63AD TIMOTHEVM CAP. I.
re ecclesiam recusarat, diuexaret in corpore, morbum videlicet, vel aliud malum (exe
plo Hiob, quem Deus voluit eo pacto probars) quo caro, quae petulantior fuerat, do-
maretur, immittendo. Alii vero per traditionem satanae intelligunt simpliciter declara-
tionem separationis a Christo et a coetu fidelium, ad tempus, ob quam peccator vsque
adeo angeretur vt videns se contemni et vitari ab omnibus, absorberetur propemo-
dum prae moerore: quo pacto caro illius humillata afflictaquequodammodo interiret.
Vtraque autem interpretatio, si primae ecclesiae statum consideremus, locum merito
ha-
bebit. Etenim consentaneum vero est, quod quo tempore expediebat veritatem doctrinae
Euangelicae et ministerii ecclesiastici dignitatem comprobari miraculis, nomnunquam
corpore visibiliter sint diuexati, quos ecclesia Dei propter peccata satanae tradidit.
Haec conueniebat sane tunc multas ob caussas ita fieri, Caeterùm ex quo tempore tam
do-
ctrina, quam ministerlum ecclesiae satis est confirmatum, nequaquam pereque vt ante,
necessarium est, eos qui excommunicantur, in corpore a satana cruciari. Magnum
est, si pudore, vt ad Thessalonicenses dicitur, suffundantur, atque ita emendentur:ideo-
que erit excommunicatio legitime facta, iuxta metuenda et efficax, atque si externa
afflictio in corpore accideret. Rata vsque manet Christi sententia et promissio dicta
ad
ecelesiam, sontes iustis de caussis et seruato ordine excommunicantem, Matt.18. Amen
dico vobis, quaecunque alligaueritis super terram, erunt ligata in coelo: et quaecunque
sol-
ueritis super terram, erunt soluta in coelo. Neque vero eos, qui excommunicati ac
tradi-
ti satanae sunt, existimabimus sic penitus exclusos a regno Christi, quasi iam simplici-
ter damnati, nulla spe salutis relicta, essent: sed statuemus esse admodum aegrotos,
qui-
bus tamen medicamem adhuc porriga, et quos seruari posse in vita confidamus. Ne habe-
atis, inquit Apostolus, velut inimicum, sed admonete vt fratrem: 2. Thessal. Quapro-
pter his, qui aliquamdiu excommunieati fuerunt, si modo egerunt poenitentiam, redi-
tus patet ad ecclesiam: atque sano corpori membra sanata rursus copulantur.ltaqueApo-
stolus 2. ad Corinth.2. Scripsi vobis, inquit, non vt moerore afficeremini, mox addit
:
Sufficit istiusmodi homini increpatio haec, quae facta est a pluribus adeo, vt e
diuerso ma-
gis condonare debeatis, et consolars, ne quomodo fiat, vt immodico dolore absorbea
tur huiusmodi. Quapropter obsecro vos efficite, vt valeat in illum charitas. Quando
i-
gitur in homine lapso dolor, seria poenitentia, vitae emendatio, apparent, suadet
chari-
tas noxam ei condonari, atque ecclessaeiterum adiungi. Porro apud diuersas ecclesias
di-
uerlum fuilse olim morem lapsos et poenitentes in gratiam recipiendi, ex patrum scri-
ptis licet cognoscere. Vide Tertullian. in liber de poenitentia, Cyprianum liber
3. Epistol.
Epistola 14. et 16. Augustinum in Enchiridio ad Laurentium capite 65. Chrysostomum
homil. 4. in 2. Epist. ad Corinthios. Et haec de altera parte doctrinae episcoporum
quae
est defide.
Sequitur de doctrina εὐταξίας, seu quarundim rerum pertinentium ad bonum ordinem
in ecclesia.
CAPVT II
ADhortor igitur, vt ante omnia fant deprecationes, obsecrationes, interpella-
tiones, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus in
eminentia constitutis, etc vsque ad cap.3.
SEquitur de doctrina εὐταξίας, seu quarundam rerum pertinentium ad bo-
num ordinem in ecclesia: quae doctrina semper necessaria est post do-
ctrinam fidei. Etsi enim non sit ad salutem necessaria, quippe apud perfe-
ctos ea nequaquam opus est, vtpote qui omnia huiusmodi agunt sponte,
neque oportet eos vllis ceremoniis regi aut gubemnari: tamen quia hinc accedit non-











