16l. TIMOTH.
Audientes colamus bona conscientia fidei nostrae possessionem, vt
salua nobis ad extremum maneat.
Quos tradidi Sathanae.) Quemadmodum diximus in quin-
tum caput prioris Epistolae ad Corinthios, sunt qui interpretantur ex-
traordinariis flagellis fuisse coercitos: idque referunt ad δυναμίν,
cuius meminit Paulus eiusdem Epistolae capite decimo. Nam vt do-
no sanationis praediti erant Apostoli ad testandam erga pios Dei gra-
tiam et beneficentiam, ita aduersus impios et rebelles armati erant
potentia: vel vt vexandos Diabolo traderent: vel vt aliis flagellis in
eos animaduerterent. Cuius potentiae specimen edidit Petrus in A-
nania et Sapphira Paulus vero in Bar-Iesu mago. At mihi de excom-
municatione exponere magis placet. Nam vt credamus aliter, quam
excommunicatione castigatum fuisse Corinthium illum incestum,
nulla probabilis coniectura affertur. Si autem illum excommunican
do Sathanae tradidit Paulus: cur non eadem locutio idem hic vale-
bit? Adde quod vim excommunicationis optime explieat. Nam cum
in Ecclesia sedem regni sui habeat Christus, extra non est nisi Satha-
nae dominium. Proinde qui ab Ecclesia exterminatur, eum tantis per
sub tyrannide Sathanae degere necesse est, dum Ecclesiae reconcilia-
tus, ad Christum redeat. Vnum excipio, quod, pro mali atrocitate.
perpetuum istis anathema denunciare potuit. De quo nihil tamen
ausim pro certo asserere. Sed quid sibi vult proxima particula: Vt di-
scant non maledicere? Nam qui ab Ecclesia eiectus est, plus licentiae
sibi vsurpat: quia tanquam communis disciplinae iugo solutus, petu-
lantius insurgit. Respondeo, vtcunque exultet eoruni improbitas, a-
ditum tamen praecludi,ne sua contagione gregem inficiant. Nam eo
maxime nocent improbi, dum eiusdem fidei praetextu se insinuant.
Nocendi ergo facultas illis eripitur, dum notantur publica infamia.
vt nemo simplicium ignoret, profanos esse homines et execrandos :
ideóque omnes ab eorum communicatione abhorreant. Ipsos etiam
interdum contingit irrogata sibi talis ignominiae nota confusos. a
proteruia desistere. Ergo etiam si improbiores reddantur aliquando:
tamen non semper inutile est ad domandam ferociam temedium.














