❧ IN PRIO-
REM AD TIMOTHEVM EPI-
stolam Annotationes Ioannis Bugen-
hagii Pomerani.
ARGVMENTVM.
TIMOTHEVM APOSTO-
lum, id est, episcopum siue praedica-
torem, a se ad hoc ordinatum Paulus
instruit quid doceat, nempe fidem tan-
tum et charitatem, reiectis fabulis
et inutilibus quae stionibus, et pugnis uerborum, et di-
Jputationibus inanibus pro ambitione et auaricia ina
stitutis, quae pestes sunt syncerae in Christum fidei, et
in proximum charitatis: neue admittat doctrinas dae
moniorum in hypocrisi loquentium mendacium, quas in
nouissimis temporibus regnaturos praedicit. Haec spar-
Iim in epistola, cap.2. de oratione communi instruit, et
quid mulieres deceat erga uiros. In tertio, Episcopos,
et Diaconos Christianos depingit cum corum uxori-
bus, familia et liberis. In quinto modum monendismn-
gulos praescribit, et uere uiduis prouideri uult ab
ecclesia. Docet quoque Episcopos, qui laborent in-
uerbo et doctrina, esse dignos, quibus uictu et ami-
ctu prouideatur, et de iudicio episcopi in peccantes
lubdit. In sexto docet, quod serui, quoddiuites monendi sint?

















