8COMMENTARII
Sexto, quomodo cum seruis agendum,
contra schismaticos, cum diuitibus, capite
sexto, etc.
Tertia pars Epilogi est capite sexto,
versu vicesimo, repetit autem saepe iam ite-
ratam exhortationem vt seductores diligen-
ter caueat, et sanam doctrinam constanter
tueatur.
CAPVT I.
COMPLECTITVR salutatio-
nem, et primum locum institutio-
nis de sana doctrina constanter
tuenda contra corruptelas Legis,
itemque de vero vsu Legis.
Salutatio.
Titulus honesta et apposita ad rem prae-
sentem constat salutatione: quia enim in-
stituere voluit quomodo vtiliter huic Ec-
clesiae praeesse debeat, operaepretium fuit
initio amica salutatione, qua grata ipsi
Timotheo exprimeret, caueretque contra-
ria. Et ipsa natura in omni sermone pri-
mum locum tribuit salutationibus, post


































































































































































