479AD TIMOTH. CAP. I.
lata ac religiosa conuersatione, coram omni ecclesia, quae eum audacem reddere
poterat, ad animose uiriliterque occurrendum, etiam apostolatus sui authoritate,
et spiritus sancti uirtute, qua perfusus erat, omnibus illis aduersariis potestatibus,
doctrina et moribus, uolentibus corrumpere commissam sibi ab Apostolo eccle-
siam Ephesiorum, exemplum futurus episcopis successoribus.
Quam quidam repellentes circa fidem naufragauerunt, ex quibus est
Hymenaeus et Alexander, quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare.
Erant Ephesi, qui contra conscientiam et agnitam ueritatem Apostolum tra-
ducebant, confingebant in eum mendacia, et obloquebantur: qui et semel su-
sceptam euangelii fidem abiiciebant, Hymenaeus et Alexander. Hii uerbis Apo-
stoli pertinaciter restiterant, seditiones mouerant contra Paulum, Iudaei ex gene-
re, et a fide apostatae, Pauli persecutores subdoli, et non semper in manifesto ad-
uersantes. Vnde et Paulus Timotheum admonet de Hymenȩo, ut caueat, nihil
illi fidat, in secunda epistola. Satanae tradere, est excommunicare, et eiicere a
coe-
tu fidelium, ut a morbidis agnis sibi sani et boni Christiani caueant et non infici-
antur. Prodidit ergo illorum malitias, et ecclesiae patefecit, ut et illi resipiscerent,
et reliqui sibi de periculo prospicerent. Talis olim in ecclesia excommunicatio
agebatur, sic publicorum criminum propalatio, et exomologesis in aedificationem
ecclesiae fiebat. Quas utinam consuetudines probatissimas, iusta forma, secundum
apostolicas traditiones ecclesia recuperet, ut reformentur mores, et disciplina non
cesset, ut discant non blasphemare. Blasphemia nimirum est, peruersa docere, se-
creta diuina temeraria curiositate disquirere. Nihil enim commune habet huma-
na ratio collata diuinis. Compescendi diligenter in ecrlesia sunt, qui dominum bla-
sphemant, uerbi illius authoritati detrahunt, qui gentilium errores postliminio re-
ducunt, qui Iudaicis fabulis et haereticorum uenenis inficiunt ecclesiam, qui reli-
gionis praetextu gentilium ritus commutant in speciem religionis, quos satius fuis-
set in totum reiici, ne gentilium ceremoniis ecclesia plus quam Iudaica grauetur,
puritasquedoctrinae et operum commaculetur, et tandem opprimatueritatem.
CAPVT II.
OBsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes,
postulationes, gratiarumactiones pro omnibus hominibus.
Cum igitur necesse habeas militare periculosam militiam, cumquesi-
de tibi et conscientia opus sit, ut imminentibus undique et semper malis occurrere
possis, et officio satisfacere tuo, spiritu sancto te uocante commisso, quae sine
dei
gratia ac uirtute, nec a te praelato haberi possunt, neque ab alio. Ideo adhortor,
non
impero, non importunus urgeo, ut dominus, sed ut fidelis tibi pater filium obse-
cro, quem pro syncero affectu et filiali amore, scio non minus complecti horta-
mentum, quam seruus imperium. Non enim patris praeceptum filius expectare
debet et exigere, sed solo nutu insinuasse filio beneplacitum patris, abunde
suffecerit, ut protinus perficiat sedulo, quod patrem optare crediderit. Sic non
mandatis, imperiis et coactionibus in dei negotiis est agendum. Nec Christus nec
apostoli id tentarunt, sed usi sunt admonitionibus, consiliis, orationibus, et ad-
hortationibus, quibus in ecclesia proficere studuerunt. Vt nihil mandauerint, ni-
si quae pro charitate seruanda seriosius proponebant. Vt ante omnia fiant ora-
tiones.) Cum sanctum ac deo acceptum, uel probandum, nihil prorsus ualeamus,
nostris tantum freti uiribus, sine dei auxilio, nec uerba, nec opera, nec exempla,
nec aliqua solicitudo nostra aliquid prosit uel promoueat, necesse est ante omnia










