Commentarium in epistolam D Pauli Apostoli ad Timotheum primam : [Pellicanus Conrad], [1539]
AD TIMOTH. CAP. I.
479

lata ac religiosa conuersatione, coram omni ecclesia, quae eum audacem reddere
poterat, ad animose uiriliterque occurrendum, etiam apostolatus sui authoritate,
et spiritus sancti uirtute, qua perfusus erat, omnibus illis aduersariis potestatibus,
doctrina et moribus, uolentibus corrumpere commissam sibi ab Apostolo eccle-
siam Ephesiorum, exemplum futurus episcopis successoribus.

1. Quam quidam repellentes circa fidem naufragauerunt, ex quibus est
Hymenaeus et Alexander, quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare.

Erant Ephesi, qui contra conscientiam et agnitam ueritatem Apostolum tra-
ducebant, confingebant in eum mendacia, et obloquebantur: qui et semel su-
sceptam euangelii fidem abiiciebant, Hymenaeus et Alexander. Hii uerbis Apo-
stoli pertinaciter restiterant, seditiones mouerant contra Paulum, Iudaei ex gene-
re, et a fide apostatae, Pauli persecutores subdoli, et non semper in manifesto ad-
uersantes. Vnde et Paulus Timotheum admonet de Hymenȩo, ut caueat, nihil
illi fidat, in secunda epistola. Satanae tradere, est excommunicare, et eiicere a coe-
tu fidelium, ut a morbidis agnis sibi sani et boni Christiani caueant et non infici-
antur. Prodidit ergo illorum malitias, et ecclesiae patefecit, ut et illi resipiscerent,
et reliqui sibi de periculo prospicerent. Talis olim in ecclesia excommunicatio
agebatur, sic publicorum criminum propalatio, et exomologesis in aedificationem
ecclesiae fiebat. Quas utinam consuetudines probatissimas, iusta forma, secundum
apostolicas traditiones ecclesia recuperet, ut reformentur mores, et disciplina non
cesset, ut discant non blasphemare. Blasphemia nimirum est, peruersa docere, se-
creta diuina temeraria curiositate disquirere. Nihil enim commune habet huma-
na ratio collata diuinis. Compescendi diligenter in ecrlesia sunt, qui dominum bla-
sphemant, uerbi illius authoritati detrahunt, qui gentilium errores postliminio re-
ducunt, qui Iudaicis fabulis et haereticorum uenenis inficiunt ecclesiam, qui reli-
gionis praetextu gentilium ritus commutant in speciem religionis, quos satius fuis-
set in totum reiici, ne gentilium ceremoniis ecclesia plus quam Iudaica grauetur,
puritasquedoctrinae et operum commaculetur, et tandem opprimatueritatem.

CAPVT II.
1. OBsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes,
postulationes, gratiarumactiones pro omnibus hominibus.

Cum igitur necesse habeas militare periculosam militiam, cumquesi-
de tibi et conscientia opus sit, ut imminentibus undique et semper malis occurrere
possis, et officio satisfacere tuo, spiritu sancto te uocante commisso, quae sine dei
gratia ac uirtute, nec a te praelato haberi possunt, neque ab alio. Ideo adhortor, non
impero, non importunus urgeo, ut dominus, sed ut fidelis tibi pater filium obse-
cro, quem pro syncero affectu et filiali amore, scio non minus complecti horta-
mentum, quam seruus imperium. Non enim patris praeceptum filius expectare
debet et exigere, sed solo nutu insinuasse filio beneplacitum patris, abunde
suffecerit, ut protinus perficiat sedulo, quod patrem optare crediderit. Sic non
mandatis, imperiis et coactionibus in dei negotiis est agendum. Nec Christus nec
apostoli id tentarunt, sed usi sunt admonitionibus, consiliis, orationibus, et ad-
hortationibus, quibus in ecclesia proficere studuerunt. Vt nihil mandauerint, ni-
si quae pro charitate seruanda seriosius proponebant. Vt ante omnia fiant ora-
tiones.) Cum sanctum ac deo acceptum, uel probandum, nihil prorsus ualeamus,
nostris tantum freti uiribus, sine dei auxilio, nec uerba, nec opera, nec exempla,
nec aliqua solicitudo nostra aliquid prosit uel promoueat, necesse est ante omnia

16

1

844101
COMMENT. IN I. EPIST.
480
tiam.

nostra conamina, dominum implorare, auxilium illius petere ac assistentiam, ut
ipse bonum inspiret, desiderari faciat ac perfici: nihil enim aliunde obtinebimus.

Deprecationes.) Dicuntur heae orationes ad deum, quibus aduersa quae merui
mus peccatis nostris, per dei misericordiam amoueri precamur, iram scilicet dei,
et poenam condignam, conscientiae angustias, incommoda corporis et spiritus,
tentationes perniciosas, et proximas periculo, ac casus peccatorum. Obsecra-
tiones.) Sunt, quibus per omnia sacra et deo grata, consequi desideramus dona
dei nobis necessaria, spiritualia in primis, deinde et corporalia. Vt quod nostris
meritis obtinere non possumus, eius gratia, et Christi domini meritis et inter-
cessione a domino postulemus nobis concedi in gloriam dei. Interpellationes.)
Sunt cum unus pro alterius necessitate ex charitate solicitus intercedit, et profra-
tre orat, ut uel aduersa amoliantur, uel optabilia consequantur, cum scilicet pro
inuicemoramus, ut pariter saluemur. Gratiarumactiones.) Sunt, eum pro acce-
ptis beneficiis dominum laudamus, et omnia eidem accepta reddimus, et a nobisi-
psis nihil nos habuisse uel potuisse fatemur. Vicissim nos offerentes uoluntati suae,
cuius beneplacito per omnia subiiei desideramus. Hoc est enim eucharistiae uerum
ac Christianissimum sacrificium, laudis scilicet et confessionis, ac gratiarumactio-
nis. Pro omnibus hominibus.) Non solum orandum pro amicis, fidelibus, iustis,
ac familiaribus, ac benefactoribus, uerum omnium maxime proeis qui magis in
digent, dei maiori opus habent misericordia. Vt sunt inimici nostri, ut charitate
imbuantur Christiana, infideles, Iudaei, haeretici, ut respectu gratiae diuinae, lumi-
ne uerae fidei et ueritatis illustrentur, et domino credant, iniusti ac impii ut resipi-
scant: ignoti nobis, ut domino miserante a peccatis liberentur. Nihil unquam in-
ter orandum occurrat discriminis, quo minus affectuose pro uno hominum gene-
re oremus, quam pro alio, uel excludere quoscunque praesumamus, uel intendamus fri-
gidius. Nec tantum oremus obbeneficia, ut hypocritae solent, et incommodum
nostrum, sed sola fraterna charitate ad orandum permoueamur pro egentibus:
et quia id domino placere credimus, similia abaliis orationum suffragia deside-
rantes. Non iubet Apostolus orari pro defunctis, sed pro hominibus, non pro ani-
mabus fidelium mortuorum, quae non iam nobis proximae sunt, sed deo. Viui no
bis ubique commendantur, mortui deo:nos contra egimus, totam fere nostram so-
licitudinem impendentes in eos, demortuos scilicet, de quibus nobis dominus ni-
hil praecepit. Pro his non piget nimium multa dare, agere, pati, interim tamen fra-
tres indigentes, maximopere a deo nobis commissos, dissimulamus, et nihil iuua-
mus. Sed haec excogitauit auaritia cleri, ut morituri multa legarent pro se mor-
tuis de diuitiis suis, quas posthac, ut non suas, relinquere cogebantur. Haeredibus
debita iure naturae ea intercessoribus pro animabus facile largiri poterant, maxi-
me quia purgatorii poenas his mediis euadere posse instruebantur praeter uerbum
dei, et sine sanctorum exemplo.

2. Pro regibus, et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam
et tranquillam uitam agamus, in omni pietate et castitate.

Apostoli temporibus reges mundi infideles erant et ethnici, aduersarii fideli-
bus, sed tamen pro eis orari uoluit, imo tanto solicitius instetit, quanto magis cle-
mentiae diuinae influxus illis pro illorum regimine necessarius erat, ut boni fie-
rent, ut tractabiles, mansuete praesint, benigne dominentur, quo ualeant sustine-
ri, ut cor illorum regatur a domino, quo subditi tranquillius regantur: ut illis de-
super praestetur sapientia et timor dei, ut ament iustitiam, et tueantur innocen-

2

844102
AD TIMOTH. CAP. II.
481
S

tiam. Et omnibus in sublimitate constitutis.) Addita coniunctio expositiue ac-
cipitur. Regibus, id est sublimibus. Sunt em reges qui in magistratu aliquo con-
stituti, regunt, moderantur et praesunt. Constituri uero non ab alio que ̃ a deo. Omnis
enim potestas a deo est, etiam mala, propter peccata populi, et imminens subditis
dei iudicium. Per eos enim deus non raro sua exequitur iudicia. Dabo, inquit, ti-
biregem in furore meo. Effoeminati erunt principes eorum, etc. Maximam itaque
nobis poenam deprecabimur, si bonum et religiosum principem orationibus a
deo promerebimur. Propter peccata enim populi dominus regnare facit hypo-
critam, id est impium. Sublimitas autem est, regere subiectos, iuxta stilum spiri-
tus sancti, et a deo ordinata: non tantum ut honorentur praefecti, sed multo ma-
gis ut onerentur, solicitudine maiori prodesse cupientes eis, quibus ut per chari-
tatem et sapientiam seruiant, a deo dati sunt. Reges gentium dominantur, et be-
nefici dicuntur, non sic reges fidelium. Hi enim sciunt sese tanto modestiores ge-
rere debere, quanto sunt plurium commodis et profectibus destinati, et obsequio
charitatis ac fidei deuincti. Debetur ipsis honor, reuerentia, timor, obedientia, ac
sustentatio a subditis: ipsi uicissim obligantur amorem, fidem, curam, tutelam, so-
licitudinem, instructionem, consolationem, regimen, coërcionem a malis, et disco-
lis poenam. Nec obmittendum negligentius, quod non prece, pretio et instantia,
sublimitas sit ambienda, uel regimen aliorum, sed constitui oportet ab aliis, nihil
nisi subditorum bonum respicientibus, neque sine consensu eorum, si tamen ratio-
nabiliter sibi consultum cupiant, et non omnem malint subterfugere disciplinam,
ut non tam seruitus habeatur, que ̃ administratio disciplinae. Vt placidam et quie-
tam uitam agamus.) Annitendum omni studio regibus, ut populus beneuolen-
ter et cum gaudio, non ex tristitia obediat, sed placide, syncero affectu, sine mur-
mure et displicentia, si fieri possit, et sine uiolentia:ut sint omnia sine tumultu, o-
dio, seditione et rebellione. Sed Christiana pace, tranquille conuersentur, ut fra-
tres ac domestici discipuli Christi, pacifici, modesti, mansueti et humiles. Haec est
enim uita felicissima, planequebeata, et Christiana charitate iucunda. Cum omni
pietate et honestate.) Faciunt haec duo perfectam quietem, si scilicet deum nostrum
colamus fide, spe et charitate, ut totos nos committamus ei ut patri: et omnia quae
occurrunt, patris prouidentia et pietate nobis euenire certo credamus. Tunc e-
nim murmurabimus nunquam, temere non iudicabimus illius iudicia et dispen-
sarionem, sedut sunt omnia optima cordis pace, ut patris pientissimi beneficia am-
plectemur. Castitas hic pro omni morum grauitate accipienda, ut honestas. In con-
uersatione enim ad proximum, morum honestas et comitas admodum nos com-
mendat fratribus. Cauebit quisquis huiusmodi est, offensam et odia, perpetuam
autem tranquillitatem fouebit et amicitiam, quae inter inhonestos ac morosos aut
leues personas diu constare non potest.

3. Hoc enim bonum est, et acceptum coram saluatore nostro deo, qui
omnes homines uult saluos fieri, et ad agnitionem ueritatis uenire.

Quieta conuersatio nostra, et tranquillitas huius uitae in simplici obedientia,
etiam ethnicis regibus exhibenda docetur, ut ecclesia careat dominantium mole
stia, neque grassentur, ut magis opprimant, ne irritentur contra nos et euangelicam
doctrinam, non scandalizentur nostris moribus, non ansam arripiant mouendi
persequutiones, et blasphemandi nomen Christi. Cedit enim in gloriam religionis
Christianae, imo domini dei nostri, qui per filium suum saluauit nos, si pacifice,
mansuete ac sedulo dominis obsequamur, subiecti omnibus in timore del, osten-

3

844103
COMMENT. IN I. EPIST.
482
Christum

dentes facto, optimi dei optimas leges scriptas esse in cordibus nostris. Vt ex bo-
nis operilbus nos considerantes, glorificent deum, si quando respectu misericor-
diae a deo fuerint uisitati, et corde pio religiosoque donati, dominumquedeum no-
strum ex fidelium religione cognouerint, nobiscumque ; uenerari inceperint, ora-
tionibus nostris interim domino commendati, et exemplo acquisiti. Omnes, in-
quit, homines uult saluos fieri.) Est enim dominus deus summe bonus, nihil eo-
rum odiens quae condidit, neminem uult perire. Adest sua gratia omnibus, ut ue-
niant ad agnitionem ueritatis, quam per propheticas euangelicas et apostolicas
literas, communem fecit omnibus. Vbi denuo coniunctio. Et exposstiue sumen-
da uidetur, ut nihil aliud sit uelle saluos fieri, que ad agnitionem diuinae uoluntatis
perducere, ut agnoscere ueritatem sit fieri saluum. Ipsa enim ueritas liberat a pec-
cato, si illi credatur. Denique uocauitomnes, annunciatur omnibus, Christus pro
omnibus mortuus est, omnes ad se trahit beneficiis, proomnibus tradidit semeti-
psum. Contemptores autem dei et negatores non computandi ueniunt inter o-
mnes, sed redigentur in nihilum coram deo. Si itaque sermoincidat, Quare non
omnes beatitudinem assequantur, leum omnes homines uelit saluos fieri ?Respon-
deri potest, Quare non omnes capiant gratiam, quam sibi porrigi nemo ambigit?
Quare non credant uerbo dei omnes? Quare nemo etiam cogi uelit ad bonum
suum, nec debeat ? Nec se quispiam excusare potest de ignorantia, deque tractu in-
stinctuum bonorum in conscientia, qui non cessant. Quod si gratiam sequendi quis
abesse causetur, non tamen eam optare ac petere se non posse uere dicet. Domino
autem dicente, Petite et accipietis. Is re uera nonnihil recipiet, qui sedulo domi-
num fuerit deprecatus. Vltima tamen responsionis anchora tandem erit, uolun-
tas dei, quae regula est iustitiae, cuius non sit inquirenda ratio, qui et nobis nihil ob-
ligatur, et bonorum nostrorum non eget. Voluntate signi et antecedente, uult
omnes saluari, dicunt Theologi post Augustinum, et distributione accommoda
euadunt. Denique agnitio ueritatis, sensus est Christi, qui ueritas est, qui euange-
lium praedicauit mundo, qui ueram fidem ac uiuam, portum salutis statuit, et iu-
stitiae summam. Lux mundi est, qui illuminat omnem hominem. Humanae scien-
tiae, et ueritas intellectus naturalis, ad salutem inutiles sunt, et mendacium dici
possunt. Christum autem scire, sanctorum est, ideo stultus in hoc mundofiat, qui
uoluerit fieri sapiens in deo et saluus.

4. Vnus enim deus, unus et mediator dei et hominum, homo Christus
lesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus.

Breuis hic expressa est summa fidei Christianae, et ueritatis irrefragabilis, cu-
ius solius cognitio firmiter persuasa, salutem operatur hominibus. Si, inquam, non
simplici id notitia sciant, sed potius uera sapientia: qui scilicet sic norunt, ut sapi-
ant q̃ suauis sit dominus. Hunc ergo tenorem fidei, et breuissimam regulam, sim-
pliciter et breuibus discutiamus. Vnum esse deum religiose cognoscitur, quum
praeter eum qui omnia condidit, nihil aliud, ut alicubi summum bonum desidera-
tur, colitur, amatur, antefertur, uel confertur nihil. Non scilicet uenter, non caro
et sanguis, aurum, honor, laus, et totus hic mundus. Omnia haec postponuntur,
non tantum uerbo et lingua, ut facile possunt hypocritae, sed corde et sensu. Dum
illud unum semper intendimus et attendimus, propter illud omnia agimus, non
circa plurima occupamur et distrahimur. Hoc est uere agnoscere unum deum,
praeter eum nihil desiderare, quod non propter illum uelimus. Vnus mediator.)
uel conciliator. Secundus fidei huius breuissimae articulus est, credere et scire

4

844104
AD TIMOTH. CAP. II.
485
S
2

Christum esse unicum mediatorem, quem pater coelestis statuit inter se et nos,ut
cum essemus peccatores, et a deo proiecti et inimici, per Christum reconciliemur.
Hic omnes homines peccatores esse, et reconciliatione egere ad deum, manifeste
docetur, qui ut aduersarii et hostes, deum offensum sibi patiuntur, et abiectos esse
damnatosqueex primi hominis transgressione significantur, sola Christi gratia con-
ciliandos: et non id solum, sed et filiationis et haereditatis ius accepisse per Chri-
sti mysterium, et in Christo omnia bona, ut nostra sint, quae sunt fratris nostri.
Vnus autem, non multi mediatores uel conciliatores docentur: unus enim Chri-
stus, unus saluator. Non ergo praeter eum interponendi sunt alii, quantumlibet
sancti et pii homines, omnes enim peccatores sunt, et gratia dei indigent. Solus
Christus suapte innocentia, dignitate et meritis proprie dictis, non ex gratia, nos
peccatores conciliat patri, pro officio suo quod a patre accepit. Omnia denique pa-
ter dedit in manus filio unigenito, ad illum nobis currendum, quoties quomodo
cunque urgemur, qui fons est pietatis, et fidelissimus frater, qui sese pro nobis totum
obtulit, in acerbissimam simul et probrosissimam mortem crucis, non nisi ex ma-
xima charitate et fide ad genus humanum. Non est ergo ut eum ueluti morosum
nobis promereamur, sanctorum aliorum quorumcunque intercessionibus, beni-
gnior nobis est,  omnes sancti esse possint, quantumlibet charitate fulgentes. So-
lus pro nobis mortuus est, et nos toties inuitat, pulsat, expectat, hortatur, allicit,
rogat, et cogit aliquando. Venite, ait, ad me omnes etc. Venite edite absque argen-
to etc. Audit nos semper per suam sibi soli propriam omniscientiam, adest per im-
mensitatem, qua patri consubstantialis est: intendit singulis perfectissima charita-
te, quandoquidem sui sunt omnes: non distrahitur multitudine curandorum uel
saluandorum, omnia nostra nouit melius  nosipsi, quibus egeamus considerat,
nobis dormientibus. Praecepit seriose, ut in solo suo nomine precaremur patrem.
Honorem hunc gloriosissimum suum alteri prorsus nulli cedere potest: nec pati-
tur communem ab aliis usurpari unigenitus filius. Homo, inquit, Christus Ie-
sus.) Mirum quomodo dubitauerunt hominem non fuisse quidam haereticorum,
qui sacras literas non negant, et hanc epistolam, qui hic simpliciter homo dicitur.
Caro enim et frater noster est, tentatus per omnia, absque peccato, et pro nobis ho-
minum nouissimus sese exhibuit, ac uermem nominauit, ut hominem perditum
redimeret. Et primogenitus quoque dicitur ex multis fratribus, ut chirographum
peccati deleret per crucem, uere pro nobis mortuus est, utquehomo esset, qui pro
humano satisfaceret genere. Christus Iesus, unctione sua consecrans omnes gen-
tes, et Christianos faciens sua gratia, et spiritus sui unctione: passione quoque sua
saluans gentiles et Iudaeos, faciens utraque unum. Qui dedit semetipsum reden-
ptionem.) Obtulit seipsum in remissionem omnium peccatorum, sacrificium se-
ipsum perfectum et maximum, omnium quoque praecedentium sacrificiorum fi-
nem et scopum, proquenobis captiuis commutationem sufficientissimam. Non ra-
ptus est ad iudicium mortis inuitus, sed sua sponte obediuit, et seipsum obtulit pre-
tium deo patri, pro salute humani generis, et reconciliatione perfecta. Cum esse-
mus inimici, et tales inimici, ut etiam eum nos ipsum crucifixerimus, homines sci-
licet, pro quibus se pretium et satisfactionem mediator obtulit. Nec dicamus, non
esse nos posteros Iudaeorum, qui hodie quoque in glorificatum dominum nostrum
et regem simile facinus non refugeremus, simili occasione permoti, qua Iudaeo-
rum primores, quibus meliores inter nos non ita multos inuenire licebit, quin et
acerbius ipsum iterum nostris uitiis crucifigimus. Pro omnibus.) Exposuit ac
tradidit se in mortem pro omibus, nemo nisi nolens saluari, relinquitur. Sufficiens

844105
COMMENT. IN I. EPIST
484
gentium

fuit, et satisfecit deo patri pro omibus, nihil obmisit de suo, quo minus omnes re-
dimi potuerint, et hodie possint. Excusatio nulla nobis relinquitur, qui plane sci-
mus quid uel facere, uel desiderare, uel quae obmissa dolere, uel non indolentiam
deprecari, et humiliter agnoscere debeamus, proquefide huiusmodi et charitate
deum orare. Quis haec non se posse nisi contumax uere fatebitur ? Ad hanc uerita
tis agnitionem, si quis illuminante deo peruenerit, ut agnoscat ac credat certa fi-
de, unum suum deum, et conciliatorem unicum, et sibi deuotissimum dominum
Iesum Christum, quodqueseipsum dederit ex maxima gratia redemptionis pretium
pro omnibus credentibus, sine dubio saluus erit, perfectus fidelis habebitur, et
Christianus coram deo et Christo suo. Quae illi fides reputabitur ad iustitiam, sicut
Abrahae. Hanc breuissimam summam totius noui testamenti et euangelicae do-
ctrinae, dum olim apostoli praedicarent facile orbis attrahi ad credendum poterat,
idolisqueabiectis, Christiana religione imbui. Cum nondum tam incredibilia ob-
truderentur multa, qualia interim praeter sacram scripturam fidelibus, de plus que ̃
bis duodecim articulis neotericae fidei imponuntur necessario credenda, de Pa-
patu multa, de indulgentiis, purgatorio, diuis, et diuorum intercessionibus, mi-
raculis, delectu ciborum, excommunicationibus, confessionibus, casibus episco-
palibus, uotis, peregrinationibus, Conciliis, sacramentis, impedimentis, Missis,
horis canonicis, ceremoniis, festis, ordinibus, imaginibus, monasticis regulis, di-
spensationibus, fraternitatibus, consecrationibus. Et quis ea numerare possit, qui-
bus hodie grauantur conscientiae piorum, et impiorum conuersio non iuuatur?
Quorum nihil continetur in Symbolo apostolorum uel canonicis scripturis, imo
nec priscis sacrosanctis sanctorum patrum conciliis: de quibus multa scribi pos-
sent, sed sufficiunt quae nunc passim leguntur. Nobis abunde iamdudum suffe-
cit uerissimum diui Hieronymi dictum, Quicquid (credendorum et necessario
agendorum) de sacris scripturis non producitur, eadem facilitate contemnitur
qua probatur.

5. Cuius testimonium temporibus suis confirmatum est, in quo positus
sum ego praedicator et apostolus. Veritatem dico, non mentior, doctor
gentium in fide et ueritate.

Ad hoc Christus ueniens sese patri pro nobis obtulit, ut suo illo tempore toti
mundo testaretur diuinae charitatis erga genus humanum beneficium, dudum
promissum patriarchis ac prophetis, in redemptionem omnium hominum, ut cre-
dentes per eum saluentur. Noluit enim occultum esse, quod sacrificiorum figuris
et propheticis promissionibus in ueteri testamento uoluiresse tam multis testatum.
Quin et ego Paulus ad hoc nostrae redemptionis euangelium praedicandum assum-
ptus sum ab eodem Christo domino, segregatus ac electus post alios, ut toto orbe gen-
tibus hoc praedicem, et hanc dei tantam gratiam adnunciem. Nuncius missus a
Christo et apostolus, quanquam cum Christo non uixerim, ex misericordia tamen
sua me conuertit, ex persecutore et blasphemo in apostolum ac ueritatis doctorem
ad omnes gentes. Veritatem dico, non mentior.) Modestissime iurat, quod no-
torium esset, et negari non poterat. Celebris, inquit, fama iactatur insaniae meae,
cum spirans minarum et caedis in discipulos, subito in multorum comitatu e coe-
lo uocatus sum, et a Christo conuersus. Deinde cum Barnaba a spiritu sancto se-
gregatus in gentes, attestatione non modica miraculorum, profectu praedicatio-
nis maximo, a Iudaea incipiens per Asiam, usque ad Illyricum omnia repleui euan-
gelio Christi. Non potest esse dubia apostolatus mei uocatio, et quod me Christus

5

844106
AD TIMOTH. CAP. II.
485
S.
3

gentium doctorem dederit, testantur signa apostolatus mei: qualem denique me
gesserim in gloriam Christi, non in meum compendium aliquod temporale, nihil
miscendo doctrinae, quam in me Christus non fuerit loquutus. Omnia sine hypo-
crisi et figmento, dextre ac plane ueraciter tradidi, ut accepi a domino. Doctorem
se nominat, non in Vniuersitate, ut loquuntur, promotum: non enim Aristotelem
audierat antea, et parua logicalia, sed spiritu sancto promotus, docebat sine inter
missione uerbo, exemplo et scripturis, non tam nomine doctor q̃officio, assiduoque ́
docendi studio. Tales etiam non sic promoti, doctores erant Origenes, Augusli-
nus, Hieronymus, et similes. Quanquam eruditionis et fidei testimonium habae-
re, et factis consequi non fuerit inutile, sed sine quaestu, fastu et hypocrisi: utquepro-
fessionis suae specimen ostendant studio, fide et exemplis, uerbo et facto, non se-
rico uel annulis, ne inter comessationes et pocula pro gratia nummorum, et per-
sonarum respectu, officium et authoritas docendi in ecclesia commendetur indi-
gnis, cum fide et ueritate doctores agant, ut scripturis canonicis edocti, fidem fi-
deliter doceant, sine permixtione falsorum dogmatum, quae resipiant sensus car,
nis, ambitionem honoris, et quaesitum.

6. Volo ergo uiros orare in omni loco, leuantes puras manus, sine ira
et disceptatione.

Docuerat orandum pro consequenda uitae tranquillitate in hoc mundo, et ut
ad agnitionem ueritatis omnes peruenirent saluandi. Nunc uiros docet ac mulie-
res instruit, quomodo orandum, et de aliis necessariis, incidenter et obiter, foemi-
narum mores instituendo: primum autem uiros, Quos, inquit, uolo orare in omni
loco. Nondum apostolorum temporibus Christianis erant amplissima templa, suffi-
ciebat locus profamilia quacunque , longo tempore in criptis praedicatum: ubicunque
ecclesia erat, duo scilicet aut tres uel plures, ibi locus orationis et praedicationis,
in cubiculis, in agro, in naui, in montibus ac syluis: ubique orationis locus, ubi spi-
ritus sancti templum consecratum habetur, quod sunt fidelium animi. Idipsum
docuit ueritas Christus, Cum, inquit, oraueris, ingredere cubiculum, et ora pa-
trem in abscondito. Multi hodie asueuerunt, ut non nisi in ecclesia orare ualeant,
et exaudiri credant: si tamen uere orant, et non potius multa sensuum et mentis
distractione adnumerent potius uerba, que ̃ ut corde, affectu feruorequespiritus sub-
leuentur in deum, in considerationem fragilitatum, defectuum ac miseriarum, qua-
rum consideratione legitima oratio sit promouenda. In omni, inquit, loco.) Con-
secratus est a deo mundus totus, et homo orationi. Vt non in templo Hierosoly-
mis, nec Romae, sed in spiritu et ueritate sciamus orandum. Id quod Christus do-
cuit dominus, quiquese sic orantes exauditurum promisit. Caetera diuinae potius
prouidentiae committantur. Leuantes puras manus.) Non lotas, Pharisaeorum
more, sed puras ab omni uiolentia, a sanguine innocentum, a munerum acceptio-
ne, usura, furto, a foedis libidinosisquecontactibus, et ab omi malo opere. Nec uult
Paulus extendi manus pharisaico more, sed desiderantium ex petitionis ardore.
Non obsunt, sed prosunt quaedam ceremoniae orantibus, sed non nimiae, et quae
mentis distractionem uel hypocrisim mouere possint. Sine ira et disceptatione.)
Vbi docet nihil a deo postulandum, nisi prius orans proximo conciliatus sit cha-
ritate Christiana. Solet uirorum animos occupare furor et ira, ut superbia mulie-
res, incontinentia ac liuor. Ira autem charitati contraria, orationi locum omnino
praecludit. Non ignoscit deus nobis, nec dona pietatis largitur, nisi peccantibus
in nos antea indulserimus, nisi fratri offensam remiserimus, et ex animo dilexe-

6

844107
COMMENT. IN I. EPIST.
486
uinis,

rimus propter deum.

7. Similiter et mulieres in habitu ornato, cum uerecundia et sobrietate
ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, uel ueste pre-
tiosa, sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.

Mulieres Apostolus docet post uiros, de idoneis earundem moribus, ne de for-
ma superbiant amictu uel ornatu, quod agnatum mulieres patiuntur et gaudent,
alioqui non pessimae, imo et bonae, castae ac prudentes, quae de speciei ornatuumque ́
cura uix sibi praecipere possunt. Admittit quidem Paulus, ut habitu ornato sint
pro ingenio muliebri, non denique sordido amictu, uel nimium neglecto, quo abo-
minatio sint maritis, et occasio forsitan exteras adamandi, sed modum praescribit,
ut decet castas, uerecundas, et minime irritatrices libidinis. Munde quidem, ele-
ganter ac honeste uestiantur, hoc est, ne nuditate et ornatu superfluo, pretioso uel
curioso meretricibus assimilentur, appareantqueaffectu placendi in publico, maxi-
me uero in coetu uel ecclesia, quod Christianis maritis nec placere potest neque de-
bet. Ornentur autem legitimis monilibus, uerecundia scilicet et sobrietate, ex uul-
tu, oculis, incessu, uerbis, subindicando moribus ipsis, inuitas sese offerri uirorum
aspectibus, nolle ab aliquo desiderari ad malum, malle semper contegi, et aegre ui-
dere uiros, multo molestius uideri. Quin et propter maritum uerecundia non nu-
dentur: gratiosissimum enim ornamentum uerecundiam habet, quisquis est ma-
ritus sapiens et probus. Sobrietate.) Nulla uinolentia aut crapula aliquatenus
notetur mulier, quae lubricitatis et libidinis certi sunt testes, teste Hieronymo.
Quae et impedimenta praebent foetibus optatissimis, insipientiae et garrulitatis ui-
tia secum adferunt, mendaciorum et litium matres, nihilque secretum seruaturae,
seminaria malorum. Nascitur e sobrietate castitas, ut sunt sorores, continent in-
honesta desideria, et libidines impediunt. Ornantes se, non in tortis crinibus.)
Non compositione capillorum, et implicatura argenti et auri, non adulterino co-
lore, uel cerussa fucoque peregrino, quibus iniuriam inurunt formae naturali, ma-
gis autem uirtutum exercitiis ornentur. Non auro aut margaritis.) Non one-
rent impensis maritos, colligant potius, et in thesauros reponant pro haeredibus,
uel certe sanctius subueniant indigentibus, in opera pietatis uerae conseruent.
Non addant superbiae naturali fomenta luxuriae, non certare foeminae uicissim
optent de sumptibus, sed de modestia, sapientia et maturitate: pretium margari-
rarum et auri felicius expendetur in pauperes. Veste (inquit) non uestibus: quan-
doquidem superfluae uestes Christianos dedecent, et excusari non possunt, etiam
in diuitibus. Non ad luxum amiciantur, sed ad honestatem et necessitatem. Vni-
ca quidem non sufficit, sed superflua non decet, pretiositas intolerabilis. Scanda-
lizat, irritat, zelum suscitat et exemplum, extenuat rem familiarem, difficile de-
fenditur a tineis, et non sine negotio curatur ac solicitudine. Sed quod decetmu-
lieres profitentes pietatem, aemulentur diligentius. Propensiores ipsas foeminas
natura constituit ad cultum dei, ad multas ceremonias ac superstitiosas. Has di-
scant non esse pietatem, frequentare ecclesias, gestare oratoria uel corollas, pre-
culas mussitare, admirari cantus, et organis delectari, aspicere picturas idolorum,
inclinari, incendere cereos, aqua conspergere sepulchra et seipsas. Haec quidem
pietatis signa habita sunt iamdudum etiam apud ethnicos, sed minime sunt pie-
ras, prorsus autem uersa sunt in impios usus. Pietatem magis profiteantur fideles
foeminae et uiri, recordatione suorum peccatorum, suspiriis pro gratia et indul-
gentia, emendatione morum, et sancto proposito, attentius auscultari uerbis di-

7

844108
AD TIMOTH. CAP. II.
487
S
4

uinis, audita meditari et ruminare, ut deinde liberis ea domi recenseant ac incul-
cent, ne quid aduersi uerbo dei admitti sinant in pueris, nec exemplis propriis in
citent ad irreligiosa uerba uel opera, idquea tenera aetate et primis annis, nondum
deprauatis animis. Orationes breues, sed feruidas dicant ex consideratione ne-
cessitatum profusas, et ex animo humiliato: non multas, nec toties repetitas pro
more et praefixo numero. Non enim quantitatem precum iuxta numerum et tem-
pus, sed qualitatem deus exigit et deuotionem. Offerant monetam probatam cha-
ritate, non loquacitate: domi orent, familiae prospiciant, marito obsequantur, et
auxilientur in cura familiae. Caueant ab aspectu inuerecundo et uago. Lumen non
lapidibus uel mortuis accendant, sed operi necessario, utili ac tenebris. Fides sine
aquarum aspersione suffecerit. Pro omnibus istiusmodi exercitiis arripiant bona
opera. Haec autem sunt, ut ministrent liberis, marito, familiae, uicinis, pauperibus,
praegnantibus, parientibus, puerperis, infirmis, domui incumbant ornandae, la-
uandae, purgandae, prospiciendae die noctuque , iuxta Salomonis canticum. Om-
nia autem haecin fide peragant, persuasae certo talia deo placere, esseque ipsissimae
pietatis officia, et opera a deo imposita, obedientiaeque sanctae merita, et fructus opti-
mi. Si quando uacat, maxime aunt feriis, lectioni incumbant, pueros ididem doceant,
moneant, corrigant, et a malo exemplo in uerbis et operibus solicite sibi temperent.

8. mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulie-
ri non permitto, neque dominari in uirum, sed esse in silentio.

Viris quidem permittitur, imo iniungitur ut in coetu, quae de auditis non in-
telligunt, inquirant a senioribus et presbyteris in ecclesia docentibus: et si quid
eis sedentibus spiritus reuelat, loquantur cum modestia et sine disceptatione, ad
profectum ecclesiae. Non prohibetur a uerbo ueritatis proponendo uir qualiscunque
scripturas quacunque in lingua, sane intelligens. Voluit em̃ Paulus, ut passim qui-
ni aut seni pariter prophetarent, etiam intra ecclesiam. Cantica autem et organa
psallentiumqueclamores, ac tumultus inconditos, et studium assiduum canendi
non docuit. In cordibus psallere, et spiritualibus hymnis domino laudes dicere,
et canere mente, non tantum spiritu, hoc est sono, Christianos omnes docet. Mu-
lieres uero in ecclesia sileant, domi uiros interrogent, si quid discendum fuerit, et
in silentio:ne sensu suo abundare contingat, et litigare incipiant, uerbis et sensu
proprio sibi complacentes. Docere mulieres non permitto, Paulus inquit: non ego
ausim huic sententiae uerboqueadiicere, in coetu uirorum, eatenus ut liceat foemi-
nis docere in ecclesia foeminarum: sensu enim infirmae sunt, et non satis stabiles.
Sed uiros presbyteros senes annis et moribus habeant agmina foeminarum, a qui-
bus publice huiusmodi congregatio instruatur. Nemo uero negauerit, aliquot
nonnunquam foeminas conferre posse laudabiliter et debere quoque de auditis ac
praelectis. Et legere sacra scripta piorum doctorum etiam poterunt in coetu foemi-
narum, sic tamen ut intelligant, et non ignota in lingua. Verum sine intellectu
orare, legere, canere, psallere, opus est sine omni fructu ac laude, maxima et per-
niciosa temporis perditio, et operum uel piorum uel alias utilium grauis iactu-
ra, qualia introduxit in ecclesiam sola pigritia ignorantiaqueet superstitio mona-
chorum, Olim et in Italia et in Germania quoque , uel teste Hieronymo, doctae erant
sanctimoniales, quibus lectiones et cantica Latina lingua seruire poterant, et de-
uotioni conferre. Hodie in Germania et Gallia nihil intelligunt eorum quae ia-
ctant, uel sine iudicio aliquantulum suspicantur: quas non tam obedientia, quam
hominibus et stultis monachis promittunt, excusas, que dementia culpar. Quid enim

8

844109
COMMENT. IN I. EPIST.
488
perata,

inutilius institui poterat? quid stultius excogitari, quam ut tantundem temporis
die noctuque expendant infelicissimae muliereulae in recitationibus, imo laborio-
sis cantibus uerborum, nihil prorsus illis significantium? Reliquum autem tem-
poris ab huiusmodi tam molesta operis fatigatione, otio et remissione resolui et
deperdi, ut omne earum tempus longe sit illis infructuosius, que ̃ somnium iners: in-
terim tamen sibi de cultu diuino uehementer complacent, iactant merita glorio-
sa, quae et datis literis et sigillis uenditant benefactoribus: nec se patiuntur ali-
quatenus ab huiusmodi institutis diuelli. Loquimur nunc de eis monialibus, quae
optimae habentur et religiosiores, misere deceptis a stultis monachis. Qui curae
suae demandatas mulierculas, fidelius regere, et secundum canonicas scripturas
docere, de domini dei sui certissima uoluntate, et de mandatorum illius obseruan-
tia, qua domino seruuli seruire deberent ac possent. Quis enim domini sui serui-
tium seruus iactare potest, dum obmissis eis negotiis quae dominus prosequenda
serio iniunxit, illis potius incumbit quae minime iussit, et suapte natura charitati
non prosunt, quae est finis legis. De eis monialibus, quae sine disciplina uiuunt ge-
nio, miror quid mundus cogitet quantumlibet malus, et quid cogitent parentes,
dum filias sic prostituunt miserrime, idquetitulo diuini cultus, ubi tantum carni ser-
uitur, et stolidis monachis confessoribus. Haec et similia maiore querela opus ha-
bent, quam ego ualeam consequi uerbis quibuscunque . Nec dominari in uirum.)
Id enim foedum marito est et ridiculum, ac fomentum superbiae uxoribus, uirique ́
contemptus. Monere quidem maritum potest et debet, rogare, blandiri, et uincere
malum in bono: interim tamen esse in silentio, parce loqui et breuiter, cum reuerentia
ac timore: illico a uiro monita tacere, taceat: irato marito non respondeat, tempus
captet opportunius: semel non crebrorepetat quae dicenda uiderit. Lingua mu-
lieribus tanto diligentius moderanda est, quanto natura propensiores sunt ad ca-
uilla et multiloquium. Nec circuncursari eas delectet per alienas aedes, non com
morari in plateis, non foris plurimos ac in triuiis miscere sermones, domi agant
potius cum silentio.

9. Adam enim primus formatus est, deinde Eua: et Adam non est sedu
ctus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit.

Ne quopacto superbiendi ansam mulier sibi uendicet dominandi uiro, ad-
monet Apostolus ut meminerint suae originis, quam a uiro sumpta accepit: qui
primo conditus a deo, natura quoque perfectior, absolutior, sapientia clarior, et ad
seductiones intentatas cautior atque fortior erat. Quo sopore merso, ex costa illius
Eua diuina uirtute formata est:ut unum corpus de uno corpore, et os ex ossibus
prodiens, amoris uinculo arctius astringerentur. Adam quidem prior uirtute et
tempore, Eua posterior utroque :ideoque duci ea, instrui, parere et sequi debet, agno.
scerequese dei ordinatione subiectam. Adam non fuit deceptus, non eum serpens
aggredi primum audebat, qui eum fortassis minime decepisset sapientiorem foe-
mina: non fefellisset tam impudenti mendacio, non ambiuisset excellentiam, non
colloquium tam friuolum tulisset, nisi in gratiam mulieris consortis, amicae. Cui
cum haec placere uideret Adam, delicias suas contristare non poterat, sed acquie
uit, roganti mulieri attendens, oblitus praecepti uel negligens. Mulier autem se-
ducta mendaciis, inuidia, dolo, blasphemia diaboli, permissione ac dispensatione
diuina, nedum iusta, sed iustitiae originem nacta, qua proficere homo debuisset
et progredi gratia dei praesente, acceptoquepraecepto, retrocessit ipsa Eua, trans-
gressa mandatum, et uerbis dei non credens, sed infidelitatis primum peceato su

9

844110
AD TIMOTH. CAP. II.
489
2

perata, superbiaque et auaritia, gula et luxuria decepta est, et uiro insuper insidia-
ta, blanditiis et instantia uicit, et in prȩuaricationem traxit, ut pariter cum ea coe-
perit dubitare, si uere haec praedixeric uxor, scilicet imminere mortem, quam post
gustum uideret superstitem ac uiuentem, ut et ipse peccaret. Cui semel seductrix
facta, posthac directricis et doctoris munus ac officium praesumere et praestare nun
quam par fuerit. Semel tam perniciosae suasioni consentiens Adam et seductus,
meritosuspectam habuit omnem mulieris imormanenem et igemuim; ex ipsa
experimento sumpto fragilitatis et insipientiae, cum perfecta esset, nunc bis mise-
ra et sui admonita, praesumere doctrinam non audeat solidae uernalis et sapientiae.

10. Saluabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide
et dilectione, et sanctificatione, cum sobrietate.

Subdita quidem mulier sit uiro, et se humiliter gerere studeat inter uiros ac
pudice, in ecclesia quoque nihil praesumat, agnoscens mentis imbecillitatem et in-
constantiam, ut sibi docendi munus in ecclesia non arroget. Verum neutiquam
ob id contemnenda est uiro, quam per fillorum et liberorum generationem bea-
tam fecit dei munificentia, et insigni munere illustrauit. Quid enim admirabilius
generatur in rerumnatura, ubi omnia tam sunt miraculosa,  in utero soeminae:
non tantum humanum corpus, sed et anima immortalis et rationalis creando in
funditur, et infundendo creatur ?Cuius generationis, nutritionis, educationis pa-
riter et instructionis officium dominus in matrem contulit et mulierem, incuna-
bulaque tradendae pietatis et profectus matribus commisit circa prolem:ut sicut la-
cte pascunt corpusculum, sic solido cibo nutriantur a uiris: in fide ac sacris dogma
tibus uiros foeminae perfectos audiant ac sequantur. Curet igitur liberorum ma-
ter, ut in ea quam a teneris unguiculis a se fidem et dilectionem des imbiberunt fi-
lii, in eis permaneant, iugiter inculcando fidem et timorem dei, ut sancti sint mo-
ribus, ab omni criminum contagione perpetuo sibi caueant. Carni et sanguini
non indulgeant, dei mandata quibus eos mater edocuit, semper memoriter cogi-
tantes, ut sancti sint et permaneant corpore et spiritu. Sobrietatem in primis soli
cite curent, ut cibo, potu, somno, otio, lusibus, indulgentia, sodalitate, non nimis
nec periculose imcumbant. Potius autem matres studeant liberis persuadere, quos
domino genuerunt et proximis, fidem, dilectionem, sanctimoniam, pudicitiam,
sobrietatem in uerbis et moribus. Ad hoc necessarius est foeminis matribus rerum
illarum usus et studium, ut puellae didicerint quod matres docere possint: perni-
ciosissima itaque negligentia est, si uirgines insolentius educentur, si sine timore dei,
uerecundia, modestia, pudicitia, sobrietate et religione succrescamnt. Quomodo
enim docebunt, quod nunquam didicerunt ? Quid sperandum de uxoribus, quae
insolentia puellari deprauatae sunt, ut nesciant quid sit uerecundia uel honestas?

CAPVT III.
1. FIdelis sermo.

Quae tibi dilecto filio meo ad populum in ecclesia docendum scribo-
ut Christi apostolus, et tibi in eodem pater filio meo scribo, certissima ha-
beas: et ea quae tam nunc tibi dixi de uiris et mulieribus, q̃ nunc scriben-
da cogito, scias a domino reuelata atque fidelia. Christi domini doctrinam esse, qui
in me loquitur, non hominum uerba, id est mendacia. Nihil ex me loqui in eccle-
sia audeo, non opiniones ac fabulas comminiscor, fidelis est omnis dei sermo et
efficax, quem mihi disseminandum credidit in orbem fidelibus.

2. Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.

l0

1

844111

Terms of Use and Citation The citation terms are as follows : "16th Century Exegesis of Paul - a Digital Library: 16th Century Exegesis of Paul, SNF207696, Universties of Geneva and Zürich, dir. Ueli Zahnd and Stefan Krauter, [date of consultation]".

coding & design :floriane.goy@unige.ch