat, fateor me non penitus tenere. Puerile quidem est, quod
Pauli verba Augustinus ad ritus suo tempore vsitatos detorquet. Sim
plicior est eorum expositio, qui deprecationes esse putant, quibus pe-
timus liberari a malis: obsecrationes, quibus vtilia nobis poscimus:
interpellationes, quibus apud Deum iniurias nobis illatas deplora-
mus. Quanquam ego non ita subtiliter distinguo, vel saltem aliam
distinctionem magis probo. *ροσωυχας sane Graeci vocant omne ge-
nus orationis: δεή σας autem eas precationum formas, ybi certum
aliquid petitur. Hoc modo, inter se conuenirent haec duo nomina,
tanquam genus et species. ιν rιύfας vocare solet Paulus quas alii
pro aliis suscipimus preces. Pro quo Latina transsatio habet inter-
cessiones. Quanquam Plato in Alcibiade secundo aliter accipit, nen-
pe, pro seipso certam precationem concipere. In ipsa autem libri in-
scriptione et compluribus locis satis quod dixi ostendit, προσευχὴν
nomen esse generale. Sed ne plus aequo laboremus in re non necessa-
ria: Paulus, meo iudicio, simpliciter iubet, quoties publicae orationes
habentur, supplicare et deprecari pro omnibus: etiam qui in presen-
tia nihil nobiscum habent coniunctionis. In gratiarum actione nihil
est obscurum. Nam quemadmodum vult infidelium salutem com-
mendari Deo, ita et propter laetos eorum ac prospe ros successus gra-
tias agi. Ista enim admirabilis Dei bonitas, quam quoridie ostendit,
cum Solem suum oriri facit super bonos et malos, digna est quam
laude prosequamur. Et charitas nostra vsque ad indignos extendere
se debet.

6293983

18I. TIMOTH.

Pro Regibus.) Nominatim de Regibus meminit et magi-
stratibus reliquis, quia prae aliis exosi esse poterant apud Christianos.
Quotquot enim erant illo tempore magistratus, totidem erant quasi
iurati Christi hostes. Poterat igitur obrepere ista cogitatio, non esse
pro illis orandum, qui totas vires opesque suas conferrent ad oppu-
gnanduni Christi Regnum, cuius propagatio imprimis optanda est.
Occurrit autem Apostolus, ac diserte, iubet pro illis etiam precari. Et
certe, non efficit hominum prauitas quominus amanda sit Dei insti-
tutio. Proinde cum magistratus ac principes Deus ad conseruatio-
nem humani generis creauerit: vtcunque multi degenerent a diuina
ordinatione: non tamen cessare proprerea debemus, quin et amemus
quod Dei est, et saluum cupiamus. Haec causa est, cur debeant fideles,
in quacunque regione degant, non modo legibus et magistratuum
imperio parêre:sed in suis etiam precibus eorum salutem commenda
re Deo. Dicebat Israelitis Ieremias: Orate pro pace Babylonis: quoni-
am in pace eius pax vestra. Haec vniuersalis est doctrina, vt ordinatas
a Deo potestates cupiamus saluas et pacatas stare.

Vt tranquillam.) Proposita vtilitate, stimulum nobis ad-
dit. Fructus enim enumerat, qui ex principatu rite composito nobis
proueniunt. Primus est, tranquilla vita. Gladio enim sunt armati ma-
gistratus, vt nos in pace contineant. Nisi compescerent improborum
audaciam, latrociniis et caedibus omnia essent plena. Haec igitur pa-
cis tuendae ratio, cum vnicuique redditur quod suum est, nec impu-
ne grassatur potentiorum violentia. Secundus est, pietatis conserua-
tio: dum scilicet incumbunt magistratus, ad fouendam religionem,
ad asserendum Dei cultum, ad sacrorum reuerentiam exigendam.
Tertius est, cura publicae honestatis. Nam hoc etiam fit magistratu-
um beneficio, ne ad beluinas foeditates se homines prostituant, aut
indecore lasciuiant, sed porius vigeat modestia et moderatio. Haec
tria si tollantur qualis erit humanae vitae status? Si qua ergo vel pu-
blicae tranquillitatis, vel pietatis, vel honestatis cura nos tangit: me-
minerimus eorum quoque habendam esse curam, quorum ministe-
rio tam praeclara bona ad nos perueniunt. Vnde colligimus, omnis
humanitatis expertes essefanaticos homines, nec aliud quam feram
barbariem spirare, qui magistratus e medio sublatos cupiunt. Quan-
tûm enim haec discrepant: vt vigeat ius et honestum, vt floreat reli-
gio, orandum esse pro Regibus: et non modo regni nomen, sed to-
tam politiam religioni esse aduersam? Atqui prioris sententiae au-
thorem habemus Spiritum Dei. Secundam ergo a Diabolo esse o-
portet, Si roget quispiam, an etiam pro Regibus orandum sit, a qui-
bus nibil tale percipimus? Respondeo, huc tendere vota nostra, vt
Spiritu Dei gubernati, bonorum, quibus antea nos priuabant, mini-

6293984

19CAP. II.

stri nobis esse incipiant. Non ergo pro iis tantd̀m, qui iam digni
sunt, orare nos decet: sed rogandus Deus, vt ex malis bonos faciat.
Tenendum enim semper istud principium: tam ad religionis, quam
ad tranquillitatis et honestatis publicae custodiam destinatos esse a
Deo magistratus: non aliter quam terra procreandis alimentis ordi-
nata est. Quemadmodum itaque pro pane quotidiano orantes, Deum
rogamus, vt terram sua benedictione foecundet: fic in illis prioribus
beneficiis ordinarium medium, quod sua prouidentia constituit, re-
spicere debemus. Huc accedit, quod si beneficiis istis, quorum dispensa-
tionem magistratibus Paulus assignat, destituimur: id contingit no-
stra culpa. Inutiles enim magistratus nobis reddit ira Dei, non secus,
ac terram sterilem. Quare nostrûm est, eiusmodi flagella deprecari,
quae peccatis nostris irrogantur. Praeterea hic officii sui vicissim ad-
monentur principes, et quicunque magistratum gerunt. Neque e-
nim satis est, si ius cuique suum reddendo, iniurias omnes coerceant
pacemque foueant:nisi et religionem promouere, et honesta discipli-
na mores componere studeant. Neque enim frustra hortatur Dauid,
vt Filium osculentur nec frustra Iesaias denunciat, fore Ecclesiae nu-
tricios. Quare non est quod sibi blandiantur, si ad cultum Dei asse-
rendum adiutores se praebere neglexerint.

Hoc enim bonum est.) Postquam vtile esse docuit quod
praecipiebat, iam validius argumentum proponit: Deo ita placere.
Nam vbi constat de eius voluntate, instar omnium rationum esse no-
bis debet. Bonum accipit, pro recto et legitimo. Quia autem Dei vo-
luntas regula est, ad quam exigenda sunt officia nostra omnia: re-
ctum inde esse probat quia Deo acceptum est. Sequitur deinde huius
etiam secundi membri confirmatio quia velit Deus omnes homines
saluos facere. Quid autem magis aequum, quam vt huic Dei decreto
vota nostra subseruiant? Postremd autem, Deo cordi esse omnium sa-
lutem demonstrat, quia omnes ad veritatis suae agnitionem vocet.
Argumentum est a posteriori. Nam si Dei potentia est Euangelium
in salutem omni credenti: certum est inuitari omnes ad spem vitae
aeternae, quibus Euangelium offertur. Denique sieut vocatio docu-
mentum est arcanae electionis: ita quos facit Deus Euangelii sui pan-
ticipes, eos ad salutis possessionem admittit. Quia Euangelium iusti-
tiam Dei nobis reuelat: quae certus est in vitam ingressus. Hinc appa-
ret, quam pueriliter hallucinentur, qui locum hunc praedestinationi
opponunt. Si Deus, inquiunt, omnes indifferenter vult saluos fieri:
falsum est, alios ad salutem, alios ad exitium aeterno eius consilio esse
praedestinatos. Aliquid forte dicerent, Si Paulus hic de singulis homi
nibus ageret. Quanquam tunc quoque non deesset solutio. Nam etsi
Dei voluntas non ex occultis ipsius iudiciis aestimanda est, vbi exter

6293985

80I. TIMOTH.

nis signis eam nobis patefacit: non tamen propterea sequitur, quin
constitutum intus habeat, quid de singulis hominibus fieri velit. Cae-
terùm id, quia nihil ad praesentem locum facit, praetereo. Nam Apo-
stolus simpliciter intelligit, nullum mundi ordinem a salute excludi:
quia omnibus sine exceptione Euangelium proponi Deus velit. Est
autem Euangelii praedicatio viuifica. Merito itaque colligit, Deum
omnes pariter salutis participatione dignari. At de hominum gene-
ribus, non singulis personis sermo est. Nihil enim aliud intendit.
quam principes in hoc numero includere. Quod autem his quoque
Euangelii doctrinam communem esse velit Deus, constat ex testimo-
niis iam citatis, et similibus. Neque enim de nihilo dictum est: Nunc
Reges intelligite. In summa, indicare Paulus voluit, non esse consi-
derandum, quales tunc essent principes: sed quales esse Deus vellet.
Est autem officium charitatis, quoscunque vocatione sua complecti-
tur Deus, eorum salutis curam studiumque suscipere: idque piis vo-
tis testari. Atque huc pertinet, quod Deum vocat nostrum saluato-
rem. Vnde enim nobis salus, nisi ex gratuita Dei beneficentia? Atqui
Deus idem qui iam nos salutis fecit compotes, ad eos quoque grati-
am suam extendere aliquando poterit. Qui iam nos ad se traxit, po-
terit illos nobiscum adducere. Fadurumi autem pro confesso sumit:
quia Prophetarum vaticiniis ita praedictum erat, de vniuersis tam or-
dinibus, quam nationibus.

Vnus enim Deus, vnus et mediator Dei et ho-
minum, homo Christus Iesus, qui dedit semetip-
sum precium redemptionis pro omnibus, vt esset
testimonium temporibus suis, in quod positus sum
praeco et Apostolus. Veritatem dico in Christo,
non mentior, Doctor Gentium in fide et veritate.

Vnus Deus.) Parum valida in speciem foret haec ratio:
Deum ideo velle omnes saluos esse, quia vnus est. Chrysostomus, et
post eum alii sic accipiunt: non esse plures Deos, sicuti idololatrae com
miniscuntur. Sed aliud fuisse Pauli consilium arbitror: vt hic sit taci-
ta comparatio vnius Dei cum toto mundo diuersisque nationibus.
Quemadmodum et tertio capite ad Romanos: Nunquid Iudaeorum
Deus tantùm? An non et Gentium? Imo vnus Deus, qui iustificat
Circuncisionem ex fide, et praeputium per fidem. Ergo vtcunque in
hominibus tunc esses diuersitas, quia multi ordines alieni erant a fi-
de, multae que gentes: ad vnitatem Dei fideles reuocat Paulus: vt

6293986

21CAP. II.

sciant cum omnibus sibi esse coniunctionem, quia vnus sit omnium
Deus: vt sciant non in perpetuum a spe salutis exclusos, qui sub eius
dem Dei sunt potestate. Idem sibi vult quod de vno mediatore con-
tinuo subiicit. Nam sicuti vnus est Deus omnium creator et pater:
ita vnicum mediatorem esse dicit, per quem accessus nobis ad Deum
patet. Atque hunc mediatorem non vni tantùm genti vel paucis ho-
minibus certae conditionis esse datum, sed omnibus. Nam sacrificii,
quo peccata expiauit, fructum ad omnes pertinere. Particula vniuer-
salis semper ad hominum genera referri debet non ad personas. Acsi-
dixisset: Non solos Iudaeos, sed Gentiles quoque: non solos plebeios,
sed etiam principes redemptos esse morte Christi. Cum itaque com-
mune mortis suae beneficium omnibus esse velit: iniuriam illi faci-
unt, qui opinione sua quempiam arcent a spe salutis.

Homo Iesus.) Hominem dum praedicat, non negat esse
Deum: sed cum vinculum notare vellet nostrae cum Deo coniuncti-
onis, humanae potius naturae meminit, quam diuinae. Quod sedulo
obseruandum est. Hinc enim factum est ab initio, vt homines sibi hos
vel illos fingendo mediatores, longius a Deo recesserint, quia hoc er-
rore praeoccupati, Deum procul abesse, quo se verterent nesciebant.
Huic malo Paulus medetur, cum nobis Deum quasi praesentem sistit:
quia ad nos vsque descendit, ne supra nubes quaerendus esset. Idem
ergo hic dicitur, quod quarto ad Hebraeos capite: Non habemus Pon-
tificeni, qui compati infirmitatibus nostris nequeat: cum tentatus
fuerit per omnia. Et sane si id omnium animis insideret: porrigi no-
bis fraternam manum a filio Dei, et naturae societate nobis coniun-
ctum, vt nos ex hac nostra tam abiecta conditione in coelum vsque
attollat, quis non recta hanc viam tenere mallet, quam in deuiis sa-
lebris vagari? Proinde quoties orandus est Deus, si in mentem venit
sublimis illa et inaccessa maiestas: ne eius formidine absterreamur, si-
mul occurrat etiam homo Christus qui comiter nos inuitat, nósque
veluti manu prehensat, qui Patrem ex formidabili ac tremendo pro-
pitium et facilem nobis reddat. Haec sola clauis est, qua nobis ianua
coelestis Regni reseratur, vt appareamus cum fiducia in Dei conspe-
ctum. Proinde etiam videmus Sathanam omnibus seculis hunc lapi-
dem voluisse, vt inde homines auerteret. Omitto quam variis arti-
bus, ante Christi aduentum, distraxerit hominum mentes, ad media
comminiscenda, quibus ad Deum peruenirent. Iam ab Ecclesiae Chri-
stianae exordio, cum nuper apparuisset Christus cum tam praeclaro
pignore: et adhuc in terris ex eius ore suauissima illa vox propemo-
dum resonaret: Venite ad me omnes, et c.erant tamen quidam fallen-
di artifices, qui Angelos pro mediatoribus obtruderent ipsius loco:
quemadmodum ex Epistola ad Colossenses colligere promptum est.

6293987

22I. TIMOTH.

Sed quod tunc clanculum moliebatur Sathan, sub Papatu ed̀ vsque
perduxit, vt vix millesimus quisque mediatorem Christum, vel titu-
lo tenus agnosceret. Atque ita sepultum erat nomen, vt res magis
esset ignota. Nunc postquam sanos, piosque Doctores excitauit
Deus, qui tanquam postliminio reuocare in hominum memoriam
studuerunt, quod vnum ex notissimis fidei nostrae principiis esse de-
buerat: omnia excogitant Romanenses sophistae, quibus rem clarissi-
mam obscurent. Primùm ita illis nomen est inuisum, vt si quispiam
Christi mediatoris faciat mentionem praeteritis sanctis, mox suspi-
tione grauerur haereseos. Quia autem repudiare in totum non au-
dent quod hic a Paulo docetur, insulso comniento eludunt: vnum
vocari, non solum. Quasi vnum ex magna turba Deum nominaue-
rit. Cohaerent enim haec duo membra: Vnum esse Deum, et vnum
mediatorem. Quare qui Christum vnum aliquem ex multis faciunt,
idem ad Deum quoque trahant oportet. An eo prorumperent impu-
dentiae, nisi caecus furor ad opprimendam Christi gloriam eos rapta-
ret? Alii sibi videntur acutiores, dum Christum vnicum statuunt
mediatorem redemptionis, sanctos autem intercessionis mediatores
nominant. Atqui horum quoque insulsitatem coarguit loci circun-
stantia quandoquidem hic de precibus ex profe sso tractatur. Pro o-
mnibus, inquam, orare Spiritus praecipit, quia vnicus noster media-
tor omnes ad se admittat: sicuti morte sua omnes reconciliauit Pa-
tri. Et adhuc Christiani censeri volunt, qui tam sacrilega audacia
Christum spoliant suo honore. Obiicitur tamen quod speciem repu-
gnantiae habeat. Nam hoc ipso loco Paulus iubet nos pro aliis inter-
cedere: quod octauo ad Romanos, Christo quasi proprium assignat.
Respondeo, sanctorum intercessores, quibus se mutuo iuuant apud
Deum, minime obstare, quominus tamen vnicum omnes intercesso-
rem habeant. Nemo enim vel pro se, vel pro alio, nisi Christi parroci-
nio fretus exauditur. Quod itaque alii pro aliis intercedimus, adeo
non tollit vnicam Christi intercessionem, vt inde maxime pendeat,
côque referatur. Putabit quispiam, nos igitur posse facile conciliari
cum Papistis, si vnicae Christi intercessioni subiiciant, quascunque
ipsi fanctis tribuunt. Non ita est. Nam ideo tranfferunt intercedendi
officium ad sanctos, quoniam alias destitui nos aduocato fingunt.
Hoc est vulgare inter ipsos principium: nos patronis opus habere,
quia indigni sumus, qui per nos appareamus in Dei conspectum. Ita
loquendo, Christum honore suo priuant. Deinde execranda est blas-
phemia, affingere sanctis dignitatem, quae nobis apud Deum grati-
am conciliet. A quo tani longe absunt, tam Prophetae omnes quam
Apostoli et Martyres, vsque ad ipsos Angelos, vt patrono ipsi quo-
que eodem nobiscum opus habeant. Deinde merum est figmentum.

6293988

23CAP. II.

natum in eorum cerebris, mortuos pro nobis intercedere. Ergo in
eo fundare preces nostras, est fidem penitus a Dei inuocatione auel-
lere. Atqui Paulus regulam Dei rite inuocandi praescribit, fidem ex
verbo Dei conceptam Ro.1o. Meritd itaque repudiamus, quod curiosi
homines extra Dei verbum imaginantur. Sed ne prolixior sim, quam
loci expositio flagitat: summa sit, Christo vno fore contentos, qui
vere didicerint eius officium: mediatores sibi propria libidine fabri-
care eorum esse, qui nec Deum nec Christum nouerunt. Vnde consti
ruo, Papistarum doctrinam, quae et Christi patrocinium obscurat,
imo fere sepelit, et fictitios inducit Patronos absque vsso scripturae
testimonio, tum impiae diffidentiae, tum etiam impiae temetitatis ple-
nam esse.

Qui dedit semetipsum.) Non est superuacua hoc loco re-
demptionis commemoratio. Sunt enim res necessario coniunctae,
sacrificium mortis Christi, et perpetua intercessio: suntque duae sa-
cerdotii partes. Nam hac significatione sacerdos noster Christus vo-
catur, quod semel peccata nostra morte sua expiauit, vt Deum nobis
propitium redderet, et nunc sanctuarium coeli ingressus, ad impetran-
dam nobis gratiam coram Patre apparet, vt eius nomine exaudiamur.
Quo melius detegitur sacrilega Papistarum impietas, qui dum in
hoc officio sanctos Christo socios adiungunt, simul ad eos transfe-
runt sacerdotii gloriam. Lege quartum caput ad Hebraeos circa fi-
nem et initium quinti. Reperies quod dico, intercessionem, qua
propitiatur nobis Deus in sacrificio fundatam esse. Quinetiam tota
veteris sacerdotii ratio hoc demonstrat. Sequitur ergo nihil ex officio
intercedendi a Christo transeribi posse ad alios, quin sacerdotii titu-
lo nudetur. Praeterea cum αντιλυτρον appellat, alias omnes satisfa-
ctiones eueritit. Quanquam non me latet Papistarum argutia: fin-
gunt enini redemptionis preciumi, quod morte sua persoluit Chri-
stus, in Baptismo nobis applicari, vt deleatur originale peccatum:
postea sarisfactionibus nos reconciliari Deo. Hoc modo, quod erat
vniuersale et perpetuum beneficium, ad exiguum tempus et spe-
ciem vnam restringunt. Sed plenam huius rei tractationem ex In-
stitutione pete.

Vt esset testimonium.) Hoc est, vt haec gratia patefieret
tempore constituto. Dixerat, pro omnibus. Quae parcicula quaestio-
nem mouere poterat:cur ergo peculiarem vnum populum elegisset
Deus, si omnibus communiter se propitium Patrem exhiberet, ac
vna omnibus communis esset redempcio in Christo. Huic quaestio-
ni ansam praecidit, cum reuelandae gratiae opportunitatem refert ad
Dei consilium. Nam si hyeme non miramur emarcidas arbores,
agros niue coopertos, prata gelu rigentia: vere aucem reuirescere.

6293989

24I. TIMOTH.

quae ad tempus quodammodo emortua fuerant, quia ordinatae sunt a
Deo temporum vices: cur non ipsius prouidentiae in aliis idem iuris
concedemus? An propterea Deum inconstantiae arguemus, quia quod
semper apud se decretumfixum est habuit, suo tempore profert in me
dium? Quare et si hoc repentinum mundo accidit et minime expe-
ctatum, quod Christus Iudaeis ac Gentibus promiscue redemptor ap-
paruit: ne tamen putemus subitum hoc fuisse Deo: sed potius admi-
rabili eius prouidentiae discamus subiicere sensus omnes nostros. Ita
fiet, vt nihil quod ab ipso prodierit nobis non sit maxime tempesti-
uum. Ideo frequenter apud Paulum occurrit haec admonitio: prae-
sertim eum de Gentium vocatione agitur, quae sua nouitate multos
tunc percellebat, et quasi reddebat attonitos. Quibus hac solutio-
ne non satisfit, Deum occulta sua sapientia distribuisse temporum
vices: hi aliquando experientur, quo tempore ociosum fuisse putant,
fabricasse inferos curiosis.

In quod positus sum.) Ne temere, vt multi solent, de re sibi
parum comperta asserere videatur: se ad hoc praedicat diuinitus ordi-
natum, vt Gentes prius a regno Dei alienas ad Euangelii participatio-
nem adducat. Nam Apostolatus eius ad Gentes, certum erat diui-
nae vocationis fundamentum. Et ideo tantopere in ipso asserendo la-
borat: vt certe apud multos non absque difficultate recipiebatur. Ius
iurandum vel obtestationem adhibet, vt in re maxime seria, docto-
rem se esse Gentium: idque in fide et veritate. Quae duo bonam con-
scientiam significant. Sed eam quoque fultam esse oportet certitudi-
ne diuinae voluntatis. Proinde non tantùm sincero affectu se Gen-
tibus Euangelium praedicare intelligit: sed etiam sana et intrepida
conscientia: eo quod nihil agat nisi Dei mandato.

Volo igitur orare viros in omni loco, sustol-
lentes puras manus, absque ira, et disceptatione.
Consimiliter et mulieres in amictu modesto cum
verecundia et temperantia ornare semetipsas, non
tortis crinibus, aut auro, aut Margaritis, aut vesti-
tu sumptuoso: sed quod decet mulieres profitentes
pietatem per bona opera.

Volo igitur.) Pendet haecillatio ex proxima sententia.
Nam, vt in Epistola ad Galatas vidimus, Spiritu adoptionis praedi-
tos esse nos oportet, vt Deum rite inuocemus. Postquam ergo
Christi gratiam omnibus exposuit, ideôque se Gentibus datum esse

6293990

25CAP. II.

Apostolum meminit, vt eodem redemptionis beneficio promiscue
cum Iudaeis fruerentur: omnes pariter ad orandum inuitat. Fides
enim inuocationem parit. Vnde et ad Romanos 15. Gentium vo-
cationem probat istis testimoniis: Exultent Gentes cum populo
eius. Item: Omnes Gentes laudate Dominum. Item Confitebor tibi
inter Gentes. Valet enim reciprocum argumentum a fide ad in-
uocationem, et ab inuocatione ad fidem: tanquam a causa ad effe-
ctum, et ab effectu ad causam. Quod obseruatione dignum est: quia
inde admonemur, Deum se nobis patefacere verbo suo, vt a nobis in
uocetur: et hoc praecipuum esse exercitium fidei. Quare particula,
in omni loco, peraeque hic valet, atque initio prioris ad Corinthios: vt
nullum sit iam discrimen inter Gentilem et Iudaeum, inter Graecum
et Barbarum: quia Deus communis est omnium Pater.

sustollentes puras manus.) Acsi diceret: modo adsit bona
conscientia, nihil obstare, quominus vbique inuocent Deum omnes
Gentes. Sed rei loco signum posuit. Nam purae manus sunt puri
cordis indices. Quemadmodum econuerso Iesaias exprobrat Iu-
daeis, quod manus ad Deum sanguinolentas extollant, dum inuehi-
tur in eorum crudelitatem. Porrô ceremonia haec vsitata fuit om-
nibus seculis: quia natura hic nobis ingenitus est sensus, cum Deum
quaerimus, sursum aspicere. Adeóque semper valuit, vt ipsi quoque
idololatrae, cum alioqui Deum affigerent ligneis et lapideis simula-
cris, morem tamen in coelum tollendi manus retinerent. Discamus
ergo, ceremoniam esse verae pietati congruentem, modo respondeat,
quae per eam figuratur veritas. Nempe, vt admoniti Dumin caelo
quaerendum esse, primùm de ipso terrenum vel carnale nihil imagi-
nemur deinde exuamus aftectus carnales, ne quid impediat, quomi-
nus animi nostri supra mundum assurgant. Idololatrae vero et hy-
pocritae, manus inter oranduni attollendo, simiae sunt: quia dum ex-
terno symbolo profitentur, se mentes sursum habere erectas, priores
in ligno et lapide haerent, quasi illic inclusus esset Deus: secundi aut
inanibus curis, aut prauis cogitationibus impliciti in terra iacent.
Proinde contrario gestu testimonium aduersum se ferunt.

Absque ira.) Nonnulli fremitum indignationis exponunt,
dum secum tumultuatur conscientia, et quasi cum Deo expostulat.
Quod acidere solet, cum res aduersae grauius nos premunt. Tunc
enim aegreferimus, non statim Deum nobis succurrere, etimpatien-
tia turbamur. Concutitur etiam fides variis insultibus. Nam quia
non apparet eius auxilium, obrepunt nobis dubitationes, an curam
nostri habeat, an saluos velit nec ne: et similes. Talem consterna-
tionem haesitantis animi disceptationis voce notari putant. Ita
secundùm eos sensus esset: pacata conscientia et intrepida fiducia

6293991

26I. TIMOTH.

orandum esse. Alii, vt Chrysostomus, requiri putant, non tam ergo
Deum quam homines placidos animos et omni perturbatione va-
cuos. Quia nihil est quod puram Dei inuocationem magis impe-
diat, quam rixae et contentiones. Vnde etiam iubet Christus si quis
dissideat cum fratre, prius reconciliari, quam munus ad altare offe-
rat. Horum vtrunque verissimum esse fateor. Sed dum praesentis
loci cireunstatiam expendo, non dubito quin respexerit Paulus ad
disceptationes, quae inde oriebantur, quod Iudaei Gentes sibi aequari
indignabantur, et ideo controuersiam mouebant de earum vocatio-
ne, imo eas repudiabant, arcebantque a gratiae confortio. Vult ergo
Paulus, sedatis eiusmodi contentionibus, omnes vbiuis gentium ac
terrarum Dei filios vnanimes orare. Quanquam nihil prohibet,
quin ex particulari sententia eliciamus generalem doctrinam.

Consimiliter et mulieres.) Quemadmodum viros iussit
tollere puras manus, ita nunc praescribit, qualiter mulieres ad rite
orandum compararas esse deceat. Ac videtur inter virtutes quas
commendat, et externani Iudaeorum sanctificationem tacita subesse
antithesis. Nam innuit, nullum esse profanum locum, et unde non
ad Deum accessus pateat, modo suis vitiis non arceantur, tam viri
quam mulieres. Porrd̀ sumpta occasione, vitium, quo fere laborare
solent mulieres, corrigere voluit. Fieri quoque potest, vt Ephesi, in
vrbe opulenta et celebri emporio, magis grassantum sit. Est autem nimia
ornatus cura etcupiditas. Vult autem vt ad pudorem ettemperantiam
compositus sit earum ornatus. Nam inde luxuria et immodicus sum-
ptus, vel quod superbiae, vel quod lasciuiae causa, ostentare se appe-
tunt. Atque inde petenda est regula mediocritatis. Nam quia res
est indifferens, vestitus vt sunt res omnes externae. diffieile est prae-
scribere certum modum, quousque liceat. Magistratus quidem le-
ges sumptuarias ferre poterit, quibus libidinem vtcunque coerceat.
Sed pii doctores, quorum est regere conscientias, semper debent vsus
legitimi finem respicere. Ita hoc saltem erit extra controuersiam
quidquid non est cum pudore et temperantia consentaneum in ve-
stitu, esse improbandum. Quanquam ab affectu semper est incipi-
endum. Nam vbi intus regnat proteruia, illic nullus pudor. Vbi
regnat intus ambitio, illic nulla modestia in externo vestitu exta-
bit. Sed quia hypocritae vitiosos suos affectus quibuscunque pos-
sunt coloribus fucare folent, necessario protrahendi sunt ad id quod
apparet. Magnae improbitatis erit negare, honestis et castis mulieri-
bus pudorem conuenire, tanquam proprium et pe rpetuum ornamen-
tum. Similiter, moderationem ab omnibus seruandam esse. Quid
quid ergo erit his contrarium, frustra excusabunt. Certas deinde
species excessus nominatim reprehendit: vt sunt capilli complexi,

6293992

27CAP. II.

Margaritae, et aurea monilia: non quod vetitus sit in totum auri vel
Margaritarum vsus, sed quod haec vbicumque refulgent secum, fere trahunt
alia mala quae dixi, et ex ambitionis fonte nascuntur aut impudiciuae.

Quod decet mulieres.) Nam certe cultum honestae et piae mulie
ris a meretricio differre oportet. Illae autem sunt discretionis notae,
quas posuit. Et si operibus testanda est pietas, in vestitu etiam casto-
apparere haec professio debet.

Mulier in quiete discat, cum omni subiectio-
ne. Docere autem mulieri non permitto, neque
imperiosam esse in virum, sed quietam esse. Adam
enim creatus fuit prior, deinde Eua. Et Adam non
fuit deceptus, sed mulier decepta, transgressionis
rea fuit. Seruabitur autem per generationem, si
manserint in fide, et charitate, et sanctificatione, cum
temperantia.

Postquam de vestitu locutus est, nunc addit, qua se modestia
gerere in sacro coetu debeant mulieres. Ac primum iubet eas placi-
de discere. Nam quies silentium significat, ne loquendi vices sibi
vsurpent in publico. Quod statim clarius exponit, dum eas vetat
docere. Non vt illis auferat munus instituendae familiae: sed
tantùm vt a munere docendi arceat, quod solis viris Deus mandauit,
Qua de re tractauimus in epistola ad Corinthios priore. Si quis De-
botam et similes obiiciat, quas aliquando gubernando populo Dei
mandato praefectas legimus: responsio est facilis: extraordinariis Dei
factis non euerti communem politiam, cui nos voluit alligatos . Er-
go si aliquando prophetandi et docendi locum tenuerunt mulieres,
idque Dei Spiritu excitatae: potuit hoc, qui ab omni lege immunis est.
Sed quia hoc singulare est, non pugnat cum perpetua et vsitata poli-
tia. Addit quod proximum est officio docendi: ne sibi authoritatem
sumant in viros. Nam ista est ratio,eur docere prohibeantur: quia
hoc non patitur earum conditio. Subiectae enim sunt docere autem
est potestatis, vel superioris gradus. Quanquam videtur ratio non
satis firma:cum Prophetae quoque et doctores regibus sint subiecti,
aliisque magistratibus. Respondeo, nihil esse absurdi, quin praesit ali-
quis, et simul pareat, secundùm diuersos repectus. Sed in muliere
id non valet, quae natura, hoc est, ordinaria Dei lege, ad parendum na-
ta est. Nam γυναικοκρατιαν omnes prudentes semper instar por-
tenti repudiarunt. Quare, coelum quodammodo terrae miscebitur, si
docendi ius arripiant mulieres. Iubet ergo eas quiescere, hoc est,se
continere intra suum ordinem.

Adam enim creatus.) Videtur haec parum valida esse subie-

6293993

28I. TIMOTH.

ctionis ratio. Nam et Ioannes Baptista tempore Christum praecessit,
dignitate tamen longe inferior. Sed Paulus circunstantias omnes,
quae a Moise referuntur, tametsi non exprimat, voluit tamen a lecto-
ribus expendi. Moises autem docet, ita posteriore loco creatam esse
mulierem, vt sit quasi viri accessio: et hac lege fuisse viro adiunctam,
vt praesto adsit, ad exhibenda obsequia. Cum ergo non duo capita
Deus aequa potestate creauerit: sed viro addiderit adiumentum infe-
rius: merito ad illum creationis ordinem nos Apostolus reuocat, in
quo relucet aeterna et inuiolabilis Dei institutio.

Et Adam non fuit deceptus.) Respicit ad poenam mulieri
inflictam: Quia obedisti voci serpentis: sub potestate viri eris, et ad
illum appetitus tuus. Nam quia exitiale consilium dederat, digna
fuit, quae ab alieno iure et arbitrio pendêre disceret: quia virum abdu-
xerat a Dei imperio, digna fuit quae omni libertate priuata, sub iugum
redigeretur. Caeterdm non simplicem aut nudam transgressionis
causam hic Apostolus obtendit: sed pronunciata a Deo sententia ni-
titur. Sed videntur haec duo nonnihil pugnare: quod mulieris sub
iectio poena sit transgressionis: et tamen illi fuerit a creatione impo-
sita. Nam inde sequitur, prius addictam fuisse seruituti, quam de-
linqueret. Respondeo, nihil impedire, quominus et naturalis ab
initio fuerit conditio seruiendi: et deinde propter peccatum acciden-
talis esse coeperit: vt iam minus liberalis sit subiectio, quam prius
fuisset. Caeterùm locus hic quibusdam occasionem praebuit, vt ne-
garent Adam errore lapsum esse:sed vxoris tantùm illecebris fuisse
victum. Putant igitur mulierem tantûm astu diaboli deceptam,
vt se et virum diis similes fore crederet. Adae vero nihil fuisse per-
suasum: sed frustum gustasse, vt morem vxori gereret. Atqui hanc
opinionem promptum est refellere. Nisi enini fidem habuisset sa-
thanae mendacio: non illi exprobraret Deus: Ecce Adam quasi vnus
ex nobis. Sunt aliae rationes quas taceo: quia non longa refutatione
indiget error, nulla probabili coniectura fultus. Paulus enim suis
verbis non significat Adam non eadem implicitum fuisse Diaboli
fallacia: sed tantum causam vel originem transgressionis ab Eua
profectam esse.

Seruabitur autem.) Quia imbecillitas sexus mulieres red-
dit magis suspitiosas et timidas: et talis erat superior sententia, quae
vehementer percellere et consternare vel maxime viriles animos
posset: ideo adhibita consolatione, temperat quod dixit. Neque enim
nos ideo accusat vel coarguit Spiritus Dei, vt pudore confusis insul-
tet: sed prostratos mox erigit. Poterat hoc, vt iam dixi, exanimare
mulieres: eum sibi imputari audirent totius humani generis exi-
tium. Qualis enim est hic reatus? Prasertim cum in subiectione

6293994

29CAP. II.

ira Dei assidue versetur ob oculos. Ergo Paulus, vt illas soletur,ac
suam illis conditionem tolerabilem reddat, spem salutis relictam esse
admonet, vteunque sustineant poenam temporalem. Duplex iste con-
solationis fructus notandus est: quod proposita salutis spe retinen-
tur: ne reatus sui commemoratione perterritae, in desperationem
ruant: deinde quod assuefiant ad tolerandam aequis et tranquillis
animis seruiendi necessitatem, vt libenter se viris submittant, cum
admonentur hoc genus obsequii etsibi esse salutare et Deo acceptum.
Si ad operum adstruendam iustitiam hic locus torqueatur, vt faciunt
Papistae:simplex est solutio: quia hic non disputat Apostolus de causa
salutis, non posse nec debere ex eius verbis colligi, quid mereantut
opera: sed tantùm ostendi, qua nos via perducat Deus ad salutem cui
nos sua gratia destinauit.

Per generationem.) Ridiculum hoc foret hominibus nasu-
tis, Christi Apostolum non modo hortari mulieres ad dandam ope-
ram procreandae soboli: sed hoc opus tanquam pium et sanctum ita
vrgere, vt rationem esse dicat obtinendae salutis. Quinetiam vide-
mus, quibus probris tlorum coniugalem infamauerint hypocritae,
qui sanctiores videri prae aliis omnibus volebant. Sed aduersus
sannas impiorum facilis est defensio. Primùm enim non tantùm
de gignenda prole hic tractat Apostolus: sed de perferendis molestiis
omnibus, quae et durae sunt etmultiplices tam in partu quam in edu-
catione liberorum. Deinde quidquid hypocritae iudicent vel mundi
sapientes, pluris hanc obedientiam facit Deus, cum mulier ad quid
vocata sit reputans, impositae sibi a Deo conditioni se subiicit, nec tae-
dium gestationis, nec ciborum fastidium, nec morbos, nec difficul-
tatem pariendi, imo potius dirum cruciatum, nec solicitudinem pro
foetu, nec alia quae sunt officii sui detrectat, quam si haeroicis alioqui
virtutibus se ostentaret, Dei interim vocationi obsequi detrectans.
Adde, quod non potuit aptior afferri consolatio, nec efficacior, quam
si rationem et medium, vt ita loquar, salutis consequendae in ipsa poe-
na ostenderet.

Si manserint in fide.) Quia vetus interpres generatio-
nem liberorum posuerat: vulgo receptum fuit, vt ad liberos referrent
hoc membrum. Atqui vnica vox est apud Paulum, τεκνογονία.
Proinde ad mulieres referri necessarium est. Quod autem plurale
verbum est, nomen vero singulare, nihil habet incommodi. Si qui-
dem nomen indefinitum, vbi scilicet de omnibus comimunis est ser-
mo, vim collectiui habet: ideóque mutationem numeri facile pati-
tur. Porro, ne totam mulierum virtutem in coniugalibus officiis
includeret:ideo maiora adducit. Imo tunc demum generatio gra-
tum est Deo obsequium,cum ex fide et charitate procedit. His duo-

6293995

30I. TIMOTH.

bus adiungit sandificationem, quae totam vitae puritatem continet,
dignam Christianis mulieribus. Postremo sequitur temperantia, cu-
ius pauloante meminerat, de vestitu loquens. Sed nunc eam latius
ad alias vitae partes extendit.

CAPVT. III.

CERTVS sermo: Si quis episcopatum
appetit, praeclarum opus desiderat. Opor-
tet ergo episcopum irreprehensibilem es-
se, vnius vxoris maritum, sobrium, tempe-
rantem, compositum, hospitalem, aptum ad docen-
dum, non vinolentum, non percussorem, non turpi-
ter lucri cupidum, sed aequum, alienum a pugnis,
alienum ab auaritia, qui domui suae bene praesit, qui
filios habeat in subiectione, cum omni reuerentia.
Quod si quis propriae domui praeesse non nouit: Ec-
Cicsiam Dei quomodo curabit? Non nouitium, ne
inflatus in condemnationem incidat Diaboli.
Oportet autem illum et bonum testimonium habe-
re ab extraneis:ne in probrum incidat et laqueum
Diaboli.

Certus sermo.) Quod Chrysostomus clausulam esse putat
superioris doctrinae, mihi nomplacet. Solet enim Paulus hanc for-
mulam praefando magis vsurpare. Deinde non erat illic tantae af-
firmationis vsus. Quod autem nunc dicturus est, plus habet ali-
quanto ponderis. Sit igitur praefatio, ad notandam rei grauitatem

habita.
Si quis episcopatum.) Quoniam mulieribus interdixerat
officium docendi sumpta inde occasione, nunc de episcopatu ipso dis-
serit. Primo, quo melius appareat, quam non sine causa mulieres
admittere noluerit ad ipsum exercendum: deinde, ne solas mulieres
arcendo viros omnes promiscue admittere videatur: tertio quia ex-
pediebat, Timotheum et alios admoneri, quanta in eligendis episco-
pis religio seruanda esset. Talis ergo estcontextus, mea sententia,
acsi diceret Paulus, adeo non esse idontas mulieres obeundae tantae
functioni, vt ne viris quidem ipsis indiscriminatim patefieri aditum

6293996

31CAPVT III.

oporteat. Proinde admonet, non vulgare esse opus, vt sibi quilibet
permittat id suscipere. Nam cum dicit καλόν, non dubito quin ad
vetus prouerbium alludat, quod saepius a Platone repetitur: Αυσκο-
λα τα καλὰ. Quo Graeci significant, quae pulchra sunt, eadem ardua
et difficilia esse: atque ita difficultatem cum excellentia coniungit.
Imo sic argumentatur: non esse cuiusuis Episcopatu fungi, quia res
sit eximia. Iam puto sensum Pauli esse satis perspicuum: quem ta-
men nemo interpretum assecutus est, quod videam. Summa est, ha-
bendum esse in recipiendis Episcopis delectum, quia munus sit labo-
riosum ac difficile: ac diligenter qui ad illud adspirant debere secum
reputare, an pares futuri sint ferendo tanto oneri. Audax semper est
imperitia: et circunspecta rerum cognitio modestum reddit homi-
nem. Vnde fit, vt tanta confidentia saepe munus gubernandi ambi-
ant qui nihil habent, vel ingenii, vel prudentiae, nisi quod clausis o-
culis ruunt? Sic dicebat Quintilianus, indoctos fortius dicere: cum
trepident summi oratores. Vt in appetendo episcopatu eiusmodi te-
meritatem cohibeat Paulus, admonet primo, non ociosam esse digni-
tatem, sed opus. Deinde non quoduis opus, sed eximium, et ideo ar-
duum, plenumque difficultatis: vt est reuera. Neque enim leue est.
in tanta administratione sustinere personam filii Dei, vbi agitur de
Regno Dei erigendo et propagando, vbi de animarum salute curan-
da, quas sanguinis sui precio Dominus ipse dignatus est, de regenda
Ecclesia, quae est Dei haereditas. Sed non est hic propositum conciona-
ri. Et hoc argumentum rursus attinget Paulus proximo capite. Ve-
rum quaeritur, an vllo modo episcopatum appetere liceat? Videtur
enim absurdum, vt quis voto praeueniat Dei vocationem. Atqui Pau
lus, dum temerarium desiderium reprehendit, permittere videtur, vt
circunspecte et modeste quis appetat. Respondeo, si aliis in rebus dam
natur ambitio, in episcopatu multd grauius damnandam esse. Atqui
Apostolus de pio desiderio loquitur, quo student sancti homines quid-
quid habent doctrinae conferre ad Ecclesiae aedificationem. Nam si
docendi munus appetere omnino nefas esset: quorsum se discendo
compararent qui totam adulescentiam in sacrae Scripturae lectione
consumunt? An non theologicae scholae pastorum sunt seminariat
Proinde qui ita sunt instituti, non modo licite possunt, sed etiam de-
bent etiam antequam in munus sint cooptati, voluntaria oblatione
se ac suam operam sacrare Deo. Modo tamen non se ingerant ipsi, ac
ne voto quidem suo se designent Episcopos: sed tantùm parati sint ad
munus obeundum, si eorum opera ftagitetur. Quod si legitimo ordi-
ne non fuerint vocati, sciant aliter visum esse Deo, neque indigne
ferant se fuisse aliis posthabitos. Verùm ita affecti erunt, qui, nullo
sui respectu. Deo et Ecclesiae tantùm seruire optabunt: et simul erunt

6293997

32I. TIMOTH.

ea modestia, vt minime inuideant, si alii, tanquam digniores, praefe-
rantur. Si obiiciat quispiam, tantae molis esse Ecclesiae regimen, vt
horrorem sanis hominibus incutere potius debeat, quam prouocare
ad sui desyderium: respondeo, piorum desyderium non recumbere
in fiduciam propriae industriae, aut virtutis, sed Dei auxilio, a quo no
stra est sufficientia:quemadmodum alibi tractat Paulus. Caeterùm,
obseruandum est, quid Paulo sit episcopatus. Eóque magis, quod ve-
teres, suorum temporum consuetudine a vero sensu abducti fuerunt.
Nam cum Paulus generaliter comprehendat omnes pastores: ipsi E-
piscopum accipiunt, qui ex vnoquoque collegio eligebatur, vt fra-
tribus praeesset. Meminerimus ergo perinde valere hoc nomen, acsi
ministros, vel pastores, vel presbyteros nominasset.

Oportet ergo.) Illatiua particula expositionem, quam po-
sui, confirmat. Nam pro muneris dignitate colligit, hominem requi-
ri praeditum raris dotibus, et non quemlibet ex vulgo. Si esset bo-
num opus, vt habet communis transsatio, vel honestum, vt reddidit
Erasmus illatio non quadraret. Vult auteni Episcopum esse irrepre-
hensibilem. Pro quo ad Titum posuit, ἀνέ γαλκτομ: vtroque nomi-
ne significans, non debere vlla infamia notatum esse, quae authorita-
tem illi deroget. Neque enim inter homines reperietur, qui purus sit
omni vitio. Sed aliud est, laborare communibus vitiis, quae existima-
tionem non laedunt, quia cadunt in homines honestissimos: aliud
probrosi esse nominis, vel aliqua turpitudine esse foedatum. Ergo ne
authoritate careat Episcopus, iubet eligi, qui sit honestae et integrae fa
mae, nullique notabili vitio obnoxius. Porro non tantùm praescribit
Timotheo, quales eligere debeat:sed etiam singulos admonet, qui ad
gradum illum adspirant, vt se vitamque suam diligenter exami-
nent.

Vnius vxoris maritum.) Puerile est commentum, inter-
pretari vnius Ecclesiae pastorem. Receptior est altera expositio, debere
recipi, qui non fuerit duplici coniugio implicitus, iam tamen coeli-
bem, vnica vxore mortua. Sed enim tam hic, quam primo ad Titum
capite, verbaita sonant, qui sit non qui fuerit. Et infra capite quinto,
cum aget de viduis, distincte vtetur praeteriti temporis participio. Prae
terea, hoc modo pugnaret ipse secum: vtpote qui alibi testatur, se ta-
lem nolle iniicere laqueum conscientiis. Sola igitur Chrysostomi
exposicio vera est, polygamiam hic nominatim in Episcopo damna-
ri, quae tunc apud Iudaeos pro lege fere obtinuerat. Partim hoc habe-
bant ex peruersa patrum imitatione. Nam qui legebant Abraham,
Iacob, Dauidem et similes, pluribus simul vxoribus fuisse coniuga-
tos idem sibi quoque licere arbitrabantur. Partim hanc corruptelam
ex vicinis gentibus traxerant. Nunquam enim apud Orientales qua

6293998

33CAPVT III.

decebat religione et fide culta fuerunt coniugia. Quidquid sit: poly-
gamia apud eos yulgo inualuerat. Itaque non immeritd̀ Paulus ma-
culam hanc ab Episcopi persona alienam esse iubet. Neque tamen
eorum opinionem improbo, qui putant Spiritum sanctum Diaboli-
cae superstitioni voluisse occurrere, quae postea obrepsit. Acsi dixis-
set, adeo non cogendos ad coelibatum Episcopos, vt maxime ipsos de-
ceat coniugium. Hoc modo non exigeret ab illis tanquam rem ne-
cessariam: sed tantùm laudaret, tanquam ab officii dignitate mini-
me alienam. Simplicius tamen est ac firmius, quod iam dixitab ordine
episcopali arceri polygamiam a Paulo: quia signum sit hominis libidi-
nosi et fidem coniugalem non feruantis. Verùm hic obiicitur, non
debuisse, quod in omnibus est vitiosum, solis episcopis prohiberi. So-
lutio facilis est: non ideo protinus aliis fieri licentiam, cum episcopis
nominatim hoc interdicitur. Neque enim dubium est, quin Paulus
in vniuersum damnauerit, quod cum perpetua Dei lege pugnabat.
Fixum enim est decretum: Erunt duo in carnem vnam. Sed potuit
in aliis vtcunque tolerare, quod in episcopo niniis turpe, ideóque non
ferendum fuisset. Neque enim hic lex in posterum sancitur, ne epis-
copus qui vnam habet vxorem, secundam aut tertiam inducat. Sed
ab ordine episcopali repellit Paulus, quicunque tale flagitium admi-
serint. Quod itaque iam factum corrigi non poterat, fert coactus, sed
non nisi in plebe. Quid enim remedii? An secundas ac tertias vxo-
res repudiassent, qui sub Iudaismo in polygamiam se coniecerantt
Atqui tale repudium non caruisset iniuria. Quod ergo integrum
non erat, intactum reliquit. Tantùm excepit ne quis episcopus tali
macula aspersus esset.

Sobrium.) Erasmus reddidit, vigilantem. Quando νκc α̃-
atas Graecis vtrunque significat:eligant vtrum volent lectores. σu-
ερον α malui reddere temperantem, quam sobrium: quia συρ ροσυνκ
latius patet, quam sobrietas. Compositus est, qui decenter et honeste
se gerit. Hospitalitas est erga extraneos: cuius frequentior apud vete-
res vsus fuit. Turpe enim fuisset honestis hominibus, et praesertim
notis, in cauponas diuertere. Hodie alia ratio.Est tamen, semperque
erit virtus haec in Episcopo multas ob causas necessaria.

Aptum ad docendum.) Doctrinae in Epistola ad Titum
expressior fit mentio. Hic tantùm breuiter dexteritatem ponit. Ne-
que enim satis est, si quis recondita eruditione polleat: nisi accedat
etiam docendi gratia. Multi enim, vel quiaelinguae sunt impeditae,
vel quia non satis perspicacis ingemi, vel quia non satis populares,
intus suppressum retinent quod norunt. Tales sibi, vt aiunt, et musis
canere decet. Qui populi regendi curam habem, ad docendum appo-
sici sint oportet. Ne que verd̀ linguae tantum volubilitas hic requiri-

6293999

34L. TIMOTH.

tur, Nam plerosque videmus disertos, quorum prompta loquacitas
nihil habet aedificationis. Sed potius commendatur prudentia, vt sci-
te ad vsum populi accommodetur Dei verbum. Operaeprecium au-
tem est reputare, quam nihil ad se pertinere ducant Papistae, quidquid
Apostolus praescribit. Neque vero singulis, vel excutiendis, vel enu-
merandis insistam. Vnum hoc qua diligentia apud eos seruatur? Et
sane dos ista superuacua foret, quando ministerium docendi, quasi
vile et sordidum, a se depellunt: quod tamen Episcopi maxime pro-
prium erat. At neminem latet, quantum absit a Pauli regula, episco-
pali titulo κω φὸν πρόσυπον superbe gloriari: si modo theatrico ha-
bitu appareat. Quasi cornuta mitra, annulus bene gemmatus, argen-
teum pedum, et fimiles nugae cum lusoria pompa, spirituale Ecclesiae
regimen constituant, quod nihilo magis a doctrina potest auelli,
quam nostrum vnusquisque a propria anima.

Non vinolentum.) Non tantùm ebrietatem hoc verbo
damnat: sed quamuis intemperiem in vino ingurgitando. Non tan-
tùm quia pastori pimis indecora est immodica vini potatio: sed eti-
am quod fere multa peiora secum trahit: vt sunt, rixae, ineptae gesticu
latiomnes, lasciuiae: et quae recensere non est necesse. Quod percusso-
rem accipit Chrysostomus pro eo qui lingua ferit, hoc est, conuitia-
tur, aut iurgiis proteruius insurgit, non recipio. Nec me mouet eius
ratio, nihil fore magnum, si manu non caedat Episcopus. Generaliter
enim puto hic reprehendi militarem ferociam, qua nihil minus de-
cet Christi seruos. Quanto enim se ludibrio exponant, notum est, qui
ad infligendum pugni ictum, ne dicam ad gladium exerendum sunt
promptiores, quam ad pacandas sua grauitate aliorum lites. Percus-
sores ergo vocat minaces et Martii caloris. Turpiter lucri cupidi, sunt
auari omnes. Nam vbicunque erit auaritia, simul erit hoc turpe, cu-
ius meminit Apostolus. Qui diues fieri vult, et cito vult fieri, inquit
ille. Hinc fit, vt auari omnes, etiam si palam id non appareat, ad foedos
et illicitos quaestus animum adiiciant. Quare huic vitio opponit con
temptum pecuniae: sicuti nullum est aliud remedium, quo corriga-
tur. Qui paupertateminquam, aequo libentique animo non feret,
nunquam effugiet morbum illum sordidae ac seruilis cupiditatis.
Percussoris vocabulo opposuit aequum etalienum a pugnis. AEquus
autem est, qui placido et moderato animo iniurias ferre nouit, qui
multa condonat, nec ad summum ius omnia exigit. Alienus a pu-
gnis, qui fugit contentiones et certamina.

Qui domui suae bene praesit.) Hinc apparet, non requiri a
Paule Episcopum humanae vitae expertem, sed bonum et probatum
patremfamilias. Nam vtcunque vulgo plus habeat admirationis coe-
libatus et vita philosophica, quae prorsus remota sit a communi mo-

6294000

35CAPVT III.

re: experientia tamen ipsa, prudentibus quidem et consyderatis ho-
minibus, hoc demonstrat, eos ad regendani Ecclesiam magis forma-
tos esse et aptiores, qui communem vitam non ignorant: sed in hu-
manae conuersationis officiis sunt exercitati. Ideóque obseruanda
est ratio, quae paulopost additur:minime parem fore gubernandae Ec-
clesiae Dei, qui familiae praeesse nesciet. Atqui tales sunt permulti,
imo fere omnes, qui ex ociosa et solitaria vita, quasi ex latebris, ex-
trahuntur: syluestres scilicet quodammodo et nullius humanitatis.
Non tamen hic astutum hominem probat Apostolus, et rei domesti-
cae callentem: sed qui familiam gubernare didicerit honesta discipli-
na. De liberis tamen praecipue loquitur, qui debent patris referre in-
genium. Proinde magnum erit dedecus Episcopi, si filios habeat fla-
gitiosae et infamis vitae. De vxoribus aget postea. Nunc, vt dixi, prae-
cipuam domus partem attingit. Primo capite ad Titum, ostendit
quid hic significet per nomen reuerentiae. Nam postquam dixit non
oportere praefractos et immorigeros esse filios Episcopi, simul addit,
neque obnoxios probro dissolutionis, aut intemperantiae. Vult ergo
in summa, moribus esse ad omnem castitatem, modestiam, et graui-
tatem compositis. Argumentum quod sequitur a minori ad maius
per se clarum est: nequaquam fore parem regendo populo, qui ad re-
gendam familiam sit ineptus. Praeterquam enim quod inde constat
necessariis virtutibus destitui quid authoritatis habere poterit in po-
pulo, eum propria domus contemptibilem eum reddat?

Non nouitium. Quia multi tunc praestanti ingenio et
doctrina adducebantur ad fidem: tales Paulus ad episcopatum, statim
atque Christo nomen dederint, admitti prohibet. Nam ostendit quan
tum sit in ea re periculi. Ventosos enim fere esse constat, plenôsque
ostentatione. Ita fiet, vt arrogantia et ambitio praecipites eos agat.
Quod dicit Paulus nos experimur. Neque enim ad audendum modo
feruidi sunt nouitii: sed etiam stulta confidentia turgidi: acsi nubes
transuolare possent. Proinde non sine causa ab honore episcopatus
arcentur, donec temporis successu domita sit ingenii altitudo. Iudi-
cium Diaboli tribus modis interpretari licet. Nam Diabolum qui-
dam pro Sathana accipiunt, alii pro calumniatoribus. Priorem sen-
sum magis amplector: quia rarum est, vt iudicium maledicentiam signi
ficet. Sed rursus iudicium Sathanae, tam actiue quam passiue sumi po-
test. Hunc posteriorem senfum Chrysostomus sequitur, cui ego facile
assentior. Est enim elegans antithesis, quae indignitatem auget, si is
qui praeficitur Ecclesiae Dei, sua elatione in eandem cum Diabolo
condemnationem ruat. Quanquam actiuam significationem non re
iiciofore vt Diabolo causam sui aceusandi praebeat. Sed verior Chry
sostomi opinio.

6294001

36I. TIMOTH.

Testimonium ab extraneis.) Difficillimum hoc esse vide-
tur, vt pius vir testes habeat infideles suae integritatis, qui mentiendi
aduersum nos libidine insaniunt. Sed intelligit Apostolus, vt quoad
externam consuetudinem etiam infideles cogantur eum agnoscere
probum virum. Nam etsi omnibus Dei filiis sine causa obtrectant:
non possunt tamen sceleratum iudicare, qui honeste et innocenter
inter eos versatus sit. Talem probitatis notitiam hic Paulus notat.
Ratio additur: ne in probrum incidat, et c. Quod ego ita expono: in-
famiae expositus, perfrictae frontis esse incipiat, tantóque maiore licen
tia se prostituat ad omnem nequitiam. Quod est, Diaboli plagis se ir-
retire. Quid enim spei restat, vbi nullus est peccandi pudor?

Diaconos similiter graues, non bilingues,
non multo vino deditos, non turpiter lucri cupidos
habentes myster ium fidei in pura conscientia. Et
hi probentur primùm: deinde ministrent, vbi irre-
prehensibiles comperti fuerint. Mulieres simili-
ter graues, non calumniatrices, sobrias, fideles in
omnibus. Diaconi sint vnius vxoris mariti, qui ho-
neste praesint filiis et domibus suis. Nam qui bene
ministrauerint, gradum sibi bonum acquirunt, et
multam libertatem in fide, quae est in Christo Iesu.

Diaconos similiter.) Non est, quod variae interpretationes
serupulum nobis iniiciant. Certum est, Apostolum de iis tractare,
qui publicam in Eeclesia functionem exercent. Quo refellitur eo-
rum opinio, qui ministros domesticos putant hoc nomine designari.
Quod autem alii ad presbyteros referunt Episcopo inferiores, caret
fundamento. Nam ex aliis locis patet, commune omnibus presbyte-
ris fuisse nomen. Idque fateri omnes coguntur. Praesertim locus in
primo capite ad Titum eam significationem esse comprobat. Restat.
vt Diaconos intelligamus, quorum mentionem facit Lucas Acto-
rum capite sexto. Ii sunt, qui curam pauperum habebant. Sed de of-
ficio eorum qui plura volet, petat ex Institutione. Quatuor primae
virtutes, quibus ipsos vult esse praeditos, satis per se notae sunt. Nisi
quod sedulo notandum est, eum admonere, ne sint bilingues: quia vi
tium est, quod in illa administratione difficulter cauetur: et tamen re
motissimum, si quod aliud, esse debebat.

Habentes mysterium fidei.) Perinde est acsi dixisset: Qui

6294002

37CAPVT III.

puram religionis doctrinam teneant, et quidem ex animo, eum serio
Dei timore:vel vt rite sit in fide institutus: ne quid ignoret, quod ho-
minibus Christianis est cognitu necessarium. Summam tamen piae
doctrinae honorifice mysterium appellat. Vt certe Deus per Euange-
lium sapientiam terrenis hominibus patefacit, quam in coelo suspi-
ciunt Angeli. Quare nihil mirum, si humanum captum superet. Pro-
inde eam cum summa reuerentia amplectendam esse meminerimus:
et quia ad tantam altitudinem nunquam conscenderemus proprio
marte, suppliciter Deum rogemus, vt eam Spiritu reuelationis nobis
reseret. Rursus cum videmus impios, vel ridere, vel nihil gustare: di-
uinae esse gratiae agnoscamus, quod quae aliis sunt abscondita, nobis
in corde sunt et in oculis, vt inquit Moises. Ergo Diaconos in my-
sterio fidei vult esse eruditos: quia etsi docendi munus non habent,
nimis tamen absurdum foret, publicam in Ecclesia personam susti-
nere, et rudes esse in fide Christiana. praesertim cum saepe incidat ne-
cessitas, monendi et consolandi: nisi partibus suis deesse velint. Addi-
tur pura conscientia, quae extenditur ad totam vitam: tum vero vt
sciant se Deo seruire.

Et hi probentur.) Vult non ignotos, sed compertae probita-
tis eligi, quemadmodum Episcopos. Et hinc apparet, irreprehensibi-
les dici, qui nullo notabili vitio laborent. Porro haec probatio non
est vnius horae: sed in longa experientia consistit.

Mulieres similiter.) Vxores intelligit tam Diaconorum.
quam Episcoporum. Debent enim maritis esse adiutrices in officio:
quod fieri nequit, nisi prae aliis bene sint moratae. Et quoniam vxo-
rum meminerat, idem praecipit de Diaconis, quod ante de Episcopis.
Nemipe, vt vnica vxore quisque eorum contentus, casti et honesti pa
trisfamilias sit exemplum: filionsque et totam domum in sancta disci
plina contineat.
9l8 Hifl22d 2 ROU

Qui bene ministrauerint.) Quia vno, aut altero seculo
post Apostolorum mortem inualuerat vsus, vt ex Diaconorum or-
dine eligerentur presbyteri: vulgo hunc locum exposuerunt de tran
situ ad gradum superiorem quasi Apostolus ad honorem presbyterii vo
cet, qui fideles se Diaconos praestiterint. Ego, etsi non nego Diacono-
rum ordinem, interdum seminarium esse posse, ex quo sumantur
presbyteri: tamen simplicius accipio Pauli verba, qui probe defuncti
fuerint hoc ministerio, non paruo honore dignos esse: quia non sit
sordidum aliquod exercitium, sed honorificum imprimis munus.
Porro hac particula significat, quantùm Ecclesiae intersit, hoc munus
a viris selectis administrari, quia existimationem et reuerentiam con
ciliat sancta administratio. Caeterùm plusquam ridiculi sunt Papistae,
dum in Diaconis suis facere se obcendunt, quod Paulus praescribit.

6294003

38I. TIMOTH.

Initiô quorsuni Diaconos suos creant, nisi vt in pompa calicem ge-
stent et ludicris nescio quibus spectaculis pascant oculos imperito-
rum? Adde quod ne id quidem seruant. Neque enim ab annis quin-
gentis Diaconus vnus creatus est, nisi vt hoc gradu facto mox ad
presbyrerium conscenderet. Quantae igitur impudentiae est, quod
iactant ad gradum altiorem eos euehi, qui probe ministrauerint, cum
eos tantùm sacerdotio suo dignentur qui nullam prioris officii par-
tem vnquam attigerunt?

Et libertatem in fide.) Merito hoc addidit. Nihil enim est,
quod aeque libertateni pariat, vt bona conscientia. Quemadmodum
econuerso timidos esse oportet, qui male sibi conseii sunt. Quod si
licentia interdum exultant, neque aequabilis est ac perpetua, nec
quidquam habet ponderis. Ideo etiam exprimit libertatis speciem:
In fide, inquit, quae est in Christo. Quo scilicet maiore fiducia Christo
seruiant. Sicuti rursus os habent quasi obturatum et constrictas ma-
nus, suntque ad bene agendum inhabiles, qui turpiter in sua functi-
one versati sunt: quia nihil illis habetur fidei, nihil authoritatis tri-
buitur,

Haec tibi scribo, sperans breui ad te venire.
Quod si tardauero, vt videas quomodo oporteat
in domo Dei versari, quae est Ecclesia Dei viuentis,
columna et firmamentumn veritatis. Et sine contro-
uersia, magnum est pietatis mysterium: Deus mani-
festatus est in carne, iustificatus in spiritu, visus An-
gelis, praedicatus Gentibus, fidem obtinuit in mun-
do, receptus est in gloria,

Spem aduentus sui facit Timotheo, partim vt eum animet,
partim vt eorum proteruiam comprimat, qui sua absentia magis in-
solescebant. Neque tamen ficte quidquam Timotheo promittit, vel
per simulationem alios territat. Omnino enim sperabat se ventu-
rum: vt venisse probabile est, si hanc Epistolam scripsit, quo tempore
Phrygiam peragrabat: sicuti refert Lucas Actorumdecimo octauo.
Hoc autem nobis argumento sit, quanta solicitudine curauerit Ec-
clesias, qui praesenti malo remedium in breue tempus differre non
sustinuerit. Quanquam continuo post addidit, Epistolam instruendo
Timotheo scriptam esse, si forte sibi contingeret, moram facere opi-
nione sua longiorem.

Quomodo versari in domo Dei.) Hac locutione commen

6294004

39CAPVT III.

dat officii pondus ae dignitatem: quia sint pastores veluti oecononn
quibus regendam fuam domum commisit Deus. Si quis amplae fa-
miliae curam sustineat, noctes ac dies anxio studio iucumbit, ne quid
sua negligentia, vel imperitia, vel socordia pessum eat. Si hominibus
tantùm datur: quanto plus Deo dabitur? Porro Ecclesiam suam
hoc nomine non frustra Deus ipse dignatur. Vtpote qui non mo-
do nos adoptionis gratia in filios recepit: sed etiam in medio nostri
habitat. Accedit non vulgaris amplificatio, ex eo quod vocat co-
lumnam et firmamentum veritatis. Quid enim magnificentius
potuit dici? Quid aeterna illa veritate augustius magisque sacro-
sanctum, qua et Dei gloria et hominum salus contineturai in vnum
cumulum congerantur omnes prophanae philosophiae laudes, qui-
bus a suis sectatoribus ornatur: quid hoc, ad dignitatem coelestis hu-
ius sapientiae? quae sola et lux, et veritas, et doctrina vitae, et via, et
regnum Dei praedicari meretur. Atqui ea solius Ecclesiae ministerio
in terris conseruatur. Quantùm ergo onus Pastoribus incumbit,
qui tam inaestimabilis thesauri custodiae praesunt? Impudenter autem
7
nugantur Papistae, qui colligunt ex Pauli verbis sua omnia delyria
pro Dei oraculis habenda esse: quia sint columna veritatis, ideôque
errare nequeant. Primo videndum est, quorsum Paulus Ecclesiam
insignat tam splendido titulo. Proculdubio voluit, propo-
sita officii magnitudine, admonitos esse pastores, quanta illud fide,
diligentia, reuerentia administrare debeant. Etenim quam horri-
bilis futura est vltio, si eorum culpa intercidat illa veritas, quae ima-
go est diuinae gloriae lux mundi, salus hominum? Haec sane cogita-
tio trepidationem alliduam debet incutere pastoribus: non vt eos
exanimet, sed ad maiorem vigilantiam acuat. Inde colligere prom-
ptum est, quo sensu Paulus ita loquatur. Ecclesia enim ideo colum-
na est veritatis, quia suo ministerio eam tuetur ac propagat. Deus
non descendit ipse e coelo ad nos, neque angelos quotidie mittit ad
suam veritatem promulgandam sed vtitur Pastorum opera, quos in
hunc finem ordinauit. Vt erassius exprimam: Nónne Ecclesia ma-
ter est piorum omnium, quae ipsos regenerat Dei verbo, quae educat
alitque tota vita, quae confirmat, quae ad solidam perfectionem vsque
perducit? Eadem quoque ratione columna veritatis praedicatur: quia
doctrinae administrandae munus, quod Deus penes eam deposuit, vni
cum est instrumentum retinendae veritatis, ne-ex hominum memoria
pereat. Ergo elogium hoc ad ministerium verbi refertur: quo su-
blato, concidet Dei veritas. Non quia per se minus firma sit, nisi
hominum humeris fuleiatur: quemadmodum etiam iidem Papistae
blatterant. Nam ista est execrabilis blasphemia: incertum esse Dei
verbum, donee ab hominibus certitudinem quasi precarid mutuetur.

6294005

40I. TIMOTH.

simpliciter intelligit Paulus quod aliis verbis tradit io ad Rom-
capite: quoniam fides est ex auditu, nullam fore, nisi sit praedicatio.
Itaque hominum respectu sustinet Ecclesia veritatem, quia eam prae-
conio suo celebrat, quia puram et sinceram retinet, quia transmittit
ad posteros. Quod si non resonet Euangelii doctrina, si nulli sint
pii ministri qui sua praedicatione veritatem a tenebris et obliuione
vindicent: statim mendacia, errores, imposturae, superstitiones, omne-
que genus corruptelae regnum vindicabunt. Denique silentium in
Ecclesia, est exilium oppressióque veritatis. In hac expositione quid
omnino est coactum: Nunc, quando tenemus Pauli mentem, redea-
mus ad Papistas. Primùm, dum ad se transferunt hoc encomium
improbe faciunt, alienis plumis se vestiendo. Nam vt euehatur Ec-
clesia supra tertium coelum: nego id totum ad eos vllo modo pertine
re. Quinetiam locum praesentem aduersus eos retorqueo. Nam si
Ecclesia columna est veritatis: sequirur non esse apud eos Ecclesiam,
vbi non modo sepulta iacetveritas, sed horrendum in modum diruta
et euersa pedibus calcatur. An hoc est vel aenigma vel cauillum? Pau
Ius Ecclesiam non vult agnosci, nisi in qua excelsa et conspicua stat
Dei veritas. In Papatu nihil tale apparet: sed disiectio tantùm et
ruinae. Ergo genuina Ecclesiae nota illie non extat. Sed inde
hallucinatio, quia quod praecipuum erat, non consyderant, sustineri
Dei veritatem pura Euangelii praedicatione: neque hominum inge
nio aut sensu niti fulturam, sed ex alto magis pendêre:nempe si a sim
plici Dei verbo non disceditur.

Magnum pietatis mysterium.) Alia rursus amplificatio:e
minoris, quam decebat, hominum ingratitudine fieret Dei veritas.
Ergo extollit eius precium, cum admonet, magnum esse pietatis ar-
canum: quia scilicet non agatur de rebus abiectis, sed de reuelatione
filii Dei, in quo absconditi sunt thesauri omnes sapientiae. Ex tanta-
rum rerum magnitudine munus suum aestimare debent Pastores,
quo plus religionis et timoris adhibeant ad illud exercerdum.

Deus manifestatus.) Vulgaris interpres, omisso Dei nomi
ne, ad mysterium refert quae sequuntur. Inscite omnino et perpe-
ram:vt clarius, ex ipsa tractatione patebit. quanquam Erasmum ha-
bet suffragatorem, qui tibi ipse sibi fidem eleuat: vt mea refutatione
opus non sit. Graeci certe omnes in hanc lectionem consentiunt: Deus
manifestatus in carne. Verùm, vt demus nome Dei non fuisse expres
sum a Paulo, subaudiendum tamen esse Christi nomen fatebitur,
quisquis prudenter omnia expendet. Ego tamen sine difficultate,
receptam a Graecis lectionem sequor. Quod manifestationem Chri-
sti, qualem postea describit, vocat magnum arcanum, ratio in prom-
ptu est. Haec enim est altitudo, profunditas, et latitudo sapientix.

6294006

41CAPVT III.

cuius meminit ad Ephesios primo, ad quam sensus omnes nostros ob
stupescere necesse est. Nunc ordine excutiamus singula. Non po-
tuit magis proprie de Christi persona loqui, quam his verbis: Deus
manifestatus in carne. Nam primo, disertum hic testimonium ha-
bemus vtriusque naturae. Verum enim Deum, et verum hominem
simul pronunciat. Secundo, notatur inter duas naturas distinctio,
cum hine vocat Deum, inde manifestationem in carne ponit. Tertio,
vnitas personae significatur, cum vnum eundemque esse tradit, qui
cum Deus esset, manifestatus fuit in carne. Ita hoc vno testimonio
vera et orthodoxa fides aduersus, Arrium, Marcionem, Nestorium, et
Eutichem, egregie munitur. Caeterùm magnam emphasin conti-
nent ista antitheta, Deus, in carne. Quantùm enim interest inter
Deum et hominem? Et tamen immensam Dei gloriam sic vide-
mus in Christo coniunctam cum hac nostra carnis putredine, vt
vnum efficiant.

Iustificatus in Spiritu.) Sicuti carnem induendo se exina
niuit filius Deisita et in ipso spiritualis apparuit virtus, quae Deum
esse testaretur. Porro locum hunc varie exponunt. Sed ego germa
num Apostoli sensum vt a me quidem percipitur, contentus expli-
casse, nihil praeterea addam. Primùm iustificatio, hic approbatio-
nem diuinae potentiae significat. Vt Psal.1 9. Iudicia Dei iustificata,
hoc est, exquisite et ad vnguem perfecta. Et Psal.51.iustificari Deum,
pro eo quod est, laudem iustitiae eius conspicuam reddi. Sic et Mat-
thaei vndecimo, eum dicit Christus iustificatam esse sapientiam a fi-
liis suis, intelligit, honorem illi suum exhibitum. Item Lucas septi-
mo capite, cum publicanos iustifieasse Deum commemorat, intelli-
git, debita reuerentia et gratitudine prosecutos esse Dei gratiam quam
in Christo cernebant. Eigo tantundem valet quod hic legimus, ac si
dixisset Paulus, eundem, qui humana carne vestitus apparuit, si-
mul tamen declaratum fuisse Dei filium, vt carnis infirmitas nihil
derogauerit eius gloriae. Spiritus nomine, comprehendit, quidquid
in Christo diuinum fuit ac supra hominem. Idque duas ob causas.
Nam quia in carne humiliatus fuerat, nunc exaduerso, illustratio-
nem gloriae ponens, Spiritum opposuit. Deinde, gloria illa, vnigeni-
to Dei filio digna, quam Ioannes in Christo spectatam fuisse docet,
non externa pompa, non terreno splendore constabat, sed spritualis
fere tota erat. Eadem loquendi forma vsus est primo ad Romanos:
Qui factus est ex semine Dauid secundùm carnem, declaratus autem
filius Dei in potentia Spiritus. Nisi quod speciem vnam illic adii-
cit, nempe resurrectionem.

Visus Angelis, praedicatus Gentibus.) Mira omnia et stu-
penda: quod Gentes, quae hactenus in caecitate mentis errauerant,

6294007

42I. TIMOTH.

dignatus est Deus reuelatione filii sui, quae coelestes quoque Ange-
los latuerat. Nam quod Angelis visum esse dicit, intelligit tale
spectaculum fuisse, quod tam nouitate quam praestantia sua Angelos
in se conuerterit. Quam verd̀ noua res et insolens fuerit Gentium
vocatio, diximus secundo adEphesios capite. Nec mirum est, Angelis
fuisse nouum spectaculam: qui rametsi de humani generis redemptio-
ne cognouerant: modum tamen non tenuerunt ab initio: et celatos
ideo oportuit quo plus admirationis haberet tanta Dei bonitas.

Fidem obtinuit in mundo.) Iam illud erat imprimis admi-
rabile, quad eiusdem reuelationis, et Gentes profanas, et Angelos
perpetuos regni sui haeredes aeque compotes fecerat Deus. Sed tanta
etiam Euangelii praedicati efficacia, miraculum fuit non vulgare,
cum Christus tot superatis impedimentis in obedienriam fidei subegit,
qui videbantur esse prorsus indomabiles. Nihil certe minus credi-
bile videbatur. Adeo aditus omnes praeclusi erant et obserati, Fides
tamen eluctata est, sed incredibili victoriae genere. Postremo, in
gloriam receptum esse dicit, nempe ab hac mortali et aerumnosa vita.
Ergo sicuti in mundo quoad fidei obedientiam, ita et in Christi per-
sona mira fuit conuersio, dum ex tam abiecta serui conditione eue-
ctus est ad dexteram Patris, vt flectatur omne genu.

CARVT. IIII.

SPIRITVS autemclare dicit, quod
in posterioribus temporibus desciscent
quidam a fide, attendentes spiritibus im-
postoribus, et doctrinis daemoniorum in
hypocrisi falsiloquorum, cauterio notatam haben-
tium conscientiam, prohibentium matrimonia con-
trahere, iubentium abstinere a cibis, quos Deus
creauit ad percipiedumcum gratiarum actione fi-
delibus, et qui cognouerunt veritatem: quod om-
nis creatura Deibona: et nihil reiiciendum, quod
cum gratiarum actione sumatur. Sanctificatur
enim per sermonem Dei et precationem.

Spiritus autem.) Diligenter admonuerat de multis Timo-
theum. lam necessitatem ostendit, quia occurrendum sit pericu-
lo, quod imminere Spiritus sanctus denunciat. Venturos scilicet

6294008

43CAPVT IIII.

falsos dostores, qui nugas pro fidei dostrina obtrudant: qui totam san
ctitatem collocantes in externis exercitiis, spiritualem Dei cultum,
qui solus est legitimus, obscurent. Et sanê fuit hoc seruis Dei perpe-
tuum certamen cum talibus, quales hic depingit Paulus. Quia enim
natura homines ad hypocrisin feruntur, facile illis persuadet Sathan
ceremoniis et externa disciplina rite coli Deum. Imo absque ma-
gistro hanc omnes fere persuasionem animis infixam habent. Acce-
dit postea Sathanae astus, ad errorem confirmandum. Inde factum
est, vt seculis omnibus extiterint impostores, qui fictitios cultus
commendarent, quibus obruebatur vera pietas. Porro haec pestis
alteram parit, quod in rebus liberis imponitur necessitas. Nam
mundus facile sibi prohiberi sinit, quod per Deum licitum erat, vt
impune Dei leges sibi transgredi liceat. Hic ergo Paulus in perso-
na Timothei, non Ephesios modo, sed omnes vbique terrarum Eccle
sias praemonet, qui fictitios cultus instituendo, et conscientias illa-
queando nouis legibus verum Dei cultum adulterent, et corrum-
pant puram fidei doctrinam. Hic proprius est scopus, quem notari,
imprimis est necesse. Porro quo maiore attentione excipiant om-
nes quod dicturus est, praefatur, certum esse et minime obscurum ora
culum Spiritus sancti. Non est quidem dubium, quin reliqua ex
codem Spiritu hauserit. Verum vteunque semper audiendus sit
tanquam Christi organum:tanien in causa magni ponderis, peculia-
riter voluit hoc testatum, nihil se proferre, nisi ex Spiritu prophetiae.
Solenni itaque praeconio nobis hanc prophetiam commendat. Nec
to contentus, addit esse claram, nec vllo aenigmate implicitam.

In posterioribus.) Hoc vero nemo tunc expectasset, vt in
tanta Euangelii luce deficerent. Sed hoc est scilicet, quod dicit Pe-
trus, falsos doctores, sicut populo Israelitico molesti olim fuerunt,
ita Christianae Ecclesiae semper fore infestos. Perinde ergo est, ac si
diceret: Nunc floret Euangelii dostrina: sed non diu quiescet Sa-
F
than, quin zizaniis suffocare studeat purum semen. Proderat haec ad-
monitio seculo Pausi, vt sedulo instantes purae doctrinae, tam Pasto-
res quam reliqui, non circunuenirentur. Nobis hodie non minus
est vtilis, cum nihil cernimus accidisse, quod non fuerit diserto Spiri
tus vatieinio praedictum. Animaduertere praeterea hic licet, quan-
tam Ecclesiae suae curam agat Deus, dum ita mature occurrit pericu-
lis. Multiplices quidem artes habet Sathan quibus in errorem nos
inducat: et miris insidiis nos adoritur. Verdm ex aduerso satis mu
nit nos Dominus: nisi sponte decipi, nobis liberet. Quare non est
quod queramur, potentiores esse tenebras luce, aut superari verita-
tem a mendacio: sed potius nostrae incuriae ignauiǽque poenas da-
mus, cum abducimur a recta salutis via. Sed obiiciunt, qui sibi in

6294009

441. TIMOTH.

iuis erroribus indulgent, vix posse discerni quosnam aut quales desi
gnet Paulus. Quasi vero Spiritus hanc prophetiam de nihilo edi-
derit, et tantoante promulgauerit. Nam si nullum est certum dis-
crimen, superuacua foret, adeôque ridicula, tota praesens admonitio.
Sed absit, vt frustra nos territari putemus a Dei Spiritu, periculi de-
nunciatione: non simul ostendi cauendi rationem. Atque illam
calumniam satis per se refutant Pauli verba. Nam quasi digito
ostendit malum, quod fugiendum monet. Neque enimin genere
de pseudoprophetis verba facit: sed clare speciem exprimit falsae do-
ctrinae. Nempe quae pietatem alligando externis elementis, spiritua
lem Dei cultum peruertit ac profanat: vt iam dixi.

Discedent a fide.) Incertum de magistris ne loquatur, an
de auditoribus. Malo tamen ad posteriores referre: quia magistros
deinde vocat Spiritus impostores. Et hoc est εμφατικότερον non
modo fore, qui spargant impia dogmata, et fidei puritatem inficiant:
sed discipulos etiam non defore, quos trahant in suam sectam. Hinc
autem nascitur maior perturbatio, cum ita mendacium inualescit.
Porro non leue est vitium quod notat, sed atrocissimum crimen,
apostasia a fide. Et tamen, prima specie, non videtur in ipsa doctri-
na tantùm esse mali. Quid enim? An propter ciborum vel con-
iugii prohibitionem funditus euersa est fides? Sed consideranda est
altior ratio: quod peruersum Dei cultum homines, pro libidine com-
miniscuntur, quod regnum inuadunt in conscientias, quod vsum
bonarum rerum a Domino permissum vetare audent. Vbi
semel vitiatus est cultus Dei, nihil amplius integrum aut sanum.
Imo tota fides periit. Quare, rideant nos Papistae licet, cum tyran-
nicas eorum leges exagitamus, de obseruationibus externis: scimus
tamen, causam maxime seriain et grauissimam nos agere:quia dissi-
patur fidei doctrina, simul atque talibus corruptelis inficitur Dei cul-
tus. Neque enim de carne aut piscibus lis est, neque de nigro aut
cineritio colore, neque de die veneris aut mercurii: sed de insanis ho
minum superstitionibus, qui Deum talibus nugis placare volunt, et
cultum illi carnalem fingendo, idolum, Dei loco, sibi fingunt. Quis
hanc a fide discessionem esse neget?:

Spiritibus.) Prophetas aut doctores intelligit, quos ideo sic
nominat, quia Spiritumiastant, atque hoc titulo se venditant ad po-
pulum. Est quidem hoc perpetud̀ verum, qualescunque sint homi-
nes, spiritus instigatione loqui. Sed non idem Spiritus omnes in-
stigat. Nam Sachan aliquando Spiritus est mendax in ore pseu-
doprophetarum, ad decipiendos infideles, qui decipi merentur. Quis-
quis autem debitam Christo gloriam tribuit, ex Spiritu Dei loquitur
teste Paulo. Verdm locutio ista, de qua nunc agimus, hinc initio

6294010

45CAPVT IIII.

manauit, quod serui Dei, vt res erat, se habere ex Spiritus reuelatio-
ne profitebantur, quaecunque in medium afferebant. Vnde illis in-
ditum fuit Spiritus nomen cuius erant organa. Sathanae verd mi-
nistri, falsa aemulatione, tanquam simiae, idem postea iactare coepe-
runt: et nomen quoque falso ad se traxerunt. Secundùm hanc ra-
tionem dicit Ioannes: Probate Spiritus, nunquid ex Deo sint. Et
Paulus seipsum exponit, addendo, doctrinis daemoniorum. Perin-
de enim est, acsi dixisset, attendentes pseudoprophetis, et diabolicis
eorum dogmatibus. Iterum obserua, quam non leuis sit error nec
dissimulandus, cum alligantur hominum figmentis conscientiae, et
simul vitiatur cultus Dei.

In hypocrisi loquentium.) Si ad daemonia referas: tunc si-
gnificabit hoc nomen, homines diaboli instigatione fallentes. Potest
tamen etiam subaudiri, hominum loquentium. Porrô, ad speciem
nunc descendit, cum dicit eos mentiri in hypocrisi, et cauterio nota-
tam habere conscientiam. Et quidem sciendum est, haec duo ita esse
coniuncta, vt prius ex secundo nascatur. Nam malae conscientiae,
et seelerum cauterio adustae semper ad hypocrisin, tanquam ad prom
ptum asylum, confugiunt. hoc est, fucos excogitant, quibus fallantur
Dei oculi. Quid enim aliud façiunt, qui student eum placare ex-
ternis obseruationum fucis? Ergo hypocrisis pro loci praesentis cir
cunstantia definienda est. Nam primo ad doctrinam referri debet:
deinde cam doctrinae speciem significat, quae spiritualem Dei cultum
exercitiis corporalibus mutando, genuinam eius puritatem adulte-
rat. Ita factitios omnes placandi aut promerendi Dei modos com-
prehendit. Summa haec sit: Diaboli instigatione ferri, quicunque
fucatam sanctimoniam inducunt: quia externis ritibus nunquam
rite Deus colitur. Nam veri cultores eum adorant in spiritu et ve-
ritate. Secundô, hoc esse inutile medicamentum, quo dolores suos
mitigant hypocritae, vel potius emplastrum, quo malae conscientiae
vulnera, nullo profectu, summa sua pernicie occultant.

Prohibentium. Speciali designatione posita, nunc duo
quoque indiuidua notat: coniugii scilicet prohibitionem, et cibo-
rum. Sunt enim ex illa hypocrisi, quae relicta vera sanctitate, alienos
colores in fucum accersit. Nam qui ab ambitione, odio, auaritia, cru-
delitate aliisque similibus non abstinent, earum rerum abstinentia,
quarum libertatem permisit Deus, iustitiam acquirere sibi tentant.
Quorsum enim istis legibus onerantur conscientiae? Nisi quia perfe-
ctio extra Dei legem quaeritur. Hoc autem non fit nisi ab hypocri-
tis, qui vt impune transgrediantur cordis iustitiam quam lex requi-
rit, interiorem suam nequitiam obseruatiunculis istis tegere, quasi
velis oppositis, tentant. Clara fuit haec periculi denunciatio vt non

6294011

46I. TIMOTH.

fuerit difficilis cautio: fiquidem aures Spiritui sancto tam diserte
monenti homines praebuissent. Videmus tamen in plurimis prae-
ualuisse Sathanae tenebras: vt nihil tanta lux insignis et memorandi
oraculi profuerit. Etenim non multapost Apostoli mortem exor
ti sunt Encratitae, qui nomen sibi a continentia indiderunt. Taciani,
Cathari, Montanus cum sua secta, et tandem Manichaei, qui ab esu car
nium, et coniugio abhorrerent: et tanquam res profanas damnarent.
Quanquam autem propter suam arrogantiam, quod alios suis placi-
tis obnoxios facere volebant, ab Ecclesia fuerunt repudiati:eos tamen
ipsos, qui illis restiterunt, plus aequo in eorum errorem declinasse
constat. Nolebant quidem legem imponi Christianis. Sed inter-
ca, plusquam par esset, superstitiosis obseruationibus deferebant: si
quis fugeret coniugium si quis carnem non gustaret. Tale est in-
genium mundi. Semper carnali more Deum, quasi carnalis esset,
fibi colendum somniat. Paulatim, rebus in deterius collapsis, obti-
nuit haec tyrannis, ne sacerdotibus aut monachis fas esset matrimo-
nium contrahere: ne quispiam carnem gustare certis diebus auderet.
Quare non immerito Papistis hodie obiicimus hanc prophetiam:
quando coelibatum et ciborum abstinentiam seuerius vrgent, quam vl-
lum Dei praeceptum. Ipsi autem ingenioso cauillo effugere se putant,
eum Pauli verba torquent aduersus Tacianos, aut Manichaeos, ac si-
miles. Quasi verd̀ non idem patuisset Tacianis effugium, reiicien-
do etiam Pauli sententiam ad Cathaphryges, et authorem illorum
Montanum. Quasi non promptum fuisset Cataphrygibus, Encratitas
supponere veluti reos suo loco. At Paulus non de personis hic agit,
sed de reipsa. Quamobrem etiam si centum diuersae sectae proferan-
eur, quae tamen eadem laborent hypocrisi in cibis prohibendis, om-
nes eundem sustinebunt reatum. Vnde sequitur, nullo profectu
obtendi a Papistis veteres haereticos, quasi soli illi taxentur. Semper
videndum est, an sint in eadem noxa. Excipiunt, se Encratitis et
Manichaeis esse dissimiles: quia non simpliciter vsum coniugii, et car
nium interdicunt: sed certis tantum diebus cogunt ad carnis absti-
nentiam, solos autem manachos et sacerdotes cum monialibus ad
votum coelibatus cogunt. Verdm haec quoque nimis friuola est ex-
eusatio. Nam sanctimoniam nihilominus in his rebus locant: de-
inde falsum et adulterinum Dei cultum instituunt: postremo consci
entias alligant necessitati, a qua debebant esse liberae. Extat apud
Eusebium libro quinto, fragmentum quoddam ex scriptis Apollonii,
vbi inter caetera Montano exprobrat, primum fuisse, qui nuptias sol-
uerit, et ieiuniorum leges imposuerat. Non dicit in vniuersum
prohibuisse matrimonium aut cibos. Satis est, si quis religionem con
lescssdnu.n. elande las unl rerum obseruatione. Deum colere pra-

6294012

47CAPVT IIII.

cipiat. Nam rerum liberarum prohibitio, siue generalis sit, sine spe-
cialis, semper est tyrannis Diabolica. Melius tamen id de cibis verum
esse, ex proximo membro patebit.

Quos Deus creauit.) Notanda ratio, debere nos in vsu cibo-
rum concessa a Deo libertate esse contentos, quia eos creauerit in
hunc finem. Hoc piis omnibus inaestimabile gaudium est, cum sciunt
alimenta omnia, quibus vescuntur, sibi de manu in manum a Domi-
no porrigi:vt purus sit ac legitimus illorum vsus. Quanta vero ho-
minum arrogantia est, eripere quod Deus largitur? An cibos ipsi cre-
arunt? An Dei creationem possunt irritam facere? Semper itaque no-
bis in mentem veniat, eum qui creauit, liberum quoque vsum fecis-
se, quem frustra impedire conantur homines. Creauit, inquam,cibos
Deus ad percipiendum, hoc est, vt illis fruamur. Hunc finem euertere
nunquam poterit humana authoritas. Addit autem, cum gratiarum
actione: quia nihil Deo pro sua liberalitate rependere possumus, quam
gratitudinis testimonium. Porro non potest esse gratiarum actio sine
sobrietate et temperantia. Neque enim Dei beneficentiam vere a-
gnoscit, qui ea perperam abutitur,

Fidelibus et iis qui cognouerunt.) Quid ergo An non so-
lem suum quotidie oriri facit Deus super bonos et malos? An non
eius iussu terra impiis panem producit? An non eius benedictiont
etiam pessimi aluntur? Est enim vniuersale illud beneficium, quod
Dauid Psalmo centesimo quarto decantat. Respondeo, Paulum de
vsu licito hic agere, cuius ratio coram Deo nobis constat. Huius mi-
nime compotes sunt impii, propter impuram conscientiam, quae o-
mnia contaminat: quemadmodum habetur primo capite ad Titum,
Et sane, proprie loquendo, solis filiis suis Deus totum mundum, et
quidquid in mundo est, destinauit. Qua ratione etiam vocantur
mundi haeredes. Nam hac conditione constitutus initio fuerat Adam
omnium Dominus, vt sub Dei obedientia maneret. Proinde rebellio
aduersus Deum, iure, quod illi eollatum fuerat, ipsum vna cum po-
steris spoliauit. Quoniam autem subiecta sunt Christo omnia:eius be
neficio in integrum restituimur: idque per fidem. Quare veluti alie-
num furantur aut praedantur infideles, quodeunque vsurpant. Poste-
riore membro definit quos vocet fideles. Nempe qui notitiam ha-
bent sanae doctrinae. Neque enim fides, nisi ex verbo Dei:ne falso pu-
temus confusam esse opinionem, quemadmodum fingunt Papistae.
Quia omnis creatura.) Ciborum vsus aestimari debet par-
tim ex illorum substantia, partim ex cius persona qui yescitur. V-
troque igitur argumento pugnat Apostolus. Nam quod ad cibos at-
tinet, puros esse asserit: quia sint a Deo conditi. Consecrari vero no-
bis illorum vsum fide et precatione. Bonitas ereaturarum euius me-

6294013

48I. TIMOTH.

minit, relationem habet ad homines, et eam quidem non ad corpus,
aut valetudinem:sed ad conscientias. Ne quis scrupulose extra loci
circunstantiam philosophetur. Nam vno verbo significat Paulus,
non esse immunda nobis coram Deo, vel polluta, quaecunque ex Dei
mann proueniunt, et nobis in vsum destinantur, quin illis vesci,
quoad conscientiam, liceat. Si quis obiiciat, multa animalia olim pro
nunciata fuisse immunda in lege: et fructum quem arbor scientiae bo
ni et mali proferebat exitialem homini fuisse: responsio est, non ideo
tantùm puras vocari creaturas, quia Dei fint opera: sed quia eius be-
neficentia nobis sint datae. Semper enim respicienda est Dei ordina-
tio: et quid iubeat, aut prohibeat.

Sanctificatur enim.) Confirmatio est proximae particulae, si
eum gratiarum astione sumatur. Et est argunientum a contrariis.
sunt enim contraria, sanctum et profanum. Nunc videamus, qualis
sit omnium bonorum, quae ad sustinendam praesentem vitam perti-
nent, sanctificatio. Eam Paulus sermone Dei et oratione constare, te-
statur. Sed notandum est, fide oportere apprehendi hunc sermonem.
vt prosit. Tametsi enim Deus ipse solo Spiritu oris sui omnia sancti-
ficat:nos tamen id beneficium, non nisi fide, percipimus. Huc accedit
oratio:quia et a Deo panem nostrum quotidianum petimus ex Chri
sti mandato: et gratiarum actione prosequimur eius bonitatem. Vn-
de colligendum est, impuram esse vsurpationem omnium donorum
Dei, nisi adsit vera cognitio, et inuocatio nominis Dei. Ac beluinum
esse vescendi morem, cum homines sine vlla precatione ad mensam
se ingerunt, ac bene saturi, sepulta Dei mentione, alio se proripiunt.
Quod si in alimentis communibus, quae vna cum ventre corruptio-
ni sunt obnoxia, requiritur talis sanctificatio: quid de spirituasibus
sacramentis est sentiendume Si verbum absit, et inuocatio Dei ex fi-
de quid restat nisi profanum? Hic notanda est distinctio inter benedi-
ctionem mysticae et communis mensae. Cibos enim, quibus ad cor-
pus pascendum vescimunin hunc finem benedicimus, vt pura sit ac
legitima perceptio. At panem et vinum in mystica Coena augustiore
modo conseeramus, vt nobis sint corporis ac sanguinis Christi pi-
gnora.
uta proupmolobiu
111

2
2
Haec suggerens fratribus, bonus eris Iesu
Christi minister, innutritus sermonibus fidei, et bo-
nae doctrinae, quamsecutus es. Profanas autem et a-
niles fabulas deuita. Quin potius exerce teipsum
ad pietatem. Namcorporalis exercitatio paulu-
Ium habet vtilitatis: at pietas ad omnia vtilis est, vt

6294014

49CAPVT IIII.

quae promissiones habeat vitae praesentis ac futurae.
Indubitatus sermo, dignus que qui modis omnibus
approbetur. Nam in hoc et laboramus, et probris
afficimur, quod spem fixam habemus in Deo vi-
uente, qui seruator est omnium hominum, maxime
fidelium.

Haec suggerens.) Hoc verbo ad frequentem earum rerum
commonefactionem hortatur. Quod iterum paulopost et tertio re-
petet. Sunt enim res eiusmodi, quas saepius in memoriam reuocari
expediat. Ac notanda est antithesis, quae subest. Non enim doctri-
nam, quam commendat, falsis opponit, aut impiis dogmatibus: sed
nihili argutiis, quae non aedificant. Eas vult longua obliuione sepul-
tas esse, cum Timotheum aliis suggerendis intentum esse iubet.

Bonus eris minister.) Quiduis potius saepenumero affe-
ctant homines, quam se Christo probare. Hinc fit, vt ingenii, facun-
diae, reconditae scientiae laudem plures aucupentur. Atque eadem ra-
tio est, cur posthabeantur res necessariae, quae ad conciliandam vulgi
admirationem minus valent. At Paulus hoc vno contentum esse Ti
motheum iubet, vt fidelis sit Christi minister. Et profecto titulus hic
longe honorificentior nobis esse debet, quam si millies Seraphici,
subtilesque vocaremur. Meminerimus ergo, sicuti summus est honos
pii pastoris, censeri bonum Christi seruum: ita nihil aliud in tota sua
administratione captandum esse. Nam quisquis alio tendet, fieri po-
rerit, vt plausum reportet ab hominibus, sed Deo non placebit. Qua-
re, ne priuemur tanto bono: discamus nihil aliud expetere, aut preci-
osum ducere, quin prae hoc vno vilescant nobis omnia.

Enutritus.) Quia participium est medium, tranfferri etiam
astiue posset, enutriens. Sed cum nulla addita sit constructio: videtur
id mihi esse nonnihil coactum. Quare malo passiue accipere, vt con-
firmet proximam exhortationem ab educatione Timothei. Acsi di-
ceret: Quemadmodum ab incunabulis fuisti recte institutus in fide: et
quasi vna cum lacte imbibisti sanam doctrinam: et continuos in ea
progressus hucvsque fecisti: da operam vt fideliter ministrando, ta-
lem esse te comprobes. Huc etiam conuenit verbi compositio. Fides
hic pro summa doctrinae Christianae capitur. Et quod de sana doctri-
na mox addidit, exegeticum est. Nam significat aliis omnibus doctri-
nis nihil sanitatis inesse: quantumuis sint plausibiles. Particula haec,
quam secutus es, perseuerantiam significat. Nam multi, qui a pueritia
Christum pure didicerant, postea degenerant temporis progressu: qui-

6294015

50I. TIMOTH.

bus dissimilem facit Timotheum.

At pietas ad omnia vtilis.) Hoc est, qui pietatem habet, illi
nihil deest, etiam si careat istis adminiculis. Nam pietas se sola conten
ta est ad solidam perfectionem. Principium est, medium et finis Chri
stianae vitae. Ideo vbi integra est, nihil est mutilum. Christus non
adeo austeram vitae rationem tenuit, quam Ioannes Baptista. An
ideo pilo deteriore Summa sit incumbendum esse prorsus in vnam

6294016

51CAPVT IIII.

pietatem: quia vbi semel eam assecuti fuerimus, nihil Deus in noon-
amplius desideret.

Promissiones habens.) Summa consolatio, quod Deus
nusquam deesse piis velit. Nam vt perfectionem nostram in pietate
statuerat, ita nunc eam facit verae foelicitatis complementum. Quia
autem initium foelicitatis est in hac vita, ideo ad hanc quoque exten
dit promissiones diuinae gratiae, quae solae nos efficiunt beatos, et si-
ne quibus sumus miserrimi. Nam Deus in hac quoque vita se nobis
fore patrem testatur. Verdm meminerimus, inter bona vitae praesen-
tis et futurae discernere. Nam eatenus nobis benefacit Deus in hoc
mundo, vt gustum duntaxat suae bonitatis praebeat: et tali gustu nos
alliciat ad caelestium bonorum desyderium, vt in illis acquiescamus.
Ita fit, vt bona praesentis vitae non modo permixta sint plurimis e-
rumnis: sed quasi obruta. Neque enim nobis expedit hic abundare, ne
luxuriemur. Porro ne quis operum merita hinc efferat: tenendum
est quod iam diximus, pietatem non modo bonam conscientiam er-
ga homines ac Dei timorem, sed fidem quoque et inuocationem com

HRI
Fidelis sermo.) Non abs re tanta asseueratione vtitur. Est
enim paradoxum valde pngnans cum sensu carnis: Deum suis in
hoc mundo suppeditare, quae ad beate et foeliciter viuendum perti-
nent: cum saepenumero destituti sint bonis omnibus, ideóque puten
tur a Deo abiecti. Ergo non contentus simplici doctrina, hoc veluti
clypeo contrarias omnes tentationes propulsat.

In hoc enim laboramus.) Anticipatio est, qua soluit illamt
quaestionem: fideles, quia premantur omne genus aerumnis, omnium
esse miserrimos. Ergo vt ostendat, non debere ab externa specie aesti-
mari eorum conditionem, separat eos a reliquis, primùm in causa:
deinde in exitu. Vnde sequitur, nihil illis decedere ex promissioni-
bus quas dixit, cum rebus aduersis vexantur. Summa est, non esse
miseros fideles in afflictionibus: quia bona conscientia eos sustentat:
et prosper laetusque exitus eos manet. Quia autem foelicitas vitae
praesentis duobus potissimùm membris constat, honore et commo-
ditatibus: ponit duo contraria, labores et probrum: priore vocabulo
significans incommoda quaeuis et molestias: vt sunt paupertas, fri-
gus, nuditas, fames, exilia, spoliationes, vincula, verbera, et aliae per-
secutiones. Consolatio liaec, speramus in Deum viuum, ad causam
refertur. Nam adeo non sumus miseri, cum patimur propter iustiti-
am, vt potius ea sit iusta materia gratulationis. Adde quod afflictio-
nes nostrae cuni spe in Deum viuum coniunctae sunt. Imo spes est
quasi fundamentum. Atqui ea nunquam pudefacit. Sequitur ergo,
piis in lucro deputanda esse omnia.

6294017

52I. TIMOTH.

Qui seruator est.) Secunda consolatio, quae tamen ex prio-
re dependet. Nam liberatio, de qua loquitur, est quasi fructus spei.
Quod vt clarius pateat, sciendum est, esse argumentum a minori ad
maius. Nam σοτῆρος nomen, hic est generale, pro eo qui tuetur ac
conseruat. Intelligit Dei beneficentiam ad omnes homines perue-
nire. Quod si nemo est mortalium, qui non sentiat Dei erga se boni-
tatem, eiusque sit particeps: quanto magis eam experientur pii, qui in
eum sperant? An non peculiarem ipsorum gerer curam? An non
multo liberalius se in eos effundet An non saluos praestabit:

Praecipe haec et doce. Nemo tuam iuuentu-
tem despiciat. Sed esto exemplar fidelium, in ser-
mone, inconuersatione, incharitate, in spiritu, in fi-
de, in castitate. Donec venio attende lectioni, exhor
tationi, doctrinae. Ne donum, quod in te est, negli-
gas: quod tibi datum est per prophetiam, cum im-
positione manuum presbyterii. Haec cura, in his
esto: vt profectus tuus in omnibus manifestus fiat.
Attendetibi ipsi et doctrinae. Permane in his. Hoc
enim si feceris, et teipsum seruabis, et eos qui te au-
diunt.

Praecipe haec.) Intelligit eius generis esse doctrinam, cuius
nullum debeat esse fastidium, etiam si quotidie audiatur. Nam et alia
docenda sunt. Sed emphasin habet demonstratiuum haec: quia signi
ficat, non esse res leuis momenti, quas semel quasi transeundo atti-
gisse sufficiat: sed potius quotidiana repetitione dignas esse, quia non
possint nimium inculeari. Prudentem itaque pastorem decet expen-
dere, quae maxime sunt necessaria vt illis insistat. Nec est quod ve-
reatur fastidium. Nam quisquis Dei est, libenter identidem audiet,
quae toties dicere expedit.

Nemo tuam iuuentutem.) Hoc dicit, tam aliorum respectu,
quam ipsius Timothei. Quantum ad alios, non vult Timothei aeta-
tem esse obstaculo, quominus eam, quam meretur, reuerentiam obti-
neat: modo se alias ita gerat, vt decet Christi ministrum. Et simul
ipsum Timotheum admonet, vt quod deest aetati, compenset graui-
tate morum. Aesi dixisset: Fac vt morum grauitate, tantum reueren-
tiae tibi concilies, ne quid aetas tua iuuenilis, quae alioqui contemptui
obnoxia esse solet, de tua authoritate minuat. Vnde agnoscimus, et

6294018

53CAPVT IIII.

iuuenem adhuc fuisse Timotheum, qui tamen inter multos pastores
longe eminebat: et perperaui eos facere, qui annorum numero me-
tiuntur, quantum homini debeant. Porro quae vera sint decora, mox
praescribit. Non externae scilicet laruae: vt sunt lituus, infulae, annu-
lus, pallium, et eiusmodi ineptiae, aut puerorum crepundia:sed doctri-
nae sanitas et sanctitas vitae. Sermone et conuersatione cum dicit, hoc
perinde valet, aesi dixisset, dictis et factis adeôque tota vita. Quae se-
quuntur, partes sunt piae conuersationis: charitas, spiritus, fides, etc.
Nomine ipiritus intelligo feruorem zeli Dei. Si quis tamen genera-
lius malit accipere, non repugno. Castitas non tantùm libidini op-
ponitur, sed puritatem totius vitae significat. Hinc discimus, ineptos
esse, et ridiculos, qui nihil honoris sibi exhiberi conqueruntur, cum
nihil habeant laude dignum: sed potius contemptui se exponant,
tum sua inscitia, tum impuro vitae exemplo, aut leuitate, aut aliis sor
dibus. Vnica enim haec via est comparandae reuerentiae, si virtutum
praestantia nos a contemptu vindicemus.

Donec venio.) Nouerat Timothei diligentiam. Et tamen
illi commendat assiduam Scripturae lectionem. Quid enim alios do-
cebunt pastores, nisi discendo sint intenti? Quod si tantus vir admo-
netur, vt proficere in dies studeat: quanto magis in nos competit ista
admonitio? Vae igitur eorum socordiae, qui Spiritus oracula non reuol-
uunt dies et noctes, vt inde instruantur ad munus suum exercen-
dum. Caeterùm ne ociosa lectio sufficere credatur, simul ostendit, in
vsum esse explicandam: cum doctrinae et exhortationi instare praeci-
pit. Acsi praecipe ret ipsum discere, quod aliïs communicaret. Notan-
dus etiam est hic ordo, quod lectionem doctrinae et exhortationi prae-
ponit. Nam certe fons omnis sapientiae est Scriptura, vnde haurire
debent pastores quidquid proferunt apud gregem.

Ne donum quod in te est.) Hortatur, vt in Ecclesiae aedificationem
conferat gratiam qua praeditus est. Neque enim perirevult Dominus
talenta, aut inutiliter sub terra defodi, quae apud vnumquemque depo
suit, vt lucrum afferant. Negligere donum, est neglectim suppressum
habere per desidiam, ita vt, quasi rubigine contracta, nullo vsu, dete-
ratur. Ergo consyderet quisque nostrum quid facultatis habeat: vt id
sedulo, in vsum applicet. Dicit gratiam illi collatam esse, per prophe-
tiam. Quomodo? Quia seilicet, vt ante diximus, Spiritussanctus ora-
culo Timotheum destinauerat, vt in ordinem pastorum cooptaretur.
Neque enim delectus tantùm fuerat hominum iudicio, vt fieri solet:
sed praecesserat spiritus nuncupatio. Dicit collatam esse, cuui imposi-
tione manuum. Quo significat, vna cum ministerio, necessariis e-
tiam dotibus ornatum fuisse. Vsitatum fuit ac solenne Apostolis, mi
nistros per impositionem manuummordinare. Ac de hoc quidem ritus

6294019

54I. TIMOTH.

eiusque origine et significatione aliquid prius attigi: et reliqua ex
Institurione petere licet. Presbyterium qui hic collectiuum nomen
esse putant, pro collegio presbyterorum positum, recte sentiunt, meo
iudicio. Tametsi oninibus expensis, diuersum sensum non male qua-
drare fateor: vt sit nomen officii. Ceremoniam pro ipso actu ordina-
tionis posuir. Itaque sensus est, Timotheum, cum Prophetarum voce
ascitus fuit in ministerium, et deinde solenni ritu ordinatus, simul
gratia Spiritussancti instructumn fuisse ad functionem suam exequen
dam. Vnde colligimus, non inanem fuisse ritum: quia consecratio-
nem, quam homines impositione manuum figurabant, Deus Spiritu
suo impleuit.

Haec cura.) Qua plus est difficultatis in fideli Ecclesiae ad-
ministratione, eo magis instare sibi debet pastor, neruósque omnes
intendere, idque non ad exiguum modo tempus: sed perseueranter.
Ergo admoner Paulus, non esse locum oscitantix vel remissioni: sed
requiri summam diligentiam et assiduitatem. Cum addit, vt profectus
tuus apparear: significat, in hoc esse elaborandum, vt per eius manum
magis ac magis promoueatur Ecclesiae aedificatio: atque dignum o-
peraeprecium extet. Est enim non vnius diei opus. Quare ad quoti-
dianos progressus enitendum est. Alii referunt ad Timothei perso-
nam vt in melius proficiat. Sed malo de ministerii effectu interpreta-
ri. In omnibus, tam masculinum esse potest, quam neutrum. Ita du-
plex erit sensus vel, vt omnes perspiciant, quae ex eius laboribus pro-
uenient, increuienta: vel, vt omni ex parte, aut modis omnibus, quod
idem est, se ostendant.

Attende tibi ipsi.) Duo sunt curanda bono pastori: vt do-
cendo inuigilet, ac seipsum purum custodiat. Neque enim satis est, si
vitam suam componat ad omnem honestatem, sibique cauear, ne
quod edat malum exemplum, nisi assiduum docendi studium adiun-
gat sanctae vitae. Et parum valebit doctrina, si non respondeat vitae
honestas et sanctitas. Non ergo abs re Paulus Timotheum incitat, vt
tani sibi attendat quam doctrinae. Et rursus commendat illi constan
tiam, ne vnquam defatigetur. Multa enim identidem accidunt, quae
possint nos abducere a recto cursu: nisi fixo pede fortiter stemus ad
resistendum.

Hoc si feceris.) Hie non leuis est stimulus ad excĩtandam
pastorum solicitudinem, eum audiunt suam et populi salutem in eo
consistere, si muneri suo gnauiter et continenter incumbant. Nec ab-
surdum videri debet, quod Timotheo has partes assignat, saluandae
Ecclesiae. Nam certe quidquid Deo acquiritur, saluum est. Praedica-
tione autem Euangelii colligimur ad Christum. Et sicuti pastoris in-
fidelitas aut negligentia Ecclesiae est exitialis: ita merito fidei et dili-

6294020

55CAPVT V.

gentiae adscribitur salutis causa. Solus quidem Deus saluat. Cu-
ius gloriae ne minimam quidem portionem ad homines transferri,
fat est. Sed nihil gloriae suae Deus derogat, eum ad salucem admini-
strandam vtitur hominum opera. Dei ergo solius beneficium est sa-
lus nostra quia et ab ipso solo est, et sola eius virtute peragitur. Ideó-
que illi tanquam vnico authori ferenda est accepta, Sed non exclu-
ditur propte rea hominum ministerium: nec id totum obstat, quin
salutare sit regimen illud, quo constare Eeclesiae integritatem alibi
Paulus docet 4. ad Ephes.cap. Quinetiam et hoc quoque in soli-
dum Dei est opus. Quia et ipse est, qui format bonos Pastores, et
agit suo Spiritu, et eorum labori ne irritus sit, benedicit. Quod si
suis auditoribus saluti est bonus Pastor:sciant mali et ignaui, eorum
quibus praesunt. imputandum sibi esse exitium. Nam sicuti gregis
salus pastoris est corona: ita quidquid perierit, ab ignauis pastoribus,
reposcetur. Seruare autem se pastor dicitur, cum fideliter munus
sibi iniunctum exequendo, vocationi suae seruit. Non modo quia
horrendam illam vltionem effugit, quam Dominus per Ezechie-
lem minatur: sanguinem de manu tua reposcam: sed quia illud vsita-
tum est, salutem suam fideles peragere, cum in cursu salutis suae per-
gunt: de qua locutione diximus in secundum ad Philip. cap.

CAPVT. V.

SENIOREM ne aspere obiurges: sed
hortare vt patrem, iuniores vt fratres,
mulieres natu grandiores vt matres, iu-
niores vt sorores cum omni castitate. Vi-
duas honora, quae vere sunt viduae. Porro si qua
vidua liberos aut nepotes habet, discant primùm
Doceit
propriam domum pie tractare, et mutuum repen-
dere progenitoribus. Hoc enim acceptum est co-
ram Deo.

Nunc lenitatem et moderationem Timotheo commendat in
corrigendis vitiis. Medicina est correctio, quae semper amari aliquid
habet, ideóque minus adlubescit. Deinde quia iuuenis erat Timo-
theus, minus tolerabilis fuisset eius seueritas, nisi admodum tempera
ta. Praecipit ergo, vt maiores natu reprehendat, tanquam parentes.
Imo vtitur mitiore verbo hortandi scilicet. Fieri autem nequit, quin
reuerentia tangamur, vbi repraesentamus nobis ob oculos Patris vel

6294021

56I.TIMOTH.

matris personam. Ita fit, vt in locum durioris vehementiae mox
succedat modestia. Notandum tamen, quod non ita parci vult se-
nibus aut indulgeri, vnimpune et sine correctione peccent: tantùm
vult eorum aetati haberi monnihil honoris, quo aequiore animo se
admoneri sinant. Quinetiam, in minori aetate vult moderationem
adhiberi: tametsi non aequali modo. Semper enim oleo teniperan-
dum est acetum. Sed hoc interest, quod maioribus deferenda est
reuerentia: aequales fraterna mansuetudine excipi debent. Hinc
admonentur Pastores, non muneris tantùm habendam esse ratio-
nem, sed peculiariter etiam videndum esse singulis, quid aetatem
suam deceat. Neque enim eadem omnibus conueniunt. Veniat
ergo illud in mentem: si decorum seruant in scena histriones, non
esse pastoribus in tam excelso loco negligendum. Parcicula, cum
omni castitate, ad iuniores pertinet. Namin illa aetate semper timen
da est omnis suspitio. Neque tamen vetat Paulus, ne quid Timo-
theus agat libidinose, aut ne lasciuiat cum iuuenculis. Hac enim pro
hibitione non fuit opus. Sed tantam praecipit cauendum, ne im-
probis detur obloquendi ansa. Quod vt fiat, requirit castam graui-
tatem, quae reluceat in omni congressu et colloquio: quo liberius
cum iuuenibus communicet, absque vlla sinistra fama.

Viduas honora.) Honoris nomen hoc loco, non quanuis
obseruantiam significat, sed peculiarem curam quam suscipiebant
episcopi in veteri Ecclesia. Recipiebantur enim viduae in Ecclesiae
fidem, vt ex publico alerentur. Tantundem ergo valet haec locu-
tio, ac si dixisset: In eligendis viduis, quae sint sub tua et diacono-
rum cura, earum tibi habenda est rario, quae vere sunt vidux. Qua-
lis autem fuerit earum condirio, fusius deinde tractabimus. Hse ta-
men notanda est ratio, eur Paulus non adnuittar inisi prorsus viduas
et orbas simul, quae sobole sint destitutae. Namça conditione se Ec-
clesiae addicebant, vt abdicarent se omni priuata familiae cura: et om-
nia impedimenta abiicerent. Proinde merito Paulus, matresfa-
milias recipi prohibet. Cum nominat vere viduas, allusio est ad no-
men Graecum: quod est ἀπο το͂ κορωοται. Quod est destitui et
priuari.
DR

Si qua vidua.) Varie exponitur hie locus. Inde autem
nascitur ambiguitas, quod posterius membrum tam ad viduas, refer-
ri porest, quam ad earum liberos. Nec obstat, quod verbum, discant,
est plurale: cum de vidua locutus sit Paulus in nuniero singulari.
Numeri enim mutatio satis vsitata est in oratione indefinita: hoc
est, vbi de toto genere, non de indiuiduo, tractatur. Qui de viduis
accipiunc, hunc pucant esse sensum: Discant pia familiae administra
tione bene ficium educationis, quod a maioribus acceperunt, erga

6294022

57CAPVT V.

minores repende re. Ita Chrysostomus, et alii quidam. Simplicius
tamen aliis videtur de liberis et nepotibus accipere. Matremi itaque
eorum iudicio, aut auiam, materiam esse docet, in qua exerceant suam
pietatem. Nihil enim magis est naturale, quam ἀντιπολαργια.
Quare minime aequum est, eam ab Ecclesia impediri. Prius ergo quam
oneretur Ecclesia, faciant illi suum officium. Hactenus retuli, quid
alii sentiant. Velim tamen lectores expendere, an non aprior sit
ista translatio: doceant pie se domi gerere. Nam μαντάναν, vtrun-
que significat, docere et discere. Porro verbum ευσεβ ἀν, adiue omnes
fere accipiunt, quia sequitur accusatiuus. Verùm illa ratio non
cogit: quia Graecis familiare est subaudire praepositionem. Apte igi-
tur contextui quadraret haec expositio: Doceant matronae liberos
aut nepores, pietarem erga familiam exercere, ac mutuam yicem re-
pendere majoribus.

Hoc enim acceptum.) Monstrum esse fatentur omnes, si
quis ingratum se maioribus praebeat. Id enim dictat sensus naturae.
Nec modo ingenita est omnibus haec persuasio: secundum pietatis
gradum esse erga parentes: sed ipsae quoque Ciconiae gratirudinem
suo exemplo nos docent. Vnde et nomen ἀντιπαλαγρίας. Verùni
Paulus eo non contentus, idem a Deo sancitum esse pronunciat.
Acsi diceret: Non est quod putet quispiam,id natum esse ex homi-
num opinione: sed Deus ita ordinauit.

Porro quae vere vidua est ac desolata, sperat
in Deo, et perseuerat in orationibus et obsecratio-
nibus noctu et die. Quae autem in delitus versatur,
viuens mortua est. Et haec praecipe, vt irreprehen
sibiles sint. Quod si quis suis, et maxime familiari-
bus non prouidet, fidem abnegauit: et est infideli
deterior.

Quae vidua est ac desolata. Explicatius quam antea, loqui
tur:quia vere eas demum viduas esse docet, quae solitariae sint, et fa-
milia orbatae. Tales in Domino sperare dicit:non quod omnes id
faciant, vel solae. Plaerasque enim viduas cernere licet orbas ac ont
ni cognatione destitutas, quae tamen et superbae sunt et proteruae, et
tam animo quam vita prorsus impiae. Et qui progenie abundant,
non impediunpur quominus spem habeant in Deo reposiram. Vt
Iob, et Iacob, et Dauid. Alioqui maledicta esset πολυτεανί α, quam
scriptura passint inter eximias Dei benedictiones recenset. Verum

6294023

58I. TIMOTH.

Paulus hoc loco viduas in Deo sperare dicit, quemadmodum septi-
mo prioris ad Corinthios capite scribit, coelibes tantùm studere, vt
Deo placeant: quia non sint instar coniugatorum diuisi. Sensus est
igitur: nullo eas auocamento distrahi, quin respiciant in solum Deum:
quia in mundo nihil reperiunt, quo fulciantur. Hoc argumento ip-
sas commendat. Nam vbi deficiunt humanae opes omniaque prae-
sidia, Ecclesiae officium est manum porrigere ad opem ferendam.

Perseuerat in orationibus.) Secundum argumentum
commendationis: quia assidue precibus incumbunt. Vnde sequitur,
iuuandas esse, ac sustentandas Ecclefiae impensis. Interea his dua-
bus notis discernit inter dignas et indignas. Perinde enim valent
haec verba, ac si tantum eas recipi praeciperet, quae nihil expectant
opis ab hominibus, sed pendent a solo Deo: et depositis aliis curis
et occupationibus, intentae sunt ad precandum. Alias minime ido-
neas esse aut commodas. Haec quoque precandi assiduitas requirit
ab aliis curis vacationem. Nam quae circa familiam regendam oc-
cupantur, minus habent libertatis et ocii. Omnes quidem iube-
mur assidud̀ orare. Sed videndum, quid ferat vniuscuiusque condi-
tio, dum ad orandum secessus quaeritur, et ab omnibus aliis negociis
immunitas. Quod in viduis laudar Paulus, Lucas de Hanna filia
Phanuelis praedicat. Atqui non idem omnibus conueniret: quia
diuersa esset vitae ratio. Erunt ineptae muliereulae, Hannae simiae,
magis quam imitatrices, quae circum altaria cursitabunt, et vsque ad
meridiem susurris suis ac murmuribus dabunt operam. Hoc prae-
textu ab omnibus domesticis molestiis se eximent. Reuertae do-
mum, nisi omnia ad nutum composita offenderint, insanis clamori-
bus exagitabunt totam familiam, prosilient interdum ad verbera.
Meminerimus ergo, viduis et orbis non fine causa hoc quasi pro-
prium tribui, vacare dies et nostes precibus, quia solutae sunt a iustis
impedimentis, quae non idem permitterent familiam regentibus. Ne-
que tamen monachis aut monialibus suffragatur haec sententia, qui
murmura sua vel boatus ita vendunt, vt ociosi alantur. Quales
olim fuerunt ἰυχοται, vel Psalliani. Nihil enim ab Euchitis diffe-
runt monachi et sacrifici papales, nisi quod illi, continenter precan-
do, solos se pios ac sanctos putabant: hi aurem minori assiduitate se
alios quoque sanctificare fingunt. Nihil tale in mentem venit Paulo:
sed tantùm indicare voluit, quanto liberius vacare queant precibus,
quae nihil aliunde habent distractionis.

Quae autem in delitiis.) Postquam sua nota veras viduxs
insigniuit, nunc alias opponit, quae reiiciendae sint. Participium,
quo vtitur οπαταλωσα, significat eam, quae sibi indulget, mo-
literque ac delicate viuit. Quare eas, meo iudicio, taxat Paulus,

6294024

59CAPVT V.

quae viduitate sua in hoc abutuntur, vt solutae iugo maritali, et omni
molestia vacuae, suauem in ocio vitam degant. Multas enim vide-
mus libertati suae consulere et commoditati, seque nimium hilariter
tractare. Tales Paulus viuendo mortuas esse pronunciat. Quod ali-
qui de infidelitate intelligunt:cui opinioni minime assentior. Mor-
tuam enim congruentius dici puco, quae inutilis sit ac nihili. Quor-
sum enim viuimus, nisi vt frugi sit nostra opera? Et quid, si esset em-
phasis in participio, viuens? Nam qui desidem vitam appetunt, que
viuant commodius: habent illud in ore dicterium: Non est viuere.
sed valere vita. Ita sensus esset :si bearae sibi videntur, dum agunt ex
animi sui voto, atque hanc demum vitam reputant, in quiete deli-
tiarisego mortuas esse pronuncio. Quia ramen sensus hic nimium
forte argutus esset: tantum volui obiter attingere, nihil asserens. Cer
tùm quidem est, ignauiam hic damnari a Paulo,vt mortuas vocet,
quae nulli sunt vsui.

Et haecpraecipç Significat, non tantùm se praescribere Ti-
motheo quid sequi debeat: sed diligenter admonendas esse ipsas mu-
lieres, ne eiusmodi viriis laborent. Neque enim se tantùm pastor
opponere debet prauis studiis aut ambitioni eorum qui se praeter ra-
tionem ingerunt: sed doctrina et continuis admonitionibus omnia
pericula, quantum in se est, praeuenire.

Quod si quis.) Erasmus transtulit in foeminino genere. Mi-
hi generalis sententia magis probatur. Solet enim Paulus, etiam
cum aliquod particulare argumentum tractat, probationes ex gene-
ralibus principiis afferre: et rursus elicere ex particularibus senten-
tiis vniuersalem doctrinam. Et certe plus habebit hoc ponderis, si
conueniat tam viris, quam mulieribus. Dicit ergo eos fidem abne-
gasse, qui suos omnes, maximeque domum propriam non curant.
Et merito. Nulla enim in Deum est pietas, vbi quis ita humanitatis
sensum exuere potest. An fides, quae filios Dei nos facit, deterio-
res redderet brutis pecudibus? Manifestus ergo Dei contemptus est
talis inhumanitas, et fidei abnegatio. Necdum eo contentus Paulus
crimen exaggerat, dicens, infideli esse peiorem, qui suorum obliui-
scitur. Quod duabus de causis verum est. Nam quo plus quisque
in cognitione Dei profecit, ed minus habet excusationis. Ergo infide
Iibus sunt peiores, qui in clara Dei luce caecutiunt. Deinde hoc genus
officii est, quod natura ipsa dictat. Sunt enim στοργαι βυσικα. Quod
si natura duce infideles vltro propensi sunt ad suos amandos: quid de
iis sentiendum, qui nullo tali affectu tangunturt Nónne impios ip-
sos feritate superant? Quaeritur autem, cur domesticos filiis ipsis prae-
ferat Apostolus. Respondeo, cum suos, et maxime domesticos nomi-
nat, vtroque loco de filiis et nepotibus ipsum loqui. Nam vtcunque

6294025

60I. TIMOTH.

emancipati sint liberi, aut in alienam familiam per coniugium tran-
sierint, aut quouis modo emigrarint ex aedibus parentum: nunquam
tamen prorsus extinguitur ius naturae, quin debeant maiores natu
tanquam sibi a Deo commissos, regere, aut saltem consulere, quoad
possunt. In domesticis autem arctior est obligatio. Nam eos du-
plici nomine curare debent, eo quod ipsorum sunt sanguis, et simul
pars familiae cui praesunt.

Vidua deligatur non minor annis sexaginta
quae fuerit vnius viri vxor, in operibus bonis ha-
bens testimonium, si liberos educauit, si fuit hospi-
talis, si sanctorum pedes lauit, si afflictis submini-
strauit, si in omni bono opere fuit assidua. Porro
iuniores viduas reiice. Cumenim lasciuire coepe-
rint aduersus Christum, nubere volunt, habentes
condemnationem, quod primam fidem reiecerint.
Simul autemt et ociosae discunt circuiredomos: nec
folum ociosae, verùm etiam garrulae et curiosae, lo-
quentes quae non oportet.

Vidua deligatur.) Iterum quales viduae recipiendae sint in
Ecclesiae curam, ostendit:et quidem explicatius, quam antea. Ac pri-
mo aetatem designat, sexaginta annos. Nam quia publicis sumpti-
bus alebantur: decebat iam senio confectas esse. Deinde erat altera
etiamnum validior ratio. Nam se in ministerium Ecclesiae conse-
crabant. Quod minime ferendum erat, si adhuc ad coniugium ido
neae fuissent. Ea conditione recipiebantur, vt eorum inopiae sub-
ueniret Eeclesia: et suam interim operam pauperibus impenderent,
quoad patiebatur valetudo. Ita mutua erat obligatio inter ipsas et
Ecclesiam. Robustiores, et quae per aetatem adhuc erant vegetae, ini-
quum erat aliïs esse oneri. Praeterea timendum erat, ne mutato ani-
mi proposito, ad nouas nuptias adspirarent. Hae sunt duae causae,
cur non velit, nisi sexagenarias recipi. Quoad nubendi cupiditatem,
satis occursum est periculo, vbi annum sexagesimum excessit mulier.
Si praesertim vnum duntaxat maritum tota vita experta fuerit. Est
enim quoddam veluti pignus continentiae et pudoris, cum mulier
ad eam vsque aetatem peruenit vnico marito contenta. Non quod
secundum coniugium improbet aut ignominiae notam aspergat bis
nuptis. Quin potius iuniores viduas ad nubendum hortatur. Sed

6294026

61CAPVT V.

quia solicite cauere voluit: ne vllis necessitatem imponeret coeliba-
tus, quae maritis opus haberent. Qua de re mox plura.

In operibus bonis.) Quae sequuntur dotes, partini ad hono
rem, partim ad onus respiciunt. Non dubium est, quin fuerint hone-
sta viduarum collegia, plenaque dignationis. Ideo non vult Paulus
illuc cooptari, nisi quae ornatae sint egregio testimonio totius ante-
actae vitae. Iam non ad segne et ignauum ocium destinabantur: sed
vt pauperibus et aegrotis ministrarent, donec viribus defectae, tan-
quam emeritae quiescerent. Itaque vt ad obeundam functionem sint
aptiores, in officiis omnibus, quae sunt illius propria, longo vsu exer-
citatas esse vult. Qualia sunt, labor et sedulitas in liberis educandis,
hospitalitas, ministeria erga pauperes, et reliqua beneficentiae opera.
Si quis hic interroget: Ergô ne repudiabuntur omnes steriles, quia
nullos vnquam liberos sustulerint? respondendum, non ste rilitatem
hic damnari a Paulo, sed matrum delitias, quae sobolis alendae taedia
deuorare dum recusant, satis ostendunt se minus officiosas fore erga
extraneos. Et simul hanc piis matronis honorariam mercedem pro
ponit, quae sibi non pepercerint, vt vicissim aetas earum senilis Eccle-
siae gremio fouenda excipiatur. Per lotionem pedum, synecdochi-
cons obsequia intelligit, quae sanctis praestari solent. Moris enim
tunc erat pedes lauare. Hoc officii genus in speciem sordidum et
prope seruile videri poterat. Itaque hac quasi nota insignit sedu-
las et minime delicatas aut molles foeminas. Quod proxime sequi-
tur, ad liberalitatem pertinet. Atque idem postremo generalius ex-
primit, cum dicit, si in bono opere fuit assidua. Nam hic de benefi-
centia loquitur.

Iuniores viduas reiice.) Non iubet excommunicari ab
Ecclesia, aut aliqua ignominia notari. Sed tantùm in illo honore, cu-
ius supra meminit, impertiendo, habendam esse earum rationem ne
gat. Quod si Dei Spiritus per os Pauli mulierem nullam sexa-
genaria minorem ordine illo dignam esse pronunciat: quod in illa aeta
te periculosus sit coelibatus: cuius audaciae fuit legem perpetui coeli-
batus iuuenculis, in summo aetatis feruore, postea imponere? Non
admittit, inquam, coelibatum Paulus, nisi in aetate iam effoeta, et quae
perieulum omne incontinentiae iam euasit. In velandis virginibus
ad quadraginta deinde annos ventum est, postea ad triginta. Tan-
dem promiscue, sine vlla exceptione aetatis, velare omnes coeperunt.
Obtendunt, continentiam virginibus quae nunquam virum exper-
tae sunt, multo faciliorem esse quam viduis. Sed non efficient,
quin timendum sit periculum, quod hic Paulus cauet, ac cauendum prae
cipit. Temere itaque adeóque crudeliter laqueum iniiciunt teneris
adhuc puellis, quae coniugio futurae erant aptiores.

6294027

62I. TIMOTH.

Cum enim lasciuire.) Lasciuire eas aduersus Christum di-
eit, quae conditionis ad quam vocatae sunt oblitae, hilarius, quam de-
cet, exultant. Debuerant enim se continere sub modestiae iugo: vt
grauibus matronis dignum est. Proinde niollior et solutior vita,
quasi lasciuia est aduersus Christum, cui fidem suam obstrinxerant.
Quoniam aliquot eiusmodi exempla viderat Paulus: generali re-
medio occurrit: ne qua recipiatur, quam aetatis ratio vnquam solici-
tare possit ad nubendi appetitum. Quot flagitiorum monstra quo-
tidie in papatu coactus ille monialium coelibatus parit? Quae clau-
stra non refringit libido? Ergo etiam si res initio placuisset: tot ta-
men atque tam grauibus experimentis edocti, aliquando Pauli con-
silio obtemperare debuerant. Atqui hoc adeo non faciunt, vt in
dies magis ac magis iram Dei sua obstinatione prouocent. Nec de
solis monialibus loquor. Ad perpetuum coelibatum sacerdotes quo-
que et monachos cogunt. Ebulliunt interea foedae libidines, vt vix
decimus quisque caste se habeat. In monasteriis autem minimum
malorum est vulgaris scortatio. Si Deum per os Pauli loquentem
audire in animum inducerent: mox confugerent ad hoc remedium,
quod praescribit. Sed tanta est superbia, vt furiose persequantur, qui-
cunque huc eos reuocant. Aliqui particulam, aduersus Christum,
coniungunt cum verbo nubendi. Quanquam autem ad Pauli mem-
tem non multum refert: prior tamen sensus est probabilior.

Habentes condemnationem.) Habere damnationem aliqui expo
nunt, reprehensionem mereri. Ego tamen seuerius dictum accipio.
vt aeternae mortis damnatione eas terreat Paulus. Ac si hoc ipsum
reprehenderet Paulus, eximium illum ordinem, qui eas propius Chri
sto vnire debuerat, illis damnationis esse materiam. Et ratio addi-
tur, quia a fide baptismi et Christianismo prorsus deficiant. Scio ab
aliis secus intelligi. Nempe quod fallant datam Ecclesiae fidem nu-
bendo:cum prius essent pollicitae, se ad mortem vsque coelibes victu-
ras. Quod nimis est frigidum. Deinde, cur vocaret primam fi-
dem? Vehemetius itaque insurgit Paulus, et mali grauitatem am-
plificat, quod non tantùm ignomi nia Christum et Ecclesiam affice-
rent resiliendo a suscepta conditione, sed primam quoque fidem im-
pia defectione fallerent. Ita enim fieri solet, vt qui semel pudoris fi-
nes transiliit, ad omnem impudentiam se prostituat. Male eas habe-
bat, probrosam esse suam leuitatem apud pios, et suam salacitatem
reprimi, aut saltem vituperationi esse obnoxiam. Haec illis proter-
uius exultandi erat occasio, donec Christianismum abiicerent. Opti-
me quadrat ista amplificatio. Quid enim magis absurdum, quam
dum volumus personis consulere, ianuam aperire Christi abnegatio-
nit Quod votum perpetui coelibatus hinc stabilite volunt Papiste,

6294028

63CAPVT V.

friuolum est. Vt demus, solitant fuisse disertis verbis interponi talem
pactionem id tamen nihil ad ipsos. Primùm consyderandus est finis.
Non ideo coelibes se fore promittebant olim viduae, vt sanctiorem a-
gerent vitam, quam in coniugio. Sed quod non poterant maritis et
Ecclesiae simul esse addictae. Sub Papatu autem vouetur continentia,
quasi virtus per se accepta esset Deo. Deinde ea aetate se abdicabant
tunc nubendi libertate, qua desierant esse nubiles. Sexagenarias
enim ad minimum esse oportebat: et quae vnico matrimonio conten
tae, specimen iam castitatis suae dedissent. Nunc autem vota in hoc
eduntur apud Papistas, vt coniugiis, vel ante tempus, vel in medio
aetatis feruore, renuncient. Duabus autem maxime de causis tyran-
nicam de coelibatu legem improbamus quod scilicet cultum esse fin
gunt coram Deo meritorium: et quod vouendi temeritate praecipi-
tant animas in exitium. Neutrum erat in veteri instituto. Non ede-
bant directum continentiae votum: quasi minus Deo placeret vita
coniugalis: sed tantùm, quatenus exigebat functio ad quam eligeban
tur, coniugii vinculo se in totam vitam soluebant. Nec se priuabant
nubendi libertate, nisi cum nubere, vel maxime liberis, iam absur-
dum erat, et intempestiuum. Denique tantùm a monialibus differe-
bant istae viduae, quantùm Hanna prophetissa a Claudia vestali.

Simul et ociosae.) Nihil est, quod mulieres magis deceat,
quam domus custodia. Vnde apud veteres, Testudo honestae et probae4
matrisfamilias imago fuit. Atqui multae contrario morbo laborant.
Nihil enim est, quod magis eas delectet, quam huc illuc cursitandi li-
centia. Praesertim vbi exoneratae familia, nihil habent domi quod a-
gant. Adde quod istis viduis, honoris praetextu, quod veluti publi-
cam personam gerebant, facilior quouis aditus parebat. Hanc oppor-
tunitatem nactae, beneficio Ecclesiae abutebantur ad desidiam. Dein-
de, vt fieri solet, ex ocio nascebatur curiositas: quae ipsa garrulitatis
est mater. Verissimum enim est illud Horatii: Percontatorem fugito:
nam garrulus idem est. Omni enim fide curiosos, vt inquit Plutar-
chus, carere aequum est: qui simul atque aliquid hauserunt, nun-
quam cessant, donce effutiuerint. Praesertim mulieribus hoc contin-
git, quae natura iam propensae sunt ad loquacitatem, nulliusque ar-
cani capaces. Ergo non abs re haec tria simul coniuncta sunt a Paulo:
ocium, curiositas, et garrulitas.

Volo igitur iuniores nubere, liberos gigne-
re, domum administrare, nullam occasionem dare
aduersario, vt habeat maledicendi causam. Non-
nullae enim iam deflexerunt post Sathanam. Quod

6294029

64I. TIMOTH.

Volo iuniores nubere.) Rident nasuti homines hoc Apo-
stoli praeceptum. Quasi verô, inquiunt, calcar addendum sit nimis ci-
tatae earum cupiditati. Quis enim nescit omnes fere viduas sponte
nupturire? Superstitiosi autem homines iudicarent hanc nuptialem
doctrinam Christi Apostolo parum congruere. Verùm, omnibus rite
expensis, agnoscent sani homines, Paulum nihil hic, nisi necessari-
um, et maxime salutare tradere. Nam et viduitas multis liberius
proteruiendi dat facultatem: et ab altera parte subinde emergunt spi-
ritus in hypocrisi mentientes, qui sanctimoniam constituunt in coe-
Iibatu: quasi angelica esset perfectio: matrimonium vero, aut dan-
nant in totum, aut vilipendunt, acsi carnis inquinamentum saperet.
Pauci sunt, tam ex viris, quam mulieribus, qui vocationem suam re-
spiciant. Quotusquisque est virorum, qui onus regendae vxoris liben
ter suscipiat? Quia scilicet res est innumeris molestiis implicita.
Quam aegre iugum subit mulier? Paulus ergo, cum iuniores nubere
iubet, non ad nuptialem laetitiam eas inuitat: nec hortatur vt libidini
indulgeant, cum iubet eas liberos gignere: fed dum sexus infirmita-
tem, et aetatem lubricam reputat, eas ad castum coniugium hortatur:
et simul ad subeunda sandi coniugii onera. Atque id praesertim fa-
cit, ne contumeliosa videatur ipsarum reiectio ab ordine viduarum.
Significat enim, earum vitam non minus Deo probatum iri, si oeco-
nomiae dent operam, quam si in viduitate maneant. Et sane, Deus su-
perstitiosas hominum opiniones nihil moratur: sed hanc obedienti-
am pluris aestimat quam omnia, vbi suae vocationi obsequimur po-
tius, quam ferri nos sinamus animi nostri voto. Hac consolatione
audita, nihil habent causae, cur conquerantur sibi fieri iniuriam, aut
moleste ferant, se excludi vno genere honoris. Audiunt enim in vita
coniugali non minus se placere Deo, quia eius vocationi pareant.
Cum de liberis gignendis loquitur, molestias omnes sub vno verbo
comprehendit, quae perferendae sunt in educanda sobole. Quemad-
modum, sub familiae gubernatione, omnia oeconomiae officia.

Nullam occasionem dare.) Nam sicuti maritus vxoris qua-
si velamen est: ita viduitas multis sinistris superstitionibus est obno-
xia. Quorsum autem attinet, nulla necessitate calumniis armare E-
uangelii hostes? Atqui difficilimum est, mulierem viduam, florenti
aetate, tam circunspecte sibi cauere, quin reperiant improbi, aliquem
obloquendi colorem. Proinde si illis est cordi aedificatio, vt maledicis

6294030

65CAPVT V.

hominibus os obstruant, genus vitae eligant minus suspitiosum. Com
munes hic Euangelii aduersarios potius intelligo, quam priuatos cu
iusque mulieris.

Nonnullae enim.) Certum est, nullum esse tam sanctum
institutum, ex quo non aliquid prodeat mali, hominum prauitate.
Verùm quae necessaria sunt, debent fixa manere, quidquid inde con-
tingat: etiam si coelum rueret. At vbi liberum est, vtramuis partem
eligere: prout hoc vel illud esse vtile, experientia compertum fuerit,
etiam quae ante placuerant, abrogare, prudentiae est. Sicuti ircausa
praesenti. Minus prouectae aetatis mulieres in ordinem viduarum alle-
gi, nihil necesse erat. Vsus docebat, rem esse periculosam et noxiam.
Meritoitaque Paulus in posterum caueri vult, ne quid tale contin-
gat. Quod si quarundam defectio satis validum illi argumentum
fuit, vt remedium vniuersale quaereret: quam multa hodie Papistis
argumenta essent abolendi impuri sui coelibatus, si quem aedificatio-
nis haberent respectum? Sed crudelibus impii ac Diabolici decreti la-
queis malunt strangulari innumeras animarum myriades, quam no-
dum vnum laxare. Vnde constat, quam aliena sit a sancto Pauli af-
fectu tyrannica eorum saeuitia.

Post sathanam.) Notanda locutio: quia nemo vel tantil-
lum potest a Christo deflectere, quin Sathanam sequatur. Nam re-
gnum in omnes habet qui Christi non sunt. Hinc admonemur,
quam exitialis sit deflexio a recto cursu.

Si quis fidelis.) Quia fieri solet, vt singuli propriae onera li-
benter reiiciant in totam Ecclesiam: ideo nominatim id cauendum
praecipit. De fidelibus loquitur, qui suas viduas alere debeant. Nam
quae impiae cognationi renunciauerant, eas ab Ecclesia suscipi, ae-
quum erat. Quod si peccant, qui dum sibi pareunt, Ecelesiam patiun-
tur sumptibus grauari: hinc colligamus, quanto sacrilegio se impli-
cent, qui fraude aut rapinis profanant, quod semel dicatum erat Ec-
cleliae.

Presbyteri, qui bene praesunt, duplici hono-
re digni habeantur. Maxime qui laborant in verbo
et doctrina. Dicit enim Scriptura: Non obligabis
os boui trituranti. Et, Dignus est operarius merce-
de sua. Aduersus presbyterum accusationem ne
admittas, nisi sub duobus aut tribus testibus. Pec-
cantes coram omnibus argue: vt et caeteri timorem
habeant. Contestor coram Deo, et Domino Iesu

6294031

66I. TIMOTH.

Christo, et electis Angelis, vt haec custodias absque
praecipitatione iudicii, nihil faciens alteram in
partem declinando.

Hoc quoque ad retinendum Ecclesiae ordinem in primis est
necessarium: non negligi presbyteros, sed eorum haberi rationem.
Quid enim inhumanius, quam eos non esse curae, qui totius Eccle-
siae curam gerunt? Neque enim hic aetatis nomen est πρεσβύτεροι.
sed officii. Quod duplicem honorem interpretatur Chrysostomus
victum et reuerentiam, non impugno. Sequatur eius opinionem, qui
volet. Mihi tamen probabilius videtur, hic fieri comparationem in-
ter viduas et presbyteros. Prius iusserat Paulus, honorem haberi vi-
duis. Atqui honore digniores sunt presbyteri, quam illae. Quare his
duplex honor, earum respectu, exhibendus. Sed vt ostendat, se laruas
non commendare, addit, Qui bene praesunt: hoc est, qui fideliter et
strenue incumbunt suo muneri. Nam vt centies quis locum obti-
neat, et titulum iactet, nisi munus simul exerceat, nullo iure stipen-
diis Ecclesiae se ali postulabit. Denique significat non titulo deberi
honorem, sed operae quam impendunt, qui sunt in officio constituti.
Praefert tamen eos, qui in verbo et doctrina laborant: hoc est, qui do-
cendo verbo sunt intenti. Nam duae istae voces rem vnam signifi-
cant. nempe verbi praedicationem. Sed ne verbi nomine ociosum stu
dium, et speculatiuum, vt vocant, quispiam intelligeret, adiecit do-
ctrinam. Colligere autem hinc licet, duo fuisse tunc presbyterorum
genera: quia non omnes ad docendum ordinabantur. Nam aperte
verba sonant, quosdam bene et honeste praefuisse, quibus tamen non
erant corumissae docendi partes. Et sane, ex populo deligebantur gra-
ues et probati homines, qui vna cum pastoribus communi consilio
et authoritate Ecclesiae disciplinam administrarent: ac essent quasi
censores moribus corrigendis. Hunc morem Ambrosius obsoleuisse
conqueritur Doctorum ignauia, vel potius superbia, dum soli vo-
Iunt eminere. Nunc, vt ad Paulum redeam, victum praecipue suppe-
ditari iubet pastoribus, qui docendo sunt occupati. Ea enim est mun-
di ingratitudo, vt de fouendis verbi ministris non multum sit solici-
tus. Et Sathan hac arte tentat doctrina priuare Ecelesiam, dum ino-
piae et famis metu plurimos absterret, ne id oneris suscipiant.

Non obligabis os.) Praecepsum est politicum, quod nobis
in genere aequitatem commendat: sicuti in priorem ad Corinthios
Epistolam diximus. Nam si prohibet, ne inhumani simus brutis ani-
malibus: quantoplus humanitatis exigit erga ipsos homines? Ergo
perinde valet haec sententia, acsi generaliter diceretur, non esse labo-

6294032

67CAPVT V.

te alieno abutendum. Triturandi mos hodie multis Galliae partibus
est ignotus, vbi flagellis triticum excutiunt. Soli Prouinciales no-
runt quid sit triturare. Sed hoc nihil ad sensum. Quia tantundem de
aratione dici potest. Quod subiieit continuo post, operarium dignum
esse mercede sua, non citat quasi Scripturae testimonium: sed quasi di
ctum prouerbiale, quod omnibus dictat communis sensus. Quemad-
modum et Christus cum idem dicebat Apostolis, nihil aliud quam
sententiam proferebat omnium consensu approbatam. Ergo crude-
les sunt et omnis aequitatis immemores, qui iumenta, nedum homi-
nes, esurire sinunt, quorum sudorem exugunt in suum commo-
dum. Quantd aucem minus ferenda eorum ingratitudo, qui victum
pastoribus suis negant, quibus nullam satis dignam mercedem pos-
sunt rependere?

Aduersus presbyterum.) Postquam stipendia iussit erogarr
pastoribus, Timotheum etiam admonet, ne sinat eos infamari calum
niis: nec vlla criminatione grauari, nisi quae nitatur legitimo testi-
monio. Sed posset hoc videri absurdum, quod legem, quae omnium
est communis, presbyteris quasi peculiarem facit. Hoc iuris in causis
omnibus Deus praescribit: vt ex ore duorum aut trium testium defi-
niantur. Cur ergo hoc quasi singulari priuilegio solos presbyteros
munit Apostolus, vt a falsis delationibus tuta sit eorum innocentia?
Respondeo, hoc esse necessarium remedium, aduersus hominum ma-
lignitatem. Nulli enim calumniis et obtrectationibus magis sunt
obnoxii, quam pii Doctores. Praeterquam enim quod muneris diffi-
cultas facit, vt interdum, vel succumbant, vel titubent, vel claudi-
cent, vel hallucinentur, vnde multas carpendi ansas arripiunt im-
probi: huc etiam accedit, quod quantumuis exacte fungantur suis
partibus, vt ne minimum quidem erratum admittant, nunquam mil
le repreliensiones effugiunt. Atque hic est astus Sathanae, alienare
hominum animos a ministris, vt doctrina paulatim veniat in con-
temptum. Ita non tantùm fit iniuria innocentibus, quod immerito
laeditur eorum existimatio ( quod tamen ipsum perquam indignum
est in tam honesto ordine) sed detrahitur authoritas sacrosanctae Dei
doctrinae. Atque id praecipue, vt dixi, molitur Sathan. Neque enim
hic tantùm valet illud Platonis, Malignum esse vulgus ac praestan-
tioribus inuidere. Sed quo sincerius quisque pastorum promouere
studet regnum Christi, eo maiore oneratur inuidia, et proteruiores
aduersus eum fiunt iusultus. Iam vero, simul atque aliqua de verbi
ministris criminatio exiit, perinde acsi iam conuicti forent, certa fide
excipitur. Id accidit, non tantùm quia maior ab illis exigitur inte-
gritas: sed quia plerosque fere omnes Sathan ad nimiam credulita-
tem instigat, vt nulla inquisitione habita, cupide damnent suos pa-

6294033

68I. TIMOTH.

stores, quorum tueri famam potius debuerant. Ergo tantae iniquite-
ti non frustra se Paulus opponit: ac prohibet subiici improborum ma
ledicentiae presbyteros: donec legitimis testimoniis sint conuicti. Ne
que enim mirum est, si multos habeant hostes, quorum officium est,
omnium vitia reprehendere, prauis omnium cupiditatibus aduersa-
ri, seueritate sua cohibere quoscunque errare vident. Quid ergo fiet,
si promiscue audientur, quaecunque de illis sparsae fuerint calumniae?

Peccantes argue coram omnibus.) Quoties bonis cauetur,
hoe mali ad immunitatem suam arripiunt. Itaque quod de repellen
dis iniustis accusationibus dixerat Paulus, sic temperat hac senten-
tia, ne cui tamen impune hoc praetextu peccare liceat. Et sane vide-
mus, quantis et quam multiplicibus priuilegiis suum clerum muni-
erit Papatus: vt cum nequissime viuant, sint tamen ab omni repre-
hensione immunes. Certe si cautiones obscruentur quas colligit
Gratianus causa secunda, quaest. 4. item, q. 7. non erit periculum, ne
vnquam ad reddendam vitae rationem cogantur. Vbi enim seprua-
ginta duo restes reperientur, quos in Episcopo damnando requirit pu
tidum edictum sub nomine syluestri? Deinde cum totus laicorum
ordo ab accusatione arceatur: in clero etiam minores maioribus pro-
hibeantur molestiam facessere: quid impedit, quominus securi iudi-
cia omnia rideant? Proinde sedulo haec moderatio tenenda est: vt co-
erceantur linguae petulantes, ne fictis criminibus presbyteros infa-
ment: et tamen vt quisquis inter cos male se geret, seuere corrigatur.
Nam de presbyteris hoc dictum accipio: palam arguendos esse, qui dis
solute viuunt. Quare? Vt reliqui, dum ne illis quidem parci vident,
qui gradu et dignitate sunt superiores, tali exemplo moniti magis ti
meant. Nam sicuti honestae vitae exemplo praeire aliis debent presby-
teri:ita si delinquunt, seueritatem disciplinae exerceri erga ipsos con-
uenit, quae omnibus sit exemplo. Cur enim plus illis indulgeatur li-
centiae, quorum peccata longe grauius, quam aliorum nocent? Intel-
Iige autem quod dicit Paulus de sceleribus, aut flagitiosis peccatis,
quae publicum offendiculum secum ferunt. Nam si quis ex presbyte-
ris absque flagitio deliquerit :priuatim magis admonendum esse cer-
tum est, quam palam redarguendum.

Contestor coram Deo.) Haec obtestatio interposita fuit a
Paulo, non tantùm vt in re maxime seria: sed etiam propter sum-
mam difficultatem. Nihil enim difficilius, quam tanta aequitate exer
cere iudicia, vt neque gratia vnquam flectaris, nec suspitionibus des
aditum, nec delationibus mouearis, nec rigore sis nimius: nec aliud in
omnibus causis quam ipsam causam respicias. Nam inde ius aequabi-
le, cum personis clausi sunt oculi. Meminerimus autem, hic sub Ti-
mothei persona admoneri omnes pastores, et Timotheum armari

6294034

69CAPVT V.

veluti clypeo, aduersus prauas omnes solicitationes, quae non raro
plurimum negocii solent, vel optimis quibusque exhibere. Timo-
theo igitur Deum ponit ante oculos: vt sciat, non minori religione
sibi administrandum esse suum munus, quam si ageret in conspectu
Dei et Angelorum. Postquam Deum nominauit, addit etiam Chri-
stum. Nam is est, cui Pater omnem iudicandi potestatem detulit: et
coram cuius tribunali semel apparebimus. Angelos Christo adiun-
git, non tanquam iudices, sed tanquam futuros testes negligentiae,
aut temeritatis, aut ambitionis, aut malae fidei. Adsunt enim specta-
tores, propter iniunctam sibi Ecclesiae curam. Et sane plusquam stu-
pidum et saxeum esse oportet, cui non excutiat torporem et oscitan
tiam sola haec cogitatio: theatrum Dei et Angelorum esse Ecclesiae gu
bernationem. Vbi vero accedit solennis ista contestatio, timorem ac
solicitudinem duplicari necesse est. Electos vocat Angelos, non tan-
tùm vt a reprobis discernat sed excellentiae causa, vt plus reuerentiae,
habeat eorum testimonium.

Absque praecipitatione.y πρόκριμα Graecis, si verbum de
verbo exprimas, Latine sonat praeiudicium. Verdm potius significat
festinationem nimiam, dum re nondum bene perspecta, temere pro-
nunciamus: aut significat immodicum fauorem, cum deferimus per-
sonis plusquam aequum est, vel alios, tanquam eximios, aliis praeferi-
mus. Quod in iudiciis semper est iniquum. Ergo hic vel leuitatem,
vel personarum acceprionem damnat Paulus. Eodem spectat fere,
quod sequitur: non esse huc vel illuc declinandum. Dici enim vix
potest, quam difficulter se retineant qui iudicandi munus sustinent,
inter tot ac tam varios impulsus. Nonnulli codices habent, π gόο-
ολνσιη. Sed prior lectio magis conuenit.

Manus cito ne cui imponas: neque commu-
nices peccatis alienis. Temet ipsum purumcustodi.
Ne posthac bibas aquam: sed paululo vino vtere,
propter stomachum tuum, et crebras tuas infirmi-
tates. Quorundam hominum peccata ante manife-
sta sunt, festinantia ad iudicium: in quibusdam ve-
rô etiam subsequuntur. Simil’iter et bona opera ante
manifesta sunt, et quae secus habent, latere nequeunt.

Non dubium est, quin depellere a Timotheo inuidiam volu-
erit, et obuiam ire multis querimoniis, quae subinde oriuntur aduer-
suis pios Christi seruos, qui ambitiosis quorumnis precibus obsequi

6294035

70I. TIMOTH.

recusant. Nam alii morositatis eos insimulant, alii inuidiae: nonnulli
etiam crudeles esse clamitant: quia non statim admittant, qui se ven-
ditant qualieunque commendatione. Quod hodie plus saris experi-
mur. Paulus ergo Timotheum hortatur, ne a grauitate discedat, nec
se patiatur vinci praeposteris studiis: non tam quod opus haberet Ti-
motheus eiusmodi admonitione, quam vt sua authoritate compes-
cat, qui alias ipsi Timotheo molesti esse poterant. Primùm, impositio
manuum ordinationem significat: hoc est, signum pro reipsa capitur.
Prohibet enim, ne quem minus adhuc probatum, nimia facilitate ad-
mittat. Sunt enim qui nouitatis studio promoueri cuperent, vel igno
tissimum quenque, simul atque specimen vnum vel alterum edide-
rit, quod arrideat. Huic importunae cupiditati grauem et prudentem
Episcopum resistere conuenit: quemadmodum hic Paulus iubet Ti-
motheum facere.

Neque communices. Significat, eodem implicari reatu,
qui illicitae promotioni assentitur, atque ipsos praecipuos authores.
Quanquam ira exponunt quidam, si indignos admittat: quidquid
postea deliquerint, culpam illi aut culpae partem imputatum iri. Sed
mihi hoc videtur simplicius: etiam si in hanc temeritatem alii pro-
rumpant: noli te iilis socium addere, ne simul reus fias. Saepe enim
accidit, vt nos, etiam recte alioqui sentientes, abripiat aliorum stulti-
tia et leuitas. Huc etiam refero, quod continuo post sequitur: Temet-
ipsum purum custodi:acsi dixisset: Si quid perperam fiat ab aliïs, vide
ne vlla ex consensu, vel approbatione contagio ad te perueniat. Si
impedire non potes, quominus se polluant: saltem tua consilia ab il-
lis constanter separata esse conuenit, quo purum te serues. Si quis
generalem esse malit sententiam, fruatur suo sensu. Sed magis con-
sentaneum est, meo iudicio, ad cireunstantiam praesentis loci restrin-
gere.

Ne posthac bibas aquam.) Quoniam liaec sententia con-
textum abrumpit, quidam non esse Pauli suspicantur. Atqui vide-
mus Paulum non adeo fuisse curiosum in texenda orationis serie:
atque hoc illi non esse infrequens, vt diuersas sententias absque or-
dine permisceat. Deinde fieri potest, vt quod, scripta iam Epistola, ap-
positum fuerat extra ordinem versuum, deinde librariorum errore in
hune locum obrepserit. In eo tamen non ita anxie laborandum est, si
illum, quem dixi, Pauli norem consyderamus. Nempe quod res va-
rias interdum miscere solet. Porrd̀ summa est, vt Timotheus ali-
quantulum vini bibere assuescat, valetudinis sustentandae causa.
Non enim prohibet in totum, ne bibat aquam: sed ne vtatur hoc or-
dinario potu. Nam verbum 'υ Αροποτ α̃ν hoc significat. Sed cur non
simpliciter consulit, vt bibat vinum? Videtur enim, eum pauxillum

6294036

71CAPVT V.

addit, velle obuiam ire intemperantiae: quod non fuit verendum in
Timotheo. Respondeo, hoc potius fuisse expressum, vt occurreret
improborum calumniis, quibus promptum alioqui fuisset eius con-
silium subsannare, hoc scilicet colore, aut simili: Qualis istaec est
philosophia, quae ad potandum vinum incitat? Haecne via est, qua in
coelum conscenditur? Vt eiusmodi sannas praeueniat Apostolus, te-
statur se necessitati dumtaxat consulere: et medioeritatem simul
commendat. Apparet autem Timotheum non frugalem tantùm
in victu, sed etiam austerum fuisse: vt qui ne valetudini quidem suae
parceret. Ac certum est, neque ambitione id ab eo, neque superstitio-
ne fuisse factum. Vnde colligimus, non modo a luxu et delitiis
fuisse alienissimum: sed quo solutior esset ad opus Domini, aliquid
etiam ex ordinariis alimentis rescidisse. Neque enim natura, sed con-
tinentiae studio erat abstemius. At quam pauci hodie sunt, quibus
necesse sit aqua interdicere: quam multi vero qui restringendi sint
ad sobrium vini potumt

Quorundam hominum peccata.) Quoniam nihil est, quod magis
exeruciet fideles Ecclesiae ministros, quam vbi malis corrigendis nul
lam vident rationem: coguntur ferre hypocritas, quorum nequitiam
incelligunt: multos, qui sunt noxiae pestes, neque arcere ab Ecclesia
valent: ac ne impedire quidem, quominus clandestinis artibus vene-
num suum spargant: hac consolatione sustentat Paulus Timotheum,
fore vt aliquando, vbi Deo visum fuerit, protrahantur in medium.
Ita ad tolerantiam eum confirmat: quia aequo animo expectanda est
opportunitas, quam Deus, pro sua sapientia, praestituit. Mire etiam
probos et sanctos pastores torquet altera indignitas: quod vbi sum-
ma integritate officio perfuncti sunt, multis iniquis sermonibus per
stringuntur, onerantur multiplici inuidia, vident rapi in contrariam
partem quae laudem merebantur. Hac etiam ex parte subuenit Pau-
lus, eum admonet Timotheum, quibusdam bonis operibus lucem in
aliud tempus reseruari. Itaque si laus eorum quasi sub terram defo-
diatur hominum ingratitudine, id quoque placido animo esse susti-
nendum, donec reuelationis tempus adueniat. Quanquam non his
solùm malis medetur. Sed quia nos saepe falli contingit in eligendis
ministris, dum se indigni astute insinuant, boni autem nobis sunt
ignoti:deinde etiam si non erremus ipsi iudicando, nontamem aliis probare
iudicium nostrum possumus, sed qui optimi sunt repudiantur nobis
contra nitentibus, mali autem vel obrepunt, vel se obtrudunt: fieri
non potest, quin nos magnopere angat nostra et Ecclesiae canditio.
Itaque Paulus in offensione vel tollenda, vel saltem subleuanda la-
borat. Venio nunc ad verba, postquam rem breuiter complexus sum.
Cum dicit, peccata quorundam ante manifesta esse intelligit mature

6294037

72I. TIMOTH.

patefieri, et prodire in notitiam hominum. Et hoc similitudine ex-
primit, quasi currendo festinent ad suum iudicium. Videmus enim
vt multi praecipites ruant, sponteque accersant sibi damnationem:
etiam si totus mundus saluos cupiat.

In quibusdam subsequuntur.) Quod Erasmus vertit, quos-
dam subsequuntur, non recipio. Tametsi videtur id Graecae constru-
ctioni magis quadrare: sesus tamen postulat, vt subaudiatur particula
’εν. Casus enim mutatio non tollit antithesin. Nam sicuti dixerat,
quorundam peccata celeriter ad iudicium suum festinare: ita nunc
econuerso addit, quorundam vel aliorum tardius venire in notitiam.
Sed loco geniciui, posuit datiuumin aliis. Significat autem, vtcun-
que diutius, quam optemus, lateant quorundam peccata, et tarde
proferantur in lucem, non tamen perpetuo fore occulta. Nam et ipsa
tempus suum habebunt.

Similiter et bona.) significat interdum pietatem et alias
virtutes mature ac tempestiue suam laudem apud homines habere:
vt in precio sint boni. Quod si secus accidat, non tamen passurum
Dominum, vt perpetuo opprimatur innocentia et integritas. Sepae
enim calumniis tanquam nubibus obscuratur: sed tandem impletur
illud, Deum facere vt refulgeat instar aurorae. verum animo tranquillo
opus est ad sustinendum. Homines enim sumus. Itaque semper
videndum, quem modum habeat, nostra cognitio, ne vltra progredia
mur. Nam id esset, Dei officium nobis arrogare.

CAPVT. VI.

QVICVNQVE sub iugo sunt serui:
suos Dominos omni honore dignos exi
stiment: vt ne Dei nomen et doctrina
blasphemetur. Qui autem fideles ha-
'bent dominos, ne despiciant, eo quod
fratres sunt. Sed magis seruiant, quod fideles sint et
dilecti, et beneficent iae participes.

Apparet, initio Euangelii, seruos, quasi dato manumissionis
signo, animos sustulisse. Nam passim multuni laborat Paulus in
cupiditate illa frenanda. Et sane, tam dura erat seruitutis conditio,
vt non mirum sic, fuisse imprimis odiosam. Porro vsitatum est,
arripere in carnis nostrae commodum quidquid habet minimam spe
ciem. Ita cum audiebant, omnes nos esse fratres, protinus infere-

6294038

73CAPVT VI.

bant indignum esse, vt fratrum essent mancipla. Verùm, vt nihil
tale venisset illis in mentem: semper tamen miseris hominibus ne-
cessaria est consolatio, quae temperet aerumnarum acerbitatem. De-
inde non sine diffieultate adduci poterant, vt libenter et alacri ani-
mo tam aspero iugo subiicerent ceruices. Huc igitur spectat prae-
sens doctrina.

Quicunque sub iugo.) Quia sibi quisque praestantiam falsa
opinione arrogat: nemo est, qui aequo animo ferat, alios sibi impera-
re. Qui effugere necessicatem nequeunt, parent illi quidem inuiti
superioribus. sed intus fremunt et indignantur, quia sibi putant fieri
iniuriam. Omnes eiusmodi disputationes vno verbo praecidit Apo-
stolus, cum voluntariam subiectionem exigit ab omnibus, qui sub
iugo sunt. Significat enim, non esse inquirendum, sint ne digni tali for
tuna an meliore: quia sufficiat, hac conditione esse obstrictos. Et cum
praecipit, vt dignos honore existiment, quibus seruiant: non modo
fidem et diligentiam in praestandis obsequiis requirit: sed vt eos su-
spiciant et venerentur ex animo, tanquam in altiore gradu colloca-
tos. Nemo enim vel principi, vel domino praestat quod debet, nisi
eminentiam inspiciens, ad quam illos Deus euexit, honore ideo pro-
sequitur, quia illis subest. Nam; vtcunque saepe indigni sint:
ipsa tamen praefectura, qua dignatur ipsos Deus, honorem semper me
retur.

Ne nomen Dei.) Semperin nostrum commodum, plusquam
oporteret, ingeniosi sumus. Ita seruis, si infideles habeant dominos,
prompta est obiectio, indignum esse, vt qui diabolo seruiunt, impe-
rent filiis Dei. Paulus autem in contrariam partem retorquet ar-
gumentum, ideo infidelibus dominis parendum esse, ne male audiat
nomen Dei et Euangelium: quasi Deus ille queni colimus, ad rebel-
landum nos incitet: quasi Euangelium contumaces reddat et praefra
ctos, qui aliis subiecti esse debent.

Qui aucem fideles.) Fraternum nomen videtur aequalita-
tem statuere, atque ita tollere dominium. Paulus exaduerso ratioci
natur, eo libentius debere seruos fidelibus dominis se subiicere, quia
filios Dei agnoscunt, et eiusdem secum gratiae consortes. Neque
enim vulgaris est ista dignatio, quôd Deus eos dominis, in eo quod
praecipuum est, aequauit. Nam communem simul adoptioneni ha-
bent. Hoc ergo non leue illis incitamentum esse debet, ad seruitu
tem aequo animo ferendam.

Haec doce et exhortare. Si quis aliter docet, * Au-
nec acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu

6294039

74I. TIMOTH.

Christi, et ei quae secundùm pietatem est doctrinae:
inflatus est, nih il sciens, sed languens circa quaestiones
et pugnas verborum: ex quibus oritur inuidia, con
tentio, maledicentiae, suspitiones malae, superuacuae
conflictationes hominum mente corruptorum, et
qui veritate priuatisunt, existimantium quaestum
esse pietatem. Seiungere a talibus.

Haec doce.) Intelligit haec esse, quibus docendis insistere
debeat. Et doctrinae vult exhortationes coniungi. Perinde ergo
est, ac si dixisset, quotidie inculcandum esse hoc doctrinae genus. Nec
docendos modo esse homines: sed exhortationibus quoque assiduis
stimulandos ac vrgendos.

Si quis aliter. Quia verbum est compositum, potest etiam
non male transferri, alia docet. Quanquam in sensu nulla est ambi-
guitas. Damnat enim eos omnes, qui in hac docendi ratione non
conueniunt: etiam si non aperce neque ex professo oppugnent sa-
nam doctrinam. Fieri enim porest, vt qui nullam alioqui profitetur
impiam doctrinam, futili tamen garrulitate se ventitando, pie-
tatis doctrinam adulteret. Nam vbi in ipsa doctrina profectus nul-
lus apparet, nullaque aedificario, iam a Christi instituto disceditur.
Cum autem non de professis impiorum dogmatum authoribus lo-
quatur Paulus, sed de vanis doctoribus ac profanis, qui ambitione
sua vel auaritia, simplicem et genuinam pietatis doctrinam, defor-
mant: videmus tamen quam acriter ac seuere inuehatur aduersus
eos. Nec mirum. Dici enim vix potest, quantùm noceat fucosa, et
prorsus ad ostentationent et inanem pompam composita praedica-
tio. Verdm quos perstringat, melius patet ex contextu. Nam quod
proxime sequitur: et non acquiescit sanis sermonibus: exegeticum
est. Fieri enim solet, vt eiusmodi homines, praepostera curiositate
abrepti, quidquid vtile est ac solidum, despiciant. Itaque instar pe-
tulantium equorunnsine ratione lasciuiunt. Id verd̀ quid aliud
est, quam respuere sanos Christi sermones? Nan sani vocantur ab
effectu, quia sanitatem, nobis conferant. Idem significat doctrina,
quae secundùm pietatem est. Neque enim pietati consentanea erit,
nisi in timote cultuque Dei nos instituat, nisi fidem nostram aedifi-
cet, nisi ad patientiam, humilitatem, omnia charitatis officia nos eru
diat. Ergo quisquis vtiliter docere non studet, secus docet quam
oportebat. Imo nec pia, nec sana est doctrina, quocunque colore ful-
geat, quae ad profectum audientium non tendit. Nulla excogitari po-

6294040

75CAPVT VI.

test aptiot ad eastigandos ambitiosos poena, quam dum inscitiae dam
natur totum id, quo sibi placent. Itaque Paulus eos nihil scire pro-
nunciat, vtcunque multis argutiis turgeant. Nihil enim habent
solidum, sed meros tantùm flatus Et simul pios omnes admonet,
ne se ventosa ista ostentatione efferri patiantur, quominus in Euan
gelii simplicitate defixi maneant.

Sed languens.) Est obliqua antithesis inter sanitatem do-
ctrinae Christi, ac languorem istum. Nam cum multùm ditque se
fatigauerint subtiles isti quaestionarii: quem tandem fructum repor-
tant ex suo labore? Nisi quod subinde crescit morbus. Ita non
frustra tantùm se macerant: sed languorem contrahunt ex peruersa
sua curiositare. Sequitur ergo longe abesse, vt rite proficiant, quemad
modum oportebat Christi discipulos. Quaestiones et verborum pu-
gnas non abs re simul coniungit. Priore enim vocabulo non quas-
uis quaestiones significat, quae vel ex sobrio moderatóque discendi
studio nascuntur: vel ad puram rerum vtilinm explicationem faci-
unt: sed quales hodie in Sorbonicis scholis agitantur, ad ostentan-
dum acumen. Illic quaestio quaestionem parit; quia nullus est mo-
dus, vbi quispiam plus scire, quam expediat, appetens, suae vanitati in
dulget. Hine postea emergunt infinitae rixae. Quemadmodum
enim crassae in calore nubes non sine tonitru discutiuntur ita neces-
se est, vt spinosae istae quaestiones in certamina ebulliant. Caeterum
λογομαχίας, nominat contentiosas disputationes de verbis magis
quam de rebus: vel, vt vulgo loquuntur, sine materia, aut subiecto.
Nam si quis diligenter expendat, quaecunque intet sophistas feruent
contentiones, deprehendet non ex rebus eas prouenire:sed ex nihilo
eas excudi. In summa: quaestiones omnes damnare voluit Paulus,
quae nos ad nihili contentiones acuunt.

Ex quibus oritur inuidia.) Ab effectis demonstrat, quanto-
pere fugienda sit ambitiosa sciendi cupiditas. Mater enim inuidiae
est ambitio. Vbi autem regnat inuidia, illic simul feruent conuitia,
rixae, et reliqua mala, quae hic a Paulo numerantur. Addit, talibus
peruersam esse mentem, et esse veritate priuatos. Porro certum est,
hic taxari sophistas qui, posthabita aedificatione, verbum Dei in ar-
tem subtiliter disserendi et friuolas argutias conuertunt. Si tan-
tùm ostenderet Apostolus, inutilem reddi hoc modo salutis doctri-
nam: iam ista esset minime tolerabilis profanatio. Sed longe gra-
uior ac vehementior est ista reprehensio, quod tam pernitiosa mala,
quae inde manant, et tam noxias pestes recenset. Ex hoc itaque loco
discamus sophisticen detestari, vt rem Ecclesiae Dei magis pestife-
ram quani satis credi possit.

Quaestum esse pietatem.) Sic resolue. Pietatem esse quae-

6294041

76I. TIMOTH.

stum, vel artem quaestuosam: quia scilicet totum Christianismum lu-
ero metiuntur. Perinde enim ac si non alium in finem prodita
fuissent Spiritussancti oracula, quam vt eorum auaritiae seruirent,
tanquam merce venum exposita, negociantur. Cum talibus vetat
Paulus seruos Christi quidquam habere commercii. Nam et si pa-
lam non aduersentur Euangelio, quin potius falsa eius professione se
iactent: summa tamen danda est a nobis opera, vt omnes intelligant
adeo nos esse ab illis alienos, vt nihil nobiscum habeant commune.

Est autem quaestus magnus pietas, cum suffi-
cientia. Nih il enim intulimus in mundum: certum
quod neque efferre quidquam possumus. Haben-
tes autem alimenta et tegmina, his contenti eri-
mus. Nam qui volunt ditescere, incidunt in tenta-
tionem et laqueum, et cupiditates multas stultas et
noxias, quae demergunt homines in exitium et inte
ritum. Radix enim omnium malorum est auari-
tia, cui addicti quidam aberrarunt a fide, et seipsos
implicuerunt doloribus multis.

Est autem quaestus.) Eleganter non sine aronica correctio-
ne in contrarium sensum eadem verba mox retorquet: acsi dixisset:
Perperam illi et nequiter, qui venalem habent Christi doctrinam:
quasi vero pietas esset quaestus. Quanquam certe, si quis recte aesti-
met, pietas magnus est ac vberrimus quaestus. Ideo autem sic vo-
cat, quod plenam et absolutam beatitudinem nobis affert. Sacrilegi
ergo illi, qui lucro nummario addicti, pietatem conferunt ad suum
quaestum. Nobis autem pietas satis magnum per se lucrum est, quia
per eam consequimur, non tantùm vt simus haeredes mundi, sed
etiam vt fruamur Christo omnibusque eius diuitiis.

Cum sufficientia.) Tam ad affectum animi, quam ad rem
ipsam referri potest. Si ad animum referas, sensus erit: pios, dum ni-
hil appetunt, sed contenti sunt sua tenuitate, satis magnum luerum
esse consecutos. Si rerum sufficientiam accipias (quod mihi non mi
nus arridet) erit promissio, qualis illa Psalmi 3 4. Leones esuriunt, et
famelici vagantur: qui autem Dominum inquirunt, non destituen-
tur omni bono. Semper enim adest suis Dominus, et quantùm illo-
rum necessĩtati sufficit, quidquid est bonorum, erogat. Ita vera foe-
licitas in pietate sita est: haec vero sufficientia veluti quoddam est
auctarium.

6294042

77CAPVT VI.

Nihil enim intulimus. Hoc ad finiendum sufficientiae mo
dum addidit. Gurges est inexplebilis, nostra cupiditas, nisi coercea-
tur. Hoc autem optimum frenum, si nihil plus appetamus, quam
postulat vitae huius necessitas. Nam ideo fines transilimus, quia ad
mille vitas, quas falsa imaginatione concipimus, solicitudo nostra se
extendit. Nihil est magis vulgare, nihil etiam magis confessum,
hac Pauli sententia. Verum, simul atque omnes confessi fuerint,
quod etiam oculis quotidie cernitur: vnusquisque votis immensa
latifundia non secus absorbet, quam si aluum haberet dimidii mun-
di capacem. Atque hoc est quod habetur Psasmo 49. Cum stul-
titia patrum appareat, in eo quod sperabant hic se perpetuo mansu-
ros: nihilominus posteros illorum viam approbare. Ergo, vt constet
nobis sufficientia: discamus animum ita compositum habere, vt no-
bis sufficiat, quod ad tolerandam vitam necessarium est. Cum alimen
ta et vestiarium nominat, delitias et abundantem copiam excludit.
Natura enim paruo contenta est. superfluum autem, quidquid exu-
perat naturalem vsum. Non quod liberalior vsus per se damnari de
beat. Sed appetitus semper vitiosus est.

Qui volunt ditescere.) Postquam ad continentiam horta-
tus est, ac diuitiarum contemptum, nunc admonet, quam pernitiosa
sit habendi cupiditas: ac praesertim in Ecclesiae ministris, de quibus
nominatim hic tractat. Non sunt autem diuitiae malorum, quae
hic commemorat, causa: sed appetitus, etiam si quis alias sit pauper.
Nec tantùm quid plaerunque accidere soleat, sed quid perpetuo acci-
dere necesse sit, docet. Quisquis enim hoc habet propositum, vt di-
tescat, Diabolo se captiuum tradit. Verissimum est illud ethnici
poetae: Qui diues fieri vult: et cito vult fieri. Vnde sequitur, om-
nes qui feruntur ad diuitias expetendas, praecipites ruere. Hine etiam
stultae illae, imo insanae cupiditates, quae tandem eos in exitium de-
mergunt. Hoc quidem malum est vniuersale: sed in Ecclesiae pasto-
ribus magis conspicuum eminet. Ita enim eos dementat auaritia,
vt nihil quantumuis absurdum refugiant, simul atque auri fulgor
vel argenti oculos perstrinxit.

Radix enim malorum.) Non est, cur in aliorum vitio-
rum comparatione nimis scrupulose laboremus. Certum est, am-
bitionem ac superbiam saepe deteriores proferre fructus. Atqui non
prouenit ex auaritia ambitio. De libidine venerea idem potest dici.
Sed Pauli consilium non fuit, quaecunque nominari possint vitio-
rum species, eas sub auaritia includere. Quid igitur? Simpliciter in-
tellexit, infinita mala inde oriri. Quemadmodum vulgo loquimur:
nihil esse malorum, quod non pariat, vel discordia, vel gula, vel ebrie
tas, vel aliud quoduis simile vitium. Et profecto de scelerata haben

6294043

78I. TIMOTH.

di cupidine, verissime hoc praedicare licet: nullam esse malorum spe-
ciem, quae non ab ea quotidie scaturiat. Vt sunt innumerae fraudes,
fallaciae, periuria, circunuentiones, rapinae, crudelitas, corruptelae in
iudiciis, lites, odia, veneficia, caedes. Denique omnes fere nocendi
artes. Similes passim sententiae apud profanos scriptores occur-
runt. Quare improbe faciunt quidani hyperbolice hoc a Paulo di-
ctum insimulantes, qui Horatio, vel Ouidio applauderent sic loquen-
ti. Vtinam vero non comprobaret quotidiana experientia.rem ipsam,
vt est, simpliciter fuisse indicatam. Sed meminerimus, eadem scelera,
quae ab auaritia manant, posse etiam vel ab ambitione, vel ab inuidia
vel ab aliis prauis affectibus oriri:vt certe oriuntur.

Cui addicti quidam.) Graeca locutio impropria est, cum
dieit, appeti auaritiam: sed quae sensum nihil obscurat. Malum enim
omnium atrocissimum ab auaritia nasci pronunciat, defectionem a fide.
Nam qui laborant hoc morbo, paulatim degenerant, donec abiiciant
penitus fidem. Hinc dolores illi, quos commemorat: quo nomine
intelligo dira conscientiae tormenta, quae solent desperatis homini-
bus accidere.

Tu vero, o homo Dei, haec fuge. Sectare verô
iustitiam, pietatem, fidem, charitatein, patientiam
mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei. Ap-
prehende vitam aeternam, ad quam etiam vocatus
es, et confessus bonam confessionem coram multis
testibus. Denuncio tibi coram Deo, qui viuificat
omnia, et Christo Iesu, qui testificatus est bonam
confessionem coram Pontio Pilato, vt serues man-
datum immaculatus et irreprehensibilis, vsque ad
reuelationem Domini nostri Iesu Christi: quam
suis temporibus manifestabit beatus et solus prin-
ceps, Rex regnantium, et Dominus dominan-
tium, qui solus habet immortalitatem, qui lumen
habitat inaccessum, quem vidit nullus hominum, nec
videre potest, cui honor et potentia aeterna, Amen.

Tu verd.) Hominem Dei vocando, pondus addit cohorta-
tioni. Et remedium opponit corrigendae auaritiae, cum praecipit
quales appetere diuitias debeat. Nempe spirituales. Nominat autem

6294044

79CAPVT VI.

quasdam virtutum species exempli causa, sub quibus alias etiam in-
telligere conuenit. Ergo quisquis iustitiae studio tenebitur, et ad pie-
tatem, fidem, charitatem adspirabit, tolerantiam et mansuetudinem
sectabitur, fieri non poterit, quin ab auaritia eilisque fructibus abhor
reat.

Certa bonum certamen.) Quemadmodum in proxima E-
pistola dicet: qui militiae nomen dedit, non implicatur alienis a sua
professione negociis. Itaque vt Timotheum retrahat a nimia rerum
terrestrium cura, certandum esse admonet. Quo autem eum animet
ad obeundum fortiter eiusmodi certamen, bonum appellat: hoc est
foelix, et ideo minime fugiendum. Nam si dubio euentu, et cum mortis
periculo pugnare non dubitant terreni milites: quanto meliore ani-
mo certare nos conuenit sub Christi auspiciis et vexillo, postquam
de victoria certi sumus? Praesertim cum nos praemium maneat, non
quale militibus suis persoluere solent alii Imperatores: sed gloriosa
immortalitas, et coelestis beatitudo. Indignum sane foret, tali spe
proposita, nos fatigari vel labascere. Atque id est, quod continuo post
subiicit: Apprehende vitam aeternam. Perinde enim est, acsi diceret:
Deus ad vitam aecernam te vocat. Igitur, contempto mundo, illuc e-
nitere. Apprehendere autem cum ipsam iubet, vetat in medio cursu
cessare aut pigressere. Vocationis meminit, ad mcitandam alacrita-
tem. Nihil est enim, quod plus animi facere nobis debeat, quam dum
audimus, nos a Deo vocatos. Nam inde colligimus, non temere nos
nec frustra laborare, vbi Deum habemus instituti nostri authorem.
Et ista esset grauis exprobratio, Deivocationem repudiasse. Quare hic
acerrimus stimulus esse debet: Deus te ad vitam aeternam vocat. Ca-
ue ne alid abstraharis, aut alioqui deficias, priusquam eam fueris con-
secutus.

Et confessus bonam confessionem.) Commemoratione
etiam superioris vitae magis ad pergendum stimulat. Turpius enim
est, deficere postquam recte coeperis, quam nunquam coepisse. Ergo
hoc argumento acuit Timotheum, quod strenue et cum laude hacte-
nus se gesserit: vt primis vltima respondeant. Confessionem intelli-
go, non verbis conceptani, sed potius reipsa editam: neque id semel
duntaxat, sed in toto ministerio. Sensus ergo est: Habes praeclarae tuae
confessionis multos testes cum Ephesi, tum in aliis regionibus, qui
te fideliter et serio in Euangelii professione versantem spectarunt.
Quamobrem, tali specimine edito, iam tibi non licet, nisi cum sum-
mo pudore et dedecore, aliuni te praestare, quam egregium Christi mi
litem.

Denuncio tibi.) Tanta obtestationum vehementia, qua
Paulus vtitur, argumento est, quam difficilis sit ac rara virtus, persta-

6294045

80I. TIMOTH.

re in Euangelii ministerio, vt decet, vsque ad extremuni. Tametsi
enim alios quoque hortatur sub Timothei persona: simul tamen e-
um conipellat. Porro quae de Christo et Deo praedicat, ex cireunstan-
tia praesentis causae dependent. Nam cum Deo hoc tribuit, quod vi-
uificet omnia, vult occurrere crucis offendiculo, quae nihil quam
mortis speciem praesefert. Oculos ergo claudendos esse significat,
vbi mortem ostentant ac minantur impii: vel potius in Deum so-
lum esse defigendos: quia ipse est, qui mortuos restituit in vitam.
Summa huc tendit, vt omisso mundi intuitu, in solum Deum respi-
cere discamus. Quod de Christo mox subiicit, continet eximiam con
firmationem. Admonemur enim, non sub Platone aliquo nos philo-
sophari qui ociosas disputationes in vmbra tractet: sed doctrinam,
quam profitemur, morte filii Dei sancitam esse. Non enim multis
verbis Christus suam confessionem sub Pilato, sed reipsa, voluntari-
am scilicet mortem obeundo, asseruit. Hanc vocat bonam confessio-
nem. Nam Socrates quoque mortuus est. Neque tamen mors eius le-
gitima fuit doctrinae, quam tenebat, comprobatio. At cum audimus
fusum esse sanguineni filii Dei:illud sacrosanctum est sigillum, quod
omni dubitatione nos eximit. Ergo quoties vacillant animi, memi-
nerimus a Christi morte confirmationem esse subinde petendam.
Cuius enim ignauiae foret, talem ducem nobis praeeuntem deserere?

Vt serues mandatum.). Nomine mandati significat, quae
hactenus de officio Timothei disseruit. Quorum haec fuit summa: vt
se fidelem Christo et Ecclesiae ministrum praeberet. Quid enim opus
est, hoc extendere ad totam legem? Nisi forte simpliciter accipere
quis malit pro functione illi iniuncta. Neque enim constituimur Ec-
clesiae ministri, quin simul nobis Deus praescribat, quidnam agere
nos velit. Ita seruare mandatum nihil aliud esset, quam munus sibi
commissum bona fide exequi. Omnino certe ad ministerium Timo-
thei refero. Quae sequuntur epitheta, quod ad casum et terminatio-
nem spectat, Graece tam mandato, quam personae Timothei conue-
niunt. Sensus tamen, quem reddidi, multo est aptior.

Vsque ad reuelationem.). Dici non potest, quam fuerit piis
omnibus necessarium illo tempore, mentes habere in diem Christi
prorsus defixas: cum in mundo quaquauersum occurrerent innume
ra scandala. Vndique impetebantur: omnibus odio erant et execra-
tioni: omnium ludibriis expositi erant: quotidie premebantur nouis
aerumnis: nullus interea tot laborum et molestiarum fructus appare-
bat. Quid igitur erat reliquum, nisi vt cogitatione transuolarent ad
beatum illum diem redemptionis nostrae? Quanquam eadem hodie
quoque ratio apud nos valet: imo fere omnibus seculis est commu-
nis. Quam multa enim assidue oculis nostris ingerit Sathan, quae a-

6294046

81CAPVT VI.

lioqui nos a recto proposito centies abducerent? Omitto ignes, gla-
dios, exilia, et omnes furiosos hostiunr impetus. Omitto calumnias,
et alias vexationes. Quam multa sunt intus longe peiora? Insurgunt
ambitiosi homines: subsannant Epicurei et Lucianici:insultant pro-
terui:fremunt hypocritae qui secundùm carnem sapiunt oblique nos
mordent: solicitamur variis artibus huc et illuc. Denique, ingens est
miraculum, cum in tam arduo et periculoso munere quispiam infra-
ctus perseuerat. His tot difficultatibus vnicum est remedium, oculos
coniicere in Christi apparitionem et illinc semper pendêre. Quia
autempraecipites in votis nostris solemus ferri: et parum abest, quin
diem et horam praestituamus Deo, ne praestare differat si quid promi-
sit: ideo nimiam festinationem mature cohibet, in expectando Chri-
sti aduentu. Nam hoc sibi volunt haec verba: quam Deus suis tempo-
ribus repraesentabit. AEquiore enim animo expectant homines, cu-
ius nondum opportunum adesse tempus sciunt. Qui fit, vt in susti-
nendo naturae ordine simus tam patientes, nisi quod nos retinet ista
cogitatio: intempestiue nos facturos, si contra desideriis nostris lu-
ctemur? Ita sciamus, Christi reuelationi suum esse tempus destina-
tum, quod patienter expectare nos oporteat.

Beatus et solus princeps.) Istis elogiis ideo extollit Dei
principatum;ne principum huius seculi fulgor oculos nobis perstrin
gat. Ac praecipue illo tempore necessaria fuit eiusmodi admonitio.
Quanta enim tunc fuit regnorum omnium magnitudo et potentia,
tantundem Dei maiestas et gloria obscurabantur. Nam quotquot
rerum potiebantur, non modo infestissimi erant regni Dei hostes: sed
superbe insultabant Deo, sacrumque eius nomen pedibus calcabant.
Ac quo maiore fastu despiciebant veram religionem, eô beatiores si-
bi videbantur. Quis non ex tali rerum facie iudicasset, Deum misere
victum et oppressum? Videmus quam insolenter efferatur Cicero ad-
uersus Iudaeos, propter afflictas eorum fortunas, in oratione pro Flac-
co. Dum ita rebus secundis inflatos esse impios vident boni, inter-
dum exanimantur. Quare Paulus, vt ab euanido isto splendore pio-
rum oculos auertat, beatitudinem, principatum et regnum vindicat
vni Deo. Solum principem cum vocat, non euertit politicum ordi-
nem: quasi nulli in mundo esse debeant magistratus aut reges: sed
eum esse solum significat, qui a seipso regnat, ac sunpte virtute. Quod
etiam ex sequentibus patet, quae vice expositionis addidit: Rex re-
gnantium. Dominus dominantium. Summa est, omnes mundi po-
testates summo eius imperio subesse, ab ipso pendêre, stare denique et
cadere eius nutu. Hoc vero imperium esse incomparabile: quia ad
eius gloriam nihil sint reliqua omnia:et cum haec caduca sint et bre-
ui interituraillud perpetuo duret.

6294047

82l. TIMOTH.

Qui solus habet immortalitatem.) In hoc incumbit Pau-
lus, vt nihil extra Deum foelicitatis, nihil dignitatis aut excellentiae,
nihil vitae reliquum faciat. Ideo nunc dicit solum Deum esse im-
mortalem, vt sciamus, nos cum omnibus creaturis non proprie vi-
uere, sed vitam ab ipso mutuari duntaxat. Hinc sequitur, dum adspi-
ramus ad Deum fontem vitae immortalis, hanc praesentem vitam
pro nihilo ducendam esse. Sed obiicitur, suam humanae animae et An
gelis esse immortalitatem: ideo hoc non vere de solo Deo praedicari.
Respondeo, non hic negari, quin Deus in quas velit creaturas immor
talitatem diffundat, cum eam solus habere dicitur. Perinde enim hoc
valet, acsi dixisset Paulus, solum Deum non a seipso tantum esse im-
mortalem, et suapte natura: sed immortalitatem in potestate habere. vt in
creaturas non competat, nisi quatenus suam illis virtutem inspirans, eas
vegetat. Nam si vim Dei quae indita est hominis animae, tollas: statim
euanescet. Ideni et de Angelis sentiendum. Ergo, proprie loquendo,
non subest animarum, vel Angelorum naturae immortalitas, sed a-
liunde manat:nempe ab arcana Dei inspiratione. Iuxta illud: In ipso
viuimus et moueniur, et sumus. Si quis plura et subciliora desideret:
legat duodecimum Augustini librum De ciuitate Dei.

Lumen habitat.) Duo significat: Deum nobis esse abscon-
ditum: nec tamen causam obscuritatis in ipso esse, quasi in tenebris
lateat, sed in nobis, quibus propter imbecillam mentis aciem, vel he-
betudinem potius, non patet accessus ad eius lumen. Caeterum inac-
cessum Dei lumen, intellige, si quis proprio marte ad ipsum conten-
dat. Nisi enim sua gratia patefaceret nobis Deus, aditum non diceret
Propheta: Qui ad eum accedunt illuminantur. Quanquam verum
est, nunquam, dum hac mortali carne circundamur, nos eovsque pe-
netrare in vlcima adyta Dei,vt nihil nos fugiat. Ex parte enim co-
gnoscimus: et videmus quasi per speculum et in aenigmate. Ingredi-
mur ergo per fidem in lucem Dei: sed ex parte. Interea verum est il-
lud: esse lucem illam homini inaccessam.

Quem nullus hominum vidit.) Maioris explicationis cau-
sa hoc additum est: vt discant homines fide in eum respicere, cuius
speciem oculis non cernunt:adeóque nec mentis intellectu. Neque
enim hoc tantùm ad corporeos oculos refero: sed ad ipsam quoque a-
nimae facultatemi. Videndum semper quorsum tendat Apostolus.
Difficile est, omnia, quorum praesenti eonspectu fruimur, posthabere
et negligere, vt ad Deum enitamur, qui nusquam apparet. Nam sub-
inde obrepit haec cogitatio: Qui seis an Deus sit, cum tantùm audias
ipsum esse, non autem videas? Aduersus hoc periculum nos praemu-
nit Apostolus, cum aestimandum id esse negat ex sensu nostro, quia
id captum nostrum superet. Ideo enim non videmus, quia non est a-

6294048

83CAPVT VI.

cies, quae in tantam altitudinem conscendat. Longa est disputatio
apud Augustinum de hac sententia: quia videtur pugnare cum eo
quod habetur in prima Epistola Ioannis: Tunc videbimus eum sicuti
est, quia similes ei erimus. Eam disputationem cum agitet pluribus
locis, nullibi melius videtur expedire, quam in Epistola ad Paulinam
viduam. Quod tamen ad sensum praesentis loci attinet: simplex est
responsio: nos videre Deum non posse in hac natura, quemadmo-
dum alibidicitur: Caro et sanguis Regnum Dei non possidebunt.
Renouari enim nos oportet, vt simus Deo similes, priusquam eum vi
dere nobis detur. Et ne simus vltra modum curiosi, semper illud
suceurrat, plus in hac inquisitione valere viuendi, quam loquendi
modum. Simul et illud cauere meminerimus, quod prudenter Augu-
stinus cauendum praecipit:ne dum altercando vestigamus, quomodo
possit Deus videri. ipsam pacem, sanctificationemque perdamus, sine
qua nemo Deum videbit vnquam.

His qui diuites sunt in hoc seculo praecipe, ne
efferantur, neve sperent in diuitiarum incertitu-
dine, sed in Deo viuo, qui abunde suppeditat om-
nia ad fruendum, vt benefaciant, vt diuites sint in
operibus bonis, faciles ad largiendum, libenter
communicantes, recondentes sibiipsis fundamen-
tum bonum in posterum, vt vitam, quae vere aeterna
est, apprehendant.O Timothee depositum custodi,
deuitans profana vaniloquia, et oppositiones falso
nominatae scientiae: quam quidam profitentes aber-
rarunt a fide. Gratia tecum, Amen.

Verisimile est, cum multi inter Christianos tenues effent et
abiecti, a diuitibus, vt fieri solet, fuisse contemptos. Idque Ephesipo-
tissimùm, in vrbe opulenta, vsu venire potuit. Illic enim, vt pluri-
mum magis regnat fastus. Atque hinc colligimus, quam periculosa
res sit bonorum affluentia. Neque enim frustra Paulus tam seuera
admonitione peculiariter diuites compellat: sed vitiis medetur, quae
perpetuo fere sequuntur diuitias, non secus atque vmbra corpus: id-
que ingenii nostri prauitate, qui ex Dei donis peccandi materiam
semper arripimus. Duo autem nominatim ponit, quae debeant cauere
diuites, superbiam, et spem fallacem: quorum prius ex posteriore na-
scitur: et ideo videtur secundo loco additum, neve sperent, et c.vt

6294049

84I. TIMOTH.

fontem omnis superbiae notaret Paulus. Vnde enim fit, vt insole-
scant diuites, et alios despiciendo sibi nimium placeant, nisi quia be-
atos se esse imaginantur? Praecedit igitur inanis fiducia, deinde ela-
tio sequitur. Haec vitia dum vult Paulus corrigere, primùm conten-
ptim de diuiriis loquitur. Nam particula, in hoc seculo, ad extenua-
tionem tendit. Quidquid enim ex seculo est, eius naturam resipit: vt
seilicet fluxum sit, ac cito praetereat. Spei quae in diuitüs locatur,
fallaciam et vanitatem ex eo ostendit, quod earum possessio tam
est euanida, vt similis sit rei incognitae. Nam dum eas tenere nos pu-
tamus, effluunt momento. Quam igitur stultum est, spem in illis fi-
gere?

Sed in Deo viuo.) Qui hoc tenebit, facile spem a diuitiis
suam abstrahet. Nam si solus Deus est, qui nobis ad necessarios vitae
vsus omnia suppeditat: tranffertur eius officium ad diuitias, si spes in
illis locatur. Obserua autem esse tacitam antithesin, cum praedicat
Deum omnibus affatim dare. Sensus enim est: Etiam si plena rerum
omnium copia affluamus, nos tamen nihil habere, nisi ex sola Dei
benedictione: quoniam ea sola est, quae nobis subministrat quidquid
opus est. Vnde sequitur valde falli, qui in diuitias recumbunt: et non
toti pendent a Dei benedictione, in qua nobis sira est victus et rerum
omnium sufficientia. Hinc etiam colligimus, non ideo tantùm a spe
diuitiarum nos reuocari, quia tantùm ad vsum mortalis vitae perti-
neant sed etiam quia nihil sint nisi fumus. Neque enim pane alimur
tantùm, sed Dei benedictione. Cum dicit abunde, aς ἀπόλαυσιν, si-
gnificat quam liberalis sit erga nos Deus, imo erga vniuersos mor-
tales, adeôque bruta animalia. Nam vltra necessitatem longe lateque
se diffundit eius beneficentia.

Vt benefaciant.) Superioribus remediis aliud etiam adiun-
git, ad prauos diuitum affectus corrigendos, dum praescribit quis le-
gitimus sit bonorum vsus. Nam qud quisque plus opibus abundat.
eo amplior illi beneficentiae materia suppetit. Et quia semper ad ero-
gandum pigriores sumus quam deceats pluribus verbis eam virtu-
tem commendat. Addit praeterea stimulum ex mercedis promissione.
Largiendo, inquit, et communicando meliorem sibi thesaurum in coe
lo comparent, quam habere possint in terra. Fundamenti nomine.
stabilem et firmam durationem significat. Neque enim tineis aut fu-
ribus, aut incendiis obnoxiae sunt diuitiae spirituales, quas nobis in
coelo recondimus: sed perpetuo manent, extra periculum constitutae.
Nihil enim in terra vere fundatum est, sed omnia quodammodo flu-
ctuant. Porro quod inde inferunt Papistae, nos igitur bonis operibus
vitam aeternam promereri:nimis friuolum est. Acceptum certe fert
Deus, quidquid pauperibus impensum fuerit.Sed quia vix centesima

6294050

85CAPVT VI.

ex parte officio suo satiffaciunt etiam perfectissimi, indigna est no-
stra benignitas, quae in rationem coram Deo veniat. Imo si ad calcu-
lum nos vocaret Deus, nemo erit qui non conturbet. Adeo longe
absumus a plena solutione. Sed postquam nos gratuito sibi reconci-
liauit Deus, officia nostra qualiacunque sint, sic accepta habet, vt in-
debita mercede dignetur. Proinde remuneratio non ex meriti ratio-
ne pendet, sed ex liberali Dei acceptione: adeôque fidei iustitiae non
repugnat, vt cius sit quasi appendix.

O Timothee.) Tametsi varie exponunt depositi nomen,
ego simpliciter eo notari puto gratiam, qua instructus erat Timothe-
us ad munus suum exequendum. Eadem vero ratione depositum no
minatur, qua et talentum. Nam ea lege nobis committit, quidquid
donotum in nos confert Deus, vt reddenda sit olim ratio, si nostra i-
gnauia perierit vtilitas, quae inde prouenire debuerat. Admonet igi-
tur, vt diligenter conseruet quod sibi datum est, vel potius apud se
depositum, ne patiatur corrumpi vel adulterari, vel ne seipsum pri-
uet ac spoliet propria culpa. Saepe enim ingratitudo nostra, aut dono-
rum Dei abusus facit, vt ipsa nobis auferantur. Proinde Timotheum
admonet Paulus, vt bona conscientia rectóque vsu, quod sibi commis
sum est, conseruare studeat.

Deuitans profanas.) Huc spectat admonitio, vt intentus sit
in solidam doctrinam: quod fieri non potest, quin ab ostentatione ab-
horreat. Nam vbi regnat placendi ambitio, nullum amplius viget ae-
dificationis studium. Proinde cum mentionem faceret custodiendi
depositi, non abs re hanc cautionem mox adhibuit, de fugienda pro-
fana garrulitate. Porro quod κινοβωνί αι vertunt inanitates voeum,
non adeo displicet, nisi quod postea ambiguitate decepti, perperam
exponunt. Voces enimaccipiunt pro vocabulis, vt est fatum, vel for-
tuna. Ego autem grandiloquentiam eorum et inflatam magnis am-
pullis garrulitatem notari existimo, qui Euangelii simplicitate non
contenti, ipsum in profanam philosophiamconuertunt. Ergo κιν ο-
ευνίαι, sunt non in singulis vocibus, sed in perpetua resonantia,
quam despumant ambitiosi homines, qui plausum magis captant,
quam Ecclesiae profectum. Et aptissime expressit Paulus rem ipsam.
Nam eum grande nescio quid resonent, nihil tamen subest. Est igi-
tur inanis tinnitus: quem profanum etiam vocat, quoniam extinda
est vis spiritus, simul atque Doctores itae inflant suas tibias, ad suam
eloquentiam venditandam. Contra tam claram ac testatam Spiritus-
sancti prohibitionem perrupit nihilominus haec pestis: ac statim qui-
dem ab inirio coepit pullulare, ita vero demum grassando obtinuit in
Papatu, vt adulterina theologiae larua, quae illic regnat, viuum sit
speculum profanae istius et inanis resonantiae, cuius meminie Pau-

6294051

86I. TIMOTH.

lus. Omitto, quod innumeris erroribus, deliriis, ac blasphemiis scae-
tent eorum libri ac clamosae illae disputationes. Verùm etiam si aliat
nihil docerent impium: quoniam tamen tota eorum doctrina nihil
continet, praeter sesquipedales ampullas: a maiestate Scripturae, ab e-
nergia spiritus, a prophetica grauitate, a sinceritate Apostolica pror-
sus aliena est: eo ipso mera est genuinae theologiae profanatio. Quid
enim, obsecro, de fide, aut poenitentia, aut inuocatione Deit quid de
hominum imbecillitate, Spiritussancti auxilio, gratuita peccatorum
remissionet quid de officio Christi tractant, quod ad solidam pietatis
aedificationem valeat? Sed de his adhuc dicendum erit in altera E-
pistola. Certe quisquis mediocri intelligentia et ingenuitate erit
praeditus, fatebitur totam magniloquentiam Papalis theologiae, et o-
mnes quae in scholis tonant magistrales determinationes, nihil esse
aliud, quam profanas κενοφονίας: nec alio titulo posse aptius desi-
gnari. Et certe haec iustissima est humanae arrogantiae poena, vt qui-
cunque degenerant a Scripturae puritate, profanescant. Quare non
possunt nimis sedulo intenti esse Ecclesiae Doctores ad cauendas eius
modi corruptelas, et arcendam inde iuuentutem. Vetus interpres
κανοφυνί ας legens eum diphrongo, transtulit nouitates. Et apparet
ex veterum commentariis, lectionem hanc olim fuisse receptam in-
ter multos, quam nunc etiam Graeci quidam codices retinent. Ve-
rùm prior illa, quam secutus sum, longe melius quadrat.

Et oppositiones.) Hoc quoque admodum proprie et ele-
ganter. Tantùm enim tumoris habent argutiae, quibus se iactant ho-
mines gloriae cupidi, vt germanam Euangelii doctrinam obruant.
Pompam ergo illam, quae eminet, et quae cum plausu excipitur a
mundo, vocat Apostolus oppositiones. Ambitio quidem semper con-
tentiosa est, ac certaminum mater. Vnde fit, vt qui se iactare appe-
tunt, quacunque de re digladiari sint parati. Huc tamen praecipue
respexit Paulus, quod inanis sophistarum doctrina altius in aereas
speculationes et argutias exurgens, sua specie non obscurat modo
simplicitatem verae doctrinae, sed etiam opprimit ac reddit despicabi-
lem, vt mundus fere externo splendore ducitur. Non vult Paulus
Timotheum propterea aemulatione pungi, vt simile aliquid tentet.
Cuni autem humanae curiositati magis adlubescant quae subtilitatis
speciem praeseferunt, vel sunt ad ostentationem composita: Paulus
ex aduerso pronunciat, falso nominari ac putari scientiam, quae se ex-
tollit aduersus simplicem et humilem pietatis doctrinam. Quod dili-
genter obseruandum est vt discamus secure ridere, ac contemnere to
tam istam fucatam sapientiam, cuius admiratione mundus obstupe-
scit, in qua nulla subest aedificatio. Ea enim demum, authore Paulo,
vere et merito nominatur scientia, quae in fiducia timoreque Dei,

6294052

CAPVT VI.

toc est in pietate nos instituit.

Quam quidam profitentes.) Ab exitu etiam demonstrat.
quam noxiosa res sit, et quantopere fugienda. Deus enim ita eorum
arrogantiam vleiscitur, qui comparandae famae studio, pietatis do-
ctrinam corrumpunc ac deformant, quod eos excidere patitur ac sani
tate mentis, vt multis absurdis erroribus se inuoluant. Quod etiam
videmus accidisse in Papatu. Nam postquam coeperunt profano more
de mysteriis religionis nostrae philosophari, secuta sunt innumera fal
sarum opinionum portenta. Fides hic, vt superioribus aliquot locis,
pro summa religionis et sana doctrina capitur. Eiusmodi exemplis
moniti, si defectionem horremus a fide, maneamus in puro Dei
verbo, sophisticem vero et omnes argutias, cum ne-
fandae sint pietatis corruptelae.
detestemur.

6294053
6294054