PRIORIS
AD TIMOTHEVM
missis inuenitur huiusmodi integra salutatio in fine nisi in epistola ad colo. in
qua legitar. gratia cum
omnibus vobis amen, et non dicitur domini nostri iesu christi etc. ¶ Et apud graecos
inuenit subscri-
ptio talis. Ad thessalonicenses secunda scripta athenis. ¶Caietae die. XVII. martii.
M.D.XXIX.
THOMAE DE VIO CAIETA-
NICARDINALIS SANCTI XISTI. IN
PRIOREM EPISTOLAM PAVLI AD TI-
MOTHEVMCOMMENTARII.
PAVLVS apostolus iesu christi sum imperium del saluatoris nostri et
Deest. domini iesu christi spei nostrae.] Non solum se apostolum iesu chri-
sti explicat sed apostolatum ipsum explicat non quaesitum sed iniunctum
sibi a deo saluatore nostro: naturam exprimens diuinam et officium sal-
uandi nos. vt intelligamus iniunctum ei fuisse apostolatum ad exequen-
dum officium salutis nostrae. Nec tantum a deo sed etiam ab homine do-
mino iesu christo iniunctum sibi explicat. Et dicit domini, eo quod ad statum
dominii iam peruenerat iesus christus quum iniunxit apostolatum pau-
lo. Adiungit que spei nostrae, eo quod christus imortalis iam et gloriosus sum
corpus est spes nostrae futurae bearitudinis. christi nanque resurrectioni in-
nititur spes nostra quod erimus quoque nos immortales sum corpus. TIMO-
THEO dilecto. pro. germano.] Eadem dictio haberur hic quae habita
est ad philip. dicendo rogo te germane (seu germana )compar. Quadrat
autem dictio illa tum aequali tum minori. vnde et ibi dictum est germana compar et
hic dicitur ger-
mano filio. Significat enim vere ac confone esse talem. vnde germanus filius est qui
vere est consonans
patri filius. FILIO in fide.P ad differentiam filii naturalis. vt enim patet act.
1o.paulus asciuit sibi timo-
theum. quem ex his verbis apparet a paulo fuifle conuersum ad fidem:alioquin non appellaret
ipsum fi-
lium in fide. GRATIA et misericordia et pax.] Superfluunt coniunctiones. Noua salutatio.
nam ha-
ctenus salutauerat gratia et pax modo tria dicit gratia misericordia pax, ea ratione
quod praelatis maxime
necessaria est misericordia:tanq̃ loco dei cui proprium est misereri praesint. A
DEO patre et Deest. domi-
no iesu christo domino noltro. ] Bis dicit domino. Iemel ablolute domino iesu christoriterum
relati-
ue ad nos domino nostro. Est siquidem absolute dominus omnium, et est peculiariter
dominus noster
tanq̃ sponte seruorum.
SICVT rogaui te. ] Completa salutatione inchoat tractatum epistolarem. Vbi aduerte
quod aduer-
bium sicut non habet in textu aliquid correspondens ad complendam orationem vsque
ad calcem
huius capituli, vbi dicitur hoc praeceptum commendo tibi. ita quod illic compler
paulus orationem quam
hic inchoat. Et est sensus. sicut rogaui te etc. ita hoc praeceptum commendo tibi
quemadmodum olim
rogaui te nunc tibi commendo hoc praeceptum. Vnde omnia interiecta ab hinc illucusque
vere inter-
iecta sunt ad explicandum necessitatem praecaepti et quod olim dederat et quod modo
commendat.
VT remaneres ephesi quum irem in macedoniam, vt denunciares. pro. vt praeciperes
quibusdam ne
aliter docerent.] Dictio graeca interpretata aliter docerent composita est ex alio
et doctor : varietatem
doctorum clare significans. Mandauit paulus timotheo vt praeciperet quibusdam ne essent
varii do-
ctores: quod esset variam inducere doctrinam. Et quantum subiuncta insinnant, aduersus
illos loqui-
tur qui aliam de legalibus doctrinam inducebant. nam tales doctores explicabit paulo
infenus. NE-
QVE intenderent fabulis.] Thalmudicas fictiones prohibet. ET genealogiis interminatis.]
Non
dicit neque intenderent genealogiis sed addit interminatis : quae scilicet sunt
sine termino in sacris sen au-
tenticis scripturis, multae enim genealogiae tunc temporis erant interminatae. Et
rationem huius vltimi
subdit. QVÆ quaestiones praestant magis quam aedificationem. pro. dispensationem
dei quae est in fide]
Interminatae siquidem genealogiae quod praebeant quaestiones clarum est. Et q magis
multiplicandis quae-
stionibus prosint quam diuinae dispensationi seu gubernationi quam exercet deus in
fide paulus docet.
nam ad dei gubernationem qua gubernat ea quae sunt fidei parum aut nihil prodest
notitia huiusmodi
genealogiarum : vt patet de multis genealogiis quas hemmus in libris paralipo. ⁋ FINIS
autem precaepti est di
lectio. ] Dixerat vt preciperes quibusdam ne vati essent doctores, perperea vnitatem
finis omnium precaeptorum legis





