Annotationes in Epistolas Pavli Ad Timotheum : [Bugenhagen, Johannes], [1524]

❧ IN PRIO-
REM AD TIMOTHEVM EPI-
stolam Annotationes Ioannis Bugen-
hagii Pomerani.

ARGVMENTVM.

TIMOTHEVM APOSTO-
lum, id est, episcopum siue praedica-
torem, a se ad hoc ordinatum Paulus
instruit quid doceat, nempe fidem tan-
tum et charitatem, reiectis fabulis
et inutilibus quae stionibus, et pugnis uerborum, et di-
Jputationibus inanibus pro ambitione et auaricia ina
stitutis, quae pestes sunt syncerae in Christum fidei, et
in proximum charitatis: neue admittat doctrinas dae
moniorum in hypocrisi loquentium mendacium, quas in
nouissimis temporibus regnaturos praedicit. Haec spar-
Iim in epistola, cap.2. de oratione communi instruit, et
quid mulieres deceat erga uiros. In tertio, Episcopos,
et Diaconos Christianos depingit cum corum uxori-
bus, familia et liberis. In quinto modum monendismn-
gulos praescribit, et uere uiduis prouideri uult ab
ecclesia. Docet quoque Episcopos, qui laborent in-
uerbo et doctrina, esse dignos, quibus uictu et ami-
ctu prouideatur, et de iudicio episcopi in peccantes
lubdit. In sexto docet, quod serui, quoddiuites monendi sint?

bsb00027764_00155

ANNOT. IOANNIS POMERANI

praeterea, quae de doctrina Christiana interserit:ut su-
pra dictum est.

LOCI INSIGNIORES SVNT.

Primus, quae sit doctrina Christiana, et quae pro-
phana, locus maxime necessarius, ne fiducia operum
legis, iustificatorem deum negemus, aut inani disputa-
tione et pugna uerborum, et inutilibus quaestionibus.
fidem simul laedamus et charitatem, cap.1.4.et 6. Se-
cundus, quod lex iusto non est posita, sed iniustis, cap.
I.id quod ad Gal.5. sic legis: Si spiritu ducimini, non
estis sub lege: manifesta sunt autem opera, etc. Terti
us, quod blaspemia et contumelia et persecutio con-
tra Euangelium Christi, non noceant auctoribus suis, qui
trrantes per hoc putant se obsequium praestare deo
modo postea cognita ueritate resipiscant, ut Pau. Alii
uero qui scientes contra ueritatem pugnant, et blas-
phemant, peccant irremissibiliter inspiritum sanctum,
ut est in euangelio. Verum hic non est nobis praecipitan-
da sententia. Hic locus hodie scitu necessarius est. cap.
1. Quartus, quod pro omnibus est orandum. item
pro regibus et praelatis, ut sub eis nobis quiete uiue-
re liceat. Deus enim nullum statum reiicit: sed ut ex iu-
fimis, ita et ex sublimibus quosdam ad sui agnitionem
perducit, cap.2. Quintus, habitus mulierum, et ut sint
in omnibus uiris subiectae, cap.2. Sextus, officium et
shectata conuersatio Episcoporum et Diaconorum,

bsb00027764_00156

79IN EPI. PAV. AD TIM. I.

et eorum uxoru, liberorum et familiae, cap.3. Septi-
mus, doctrina daemoniorum. Satis hodie notus locus,
cap.4. Octauus, pietatem ad omnia ualere, parum uero
torporis exercitationem, locus magis necessarius,
quam uideatur, cap, 4. Nonus, de uiduis, cap, 5. Deci-
mus, quod necessaria uitae debentur doctoribus ab ipsis
auditoribus, cap. 6.Vndecimus, de accusatione et iu-
dicio in peccantes, cap.5. Duodecimus, quod neque ser-
ui, neque diuites alieni sunt a regno coelorum, etiam in
ipsa seruitute, et in ipsis diuitiis, modo sequantur quae
Paulus monet, cap.6. Praeterea qua comitate agendum
lit cum omnibus, principium cap. 5. ostendit.

CAPVT I.

Paulus apostolus Iesu Christi.

HAc inscriptione suum uerbum commendat Ti-
motheo, et omnibus lecturis epistolam, ut certi-
simus hoc esse uerbum dei, non hominis: quandoquidem do-
ctrinas et mandata hominum reiicit deus in Esaia, et
Christus in euang. et lex non patitur aliquid addi uera-
bo dei. Dicit ergo se apostolum esse Christi, et sibi com-
missum esse apostolatum, id est officium euangelii prae-
dicandi a deo. quasi diceret, non uenio mea referre, sed
quae mihi commissa sunt a deo.

Deum saluatorem uocat, quia ipse per Christum seruat,
siue saluat nos: et ficut dicitur de Ephe.1.fecit nos di-

bsb00027764_00157

ANNOT. IOANNIS POMERANI

lectos in dilecto filiosuo. Et Christu uocat spem no-
stram, quia qui Christum non habent, in desperatione
uiuunt, sicut ad Ephe.4. Qui desperant, semetipsos tra
diderunt in impudicitiam etc. Hypocritae quoque fin-
gunt se sperare, sed ueniente tentatione, spem non ha-
bent, quia Christum non habent. Germanum, id est uerum-
nam Christum recte didicerat ex doctrina Pauli, qui se
ob id eius patrem scribit. Qui germani filii in fide sint,
parabola de seminante, Lucae. 8. declarat.

Gratiam et miserocordiam (quae est, quod gratis no-
bis donantur peccata, et haeredes simus regni absque
omni merito) necessario sequitur pax mentis et consci
entiarum, quae exuperat omnem mentem. Non enim
oculus uidit, nec auris audiuit, etc. Nisi uero gratiam
dei, et misericordiam te consecutum credideris, nunquam
pacem habebis. Consecutum inquam, non ex tuis meri-
tis, iustitiae studio, etc. sed a deo, qui tantum nos dili-
git in dilecto filio suo, ut pater noster non solum ap-
pelletur, sed reuerasit: ut nihil trepidemus ad tantam
maiestatem, qui ex misericordia eius sumus filii. Et a do-
mino Iesu Christo domino nostro, sub cuius dominio
et imperio totus exercitus inferorum, dei filiis, et Chri-
sti seruis praeualere non potest, etc. Atque hic uides
Christum non solum dominum dici, ne quis contemnat
eum, quia uidet hominem factum: sed etiam dominum
nostrum uocat, ut etiam agnoscas eum protectorem,

bsb00027764_00158

80IN EPI. PAV. AD TIM. I.

imo et te dominumi, et regem in ipso, qui potens sis
lupra peccatum, mortem, et infernum etc.

Ne diuersam, etc.

Vel ne aliam sequantur doctrinam, ut uetus habet
translatio. Ne aliter doceret, praedicationi euangeli-
cae siue fidei nihil uult addi, quantacumque specie pieta-
tis: id quod tum quoque nitebantur pseudapostoli. Vnde
uit ad Gal. 1. Etiam si angelus e coelis etc. Nimirum prae-
sentiebat fidem Christi, doctrinis humanis abolendam,
ut factum cernimus. Idcirco summe notandum, quod
hic dicit, aedificationem dei esse perfidem, sentiens re-
liqua omnia, quae docentur, esse destructionem. Aedi-
ficatio est doctrina salutis: destructio, impia doctrina,
et salutis uastatio, ut saepe uides in Paulo. Hanc fidei
aedificationem duo hominum genera impediunt, uel
etiam destruunt aedificata. Nam alii docent fidere in
operibus legis: quia lex a deo data, non potest non esse
bona et necessaria. Quibus respondet, quod usum le-
gis bonae ignorent. Fidem oportet doceri, sine qua le-
gis opera, quemadmodum lex exigit, fieri non possunt.
eides enim spiritum impetrat, legis impletorem: ubi
uero habueris fidem, iam nulla lege teneris, ut nemi-
ni quicquam debeas, nisi ut proximum diligas, ad
Rhoma. 12. Et hoc praestabis, non solum quia debes,
quia lex iubet: sed et quia uis, nimirum sic trahente
spiritu uoluntatem tuam. Hoc est quod hic dicit, lex sint.
iusto non est posita, sed iniustis, qui uel puniuntur, uel

An sontes plectendi

bsb00027764_00159

ANNOT. IOANNIS POMERANI

occiduntur secundum legem:ut non sit opus quaerere,
an sub nouo testamento sint sontes plectendi, quum constet
adulteros, fornicarios, homicidas sub nouo testamento
non contineri, ad quod pertinent soli iusti per fidem,is
est credentes, contra quos non est lex. Deinde cum multa
ex lege praecipiant, intentionem legis et capute egregie
negligunt, quae est, ut dixi, charitas in proximum, sed
non foris simulato opere ostenfa:sed, ut hic definitur,
ex corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
Vides quod ne eleemosyna quidem quantuncunque co-
piosa, prosit sine fide (quicquid enim non est ex fide
peccatum est) et charitatis opera quae uidentur, non
esse charitatem, nisi ex corde et conscientia, quam fides
purificauit, non ficta ueniant. Ii, inquit, deflexerunt
ad uaniloquium, uolentes esse legis doctores, sicut et
hodie operum praedicatores et doctores, non intelli-
gentes quae loquuntur, nec de quibus adseuerant. Prae
cepta quidem proponunt, et legem siue mandata mo-
rum: sed unde tibi detur, ut sic uiuas, non docent, Inue-
nies hodie qui nihil quaerant in sacris literis praeter
moralia, quae deinde similia putant ethnicis, Aristote-
licis, aut Senecae praescriptis: qui tamen nesciunt, quid
Paulus in tota epistola ad Rhoma. uel Gal. disputex
aut quid Christus uelit, dum fidem, id est fiduciam in deum
ubique praedicat: aut quid sit quod hic Paulus dicit, cha-
ritas de puro corde, et conscientia bona, et fide non

bsb00027764_00160

81IN EPI. PAV. AD TIM. I.

ficta. Nam, ut inquit, quod a talibus aberrauerunt,
deflexerunt ad uaniloquium, etc. Sed de his hactenus.
Alii uero docti ex sacra scriptura, sciunt non fiden-
dum operibus, sed soli dei misericordiae, et quidem
recte: sed curiosi et superstitiosi inania uocabula in-
ueniunt, quae literae sacrae non nouerunt, et scientiam
iactant, contra quos in fine epistolae dicit, deuitans pro
phanas uocum inanitates. Item fabulas sequuntur, id
est, alia extra sacras literas: qualia multa commenti
sunt Iudaei, qualia etiam multa nostri habent quasi hi-
storiam. Et praeterea genealogias quaerunt numquam
finiendas, id est de quibus ex sacris literis non potes
esse certus, quas alius sic, alius aliter computat, et
quisque sua praefert: quae, inqt, quaestiones et dubium ge-
nerant, et nullam aedificationem. Item sunt, quorum
magnus est numerus, qui magno animi negotio, nihil
nisi uanas quaestiones sequuntur ex sacris literis, nus-
quam non haesitantes, dum etiam nodum inscirpo quae-
runt: interim uero quam certissimam uident sanam
doctrinam, et apertum Euangelium, id est luce clariores:
dei Christique promissiones in utriusque instrumenti pa-
gina relinquunt. Qui in hoc periculo sunt, ut ueren-
dum sit eis, ne dum pugnas sequuntur uerborum, reli-
ctis illis, ex quibus aedificari possent, tandem incipiant
de ueritate sacrae scripturae dubitare. Et dum umbram
sequuntur, ut canis Aesopicus, ueritatem et rem ipsam:

bsb00027764_00161

ANNOT. IOANNIS POMERANI

id est, fidem amittant, quorum adhuc peior est causa, si per
haec sua lucra sectantes, alii aliis sese praeferre conten-
dant. de quibus cap. 6. sic dicit: Si qs aliter docet, etc.

Ex corde puro.

Vbi enim est fides non ficta, ibi est et cor purum: si-
cut Petrus dicit: Fide purificans corda eorum. ibi est
et conscientia bona. Qui enim sibi recte conscius est
qui deo non ex toto corde fidit? Porro fidem non fictam
dixit, id est ueram: contra illam quae hodie uulgo iacta
tur, qua adsentiuntur historiae euangelicae: sicut aliis
historiis, et illis quae gesta narrantur de Thurca, de
Alexandro, de Iulio papa, etc. quae potius opinio est
de Christo, et fides historica, uel potius ficta fides
quam fides illa iustificans, quamsoli norunt credentes,
Hinc fit, ut nostri libentius audiant fabulam narrari
quae exempla uocant, quam textum euangelicum: quia
quam fidem Euangelio habent, etiam habent illis fabu-
lis non aliam, et fere minorem.

Et gratiam habeo.

Hic locus nobis proponitur a Paulo, ne ob quan-
libet etiam uitam, et quaecumque peccata desperemus.
modo ueniamus ad Christum, ut Paulus. Hic uide quam
sint omnia dei, ut hic nihil praesumas, sicut illi qui stul-
te putant sese posse ad Christum aditum habere quando-
cunque uolunt, contra Paulit, dicentem: Non est uolentis,

Rhom.9

bsb00027764_00162

82IN EPI. PAV. AD TIM. I.

neque currentis, sed etc. Primum dicit, qui me potentem,
reddidit per Christum: deinde, qui me fidelem iudicauit.
item, misericordiam adeptus: item, exuberauit supra mo-
dum gratia etc. item: Christus uenit peccatores saluos.
facere, etc. Non nobis domine non nobis, sed nomini tuo
da gloriam. Super misericordia tua et ueritate tua. id
quod Paulus hic sic dicit: Regi autem seculorum, etc.

immortali regi.

Ergo regnum eius est in aeternum. Inuisibile ergo re-
gnum eius non est de hoc mundo, sed spirituale. Solisa-
pienti, ergo praeter eum et extra eum omnia sunt stula-
ticiae plena: ut nihil sapientiae uerae sit, ubi ipse non il-
luminat: et, ut sic dicam, sapientificat. Et de Christo
praedictum erat, Hiere. 23. Et regnabit rex, et sapiens
erit. Ex Hebus sanctificator erit.

Iuxta prophetias.

Intelligunt, iuxta ea, quae spiritu prophetiae ante de
hoc cognoui, quando te feci episcopum, ut secundum ea a-
gas. Ego aunt et hic, et infra cap.4. intelligo prophe-
tias doctrinas spiritus dei, siue reuelationem scripturae,
quam a Paulo uel aliter acceperat Timotheus: sicut
prophetiam accipi diximus in Esaia. Vnde ex graeco hic le-
gi potest iuxta prophetias, quae ad te praecesserunt: id est
ut ambules secundum doctrinam quam accepisti, et quam
habes, ut eam ipsam defendas contra aliter docentes:

Psal.113

vide Anno tationes e- iusdem in E- saiam.

bsb00027764_00163

ANNOT. IOANNIS POMERANI

idquefacias in fide, et bona coscientia, quae duo separa-
ri non possunt. Nam, ut inquit, qui conscientiam bonam
repulerunt, id est qui audent aliud dicere, aliudquefa-
cere, quam quod in corde nouerunt, unde aliquid prae
caeteris uideantur, unde caeteris superiores per conten-
tionem adpareant: id quod hodie multum uulgare est.
Sed Paulus hic uocat blasphemiam. Hi, inquit, qui bo-
nam conscientiam repulerunt, naufragium fecerunt
circa fidem: id est, etiam in eo periclitati sunt, quod
intus in corde sciuerunt, et tandem perdiderunt.

Hoc praeceptum

Scilicet, ut supra, ut denuncies quibusdam etc. ut com-
mendes gratiam Christi peccatoribus, sicut ego, absque
operibus legis, etc. Vel potes referre ad hoc quodse-
quitur:ut milites, etc.

Hymenaeus et Alexander.

Qui scientes, contra ueritatem quam sciuerunt, so-
Ient contendere.

Tradidi satanae.

Sicut Corinthium, qui duxerat nouercam suam: de
quo uide in annotationibus Philippi. Hanc tamen ex-
communicationem, sicut et illam, ostendit esse utilem,
cum dicit: Vt discant non blasphemare. Haec non est pa-
pistica, quam hodie uidemus excommunicatio, ett,

bsb00027764_00164

83IN EPI. PAV. AD TIM. I.

CAPVT II.

ORatio est cordis desyderium pro re a deo im-
petranda. Hoc desyderium si uerum est, nun-
quam cessat, donec a deo quod desyderat, accipit: hoc
est quod Christus dicit, Oportet semper orare, et non
deficere. Qui non desyderat, nihil orat, ut maxime
multiloquio aëra compleat: qui uero desyderat, etiam
a uerbis quandoque non abstinebit. Hinc fit, ut generali
uocabulo orationem uocemus quamcunque cum deo col-
locutionem, etiam cum laudamus in psalmis et canti
cis spiritualibus: id est, quae fiunt incordibus. Nam ut
nunquam cessamus desyderare misericordiam et no-
bis et proximis: ita quoque semper, ne nostra uidea-
mur quaerere, desyderamus sanctificari nomen patris
nostri. In omnibus ad deum fiat uoluntas tua etc. In-
struit ergo hic Paulus episcopum, quod moneat suos
auditores, nempe hoc, ut in primis orent. Quomodo
enim intelligent Euangelium, aut dilectionem conse-
quentur in deum et in proximum, nisi postulauerint
a deo spiritum bonum? Vt hac admonitione primum
omnium discant omnia ex deo pendere, cum audiunt
omnia a deo postulanda. Orent autem pro omnibus
hominibus, etiam inimicis: id quod uera postulat cha-
ritas. Nec excludant ab oratione reges et principes,
licet impios. Primum, ut quam pacem eis postulamus
ueniat quoque ad nos, et sub eis uiuamus in pace, quan-

Oratio quod .

bsb00027764_00165

ANNOT. IOANNIS POMERANI

tum per pietatem ad deum, et honestatem ad proxi-
mum liceat. Ne intelligas propter carnis pacem, quod
ad homines attinet, cedendum esse pietati et fidei, si-
ue conscientiae. Deinde, quod hoc quoque acceptum est
deo, ut pro omnibus oremus sine acceptione persona-
rum, siue sint iudaei siue gentes, siue serui siue |principes.
Quia sicut ipse solus deus est, et omnium sine acceptio-
ne dominus: ita oens homines uult ad agnitionem sui per-
uenire. Quapropter nos neminem excipere debemus,
ne reges quidem impios, cum ipse neminem excipiat. Sic
pratur pro Nabuchodonosore, et Balthasaro, Baruch.
1.Item, quia unus est mediator inter deum et hominem,
qui se dedit redemptorem pro omnibus. Ergo rursum
nos neminem excludere debemus, cum oramus pro sa-
lute hominum, etc. scientes hoc ipsum et deo patri,
et Christo, quem pater dedit mediatorem, placere.

Deprecationes.

Sic distinguunt, ut deprecari sit orare, ut malum aufe-
ratur, obsecrare ut bonum ueniat, interpellari, conque-
ri de his quae nos laedunt: gratias agere de beneficiis
acceptis: id quod fere rationes uocabulorum postulant.

Omnes uult saluos fieri.

Cunctos homines uult saluos fieri, siue seruari, et ad
agnitionem ueritatis peruenire: ergo iussi sunt aposto-
li praedicare Euangelium omni creaturae: Sed multi
sunt uocati, pauci uero electi Quomodo autem hoc con-

bsb00027764_00166

84IN EPI. PAV. AD TIM. I.

uenit cum eo quod Rho. 9. dicit Paulus, Cuius uult mise-
retur, et quem uult indurat? Respondeo, quod unus lo-
cus in scripturis obscurus, non est omnibus aliis claris
obiiciendus. Tota scriptura habet impios damnari,
pios siue credentes saluari: illos iudicio dei, hos miseri,
cordia. Intelligendum ergo quod dicit, Vult ommes
homines saluos fieri etc. De hominibus omnium statu-
um, id quod hic cohaerentia textus postulat. Orate pro
omnibus, etiam pro regibus etc. quia hoc placet deo:
qui nullum statum mundi reiicit: quandoquidem et iu-
stos reges fuisse constat:ut Dauidem, Ezechiam, etc.
Omnes ergo hoïes, id est ex omnibus statibus homi-
nes, et praeterea non solum Iudaeos, ut ipsi Iudaei putant:
sed et gentes per totum orbem. Sic et de Christo dicit:
Qui dedit semetipsum precium redemptionis pro omni-
bus. Vide, si placet, annotationes. Philippi ad Rho.8.

Vnus mediator.

Vnde ergo nobis tot mediatores quidam fecerunt
Iine scriptura, et sine uerbo dei? quibus non occur-
rit, quod Christus orat pro nobis, et intercedit, ut
mediator: et solus mediator inter deum et hominem, quam
solus est deus, et homo: id quod nullus aliorum sanctos-
rum esse potest. Orant sancti qui sunt in terris pro se
mutuo, et exaudiuntur a deo, sed per Christum media-
torem, sicut ipse promittit: Si quid petieritis patrem
in nomine meo, hoc faciet, etc. De defunctis sanctis,

Ioan.16.

bsb00027764_00167

ANNOT. IOANNIS POMERANI

quod orent pro te, scripturam et uerbum dei non habes. Quan-
do quidem scriptura Christum tibi commendat pontificem qui
ingressus est in coelum, ut illic se offerat uultui patris pro
nobis, ut dignissime tractat epistola ad Hebus Qui in-
terpellat pronobis, Rho.8. Quem aduocatum habemus
apud patrem, qui est propiciatio pro peccatis nostris,
I. Ioan.2. Et propiciatorium nostrum, ad Rho.3. Et
thronus gratiae, ad Hebus 4. Et praeterea solum deum
inuocandum esse tota scriptura et praecipit, et testa-
tur, nec aliud exemplum inscripturis habes. Cur ergo
ad illa deflectis quae nescis, relicto illo quod certum ti-
bi offertur? In iniuriam certe Christi alios in coelo po-
suerunt mediatores. Et Paulus aperte dicit, vnus de-
us unus mediator.

Vt esset testimonium temporibus suis.

Id est, ut hoc mysterium redemptiomis Christi, qua
redimuntur omnes homines: id est non solum Iudei, sed
etiam gentes, reuelaretur mundo, tempore a deo ordi-
nato: sicut de hoc mysterio reuelando in epistola ad
Ephe. et alibi scribit, et hic infra cap.3. Ad quod my-
sterium reuelandum dicit Paulus se doctorem missum à
deo gentibus. Doctorem inquam in fide, non doctrinis le-
gis, et ueritate, non hypocrisi operum. Veritas est fides,
ubi creditur non hominum doctrinis (omnis enim homo
mendax) sed soli uerbo dei: qui est ipsa ueritas, etc.

Volo uiros orare.

bsb00027764_00168

85IN EPI. PAV. AD TIM. I.

Prosequitur quod oeperat de oratione. Vide hic quod
Paulus non requirat templum adorationi: sed dicit, In
omni loco, id est, ubicunque orauerint, etc. Ne hic stru-
as rursum Paulo calumniam, quod oporteat etiam in
aquis, in inuiis etc. orare: quia dicit in omni loco, etc.
Potueram et hoc quoque quod supra dixi, Vult omnes
homines saluos fieri: sic interpretari, id est, quotquot
saluantur, eius uoluntate saluantur, sicut Ioannis I. Illu-
minans omnem hominem etc. id est quotquot illuminan-
tur, a deo illuminantur: sicut et hic, Volo uiros orare
in omni loco:id est, ubicunque orauerint. Si uidissem ad
contextum orationis pertinere, ut uideas uel hoc loco,
quod scriptura nihili facit sophisticas cauillationes. Qui
credit, credat. Argutiis enim illis, deispiritus non conci-
pitur. Summa ergo (ut hoc rursum ingeram) superioris
loci ex contextu orationis petenda est. Orate pro omni-
um hominum statu siue conditione. Nam deus nullum statum
reiicit, et Christus non solum pro Iudaeis, sed etiam pro
gentibus, cuiuscunque conditionis existant, mortuus est.
Aduerte, quod uiros uult orare cum pietate, mulieres ue-
ro non solum cum pietate, sed et cum uestitu et opere
profitentes pietatem, ut etiam ipso aspectu uideantur
esse Christianae: et exemplumsint castitatis et uere-
cundiae, ne auertant uirorum animos, ubi ad orationem
publicam conuenitur. Nam publicam etiam orationem
tum habuisse Christianos, ubi conueniebant, testatur

bsb00027764_00169

ANNOT. IOANNIS POMERANI

Iocus Pauli 1.Corin. 14. Si benedixeris spiritu, qui
supplet locum idiotae, quomodo dicet amen super tuam
benedictionem. Opera uero bona mulierum non sunt
fuperstitiones illae stultarum foeminarum, quarum mul-
tas ipsae excogitarunt, multas uero a stultis confesso-
ribus, quos uocant, et indoctis praedicatoribus didi-
cerunt. Sed sunt illa quae scribuntur infra cap.5. Si filios
educauerit, si fuit hospitalis, si sanctorum pedes lauerit,
si adflictis inseruiuerit, si in omni bono opere fuerit
adsidua. Et ad Titum 2. Anus similiter et c.1 Petri 3.
Similiter et mulieres, etc.

Sustollentes etc.

Habitum orantium indicat, qui nihil est nisi et cor le-
uetur ad deum: sicut in psalmo dicitur: Ad te domine
leuaui animam meam: id quod hic dicit, Sustollentes pu-
ras manus. Quorum enim manus sanguine plenae sunt,
illos non uult exaudire dominus, Esa.1. Purae manus
non sunt, nisi cor purumsit, quod sine fide purum esse
non potest. Fide enim, inquit Petrus, purificans corda
eorum, id quod hic dicit, absque ira et disceptatione. Duo
sunt quae impediunt exauditionem. Primum ira, id est
quod non dimittis proximo in te peccanti. Nam hanc
conditionem in euangelio semper uides adiectam: Si re-
miseris fratri, etc. Alterum disceptatio, qua disceptas
tecum, et dubitas num sis exaudiendus. Hic quoque nihil re-
cipis, Iacobi. I. Vide Marci II. Credite et accipietis.

Bona opera mulierum.

Duo sunt quae impe- diunt exau- ditionem.

bsb00027764_00170

86IN EPI. PAV. AD TIM. I.

Mulier in silentio, etc.

Id est, non loquatur, ubi docendi gratia conuenitur,
ubi audiendum est uerbum dei:nam uiris permittitur
Ioqui cum doctore, imo si fuerit assidenti reuelatum,
qui prius docebat, taceat, 1. Corin.14. Mulieres uero
in ecclesia taceant, ut dicitur ibidem: ne sibi authorita-
tem uendicent in uiros contra legem dei, quae dicit: Sub
uiri potestate eris. Et praeterea, Adam est creatione
prior. Item, Mulier est ruina uiri: salua tamen fiet per
liberorum generationem. Quod opus haud dubie bonum,
nemo hodie respicit, cum tamen hic mulier habeat uer-
bum Pauli, imo dei in Paulo, et in hoc obsequitur deo,
qui dicit: In labore paries, etc. Imo hic in dei opere
est, qui dicit: Multiplicabo conceptus tuos, et aeru-
mnas tuas, etc. Et additur: Si manserint, etc. Sic enim
est in Graeco uerbum plurale, quod in ueteri transla-
tione non inepte legitur in singulari, uitato Hebraismo.
Hebraismus enim est, si manserint scilicet mulieres. de
quibus supra dixit. Consimiliter et mulieres, etc.
Hebraeos subito mutare numerum, et personas, ex
prophetis notum est. Nam qui intelligunt, si perman-
serint, scilicet filii, non uident quam ineptum hoc sit, quasi
mulier non possit salua fieri, nisi et filii saluentur. Igitur
si permanserint, inquit, mulieres in fide, et dilectione
et sanctificatione, qua quotidie sanctiores fiunt, id est
trescunt fide et dilectione, adiuncta castitate, id est morum
integritate, quae etiam deceat coram hominibus. Aduer-

bsb00027764_00171

ANNOT. IOANNIS POMERANI

e uero et mulieres prophetare, si habent uerbum,
ubi uiri non sunt qui uerbum habeant. I. ad Corin.11.
Mulier orans aut prophetans, etc. Iohelis 2.legis, Et
prophetabunt filii uestri, et filiae uestrae. Actorum. 21.
Erant Philippo quatuor filiae uirgines prophetantes.
Et Maria canit Magnificat, etc.

CAPVT III.

DE EPISCOPIS ET DIACONIS.

EPiscopos esse uerbi dei praedicatores ad hoc ele-
ctos, et diaconos esse sanctorum ministros, et
pauperum prouisores admonui in principio epistolae ad
Philip. Hi eligebantur in ciuitate a populo, uel ab Epi-
scopo: id est, apostolo aliquo, siue praedicatore, qui illic
populum docuerat: et manere ibi non potuit consentiem
te tum et uolente populo. Eligebantur autem ex ciui-
bus probatissimis, quibus erant uxor, filii, familia,
domus cura, et. Sicut nunc consules eliguntur: ut hic
uides. Vnde episcopatus et diaconatus officia erant,
non perpetuae dignitates, ut nunc fabulantur de chara-
ctere indelebili. Compone ergo nunc nostrorum dignita-
tes illorum officiis, et uidebis apostolicam institutionen
nostros ignorare. Igitur apostolus dat, si qui sint qui
cupiunt praefici, quemadmodum hic describit. Bonum enim
opus desyderant, non suam gloriam aut commodum: officia
enim sunt, non dignitates. Eadem pene uides ad Titum

episcopatus officium, non dignitas est

bsb00027764_00172

IN EPI. PAV. AD TIM. I.

I. quae huc quoque confer. Tales describit, qui non jo-
lum docti sint et potentes in uerbo et fide euangelii
Christi, et inculpati coram deo: sed etiam contra quos
ne infideles quidem habeant, quod uel iuste obiiciant,
aut saltem de quo male suspicentur, non solum ex pros
pria persona: sed etiam ex uxore, filiis, familia, etc. ne
blasphemetur bonum dei uerbum, et.

Vnius uxoris maritum.

Id est, qui non habeat simul plures uxores, quemad-
modum nunc: quidam ex Iudaeis, quidam et ex genti-
bus nuper conuersis adhuc habebant. Hoc ideo, ne sint
lufpecti de impudicitia. Non ergo hic dicitur, quod mor
tua uxore non possit ducere aliam, quasi tunc debeat
resignare familiae, liberis, domui: quae hicuides, etc.

Nouicium.

Id est, nuper conuersum, et nondum probatum tene
tationibus: quales fere solent putare se aliquid esse,
cum nihil sint. Superbiunt enim quasi fide fortes, et
ueniente tentatione cadunt, et negant, aperientes ora
blasphemiis contra euangelium dei.

Tenentes mysterium fidei.

Id est, cognoscentes et habentes apud se fidem, quae
reuelatur in corde, quae a mundo non uidetur. Et hoc
cum pura conscientia, sicut antea monuimus: fidem cĩt
conscientia bona coniungi: id est qui boni non audeane

bsb00027764_00173

ANNOT. IOANNIS POMERANI

aliud dicere aut facere, quam quod secundum fiden
sentiunt: hoc est quod in Actis apostolorum eligumtuy
diaconi siue ministri, pleni spiritu sancto. sicut dixiin
epistola ad Philippen.

Nam qui bene ministrauerint.

Id est cum pura confetentia, et abique crimine, si-
cut supra dixit, ministrent sic, ut nemo possit illos cri-
minari. Hoc uero quod hic additur, gradum bonum, et-
uide ne intellexeris de gradibus ecclesiasticis, ut ho-
die dicunt: quasi qui bonus fuerit aliquam diu diaconus
possit deinde promoueri in episcopum, quod dignies
sit maioribus, qui minora bene praestiterit, scilicet qui
aliquandiu bonus fuerit fossor, potest deinde in bons-
promoueri sutorem. Ita errant nostri, solum dignita-
tes et mundanos honores somniantes, non officia:sci
licet qui bene ministrauerit, et bonus minister fuerit
ex dono spiritus, potest etiam ab hominibus promoueri
ut sit bonus doctor plebis. Id enim est episcopum esse.
Quid si donum prophetiae non habeat? ut maxime habe
at mysterium fidei cum pura conscientia, sicut supra dixit
quemadmodum omnes uere Christiani debent habere
Spiritus nanque diuidit singulis prout uult. Tu ne illum-
ex bono ministro promouebis in bonum episcopum?
Simpliciter ergo hic uide, quod Christus dicit: Omni
habenti dabitur, et abundabit, qui accipit donum a deo
et utitur eo ad utilitatem ecelesiae, sicut Paulus dicit;

bsb00027764_00174

88IN EPI. PAV. AD TIM. I.

Vnicuique datur manifestatio spiritus ad utilitate eccles
siae, hic inquam habet, et huic eiusdem dono spiritus
augetur illa gratia, et abundabit, ut possit adhuc ampli
us praestare et prodesse. Hoc est quod hic dicit: qui
bene ministrauerint, id est qui accepto hoc dono spiri-
tus, ut possint esse ministri electi sanctorum, bene usi
fuerint ad utilitatem ecclesiae, siue indigentium: gradum
sibi bonum adquirunt, id est ex dono dei augentis et
ditantis proficiunt, et altius ascendunt in eodem dono, ut
indies magis ac magis quam ante pdesse possint Quia
omni habenti dabitur, et abundabit. Nota est parabo
la illa euangelica, quae certe de donis loquitur, ubi hoc
additur: Ab eo autem qui non habet, id est dono accepto,
sicut illic uides, non utitur ad sanctam usuram: etiam quod uide
tur habere, auferetur ab eo, id est inutilis reddetur ab
lato rursus dono, et paulatim ab eo etiam fides cordis
aufertur, et excaecatur: quia infidelis fuit in commisso.
Idcirco hic etiam (quod mihi maxime et unice placet)
poteris coniungere sic: Gradum sibi bonum adquirunt, et
multam libertatem in fide:ut intelligas gradum bonum in fi-
de, ut crescant ex fide in fidem, qui ex fide bene mini-
strant. Et multam libertatem in fide, id est abunde acci-
piunt liberam in omnibus conscientiam, et fiduciam in
deum, nulla cordis angustia et diffidentia laborantes,
qui ex pura conscientia bene ministrant. quasi diceret
Paulus, Tales eligendi funt in ministerium, ex quibus
indies maior speratur per deum profectus.

Exponitus parabola le talentis.

bsb00027764_00175

In domo del.

Haec domus deum habet habitatorem, regnum coel.
rum, regnum dei: regnum Christi, templum fpiritus
sancti, columna et stabilimentum ueritatis: quipp
quam spiritus habitator fundauit supra firmam petra
id est Christum, docens in ea omnem ueritatem: cou-
tra quam ueritatem, ne portae quidem inferorum pr-
ualere possunt: extra quam sunt merae tenebre, e-
errores, et regnum principis tenebrarum, etc.

Vt noris quomodo, etc.

Magnum est pietatis mysterium

Id est, arcanum, hactenus mundo incognitum, quoi
ecclesia dei uiuentis nouit, cuius ministrisunt Timo-
theus, Paulus etc. sicut ad Corin. dicit : Sic nos existi
met homo ut ministros Christi, et dispensatores my-
steriorum dei. Mysterium autem hoc est, deus manifi-
status est in carne adsumpta. Ioan.I. Verbum carofi-
ctum est, etc. et uidimus gloriam eius etc. Iustifica-
tus est in spiritu:id quod deo non conuenit, sed Christi
bumanitati, quam certum est non a seipsa fuisse iustam, sed
a deo, qui solus iustificat. Ideo deo uero tribui
deus et homo unus est Christus: sicut filius dei dicitux
mortuus pro peccatis nostris. Recte ergo distribuit
manifestatie

Id est, quae curare debeas, etc. Nam mox capite se-
quenti de nostris episcopis longe diuersis dicturus est

bsb00027764_00176

89IN EPI. PAV. AD TIM. I.
89

manifestatio est in carne, iustificatio autem inspiritu.
In carne miraculis proditur, et praedicatur, in spiritu
autem iustificatus, non nisi fide creditur. Siquidem in
Christum hominem, deus ita iustitiam infudit, ut ipse
esset nobis iustitia et sanctificatio et redemptio, sicut
I. Corin.1. Qui factus est nobis a deo sapientia. et in
psalmo 44. Propterea unxit te deus, etc. Et Ioan.
o. Quem pater sanctificauit et misit in mundum. et
Ioan.3. Non ad mensuram dat deus spiritum. Pater
diligit filium, et omnia dedit in manum eius. Atque hic
caro non prodest quicquam, nisi etiam iustificatum cre
das Christum in spiritu, atque adeo iustitiam dei per quem
iusti sumus, et satis fiat pro peccatis nostris et sal-
uemur. Hoc autem mysterium manifestati dei in car-
ne Christi, et iustificati dei in spiritu Christi, dignatio
ne dei reuelatum est uniuersae creaturae. Nam et ange-
li desyderant in ea prospicere, quae per Christum ha-
bemus. 1.Petri 1. Et oculus non uidit, etc. Et praedi-
tatum est gentibus, cum soli Iudaeisibi uiderentur ad
Messiam pertinere, et ad mysterium regni coelorum,
licut diximus ad Ephe. 2. et3. Creditum autem est
in toto mundo: alioqui quid profuisset praedicatum
esse? Praeterea receptum est in gloria, ut omnes glori
ficent filium, sicut glorificant patrem:ut in nomine Ie
lu omne genu flectatur, etc. et omnis lingua confite-
atur quod Christus est in gloria dei patris. Gloria

bsb00027764_00177

ANNOT. IOANNIS POMERANI

haec est in omni terra, et superomnes coelos. Tante
excellentior angelis factus est, Hebraeos I. Regnumo
enim habet aeternum et sacerdotium, etc. Porro ce-
tum est ueterem interpretem aliter legisse in Graeco
sicut et Ambrosius legit et sic reddit, quod mani-
festatum, etc. Et omnia quae sequuntur, ad mysterium
referuntur:sed in eandemsententiam recidunt.

CAPVT IIII.

HVnc locum explicaui in epistola secunda ad
Thess. cap.2. Quae uero sint nouissima tem-
pora, ut uetus translatio habet, dixi Esaiae 2.

Creauit ad sumendum.

Gen.1. et 9. Creauitad sumendum cum gratiarum-
actione, ut ex beneficio agnoscant patrem. Sanctus
est qui comedit carnes, et gratias agit. Indignus est
omni creatura, qui abstinet a carnibus, et non agno-
scit creatorem. Lege 1. Corin. 1o. Quare libertas mea
iudicatur, etc. Lege quoque ad Rho.14. Voluit et ta-
li beneficio a gentibus agnosci, sed tenebrae erant ix
mundo, sicut Paulus dicit Act.14. Qui in primis gens
rationibus, et c. Sed quare dicit, fidelibus, quum et infi-
deles edant, bibant, utantur creaturis? Dico, quod fi-
delibus deus dedit suas creaturas, ut uides Gen. 1.ii
est, ante lapsum Adae: post lapsum uero, infideles in ou
mni peccant creatura. ad Titum I.Omnia munda mun

bsb00027764_00178

90IN EPI. PAV. AD TIM. I.

uis, infidelibus nihil est mundum, etc. Hinc fit ut fide-
lis edendo carnes, quacunque etiam die glorificet de-
um. Hypocrita autem et iustitiarius abstinendo etiam
peccat. Primum, quia damnat creaturam dei bonam,
deinde gratias quidem simulare potest, agere non pont,
quia abiicit dei beneficium. Et praeterea confidit in suam
abstinentiam in contumeliam dei, cui soli fidendum est
etc. Domini creati eramus omnium creaturarum, ue£
rum hoc dominium perdidimus in Adam, sed in Christo
redditum est credentibus. Hinc est ille psal. Domini est
terra, etc. Omnia subiecisti, etc. Ergo sine peccato
utilis est omnis creatura dei, modo ne contra praeceptum
dei. Nam traditiones humanas nihil moror, quia omnis
creatura in Christo tua est: et ita quoque Paulus 1. ad
Corin.1o. citat ex psal. testimontum. At dicunt iustiti-
arii illi ciborum, et nos credimus. Respondet Paulus:
mentimini. Ego fideles interpretor illos, qui cognoue
runt hanc ueritatem, quam uos ignoratis, nempe, quod quica
quid creauit deus, bonumsit, et nihil reiiciendum, si
cum gratiarumactione comedatur.

Sanctificatur.

Quid est quod creatura dei perse bona est, et tamen
hic dicit, sanctificatur? Respondeo bona est, quia cre-
atura est: immunda autem est ei, qui ea abutitur, aut
qui eam immundam ad usum credit. Sanctificatur igis
tur ex usu utentis ea, sieut 1.Corin.7. dicitur. Sancti-

bsb00027764_00179

ANNOT. IOANNIS POMERANI

ficatus estuir, etc. Vbi sanctificatio ad usum matrimo
nii pertinet, quod mulieri fideli licet uti matrimonio
infidelis uiri, et contra absque peccato, et non minussine
peccato quam si uterque esset fidelis. Hic non fit in se
sanctus infidelis, sed ad usum matrimonii fit sanctus
ut fidelis coniunx utatur infideli, ut re inse bona, et
ad hoc a deo creata. Sic et cibus in se bonus, non fit
sanctior, sed ad usum sanctificatur, ut sine peccatouta
ris, quae infideli et gratias non agenti non esset san-
cta, id est, munda. Sanctificatur, inquit, per uerbums
dei, quo credimus omnia esse nobis sancta, ut supras
et per orationem, qua talia oramus nobis dari, et
pro datis gratias agimus, sicut supra dixit. Iamuide-
stultitiam iustitiariorum, qui in cibis et aliis creatu-
ris quaerunt sanctitatem, quum ipsae creaturae, licet bon-
sint creatione, tamen sanctae nobis, id est mundae esse nem
possunt sine nostra fide et gratiarum actione. Qua
de usu ciborum diximus, omnia etiam intellige de usj
matrimonii:id quod non obscure ex praecedentibus ins
telligis. Creatura enim dei bona est mulier, si utaris
sicut deus instituit. Si contra dei institutionem, ut fit in
fornicatione et adulterio, iam bona tibi non est, quam
deus bonam fecit. Iam et in eadem damnatione es, si
in matrimonio putas usu creaturae (modo secundum
deum fiat) peccari. Damnas enim non solum creaturam,
sed et deiinstitutionem, etc.

bsb00027764_00180

91IN EPI. PAV. AD TIM. I.

Iam doctrinae daemoniorum dicunt, Haereticus es.

Bonus eris minister.

Pietas ad omnia utilis, etCe

Pletas inscriptura (unde pis dicuntur )est vonor
dei. Honoras autem deum si credis ei, fidis ei, times
eum laudas, diligis, sciens omnia tua esse: in solo au-
tem deo tuam esse salutem, et nullam rem, nullam
Prorsus iustitiam humanam te posse liberare a peccas
tis, aut saluare, sed solam dei gratiam per Christum
Iesum dominum nostrum. Contra impietas est, ubi haec
non adsunt, ut maxime omnia deceptis sensibus, et
concupiscentiae oculorum sanctissima uideantur. Igi-
tur exerceas te ad pietatem, non quod tuo studio ti
bi talia parare nitaris, id quod fieri non potest: nam
haec habuit iam Timotheus. Sed quando continuo de-
loderio haec a deo postulas, sciens beatos esse qui esu-
riunt et sitiunt iustitiam, ut tuam contine, uel sedulo
lequi te uocationem. Et haec pietas ad omniautilis
est:tua enim salus est et aliorum, et certa salus est,
terta autem per uerbum dei. Nam promissiones ha-
bet praesentis uitae et futurae, utraeque saluant, modo eis
credas. Nam si uerbo dei credis, hinc iustificaris. Piis
ut olim multa promittebantur terrena bona, ut est in
ege Moysi, ita et nobis dicitur: Haec omnia adiicien-
taruobis. Nam de promissionibus uitae futurae quid

bsb00027764_00181

ANNOT. IOANNIS POMERANI

attinet admontre? Corporalis autem exercitatio ta-
les promissiones non habet, aliquid tamen utilitatis b-
bet, scilicet dum non pro pietate eam habes, sed pro
pietatis ministra: dum exerces corpus uigiliis, ieiuni-
is, abstinentia, laboribus, ne insolescat contraspiritum
et pietatem impediat: sed potius seruiat, sicut Christus
admonet. Attendite uobis ne corda uestra grauentux
crapula et ebrietate. Exercitatio enim est corporis
quam exercere potes et intermittere pro tuo arbi-
tratu, prout corporituo necessarium fuerit. Quod st
corporali exercitatione, et quicquid externo opere
fieri potest, te iustificari credas, iam corporalis exer-
citatio non solum nihil habet utilitatis, sed etiam im-
pia est, et te damnat: quia quod dei est tuis adscri-
bis operibus, et adoras opus manuum tuarum, etc,
Iacent igitur hic omnia iustitiariorum opera, et quae
praeterea in fide salutis fieri non possunt, quia promil
siones dei non habent. Longe ergo a salute omnium
sectarum ordines. Atque hic addit Paulus obstruens con
tradicentium ora. Indubitatus sermo etc. Hodie o-
mnes fere de hoc dubitant, multi etiam blasphemant
hanc ueritatem. Paulus indubitatum uult, et quod o-
mnibus modis adprobetur: ut uero uniuersus mun-
dus contemnet talia, ut maxime inter se omnes cons
spirent contra nos, mundi sapientes et sanctuli illi
attamen ab hac ueritate nos diuelli non sinamus,

bsb00027764_00182

92IN EPI. PAV. AD TIM. I.

Illi in corporali exercitatione et ceremoniis sperats
et mortuis rebus, quae nihil prodesse possunt, confi-
dunt. Nos talia docemus esse impietatem, et spem fi£
xam habemus in deo uiuente, propterea non potest nos
non odisse mundus. Haec confirment corda corum, qui
nuper didicerunt pietatem solam esse, quam respiciat
deus, quibus hic locus maxime commendatur.

Enutritus in sermone.

Duo dicit, oportet enim illum accepisse sermonem
fidei, qui uult bene docere.

Praphanas et aniles.

Prophanum dici, quod sacrum non est, etiam puer
nouit. Quicquid ergo ex sacris literis non est, propha
num et anile est et fabula:licet hypocriiis et muu-
dus hoc ipsum pro magna habeant sapientia, Christia
nus homo hoc imo reponet pectori: quod si contempse
rit, Christianus non est, etc.

Qui est saluator omnium, etc.

Certum est hoc dicere Paulum de saluatione tempo
rali: alioqui non addidisset, maxime fidelium, quos sci-
licet longe dignius saluat, quemadmodum et in psal-
mo: Homincs et iumenta saluabis domine. Discant
igitur gentes, discant hypocritae, non esse fidendum
in creaturis et operibus suis, unde misere torquen-
tur et pereunt, tantum abest ut salutem consequantur:

bsb00027764_00183

ANNOT. IOANNIS POMERANI

confidant autem in eo solo, unde etiam accipiunt cor,
poris beneficia. Id quod negare non possunt.

Si audis hic Paulum, eris haereticus hodie.

Id est, sic uiue et exequere negotium tibi commis-
sum, ut despici non possis: id quod protinus exponit
dicens: Sed esto forma fidelium, etc.

Nemo tuam iuuentutem.

Praecipe.

Id est, feruore spiritus, ut ad omnia sis strenuus et
bonus miles Christi in fide, charitate, etc.

In spiritu.

Vult non esse neglectorem officii pastoralis, quod
hic donum uocat. ad quod donum duo requiruntur.
prophetia et uocatio. Sine his duobus nemo praesu-
mat esse pastor uel episcopus. Prophetia est donum,
ut possis potenter docere quae fidei sunt: quam si ha-
bueris, expecta donec uoceris, uel a deo, uel ab homi-
nibus, sicut omnes prophetae et apostoli uocatisunt.
Vocatio tempore apostolorum fiebat per impositionem
manuum super caput uocati, quo ceu signo agnoscebae
tur ille uocatus et susceptus. Sic non apostoli (ut non
sibi hoc arrogent nostri apostoli) sed discipuli alii ab
apostolis congregati eligunt septem diaconos, et orantes

Donec uenero, etc.

bsb00027764_00184

93IN EPI. PAV. AD TIM. I.
93

imponunt eis manus in conspectu apostolorum: bo-
signo ostendentes apostolis, et reliquae multitudini,
quod tales uolebant, et elegerunt ministros. et Paulus
imposuerat manus Timotheo docto sacris literis a
puero, et erudito in fide, sicut dicit epistola secunda
cap.1. Sed non solus imposuerat, ut hic uides. Nam quod
hic translatum est, authoritate sacerdotii, non est in
Graeco: sed μετα ἐπιθεσέωσ, etc. id est, cum impo-
sitione manuum presbyteri: quasi dicas latine, senatus, id
est seniorum. Vides consensu aliorum Timotheum ele-
ctum: ita et intellige quod infra dicitur, manus cito
nemini imponas. Et quod Tito scribitur, ut constituas
per ciuitates presbyteros, etc. Impositio manuum fuit
Hebraeis familiaris, ubi aliquid commendabatur deo.
Sic Iacob imponit manus duobus filiis Ioseph, Genes.
48. Sic manus super caput hostiae immolandae ponitur,
Leuitici I. Sic Christus imponit manus super paruu-
los: et de credentibus dicit, Super aegros manus impo
nent, et bene habebunt. Hoc quia externum signum
est, uel omitti potest, uel aliter fieri: quia institutum
non est, aut mandatum. Electionis tantum signum erat.
Quae institutasunt, ut quod oportet episcopumesse
sine crimine, aptum ad docendum, etc. Hodie et negli
gimus, et contemnimus, et uana signa magnifacimus:
uana dico, ubi res non adest. Et insupersignis externis
omnia complemus, et fingimus talia, quae Christus et

bsb00027764_00185

ANNOT. IOANNIS POMERANI

apostoli Christi non nouerunt.

Haec exerce.

Vt supra, admonet eum sui officii. Haec exerce, id est
in his persiste.

CAPVT V

Seniorem ne increpaueris, etc.

HAec non est adulatio. Nam post dicitur in hos
ipso cap. Peccantes coram omnibus, argue, ut
et caeteri timorem habeant. Sed potius est Christiana
modestia cum omnibus, tum maxime Christiano docto-
ri necessaria, ut et uerba quoque nostra spirent amo-
rem. Verum hic additur, cum omni castitate, ut blanda
foeminarum appellatio non solum apud nos pura, sed etia
apud ipsas et apud alias sine suspicione sit. Oportet
enim nos prouidere bona, non tantum coram deo, sed
etiam coram hominibus, ad Rhom.12.

Viduas honora.

Locus hic est de uiduis, quas omni auxilio destitu-
tas, suscipiebat ecclesia alendas, quibus prouidebant
Diaconi ex bonis ab ecclesia in pauperes collatis. Hae
non propter uotum, quod scriptura non nouit uspiam
suscipiebantur, sed propter paupertatem. Et has uo-
cat uere uiduas, quae non solum marito, sed etiam filiis
aut amicis, qui eam alere possent, aut bonis destitutae

bsb00027764_00186

9494
IN EPI. PAV. AD TIM. I.

funt, has praecipit honorandas, non uerbis aut gestu:
sed rebus ipsis, sicut praecipiuntur honorari parentes.
et infra: Presbyteri duplici honore digni sunt, etc.
Vide quaeso quam diligenter cauet Paulus ne iniiciat
laqueum, aut certe ne cadatur in laqueum diaboli
ab ipsis uiduis, quae tantum suscipiebantur alendae,
ne ocium sectantes in alieno labore inciperent lasciui-
entes deficere a Christi fide. Quam bene nouit Pau-
lus hoc genus, de quo dicit, quae in deliciis uersatur, ea
uiuens quidem carne, mortua tamen est deo: id est,
fidem abnegauit. Vbi autem sunt illi laudatores uir-
ginitatis et uiduitatis? qui nihil aliud faciunt quam
quod in laqueos trudunt insanis laudibus, nescientes
de quibus adfirmant. Paulus laqueos cauet, et in uir-
ginitate et uiduitate, sicut hic uides. et I. Corin.7.
Propter fornicationem, inquit, unusquisque habeat
uxoremsuam. Et iuniores uiduas nubere uolo, filios
procreare, etc. Et sic sequentur non Hieronymum,
led deum, qui eas ad talia creauit, certae quod deo ta-
lia placeant, et quod per haec seruiant proximo, id est,
marito, filiis, familiae. Reliquain hunc locum uide in libel
lo de uotis in fine. De uiduis hodie minus periculi est,
de quibus tamen solis scripsit Paulus, sed alendis, non uo
to adstringendis. Doctrinae uero daemoniorum perpe-
tuos laqueos omni fere aetati et sexui iniecerunt, etc.

Quod si qua uidua.

bsb00027764_00187

ANNOT. IOANNIS POMERANI

Viduae annos natae sexaginta, aut sunt uere uiduae et
desolatae, hae alantur: aut non sunt desolatae, sed habent
liberos aut nepotes, hae gubernent domum pie, id est,
in domino et doctrina fidei, et uicem reddant maio-
ribus: id est, sic seruiant minoribus ad se pertinentibus
(quos uocant liberos et nepotes) sicut ipsis seruitum
est a suis maioribus. Quod si facere nolunt, fidem ab-
negarunt, et sunt infidelibus deteriores. Quam enim
fidem haberent qui hoc nolunt quod deus uult, et illos
abiiciunt, quos deus ipsis dedit, quibus nisi seruiant,
nulli seruire possunt? Qua quaeso charitate uterentur
in alienos, quae suos negligunt et contemnunt? Fides
esse non potest, ubi fructus eius non ostenditur, nonso-
lum erga alienos, sed etiam erga illos ad quos etiam na-
tura propensa est.

Porro quae uere uidua est.

Describit quae sit uere uidua, quae desolata speratur
caste uictura, tamen si iunior est, nubat et non suscipia-
tur alenda, tradatur marito alenda, ne postea lasciuiat
in Christum. Sed quis hodie pauperem tradit marito?
Felix haec ordinatio, sed non seruata. Degenerauit
autem in sectas perditionis utriusque sexus.

Hominum testimonio, etc.

Nec omnes uiduas sexaginta annorum, licet desolas
taesint, suscipit: sed quae testimonio hominum compro-
batae sunt, ne postea sint scandalo Christianis inter

bsb00027764_00188

95IN EPI. PAV. AD TIM. I.

gentes. Irreprehensibiles, id est, sine crimine coraus
bominibus.

Id est, fidem in Christum, alioqui non diceret, lasciuire
toeperint in Christum: quae deinde non solum sunt scan
dalo Christianis, uerumetiam obloquuntur in domi-
bus aliorum, ctiam gentilium, dum quaerunt maritos.
Vide libellum de Votis. Hoc est quod hic addit, nullam
occasionem dare aduersario, ut habeat ansam maledi-
cendi Euangelicae doctrinae. Fidem uero in Christum
et non uotum intelligere Paulum satis ostendit quod
Iequitur. Iam enim nonnullae deflexerunt, secutae satanam.

Primam fidem.

Quod si quis fidelis.

Iam etiam gloriantur monachi, quod sua relinquant,
at uiuant ex ecclesiae bonis. Clerici uero et sua retinent,
et pauperum sudore uiuunt. Paulus non uult, ne uiduis
quidem, quibus per amicos succurri potest, grauari
ecclesiam.

Hactenus de uiduis, etc. Praeceptum charitatis exis
git uere uiduis succurrere. Caetera quae hic ordinat de
uiduis Paulus, bona sunt ad cauendos multos laqueot
in uiduis: quae tamen non ita accipe, quasi legem tibi
praescribat Paulus, cum uir spiritualis posset etiam
adhuc aliqua ex his immutare, et aliter obseruare
pro loco et personis, si uideret expedire. Praeterea
de quibus scribit, hoc honestum est et acceptum coram

bsb00027764_00189

ANNOT. IOANNIS POMERANI

deo. Tu uero uide ne ista contemnas, caue laqueos, caue
scandala. Paulus astutias satanae non ignorauit, etc.

Qui bene praesunt presbyteri.

Senioribus, qui praesunt in ciuitate reliquae multitu
dini, et bene praesunt, debetur duplex honor. Alter,
ut authoritati eorum deferatur, et obediatur eis cum
reuerentia. Bene enim praesunt, id est secundum iudi-
cium spiritus quod habent, omnia sine neglectu dispo-
nunt. Alter, ut ex ecclesiae bonis eis prouideatur de
necessariis, qui ob gubernandi et curandi quae greg
salubria sunt, occupationem et studium, sua curare non
possunt. Et cum haec debeantur illis, qui bene praesunt.
id est in domino praesunt, in primis debentur etiam
his, qui laborant in sermone et doctrina, id est euan-
gelistis siue doctoribus, Matthaei Io. Iad Corin.9.
Gala.6.

Aduersus presbyterum.

Qui praesunt, facile incurrunt odia inobedientium,
et idcirco non facile audiri debent, qui tales accusant,
cum quod suspecti sunt accusatores, tum quod maiori
scandalo sunt, qui praesunt, si crimine notati fuerint uel
suspecti. Quod si manifestum fuerit ecclesiae eos peccal
se, aut peccare, uel contra eos probatum fuerit duobus
aut tribus testibus secundum legem, Deu.19. Ab epi-
scopo, id est euangelico doctore siue apostolo, qui illic
constitutus est, debent coram omnibus argui, ne dum

bsb00027764_00190

96IN EPI. PAV. AD TIM. I.

conniuetur, eorum error uideatur uel approbari, uel
non esse error, et inueniat imitatores. Ideoque non est
necessarium quaerere, quomodo haec conueniant cum
uerbis Christi, Matt. 18. Corripe eum inter te et ipsum.
Nam hic dictum est ecclesiae. Ergo coram ecclesia cora
ripiendi sunt presbyteri peccantes, si sic conuicti fue-
rint. Maius praeterea periculum est in his qui prae-
sunt, si peccant, quam in aliis fratribus. Aduerte er-
go, quod consequentia textus postulat, ut quod dicit,
eos qui peccant, etc. de senioribus siue presbyteris in
telligas. Si uero de quibuscumque intelligere uolueris, ta
men necesse est, ut de manifestis criminibus, aut de con
uictis intelligas secundum euangelium.

Obtestor in conspectu dei, etc.

Deus, Christus, et electi angeli nostra uident: sic
ergo exequamur nobis commissa, ut in conspectu ta-
lium. Vt serues, inquit, haec sine praecipitatione iudicii,
sed sano consilio et diligenti inquisitione per testes,
etc. Nihil facies iuxta propensionem animi, id est car
nali iudicio et fauore in persona, aut odio, hoc est,
uide ne subito proferas sententiam secundum affectum
subitum, quia et lex dei de iudicibus dicit, Deute.16.
Iudicent populum iusto iudicio, nec in alteram partem
declinent, non accipias personas, nec munera: quia mu
nera excaecant oculos sapientium, et mutant uerba

bsb00027764_00191

ANNOT. IOANNIS POMERANI

iustorum, iuste quod iustum est prosequaris.

Id est subito, ne alicui committas episcopi munus, sel
probetur antea, si talis sit, qualem supra depinxi.

Neque communices peccatis alienis.

Manus cito, etc.

Si qui iniuste faciunt, si qui quod iustum est, non iu-
ste exequuntur, uide ne consentias, ne conniueas, ne
taceas: sed contradicas, etc. Vt si nihil aliud efficias,
tamen conscientiam tuam liberes, hoc est quod addit;
temetipsum purum serua.

Ne posthac bibas aquam.

Hinc habes, quod corporales exercitationes pro
nostro arbitrio seruare, mutare, intermittere, omitte-
re possumus, quas adhibemus secundum corporis no-
stri rationcm, ut seruiat, non intereat, etc.

Quoruudam hominum peccata.

Quia dixerat, neque communices peccatis alienis:ne
hic superstitiosius trepidaret Timotheus, dicens: Quid
si ignorem peccata aliena, id est illorum quibus com-
munico? respondet: Dies docebit. Ergo quod dixi, ne
sis in iudicio praeceps, nihil opertum, quod non reue-
labitur: interim nihil iudicato. Pro bonis habeto, de
quibus nemo male sentit, qui nemini sunt occasio pec-
cati. Hic nihil tuae conscientiae, aut tuo officio erit pe-
riculi. Atque hanc hic esse ueram sententiam, quam con

bsb00027764_00192

97IN EPI. PAV. AD TIM. I.

textus requirat: credo, ut iudicium hic non intelligas
iltud Christi extremum, sed iudicium humanum in hac£
uita, quod supra commisit Timotheo. Sic dicit: Mani-
festa peccata procedunt ad iudicium, id est non indi-
gent iudicio, uel ut iudices, siue sententiam de eis pro-
feras, quia iam iudicata sunt. Aliquorum uero peccata
lubsequuntur: id est, postea nota erunt. Ex fructibus
enim cognoscetis eos. Sic et opera bona manifesta
sunt ante: id est, antequam iudicentunuel de eis sententia
feratur. Ea uero quae secus habent, id est in occulto ma-
le fiunt, aut uelut bona sese per hypocrisin uenditant, oc
cultari non possunt, id est suo tempore prodentur. Tunc
ergo iudicandi sunt ab ecclesia mali, quando malos es-
Ie notum fiet. Non maculauit Christum, quod Iudam ha-
buit apostolum, caeteris nescientibus, quod esset diabolus
et proditor. Nam interim non male docuit, officium non
neglexit, nemini scandalo fuit, et c. Sic et de manifestis
Fuctibus carnis et spiritus legis ad Gal.5.

CAPVT VI

Quicunque sub iugo sunt serui, etc.

PRima ad Corin.7. dicitur: Vnusquisque in qua uo
catione uocatus est frater, in hac permaneat a-
pud deum. Apud deum, inquit, ne credas te in conditios
ne turpi oportere manere, quando uenisad fidem. De
oibus ergo mediis intellige. Media sunt siue indiffe-

bsb00027764_00193

ANNOT. IOANNIS POMERANI

rentia omnia externa, praeter ed quae prohibet. Non
ergo refert, Christianus siue Iudaeus sit, siue gentilis
carne, siue seruus sit, siue dominus, siue mas sit siue foe-
mina, siue sutor siue consul, siue rusticus siue princeps,
etc. Serui igitur non negligunt officium, quia Christi-
ani facti. Nam hanc conditionem eis deus dedit, ut in
bac uitam transigant, nisi melior sese libertatis etiam
corporalis obtulerit occasio, sine domini iniuria, aut
cum domini uoluntate. Seruient ergo cum bona consci-
entia: siue dominis gentilibus, quia hoc gratum deo
est, ne blasphemetur Euangelica grat ia, sed commende
tur potius, quod tales faciat seruos, talesque homines,
siue Christianis dominis: quia iam non tam dominis, quam
fratribus seruiant, de quo etiam gaudeant, quod tales ha
beant dominos, qui turpia exigere non possunt. De hoc
loco uide in epistola Petri, et saepe alias in Paulo.

Omnia repetit quae dixit. Nam (quod et in princi-
pio monuit (aliud docentes uitari uult: id est, illos (ut
ait) qui non accedunt sanis sermonibus Christi, et do-
ctrinae quae ad pietatem tantum pertinent. Hic uides
haereticos esse omnes, et excommunicandos, qui aliud
docent. Vides quoq omnes epistolas Pauli nihil aliuq
esse, quam sermones Christi, et doctrinam quae so-
lum spectet pietatem. Quomodo enim alia doceret,
quae ipse excommunicationis maledicto uetat? Aduer.

Haec doce, etc.

bsb00027764_00194

98IN EPI. PAV. AD TIM. I.
98

te hic quam egregie depingat illud genus doctorum,
qui aliud docent, scilicet esse homines inflatos, ignoran
tes, insanientes ad inutiles quaestiones et disputatio-
nes de genealogiis, de iudaicis fabulis, de animabus se-
paratis, de choris angelorum, de fictis reuelationibus,
de humanis traditionibus: de his quae scriptura non no-
uit, ex quibus nascitur inuidia, etc. dum quisque se prae-
ferre sua sapientia nititur. In summa dicit esse homi-
nes, quibus adempta est ueritas: id est, fides in Christum,
qui omnia tentant, qui quaestui suo consulant:uocant
tamem interim quaestum pietatem: id est, gloriam et cul-
tum dei. Hic uides so phisticos theologos, et papisticum
regnum, de quibus rursum in fine. O Timothee, etc.
ubi iubet eos excommunicandos, et eorum doctrinam
uitandam, quod habeant ficta et inania uocabula, quae
seriptura non nouit, et opponant scientiam suam quae
scientia non meretur dici, sed inscitia et insipientia:
quam pfitentes, a fide et a scopo uero aberrauerunt.
Isti sunt ꝗ liberum arbitrium habent pro gratia, rationem
Pfide, opiniones pro iudicio spiritus, doctrinas homi-
num pro doctrina sacra:qbus nihil in ore est, quamipri-
matus Petri, fides acquisita:uniuersalia, formalitates,
actus elicitus, intellectus agens, intellectus passibilis,
comnotata, relationes rationis in peccatis, etc. ꝗ quasi
doctissimi quauis de re disputant, et aliter sentientibus
Ie sua scientia opponunt, etc. Sed hoc est, inquit Paulus.

bsb00027764_00195

ANNOT. IOANNIS POMERANI

a fide longe abesse, et non esse Christianos, qui se sa-
pientissimos, et haereticae prauitatis extirpatores ia-
ctitant. Seiungere, inquit, ab his qui eiusmodisunt.

Quid attinet falsa scientia et humana doctrina pro
quaestu seducere mundum, cum quaestus uerus sit et
magnus, habere pietatem, et esse sua sorte contentums
O uerbum breue et suauissimum, quod creditum fa-
cit in utraque uita beatos, et mente pacatos, Contra
qui non curata pietate, sua sorte nolunt esse contenti
sed uolunt ditescere: id est, uoluntatem quam deo de-
bent, consecrant mammonae, incidunt in tentationem
et laqueum, etc. quia pro consequendo lucro incipi-
lint agere contra conscientiam, et perdunt fidem, sis
eut uides in Euangelio de semine, quod cecidit inter
spinas. Caeterum attende quod dicit, qui uolunt diuites
fieri, non contenti sua sorte: et non dicit, qui diuites
sunt. Nam diuitiae sunt media, qbus spiritualis recte uti
potest. Hoc est quod infra dicit: his qui diuites sunt etc.
ubi praescribit quod sit recte uti diuitiis, si qui eas habent,

Est auten quaestus, etc.

De laboribus multis.

Id cum accidat omnibus qui solicitudinem deo noù
relinquunt secundum Euangelium: Nolite soliciti es-
se, etc. Quid putas futurum de illis, qui contra conscienti-
am et pietatem audent quaerere sua lucra? etc,

bsb00027764_00196

99IN EPI. PAV. AD TIM. I.

Nam ad eum non pertinet, qui uult seruire mammonae.

Tu uero homo dei.

Sectare iustitiam, etC.

Per haec cum deo agimus. Sectare charitatem, patien
tiam, mansuetudinem: per haec cum proximo agimus.
Hae sunt diuitiae Christianorum, de quibus Christus
dicit: Primum quaerite regnum, etc.

Certa bonum certamen fidei.

Persta in fide, et nullis cede uel aduersis, uel aduer
ariis, ut agas uel omittas contra tuae rationem fidei:
id est, contra id quod iam doctus sentis. Adprehende
uitam aeternam, ut hanc uitam pro ueritate contemnas,
ne huius uitae amore contra fidem aliquid committas,
aut in aliquo cedas aduersariis. Ad quam, inquit, uocas
tus es. Christianus homo ad mortem huius uitae, et
quicquid ex Adam nostrum est, uocatur, et non perficitur
eius sanctificatio, donec omnia intereant. Tantum e-
nim apprehendit uitae aeternae, quantum ei quotidie
baptizante spiritu et igne, decedit ex hacuita. Haec
est mortificatio ad uitam. Dum ergo uocaris ad uitam,
certus esto hoc ipsumsine morte fieri non posse. Sine
cruce non glorificatus est Christus, ita nec Christia-
nus sine cruce glorificabitur.

Et professus es bonam professionem.

Scilicet in baptismo, cui solebant Christiani adesse,

bsb00027764_00197

ANNOT. IOANNIS POMERANI

ut sciretur hic esse frater qui baptizabatur, cuius iam
confessionem adstantes, ceu testes audirent. Nisi hic uee
lis intelligere Timotheum hanc professionem docene-
di populum, et episcopi munus suscepisse coram mul-
tis testibus: id est, praesente populo Christiano.

Praecipio tibi coram ideo, etc.

Vides in hac epistola, quanta cura tommendet Ti-
motheo, quae sunt muneris episcopi: praecipit et adiu
rat per omnia Christianorum sacra, sicut saepe uides:
id quod non facit in aliis epistolis. Nimirum ostendens
in hoc negocio pendere omnia: quod si non pie cure-
tur, relicta doctrina pietatis, oia quae Christiana sunt
intereunt, sicut factum uidemus. Vnde hic praecipit coram
deo, qui uiuificat omnia: et coram Christo, qui a pro-
fessione sua non decessit, cum erat adiudicandus mor-
ti, ut uitam ad quam uocatus est Timotheus, et pro-
fessionem quam professus est, mordicus teneat, etiam
inconspectu mortis et inferorum:id est, ut seruet man
datum quod accepit, immaculatus coram deo et irre
prehensibilis coram hominibus usque in finem. Imprimis
enim necessarium est episcopo, ut faciat quae sui muneris
funt: ad quod certe indiget non paruo spiritu, necesse
que est, ut iugiter postulet a deo: alioqui nihil efficiet,

Vsque ad apparitionem.

Christiani ueri sic omnia deponunt, ut parati et uis

bsb00027764_00198

IN EPI. PAV. AD TIM. I.

gilantes possint occurrere Christo uenienti ad iudici-
um, scientes et se tunc glorificandos. Sicut de quinque
prudentibus uirginibus habet parabola. Id quod legis
fere ubique in nouo testamento, praecipue in concioni-
bus Iesu saluatoris, et epistolis Pauli:ad quem diem
hac uita perfuncti omnes seruantur exuscitandi, et ta
les seruantur, quales hinc abierimus. Tunc omnes si-
mul reprobi damnabuntur, omnes simul electi glori-
ficabuntur.

Et solus habet immortalitatem.

Frustra ergo aliunde petieris, ut sis immortalis. Ita
Jolus habet immortalitatem, sicut solus habet uitam,
qui et ipsa uita est. Caeterum de immortali et beato
deo dixi quoque supra cap.I.

Lucem inaccessam.

Id est, hominibus incomprehensam: id quod exponit
dicens, quem uidit nemo, etc. Vide annotata Ioan.I.
et Esaiae 6. Vnde ergo cognoscimus deum, sine quo
non possumus esse beati? Respondeo, lege I. Ioan.4.
et inuenies.

Depositum.

Id quod tibi creditum est, scilicet doctrinam et oh
cium.

FINIS

bsb00027764_00199