Commentarius in priorem Timothei epistolam : [Anonymus], [1533]
TIMOTHEI EPISTOLAM.
41
C 5 imperiis

non inficerentur, ideo prodidit eius malitias et ec-
clesiae patefecit, et is resipisceret, et illi sibi prospi-
cerent. Sic olim excommunicatio in usu erat, sic publi-
corum facinorum propalatio et exhomologesis in ae-
dificationem et pacem ecclesiae, utinam denuo hae
consuetudines resumerentur.

CAPVT II.
ADhortor igitur uos, ut ante omnia
fiant deprecationes, obsecratio-
nes, interpellationes, gratiarum
actiones pro omnibus hominibus.

Igitur cum necessitate habere militare militiam peri-
culosam cum fide et conscientia opus sit, ut malis immi-
nentibus undique fortiter occurrere possis, et agere of-
ficium Spiritu sancto te uocante commissum, quae sine dei
gracia et uirtute, nec a te, nec ab aliquo praelato ha-
beri possunt.

Adhortor ] Non impero, non urgeo, importu-
nus ut dominus, sed ut fidelis pater cohortor filium
quem scto pro affectu sincero, et filii amore non mi-
nus complexaturum hortamentum, quam feruus im-
perium. Non enim praeceptum patris filius expecta-
re debet, sed nutui solo insinuasse beneplacitum fi-
lio tantum suffecerit, ut protinus sedulo perficiat,
quod patrem optare crediderit. Sic non mandatis,

952805
COMMEN. IN PRIOREM
42
ex

imperiis, iussionibus in rebus dei agendis, nec Chri-
stus, nec Apostoli id egerunt, sed admonitionibus, ora-
tionibus, consiliis, adhortationibus suis profecerunt,
ut nihil mandauerint, nisi quae pro charitate seruan-
da proponebant.

Vt ante omnia fiant orationes ] Cum sanctum et deo
aoeeptum nihil prorsus ualeamus nostris fieri uiribus si-
ne auxilio dei, nec uerba, nec opera, nec exempla
nec sollicitudo aliqua nostra prosit quicquam, necesse erit
ante omnia nostra conamina deum implorare, eius ad
iutorium petere, et asistentiam, ut ipse bonum inspiret, de-
siderari faciat, et perfici aliunde enim non obtinebimus.

Deprecationes ] Orationes sunt ad deum, qui-
bus aduersa quae meruimus peaatis nostris per dei
misericordiam amoueri precamur, iram scilicet dei et
iustam poenam, et angustias con scientiae, spiritus scili-
et et corporis incommoda, tentationes periculosas,
et casus peccatorum.

Obsecrationes] Quibus per omnia sacra et deo
grata consequi desideramus dona dei, nobis necesa-
ria, spiritualia imprimis et corporalia, ut quod no-
stris meritis non possumus obtinere, eius nobis gra-
tiam et Christi passione et meritis interoedentibus
a domino postulemus concedi in gloriam dei.

Interpellationes ] Cum unus pro alterius necessitate

952806
TIMOTHEI EPISTOLAM.
45

ex charitate sollicitus intercedit et pro fratre orat,
ut uel aduersa amoueantur, uel optabilia consequam
tur, cum pro inuicem oramus ut saluemur.
Graciarum ac. ] Cum pro aoeptis beneficiis deum lauda-
mus, et omnia ei acepta reddimus, et a nobisipsis
nihil nos habuisse uel potuisse fatemur, nos uicissim
suae uoluntati offerimus et beneplacito suo per omnia
subiici desideramus, hoc est enim eucharistiae uerum et
christianiss, sacrificium laudis, sc. et confessionis et gratia
Pro om. INon solum amicis fidelibus, (rum actionis.
iustis, familiaribus, nobis ipsis, benefactoribus, sed o-
mnium maxime quam magis indigent dei magna misericor-
dia, ut sunt inimici nostri, ut caritatem acapiant christia-
nam, infideles, Iudaei, haeretici, ut respectu dei, lumine
uerae fidei et ueritatis illustrentur et credant deo, iniu-
sti et impii ut resipiscant. Ignoti nobis ut domino mise-
rante quilibet suis pecatis liberetur. Nihil unquam in-
terorandum discriminis occurrat, quo minus affectuose
pro uno genere hominum oremus quam pro alio uel excludere
aliquos praesumamus uelfrigdius intendere. Non etiam
ob beneficia tantum oremus, nostrum commodum, sed ex so-
la fraterna charitate ad orandum pmoueamur. Et quam
id domino placere credimus, similia ab aliis deside
rantes. Non dicit pro animabus, sed hominibus: animae
enim nobis proximae non sunt, sed deo: uiui nobis con
mendantur, mortui deo. Nos contra ob quaestum cleri.

952807
COMMEN. IN PRIOREM
44
oneren-
Pro regibus et omnibus in eminentia
constitutis, ut placidam, ac quietam uitam
degamus, in omni pietate et honestate.

Reges Apostoli tempore infideles erant et fide-
libus aduersarii sed tamen pro eis orari uoluit: imo
tanto magis, quanto respectus dei magis eis pro re-
gimine nostro necessarius ut boni fiant, ut tractabi-
les, ut mansuete ac benigne regant, ut sustinere possi-
mus, ut cor eorum e domno regatur, ut tranquillius
regamur ab eis, ut sapientia praestetur illis et clemen-
tia, et ante omnia timor dei et amor iusticiae.

Et omnibus qui in sublimitate consuluti sunt] Et
coniunctio crebro expositiue accipienda. Regibus,
id est, sublimibus: reges enim omnes sunt, qui in ma-
gistratu aliquo consuntuuntur ut praesint et regant,
moderentur. Constituti autem non ab alio, quam a
deo. Omnis enim potestas a deo. Etiam mala propter
peccata populi, et dei imminens iuditium, etiam ma-
li confutuuntur, ut per cos sua deus iudicia exequi-
tur. Dabo tibi regem in furore meo. Effoeminati
erunt principes eorum, etc. Maximam poenam de
precabimur, si bonum principem orationibus pro-
merebimur propter pecata populi.

Sublimitas est regere subiectos iuxta stilum Spiritus
sancti et a deo ordinata, non ut honorentur, sed ut

952808
TIMOTHEI EPISTOLAM.
45
ita

onerentur sollicitudine maiori prodesse cupientes
eis quibus ut seruiant a deo dati sunt. Reges gentium
dominantur et benefici dicuntur. Non sic reges fide
lium, hi sciunt sese tanto modestores esse debere,
quanto sunt multorum commodis destinati et obsequio
charitatis deuincti. Debetur eis honor, reuerentia,
timor et obedientia, et sustentari a subiectis. Ipsi ui-
cissim debent amorem, curam, tutelam, instructio-
nem, consolationem, regmen, coërtionem a malis
ac poenam discolis.

Constituti] Non negligenter ol mittendum. Non
sibi ipsis, prece precio, et inconstantia, sublimitas, et
regimen ambienda, sed constitui debent ab aliis, nihil
nisi sub ditorum bonum respicientibus, et non sine con-
sen su eorum, ut non tam seruitus, quam administra-
tio regmninis habeatur.

Vt placidam et quietam uitam agamus) Anniti
omni studio debent reges, ut populus beneuolenter
et cum gaudio, non ex trifticia obediant, sed placite
optemperet ex sincero affectu, et sine murmure et
dispicientia, si posset fieri sine uiolentia, ut sint omnia
sine tumultu, uiolentia, odio, seditione, rebellione,
sed Christana pace conuersentur, ut fratres, et do-
mestici et discipuli Christi pacifici, modesti, mensueti
et humiles. Haec est enim uita filicissima, planequebea-

952809
COMMEN. INPRIOREM
46
nomen

ta et Chriftiana.

Cum omni pietate et castitate] Melius honesta-
te, faciunt haec duo perfectam quietem si deum nostrum
colamus fide, spe, et charitate, ut totos nos ei com-
mittamus, ut patri et omnia quae ocurrunt patris
prouidentia et pietate euenire certo credamus,
tunc enim murmm aomms minquam, temere non iu-
dicabimus, sed ut sunt omnia, optima cordis pace ut
patris beneficia amplectamur.

Honestas denique in conuersatione ad Christum et
morum omnium castitas et temperantia, nos commen-
dabit fratribus, cauebit offensam et inimicitias et
perpetuam tranquillitatem fouebit et amicitiam quae
inter inhonestos et leues constare non potest diu.

Hoc enim bonum est et acceptum
coram saluatore nostro deo, qui omnes
homines uult saluos fieri, et ad agnitio-
nem ueritatis uenire.

Quieta conuersatio nostra et tranquillitas sim-
plicis obedientiae regibus etiam ethnicis exhiben-
da, bonum, est nobis, ut careamus dominantium
molestia, ut non grassentur, non magis opprimant,
non irritentur contra nos, et contra euangelicam
doctrinam, non schandalizentur in moribus, ne an-
sam rapiant mouendi persecutiones, blasphemandi

952810
TIMOTHEI EPISTOLAM.
47
luntas

nomen Christi, tyrannidisque ́.

Cedet in gloriam magnam religionis nostrae, imo
et domini dei nostri, qui per filium salualiit nos, si
pacifice, mansuete et sedulo dominis obsequemur,
subiecti omnibus in timore dei, monstrantes optimi
optimas leges scriptas in cordibus nostris. Et ex bo-
nis operibus nos considerantes, glorifiemat deum dum ali-
quando respectu misericordiae a deo fuerint uisitati,
et ad cor et pium religiosu perducti, dominuque ; deum no-
strum ex fidelum religione cognouerint, nobiscumqueuene-
rari ceperint, ora ionibus nostris domino commendari

Omne is hom. ] Est enim dominus deus summae bo-
nus et nihil odit eorum quae condidit, neminemqueuult
perire, adest gratia sua omnibus, ut ueniant ad agni-
tionem uerit atis, quam per propheticas et euangelicas
ac apostolicas fecit communem omnibus. videtur hic
denuo coniunctio et, expositiue sumi. Saluos uult fieri
et ad agnitionem ueritatis uenire, ut nihil sit aliud a-
gnoscere ueritatem quam saluum fieri. Etiam uult omnes
saluos ficri quia uocauit omnes, anunciatur omnibus
Christus, pro omnibus mostuus est, omnes ad se tra-
hit, pro oibus tradidit semetipsum. contemptores aunt
dei et negatores non computentur inter omnia, sed redigen-
tur in nihilum, si sermoincidat quare non omnes beatitudi-
nem assequantur qui sunt redempti, del allegabitur uo-

952811
COMMEM. IN PRIOREM
10
cor-

luntas, quae regula est iusticiae, et cuius non est quae-
renda ratio, homines sumus, ipse deus nihil nobis de-
bet, uoluntate signi et antecedenti uult omnes sal-
uari dicunt scholastici.

Agnitio ueritatis] Id est, Christi qui ueritas est,
qui euangelium praedicauit, qui fidem salutis portum
statuit et iusticiae, lux mundi qui illuminat omnem ho-
manem mamanae seienttae muilles et mendatium.
Christum scire sanctorum est, stultus fiat in hoc mun-
do sit ut sapiens et saluus.

Vnus enim deus, unus etiam concilia-
tor uel mediator dei et hominum homo
Christus Iesus, qui dedit semetipsum re-
demptionem pro omnibus.

Hic Apostolus summam Christianae fidei et ueri-
tatis proponit, cuius solius agurit jiluos facit, o-
mneis homines, qui scilicet agnoscunt, non fimplici
notitia, sed potius sapientia, qui sic nouerint, ut sapi-
ant etiam quam suauis sit dominus, hunc ergo tenorem
fidei et regulam discutiamus.

Vnus esse deus agnoscitur, cum praeter eum nihil
aliud summum bonum desideratur, colitur, amatur,
antefertur, confertur, nihil. Non uenter, non caro,
et sanguis, aurum, honos, laus, et totus hic mundus
Omnia haec postponuntur, non uerbo et lingua, sed

952812
TIMOTHEI EPISTOLAM.
49
D
mor-

corde et sensu, dum unum illud semper intendi-
mus et attendimus, et propter eum omnia agimus
Non circa plurima ocupamur et distrahimur, hoc
est uere agnoscere unum deum, praeter eum nihil de-
siderare quod non propter eum.

Vnus concliator) Secundus articulus fidei, crede-
re et sare Christum esse unicum mediatorem, quem statuit
pater noster inter se et nos, ut cum essemus pecutores
et a deo proiecti et inimia per Christum reconcili-
amur. Hic includitur esse omnes homines peautores
dei aduersarios et inimicos, deum etiam offensum
omnibus, et abiecsse damnasseque ; in primo Adam et
sola Christi gratia conciliatos. Et non id solum, sed
et filiationis et haereditationis accepisse et in Chri-
sto omnia bona, ut nostra sint, quae fratris nostri sunt
Vnus autem non multi mediatores uel conciliato-
res, unus enim Christus, unus saluator, non ergo prae-
ter eum interponendi sunt alii, quantumlibet sancti
omnes enim pecatores sunt, et eguerunt, imo egent
gracia dei. Solus Christus suapte dignitate et suis
meritis, non ex gracia concliat nos patri. Omnia e-
nim pater dedit in manus filio. Et eum currendum
quoties urgemur, fons est pictatis, non estut eum
promereamur, sanctorum interoessionibus, benigni-
or nobis est, quam omnes sancti. Solus pro nobis

952813
COMMEN, IN PRIOREM
50
mani

mortuus est. Et nos toties inuitat, pulsat, expectat
hortatur allicit, rogat et cogit aliquando. Venite
ait ad me omneis qui laboratis et onerati estis, etc.
Venite edite absque argento et caet. Audit nos sen-
per, adest, intendit singulis, quasi non sui essent o-
mnes, non distrahitur multitudine saluandorum, omnia
nouit melius nobis, scit quibus indigeamus, praecepit
ut in solo suo nomine precaremur, honorem hunc suum
alteri non defert, nec patitur communem.

Homo Christus Iesus] Mirum quomodo dubitaue-
rint hominem Christum fuisse quida haereticorum qui
hic simpliciter homo dicitur: caro enim et frater no-
ster temptatus per omnia absque peccato Et pro nobis
hominem nouissimum se exhibuit et uermem, ut hominem
perditum redimeret. Et primogenitus ex multis fra-
tribus chirographum peccati deleret per crucem mortu-
us uere ut homo esset, qui pro homine satisfecit Chri-
stus Iesus unctione sua consecrans gentes et passione
saluans Iudaeos, faciens utraque unum redemptorem.

Qui dedit semetipsum] Obtulit in remissionem
omnium pecatorum seipsum sacrificium perfectum et maxi-
mum, et omnium praecedentium sacrificiorum scopum et
finem pro captiuis nobis commutationem sufficientis-
simam. Non raptus est inuitus, sed sua sponte obediuit
Semetipsum obtulit precium deo patri pro salute hu-

952814
TIMOTHEI EPISTOLAM.
51
D
2
Cuius

mani generis et reconciliatione perfecta cum inimici es-
semus, et ita inimici, ut etiam eum nos ipsi crucifixeri-
mus, homines scilicet pro quibus se precium obtulit.
sicut et nos in Adam peaumus. Nec dicamus non es-
se nos posteros Iudaeorum qui hodie quoq simile faci-
mus non refugeremus simili occasione permoti, qua Iu-
daeorum primores, quibus meliores paucos habemus
quin et iterum aoerbius eum crucifigimus uitiis nostris.

Pro omnibus] Dedit se pro omnibus. Nemo nisi
nolens saluari relinquitur. Suffecit, satisfecit deo pa-
tri pro omnibus, nihil obmisit de suo, quo minus o-
mnes redimi possint. Excusatio nulla restat nobis qui
scimus, quid uel facere, uel desiderare, uel obmissa
dolere, uel non indolentia deprecari, et humiliter
agnoscere debeamus, et pro fide habemus et chari-
tate deum orare, quis haec se non posse uero fatebitur?
Ad huius ueritatis agnitionem siquis illuminante deo
peruenerit ut credat et agnoscat certa fide unum su-
um deum, et conciliatorem unicum dei et hominum, hominem
Christum Iesum, et qui ipse seipsum dederit ex maxima
gracia redemptionis precium pro omnibus credentibus
sine dubio saluabitur et perfectus fidelis et Christia
nus coram deo et Christo suo reputabitur, quae ei fi-
des reputabitur ad iusticiam ut Abraae, et est totius no-
ui testam, et euangelicae doctrinae conclusio et summa.

952815
COMMENT. IN PRIOREM
52
tus
Cuius testimonium temporibus suis
confirmatum est, in quod positus sum
ego praedicator et apostolus. Veritatem
dico non mentior. Doctor gentium in
fide et ueritate.

Erasmus Graece legit: Testimonium temporibus
suis in quod positus sum ego praedicator etc. quod
intelligo sic: Adhoc Christus ueniens se tradidit pro
nobis patri, ut id suo tempore testaretur toti orbi,
omnibus hominibus redemptis, ut id omnes credant,
et credendo saluentur. Noluit enim otcultum quod
tot sacrificiorum figuris in ueteri testamento toties
uoluit esse testatum, et in figuris representatum. Quin
et ego Paulus ad hoc nostrae redemptionis euange-
lium praedicandum, ab eodem Christo domino posi-
tus sum segregatus et electus post alios, ut toto or-
be gentibus haec praedicem annunciarem hanc dei
stupendam graclam. Nuncius nupus a Christo et a-
postolus, licet cum Christo non uixerim, tamen ex mi-
sericordia sua, ex persecutore blasphemo me conuer-
tit in Apostolum et ueritatis doctorem ad omneis
genteis.

Veritatem dico non mentior ] Celebris est fa-
ma insantae meae cumspirans minarum et caedis in
disapulos, subito in multorum comitiua e caelo uoca-

952816
TIMOTHEI EPISTOLAM.
53
D 3 mnibus

tus sum, et a Christo conuersus, postea denique cum
Barnaba a spiritu sancto segregatus in genteis, atte-
statione non modica miraculorum, et pros ctu prae-
dicationis maximo a Iudaea per Asiam et usque ad Il-
lyricum repleui omnia euangelio Christi. Non potest
esse dubia apostolatus mei uocatio, et quod Christus
me gentium doctorem dederit, testantur signa apo-
stolatus mei, qualem et me gessi fideliter in gloriam
Chrifti, non meum compendium aliquod temporale,
nihilqueadmiscendo doctrinae quam in me Christus
non fuerit loquutus. Et ueritate, sine omni hypocrisi
et figmento, dextre et plana ueraciter, ut acepi a
domino omnes tradidi.

Praedicator fuit Paulus euangelii, nullius alterius
doctrinae. Iurat modestissime, quod notorium esset, et
non poterat negari. Doctorem se nominat, non in u-
niuersitate promotus: nonenin utuiceran Aristote-
lem et parua logicalia, sed spiritu sancto permotus
docebat sine intermissione, uerbo et exemplo, non
tam nomine doctor, quam officio et assiduo studio do-
cendi, sicut Origines, Augustinus, et Gregorius.

Volo autem uiros orare in omni lo-
co, leuantes puras manus, sine ira et di-
sceptatione.

Ante omnia orandum docuerat superius pro o-

952817
COMMEN. IN PRIOREM
54
Leuantes

mnibus, quatenus tranquille uiuere possent, et ut
ad agnitionem ueritatis omnes peruenirent saluandi.
Nunc uiros et mulieres instruit, quomo do orandum
de aliis necessariis incidenter, foeminarum mores in-
stituendo, uiros primum.

Volo uiros orare in omni loco] Nondum amplis-
sima templa erant sufficiebat locus pro familia, lon-
go tempore in cryptis praedicatum, ubicumque ecclesia
erat, duo aut tres ubi locus orationis erat et praedi-
cationis. In cubilibus, in agro, in naui, in montibus, syl-
uis, ubique orationis locus, quia ubique dominus, ubique
templum dei quod sumus nos, ubique cor fidele et de-
uotum Id Christus docuit: Cum inquit oraueris intra
cubiculum et ora patrem in abscondito. Hodie asue-
uerunt multi, ut non nisi in ecclesia orare ualeant,
et exaudiri credant, si tamen orant uere, et non po-
tius multa sensuum et mentis distractione numerent
potius uerba, quam corde, affectuqueet feruore leuen-
tur in deum, et in frugilitatum suarum defectus et
miserias, quarum eonsideratione oratio promoueri
debet. In omni inquit loco. Consecratus est homo et
mundus totus orationi non templo Hierosolymis, sed
in spiritu ct ueritate orandum, id quod docuit domi-
nus, et quae se exauditurum promisit. Caetera sunt dei
prouidentiae et benignitati committenda.

952818
TIMOTHEI EPISTOLAM.
55
D
A
decet

Leuantes puras manus] Non lotas Pharisaeo-
rum more sed puras a sanguine proximorum, a foe-
dis, libidinosisquecontractibus, et a munere et usu-
ra, ab omni malo opere. Non uult Paulus more Pha-
risaico manus extendi, sed more desiderantium le-
uare ex affectu petitiones. Non obsunt omnes ce-
rimonae, malta projant, jeu non mate, et quae
uel mentis distractionem, uel hypocrisim mouere
possint.

Sine ira et disceptatione) Docet nihil a deo
postulandum obtine ri, nisi prius proximo concilia-
tus Christiana charitate fueris. Solet animum uiro-
rum ira ocupare sicut superbia mulieres, et incon-
tinentia. Ira autem charitati maxime contraria et
inimica, oratioui locum praecludit omnino. Et
nist proata reconciuatuos paupiui se oraturum
nemo ignoret. Non uult ignoscere, nec pieta-
tis dona largri, nisi peaantibus in nos, ante indulse-
rimus, nisi fratri offe nsam remiscrimus et ut nos di-
lexerimus.

Similiter et mulieres in habitu orna-
to (amictu modesto) cum uerecundia
et sobrietate (castitate) ornantes se non
in tortis crinibus, aut auro, aut mar-
garitis, uel ueste preciosa, sed quod
952819
COMMEN. IN PRIOREM
56
ali-
decet mulieres, promittentes (profiten-
tes) pietatem per bona opera.

Mulieres post uiros docet Apostolus ne superbi-
ant de forma, amictu, moribus et ornatu, id quod a-
gnatum solet mulieribus uitium, etiam alioqui opti-
me licet sint castae et prudentes, sed anumni superbia et
speciei corporis et ornatui praeampere uix possunt.
Admittit ut habitu ornato sint, non foedo amictu et
immundo, quo abhominatio maritis sint et adulte-
rii ocasio. Sed modesto amictu, ut decet castas, uere
cundas et minime irritatrices, mundae, cleganter, et
honeste uestiantur, hoc est, ne nuditate et superfluo
ornatu uestium, et exquisita subtilitate et curiosita-
te meretricibus assimilentur, aparantque ; affectu pla-
cendi, in plateis uestiri id enim Christianas non de-
cet, nec maritis placere potest, nec debet. Ornentur
autem legittimis monilibus, uerecundia scilicet, et
sobrietate, ex uultu, oculis, incessu, uerbis, ostenden-
do inuitas se offerri uirorum aspectibus, et ab aliquo
desiderari in malum. Nullae semper contegi, et egre
uidere uiros, multo molestius uideri. Etiam ad mari
tum uerecundiam non postponant semper et ubique
Gratiosissimum enim monile uerecundiam habet, quis-
que sapiens maritus extiterit.

Sobrietate ] Ne uinolentia et crapula notetur

952820
TIMOTHEI EPISTOLAM.
67
D
5
quidem

ali quatenus quae lubricitatis et libidinis testes certi£
sunt, uenter et genitalial proxime cito spumant et
caetera impedimenta praebent foetibus optatissimis
generandis. Insipientiae et garrulitatis uitia semen-
afferunt, mendatii et litium matres, et nihil secreti
seruare possint, seminaria malorum.

Castitate ] Castitas sobrietate nascitur, et sunt so-
ronres, ut Icliltet, jini foenane comtime e castae,
temperantes libidines et desideria sua inhonesta ne
effluant.

Ornantes se non in torttis crimbus ] Non com-
positlone tapiuorant, O morpueaua, auri et ar-
genti, ac adulterino colore et cerussa, fucoque pere-
grino. Iniuriam non faciant formae naturali, sed ani-
mi pulchritudine uirtutequeornentur.

Nec auro aut margaritis I Non onerent maritos
impensis, colligant potius pro haeredibus, uel subue-
niant indigentibus in opera misericordia. Super a
naturali non addant fomenta, non certare mutuum
mulieres, nisi modestia et maturitate et sapientia.
Stultum est margaritis uti, aurum expendendum poti-
us in pauperes.

Vel ueste preciosa ] Veste non uestibus, quod su-
perfluae Christianos dedecant, et excusari non pos-
fint. Non ad luxum sint, sed ad necessitatem. Vnica

952821
COMMEN. IN PRIOREM
48
Bona

quidem non sufficit, sed superfluitas non licet. Pretio-
sitas intollerabilis, scandalizat, irritat, zelum et sc-
quelam susatat, opprimit mareum, difficile praecaue-
tur tineis, et non sine sollicitudine et negotio.

Sed quod decet mulieres, profitentes pictatem]
Propensiore natura ipsas fecit ad dei cultum, ad
cercmonias multas et superfluas. Hanc discunt non
esse pietatem, frequentare ecclesias, gestare oratoria,
uel mussitare preculas, cantus mirari et organa, a-
spicere picturas et inclinari, cereos incendere, a-
quas spargere: haec qui dem pietatis signa esse debe-
rent, sed minime sunt pietas, sed prorsus in abusum
uersa sunt omnia. Pietatem profiteantur recordati-
one peautorum, suspiriis pro gracia et indulgen-
tia et emendatione et sancto proposito, audire at-
tentissime uerba dei, meditari, et ruminare audita,
ut liberis postea domi recenseant. Orationes bre-
ues et feruidas. Non multas, non toties repetitas,
et ex more pro numero praefixo, non quantitatem
precum, sed qualitatem deus exigit. Monetam pro-
batam charitate, non loquacitate. Domi oret, fami-
liae prospiciat, marito ob sequatur et auxilietur. Ca-
ueat a girouago aspectu, lumen seruet operi et te-
nebris. Fides sine aquarum aspersione suffecerit, et
pro istis omnibus exerceat.

952822
TIMOTHEI EPISTOLAM.
49
Docere

Bonaopera ] Ministret liberis, marito, familiae ui-
cinis, pauperibus, pregnantibus, puerperibus, infir-
mis, domui, lauando, ornando, purgando. Et omnia
haec in fide agendo, certae sint, quia deo plaoeant. Et
sint ipsissimae charitatas officia et opera a deo im-
pofita, et oueuiemiae janctae optimi fructus. Si uacet
lectioni incumbant, et pueris itidem doceant, mone-
ant, corrigant et caetera, haec uera pietas.

Mulier in silentio discat, cum omni
subiectione. Docere autem mulieri non
permitto, neque dominari in uirum, sed es-
se in silentio.

Viris quidem permittitur ut in coetu quae de au-
ditis non intelligit, a presbyteris inquirat, et si quid
ei spiritus reuelet loquatur cum modestia, et sine di-
soeptatione. Non prohibetur a uerbo ueritatis pro-
ponendo uir scripturas intelligens, qualescumque . Volu-
itut passim quini et seni pariter prophetarent, etiam
in ecclesia cantum et organa et psallentium mores et
assiduum studium non docuit, in cordibus psallere et
spiritualibus hymnis domino canere mente non spiri-
tu Christianos omneis docet. Mulieres uero in eccle-
sia sileant, domi uiros interrogent, siquid discendum
fuerit, et in silentio, ne sensu abundent, et litigent
uerbis et sensu proprio.

952823
COMMEN. IN PRIOREM
60
nita

Dooere autem mulieri non permitto ] Non au-
deo adiicere, in coetu uirorum, sic ut liceat eis in ec-
clesia foeminarum: sensu enim infirmae sunt et insta-
biles. Viros presbyteros, senes habeant, a quibus foe-
minarum congregatio instruatur publice. Nemo ue-
ro negauerit aliquot pariter conferre posse de audi-
tis et lectis, ac legere scripta sancta in publico, sic,
ut intelligant. Verum sine intellectu, orare, legere, ca-
nere, psallere, opus est sine omni utilitate et maxi-
ma temporis iactura, solaignorantia et pigritia mo-
nachorum introduxit haec omnia. Olim doctae erant
moniales et seruire hoc poterant, deuotioni. Hodie
non tam obedientia excusat, quam dementia culpat.
Quid enim inutilius potuerit institui, quid stultius ex
cogitari, quam ut tantum temporis expendant in uer-
bis nihil significantibus, et reliquum tempus ab ope-
ri illius fatigatione, otio, et remissione, deperdi, ut
omne carum tempus longe quam somnium sit eis in
fructuosius etc. Vt autem docere non permittuntur
ita doceri iubentur, ut Christianae sint, et dei uerbum
ignorent minime. Hic maior querela locum habet.

Nec dominari in uirum ] Foedum esset marito su-
perbiae fomentum, contemptus uiri. Monere potest,
rogare blandiri, sed esse in silentio, parce loqui et
breuiter, et cum reuerentia et timore, illico admo-

952824
TIMOTHEI EPISTOLAM.
61
excellen-

nita tacere, taceat. Irato marito non respondeat,
tempus captet oportunius. Semel et non crebro re-
petat. Lingua mulierum diligentius moderanda, ꝗ
natura propensiores sint ad cauillationes. Non etiam
Circumcursari in aedes alienas, non morari in plateis
Non foris plurimos miscere sermones, domi agant
in silentio.

Adam enim primus formatus est, de-
inde Eua. Adam non rust deceptus, sed
mulier seducta, obnoxia facta est prae-
uaricationi.

Ne quo pacto superbiendi ansa mulier sibi uen-
dict donanandi in uirum, admonet Apostolus memi-
nerit originis suae, quam a uiro sumpta aoeepit, qui
primo conditus erat a deo. Natura denique perfecti-
or et absolutior et sapientia clarior, et ad seductio
nem cautior ac fortior, quo sopore merso, e costa for-
mata est Eua, ut unum corpus et os ue uno corpore
amoris uinculo arctius constringerentur, primus tem-
pere et uirtute, Eua posterior utroque . Ideo duci, in-
strui, parere, sequi debet et se agnoscere dei ordi-
natione subiectam.

Adam non fuit deceptus ] A serpente non au-
dente eum aggredi, sine dubio uincendo. Non fefel-
lisset mendatio tam impudentissimo. Non ambiuisset

952825
COMMEN. IN PRIOREM
62
Saluabitur

excellentiam, non colloquium tulisset, nisi in grati-
am mulieris, consortis, amicae, cui cum haec placere
uideret, Adam, delitias suas contristare non pote-
rat, sed acquieuit roganti mulieri attendens, praece-
pti oblitus et parum curius.

Mulier seducta, obnoxia facta est praeuaricationi ]
Seducta mendaciis, inuidia, dolo, blasphemia dia-
boli et permissione, dispensationequediuina. Non-
dum iusta, sed iusticiae originem nacta, qua proficere
debuisset et progredi, gracia dei praesente, et prae-
cepto acepto retrocessit, transgressa mandatum et
uerbis dei non credens, sed primo infidelitatis pec-
cato superata, superbia, auaritia, gu’a et luxuria de-
cepta fuit, et uiro insuper insidiata blanditiis et in-
stantia traxit in praeuaricationem, ut pariter cum ea
coeperit dubitare si uero haec deus praedixerit, mor-
tem scilicet imminere, qua post gustum uideret su-
peruiuentem, ut ipse peauret, cui semel seductrix fa-
cta, post hac directricis et doctoris munus par nun
quam fuerit, uel aequum praestare, uel praesumere. Semel
tam pernitiosae suasioni consentiens Adam, merito
suspectam habuit omnem mulieris informationem. Et
ipsa experimento sumptae fragilitatis et insipientiae cum
perfecta esset, nunc bis misera, et admonita sui prae-
sumere doctrinam non audeat solidae ueritatis

952826
TIMOTHEI EPISTOLAM.
63
somno
Saluabitur autem per filiorum genera-
tionem, si permanserint in fide et dilecti-
one, et sanctificatione cum sobrietate.

Sub dita quidem sit uiro mulier, et humiliter se-
gerat inter uiros et in ecclesia, agnoscatquementis im
becillitatem et inconstantiam, ut sibi docendi munus in
ecclesia non arroget:uerum non a uiris contemnenda
est, quam per generationem liberorum beatam fecit
dei munificentia, et insigni munere illustrauit. Quid
enim admirabilius in rerum natura generatur, quam
inutero foeminae, non tantum corpus humanum, sed et
anima creando infunditur, cuius generationis, nutri-
tionis et educationis pariter et instructionis offitium
contulit deus in mulierem, et in cunabula pietatis tra-
dendae et pfectus commisit matribus ut et lacte pascant.
So lido cibo a uiris nutriantur, et in fide et sacris
dogmatibus perfecto: audiant et sequantur. Curet
igitur liberorum mater, ut in ea quam a teneris unguicu-
lis a se fidem et dilectionem dei imbiberunt filii, in eis
permaneant, iugiter inculcando fidem et timorem dei, ut
sancti sint moribus ab omni contagione criminum sibi
perpetuo cauentes, carni et sanguini non indulgentes
et dei mandata quibus eos mater pueros edocuit semper
memoria cogitantes: sancti sint et permaneant corpore et
spum. Sobrietatem in primis curantes, ut cibo et potu

952827
COMMEN. IN PRIOREM
64
Desiderare

somno, otio, lusibus, lenociniis, indulgentia, sodalita
te, caueant incumbere, sed potius inculcare studeant
matres filiis, quos deo genuerint et proximis, fidem
dilectionem, sanctimoniam, pudicitiam, sobrietatem.

CAPVT III.
FIdelis sermo.

Quae tibi filio meo dilecto ducenda
ad populum scribo, ut Christi aposte lus et
tibi pater, scribo quae certissima habeas, et tam quae
nunc dixi de uiris et mulieribus, quam nunc, scri-
benda, scias a domino reuelata, et fidelia, et Christi
doctrinas esse qui in me loquitur. Non sunt hominum
uerba, mendatia, nihil ex me loqui in ecclesiam au-
deo, nec opiniones et fabulas. Fidelis est omnis ser-
mo dei et essicax.

Siquis episcopatum desiderat, bonum
opus desiderat.

Episcopus Graece obseruator, speculator, super in-
tendens, et custos dicitur. Offitium episcopale est, bo-
na procurare, et a malis custodire, curam proximi
salutis gestare. Nihil autem melius quam pascere, et
id uerbo dei, pascuis salutis. Qui ergo desiderat hu-
iusmodi exercitia conferre in proximum, opus bonum
desiderat ex charitate propter deum. ut benefaciat

952828

Terms of Use and Citation The citation terms are as follows : "16th Century Exegesis of Paul - a Digital Library: 16th Century Exegesis of Paul, SNF207696, Universties of Geneva and Zürich, dir. Ueli Zahnd and Stefan Krauter, [date of consultation]".

coding & design :floriane.goy@unige.ch