ARGVMENTVM PRIMAE EPI-
stolae ad Timotheum.
EX OMNIBVS epistolis Paulinis liquet Ti-
motheum hunc absolutissimae cum pietatis tum e-
ruditionis fuisse exemplar: unde iam colligi-
mus epistolam hanc non tam in ipsius gratiam esse
seriptam, qui uel non admonitus sapiebat et omnia
faciebat recte, quam in omnium aliorum episcoporum
utilitatem qui per successionem temporum fuerant ee
clesiis praeficiendi. Proponit enim in hac absolutissi-
inum exemplar boni pastoris et diligentis episcopi,
orationis filum secundum materiarum praestantiam
et episcopi officia atque attributa ducens.
Principio enim cum potissima episcopi functio sit
Docere, initio admonet utreiectis omnibus fabulis quae
stionibusque curiosis et humanis traditionibus ea tra-
dat quae sint charitatis et fidei uerae. In his enim duo-
bus capitibus contineri doctrinam sanam.
Deinde cum ad episcopi quoque curam pertineat
praeesse coetui ecclesiastico, precibus sacris et eccle-
siasticis ritibus, secundo loco disserit de eo quomodo
deprecationes et interpellationes fieri debeant pro
omnibus hominibus, item quid hic deceat uiros quid
mulieres.
Quia uero plurimum momenti habet exemplum




































































































































































