1 Timo.
203x
esse cum ei. est enim is cui Paulus gratias agit:et qui eum inualescere fecit qui
et ei vires for-
titudinemque suggessit. Paulus. καί χάριν ἔχω τῶ ἐνδυμώσαντί με χριστῶ ἰησοῦ
κυρίω ἡμῶν. ¶LVulgata aeditio. Sed misericordiam dei consecutus sum. ¶ Dei: abundati
etsi nichil intelligentiae officit. Paulus. ἀλλὰ ἠλεήθην. ¶ Vulgata aeditio. Venit
in
hunc mundum. ¶Satis est dicere:in mundum. Paulus. ἦλθεν εἰς τὸν κόσμον. ¶ Vulga-
ta aeditio. Ostenderet CHRISTVS IHESVS. ¶Mutatus vocabulorum ordo. dicit enim
Ihesus Christus. Paulus. ἐνδείξηται ἰησοῦς χριστός . ¶ Vulgata aeditio. Regi autem
saeculorunt imortalit inuisibilit soli deo. ¶ Dicendum: soli sapienti deo. Deest
eni sapienti.
Paulus. τῶ δὲ βασιλεῖ τῶν αἰώνων, ἀφθάρτω, ἀοράτω, μόνῶ θεῶ.
Vt solus sapiens: quia solus nichil permixtum ignorantiae habens. sic solus rex saeculorum:
quia solus omnium dominatur. solus immortalis: quia solus absolute interire non potest
caetera
autem possunt. solus inuisibilis: quia caetera compraehendi possunt (compraehendi
enim est quodam
modo videri) ipse vero solus compraehendi non potest. Et vt sacer ait Cyprianus. Videri
non
potest: visu clarior est. nec compraehendi: tactu purior est. nec aestimari: sensu
maior est. Et
ideo sic eum digne aestimamus: dum inaestimabilem ducimus. Ergo cum Iacob cum Moses
dicum-
tur deum vidisse: id non designat deum appraehendisse sed aliquod vestigium et certum
dei
indicium attigisse. non eam ipsam incomprae hensibilem quae incompraehensibilis omnia
appraehendit dei naturam atque substantiam.
CAP. II.
NVnc quo modo ecclesiae ad publicam pietatem sint instituendae: informat Ti-
motheum apostolus ac ait. ¶ Obsecro igitur primum omnium: vt fiant preces
orationes supplicationesgratiarum actiones pro omnibus homnibus pro regibus et
omnibus qui in excellentia sunti vt tramquillam et tacitam vitam degamus in omni
pietate et honestate. Nam hoc bonum et acceptabile in conspectu saluatoris
nostri dei: qui omnes homines vult saluos fieril et ad agnitionem venire ve-
ritatis. ¶Ante omnia vult publicam pietatem praecedere: et id deo gratum esse
et acceptabile qui vult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem veni-
re veritatis. et si venirent: omnes hoies in magna pace et tramquillitate vitam degere
possent.
si venirent inquam: effectu ipso ad cognitionem veritatis. Nam sunt qui verbo fatentur
et facto
veritatem negamr: et illi nondum ad perfectam cognitionem sufficientemque venerunt
ad tramquillam
et tacitam degendam vitam ineque in omni pietate et honestate viuunt. Sunt alii qui
neque verbo
neque facto veritatem cognoscunt: veritatem dico quae necessaria est ad salutem.
et haec non est
dei voluntas: sed propriae voluntatis eorum a veritatis luce incuruatio. Nam qui vnum
non co-
gnoscunt deum et vnum Christum dominm nostrum pro omni salute mortem oppetiisse non
fatentur et
mediatorem inter deum et homines vt qui medium sit per quod omnes homines quotquot
salua-
buntur saluari oportet: ii nondum ad agnitionem venerunt veritatis etsi omnem scientiam
et phi-
losophorum et magorum et gymnosophistarum haberent exploratam. Haec eni omnia scire:
si
ad illud conferas nichil est scire. haec omnia sciens: ad immensas ignorantiae deuoluitur
tene-
bras efficiturque tandem perpetuus ignorans. illud vero sciens: ad imensum sapientiae
lumem ex-
tollitur efficiturque omnia sciens! et sciens quidem cum vitae et sapientiae thesauris,
cuius diui-
tiarum nullus est finis. illi vero: cum ignorantia cumulus erit indeficiens omnis
in morte pau-
pertatis. Hanc itaque diuitem sapientiam omni mundi sapientia maiorem: his paucis
verbis ex-
plicat Paulus dicens. ¶ Vnus eni est deus. vnus et mediator dei et hominum homo CHRI-
STVS IHESVS: qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. ad qd̃ testimonium propriis
temporibus positus sum ego praeco et apostolus (veritatem dico in CHRISTO haud mem-
tior) doctor gentium in fide et veritate. ¶ Ad testimonium illius ditissimae sapientiae
qua vitam et sa-
lutem praebet animabus in mansionibus lucis aeternae in plenitudine temporum a deo
definita:
positus est Paulus praedicator et legatus non a seipso (nam nullus apostolus! nullus
lega-
tus: a seipso) sed ab eo cuius est legatus. itaque a deo et Christo: a quo et doctor
gentium fa-
ctus esti non ad vllam disciplinam mundil quae nichil facit ad salutent sed ad doctrinam
coelestem
ad doctrinam spiritus quae sola saluat et quam angeli magnifaciunt et docerent si
quam docerent.
doctor (inquit) gentium in fide et veritate. Quid hoc in fide et veritate: nisi in
fide vera in
fide veritatis in fide filii dei qui est via veritas et vita? Non igitur se effert!
non gloriatur
cum dicit veritatem dico haud mentior: positus sum doctor gentium in fide et veritate
sed testimonium reddit veritati ei gloriam dans qui fecit eum praeconem suum apostolum
et doctorem gentium. Cum itaque sit constitutus a deo doctor gentium et doctoris
officium sit doce-
re : quod nunc eum viros? tum mulieres doceat audiamus. Docet itaque primum viros
hocpacto
dicens. ⁋ Volo igitur vt viri in omni loco orent: leuantes sanctas manus sine ira
et contentione.
⁋Quid est in omni loco: nisi in omni ecclesia vbicumque locorum in terra cognoscitur
Christus?
Sine ira et contentionc. Nam et dominus mandat: si offers munus tuum ad altare et
ibi


