41TIMOTHEI EPISTOLAM.
non inficerentur, ideo prodidit eius malitias et ec-
clesiae patefecit, et is resipisceret, et illi sibi prospi-
cerent. Sic olim excommunicatio in usu erat, sic publi-
corum facinorum propalatio et exhomologesis in ae-
dificationem et pacem ecclesiae, utinam denuo hae
consuetudines resumerentur.
CAPVT II.
ADhortor igitur uos, ut ante omnia
fiant deprecationes, obsecratio-
nes, interpellationes, gratiarum
actiones pro omnibus hominibus.
Igitur cum necessitate habere militare militiam peri-
culosam cum fide et conscientia opus sit, ut malis immi-
nentibus undique fortiter occurrere possis, et agere of-
ficium Spiritu sancto te uocante commissum, quae sine dei
gracia et uirtute, nec a te, nec ab aliquo praelato ha-
beri possunt.
Adhortor ] Non impero, non urgeo, importu-
nus ut dominus, sed ut fidelis pater cohortor filium
quem scto pro affectu sincero, et filii amore non mi-
nus complexaturum hortamentum, quam feruus im-
perium. Non enim praeceptum patris filius expecta-
re debet, sed nutui solo insinuasse beneplacitum fi-
lio tantum suffecerit, ut protinus sedulo perficiat,
quod patrem optare crediderit. Sic non mandatis,























