Commentarii in epistolas D. Pauli ad Timotheum: [Hyperius Andreae],[Ed. Mylius, Johannes], [1582]
AD TIMOTHEVM CAP. I.
63
f 2
nhil

re ecclesiam recusarat, diuexaret in corpore, morbum videlicet, vel aliud malum (exe
plo Hiob, quem Deus voluit eo pacto probars) quo caro, quae petulantior fuerat, do-
maretur, immittendo. Alii vero per traditionem satanae intelligunt simpliciter declara-
tionem separationis a Christo et a coetu fidelium, ad tempus, ob quam peccator vsque
adeo angeretur vt videns se contemni et vitari ab omnibus, absorberetur propemo-
dum prae moerore: quo pacto caro illius humillata afflictaquequodammodo interiret.
Vtraque autem interpretatio, si primae ecclesiae statum consideremus, locum merito ha-
bebit. Etenim consentaneum vero est, quod quo tempore expediebat veritatem doctrinae
Euangelicae et ministerii ecclesiastici dignitatem comprobari miraculis, nomnunquam
corpore visibiliter sint diuexati, quos ecclesia Dei propter peccata satanae tradidit.
Haec conueniebat sane tunc multas ob caussas ita fieri, Caeterùm ex quo tempore tam do-
ctrina, quam ministerlum ecclesiae satis est confirmatum, nequaquam pereque vt ante,
necessarium est, eos qui excommunicantur, in corpore a satana cruciari. Magnum
est, si pudore, vt ad Thessalonicenses dicitur, suffundantur, atque ita emendentur:ideo-
que erit excommunicatio legitime facta, iuxta metuenda et efficax, atque si externa
afflictio in corpore accideret. Rata vsque manet Christi sententia et promissio dicta ad
ecelesiam, sontes iustis de caussis et seruato ordine excommunicantem, Matt.18. Amen
dico vobis, quaecunque alligaueritis super terram, erunt ligata in coelo: et quaecunque sol-
ueritis super terram, erunt soluta in coelo. Neque vero eos, qui excommunicati ac tradi-
ti satanae sunt, existimabimus sic penitus exclusos a regno Christi, quasi iam simplici-
ter damnati, nulla spe salutis relicta, essent: sed statuemus esse admodum aegrotos, qui-
bus tamen medicamem adhuc porriga, et quos seruari posse in vita confidamus. Ne habe-
atis, inquit Apostolus, velut inimicum, sed admonete vt fratrem: 2. Thessal. Quapro-
pter his, qui aliquamdiu excommunieati fuerunt, si modo egerunt poenitentiam, redi-
tus patet ad ecclesiam: atque sano corpori membra sanata rursus copulantur.ltaqueApo-
stolus 2. ad Corinth.2. Scripsi vobis, inquit, non vt moerore afficeremini, mox addit :
Sufficit istiusmodi homini increpatio haec, quae facta est a pluribus adeo, vt e diuerso ma-
gis condonare debeatis, et consolars, ne quomodo fiat, vt immodico dolore absorbea
tur huiusmodi. Quapropter obsecro vos efficite, vt valeat in illum charitas. Quando i-
gitur in homine lapso dolor, seria poenitentia, vitae emendatio, apparent, suadet chari-
tas noxam ei condonari, atque ecclessaeiterum adiungi. Porro apud diuersas ecclesias di-
uerlum fuilse olim morem lapsos et poenitentes in gratiam recipiendi, ex patrum scri-
ptis licet cognoscere. Vide Tertullian. in liber de poenitentia, Cyprianum liber 3. Epistol.
Epistola 14. et 16. Augustinum in Enchiridio ad Laurentium capite 65. Chrysostomum
homil. 4. in 2. Epist. ad Corinthios. Et haec de altera parte doctrinae episcoporum quae
est defide.

1. Sequitur de doctrina εὐταξίας, seu quarundim rerum pertinentium ad bonum ordinem
in ecclesia.
CAPVT II ❧
1. ADhortor igitur, vt ante omnia fant deprecationes, obsecrationes, interpella-
tiones, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus in
eminentia constitutis, etc vsque ad cap.3.

SEquitur de doctrina εὐταξίας, seu quarundam rerum pertinentium ad bo-
num ordinem in ecclesia: quae doctrina semper necessaria est post do-
ctrinam fidei. Etsi enim non sit ad salutem necessaria, quippe apud perfe-
ctos ea nequaquam opus est, vtpote qui omnia huiusmodi agunt sponte,
neque oportet eos vllis ceremoniis regi aut gubemnari: tamen quia hinc accedit non-

• De traditione satanae spirituali.

• An corporaliter uexati sint excommunicati.

• Excommunicatio legitina aeque efficax, ac corporalis affuictio.

• Ande exconmunicatorum salute prorsus sit desperandum. Lapsis et excommunicatis reditus patet ad ecclesuam per patentiam.

• Εὐταξία necessaria est in ecclesia.

16892665
IN I. EPIST. D. PAVLI
64
nium:

nihil adiumenti rudibus, et per hanc doctrinam opera quaedam Charitatis promo-
uentur, et seruatur in conuentibus publicis bonus ordo, ideo non est temere conten-
nenda. Ceremoniae et huiusmodi ordinationes habendae sunt in vita, sicut fabro ha-
bentur praeparamenta ad aedificandum, quae non in hoc parantur, vt aliquid sint, aut ali-
quid maneant, sed quod sine iis aedificari non possit. Nam perfecto aedificio tolluntur,
et stultus esset, qui semper illa magnifaceret et ampliaret, neglecto interim principali
aedificio, id est, omissa doctrina fidei. Vnde eatenus adhibendae sunt ceremoniae, qua-
tenus sunt vtiles, id est, quatenus significant aliquid et figurant, et quatenus sunt neces-
sariae, id est, non possunt commode negligi. Alias enim periculum foret, ne doctri-
na fidei per doctrinam vrαξιας obscuraretur et laederetur: Sicut pueris opus est et vti-
le, vt foueantur mulierum et puellarum gremiis. quod tamen periculosum foret pau-
lon prouectioribus: Ita iudicandum de ceremoniis. Et sicut paupertas spiritualis pericli-
tatur in diuitiis, fidelitas in negociis, humilitas in honoribus, abstinentia in conuiuiis,
castitas in delitiis: lta doctrina fidei periclitatur interdum in doctrina εὐταξίας. Haec
de doctrina εὐταξίας in genere.

Caeterùm non hic praescribit Apostolus omnia, quae ad bonam ordinationem per-
tinent, quae in coetu ecclesiastico agi conueniat: sed vnam tantumodo rem vr-
get, vel ante non satis commendatam, vel parum diligenter obseruatam. Ea
est de orando pro omnibus hominibus, potissimumque pro magistratibus.
Quae quidem ἐυταξία siue bona constitutio adeo est necessaria in ecclesia, vt nul-
la magis: Et doctrinae fidei sic adiuncta, vt diuelli aegre queat: et ad charitatem de-
clarandam nulla magis idonea, sic itaque ait Apostolus: Adhortor, vt ante omnia fiant
deprecationes:) Adhortor, inquit, Dignissima res de qua inprimis episcopi admone
antur, et cuius prima cura omnibus Christianis esse debet, nimirsi vt oretur. In genere
autem oratio dicitur constans et ex intimo affectu alicuius rei necessariae a Deo peti-
tio: Etiamsi alsj malunt, esse mentis ad Deum eleuationem. Dico petitionem, quia o-
portet in ea agnoscamus aliquid nobis deesse, quod cupimus a Deo impetrare: vt vi-
delicet nostram fragilitatem vel miseriam intelligentes humiliemur contra Pharisaeorum
superbiam, et cum semper egeamus, semper ad orandum excitemur. A Deo autem,
quia ab illo solo omne bonum descendit, et a nullo alio debemus petere vel expecta-
re. Necessaria res petenda est, quia stulta vota vel inutilia Deus non audit, et petita
iuste negat. Constans praeterea esse debet oratio: quia Deus vult saepe rogari, et fi-
dem probare, et saepe rogatus tandem concedit, oportet semper orare et nunquam
defatigari. Ex intimo affectu: quia exanimo, non fucate, et ardenti affectu praecipuem
fide, loann.4. Veri adoratores in spiritu et veritate orant. Iacobus sine haesitatione
et cum fide vult nos orare. Haec vero requiruntur in oratione, quam vnusquisque pri
uatim facit quotidie et vbiubisit locorum. Sed multo magis requiruntur in oratio-
ne publica, quae fit ab omnibus in publico coetu et congregatione: quam credi par est
semper etiam efficaciorem fore, quando a quamplurimis et concordibus animis fit,
Vult autem fieri orationes ante omnia. Id dupliciter accipi potest: vel vt significet, ni-
hil sic necessarium, atque est oratio: ac propterea eam prae quibuscunque alujs charita-
tis officiis exercendam: vel vt significet circumstantiam temporis, id est, prima statim
diei parte conueniendum ad orationem, priusquam aliquid operis faciamus. Id quod
etiam conuenientissimum est, vt primum opus et prima diei portio rebus diuinis dice-
tur: et quia nihil prius Deo habere debemus, non est quod putemus bene successu-
rum in relsquis rebus, nisi Deum prius orauerimus: quam opinionem commodissimum
est teneris et rudibus animis inculcare. Atque hunc morem olim seruatum scriptores
testantur: inprimis Tertullianus, apud quem saepe antelucanorum coetuum mentio
est. Et Plinius ipse Epistol. libro decimo, ad Traianum Imperatorem idem refert. Te-
stantur eundem morem certi hymni, vt ille Prudentii, Alius diei nuncius et alter, iam
lucis orto sydere, etc. Atque ita faciendo nihil detrahebantur diurnis operis. Eta-
nimus sobrius, ieiunus, a quiete corporis mane maxime compositus est ad res diui-
nas peragendas, magis quam alia diei parte. Tametsi vtnec eleemosyna, nec ieiu-

• A fimili.

• Ceremoniae quatenus in ecclefia retirendae et coIendae. A ratione aetatis.

• Ordtionis de finitio.

• 1. In oratione homo aguoscit, et confitetur suam ipsius fragilitatem.

• 2.A Deo solo res bonae patendae.

• 3. Res necessariae petendae, uota inutilia praeter mittenda.

• 4. Oratio debet esse constans et ardua.

• 5. Oratio proficisci debet ex animo et corde. lacobus 1. Preces labores et studia hominum debent praecedere. Coetus antelucani. Preces non impediunt labores et operas homium.

16892666
AD TIMOTHEVM CA P. II.
55
f 3
quidam

nium: ita nec oratio temporibus aut diebus est alliganda: sicut nec tunc tantum modo,
sed praeterea quacunque alia hora orare, oportunum est. Porro, quo magis excitet
omnes ad orandum, vtitur congerie, plures orationum species coaceruans: quo nimi-
rum declaretrem esse maxime necessariam et plurimi faciendam, vt pro eadem signif-
catione liceat omnia illa accipere, et saepe contunduntur, sicut in exordio Philippen-
sium et alibi Apostolus precationibus includit gratiarum actionem. Nonnullis ta-
mem magis placet distinguere, vt Charitatis officia in orando plenius intelligantur, sic
autem legimus: Fiant deprecationes, obsecrationes interpellationes, gratiarum actiones
Deprecatio quae Graece δὲησις, significat orationem, qua petimus liberari a malis
vrgentibus vel imminentibus: vnde dicimus quotidie, libera nos a malo. Obsecratio,
Graece προσευχή, est qua precamur nobis dari bona: quo pertinet illud, Panem no-
strum quotidianum da nobis. Interpellatio, ἔντευξις, qua querimur de iniuria nobis
illata: quo in genere sunt multi Plalmi, quibus petimus tales in viam redire et resipis-
scere: quo videtur pertinere nllud. Sanctificetur nomen tuum. Gratiarum actio ευχα-
ριστία, cum pro bonis accepris, imo et pro malis bona voluntate Det nobis inflictis,
Deo agimus gratias: quo illud, Fiat voluntas tua. Et haec omnia non solum nostra
causa facienda sunt, verum etiam propter alios. Deprecandum enim, vt alii quoque
a malis liberentur:obsecrandum vt aliis quoque bona contingant:interpellandum pro
aliorum quoque aduersariis, vt Deus eos emolliat: gratiae agendae, tùm etiam, cum a-
liis bene fuerit. Ideo additur, pro omnibus hominibus: Charitas siquidem Christiana
nullam personam debet ex cludere. Nec solum pro nobis orare debemus, verùm pro
aliis quoque. Nec pro illis tantûm, qui amici sunt, qui bene volunt, quiqueconiuncti
sunt religione: verum etiam pro inimicis et pro aduersariis nostrae fidei. Pro omni-
bus, inquit, ἐμφατικῶς. Deus facit solem suum oriri super malos perinde ac bonos.
Et si non nisi amicos diligimus, nihilo meliores sumus gentibus incredulis. Christus
orauit pro erucifigentibus, et Stephanus pro lapidantibus: et quondie oramus, Re-
mitte nobis debita sicut nos remittimus debitoribus, et iis qui nos offendunt. Et pro
bonis ac coniunctis nobis in fide orandum est, vt tales perseuerent, et quantum fieri
potest, in melius proficiant: pro malis orandum, vt conuertantur, resipiscant. et tan-
dem Deus per eos et in eis glorificetur. Pro regibus et omnibus in eminentia constitutis,
Cum pro omnibus orandum esset constet, at multo iustiisime orandum pro magistra
tibus. Atque id eo tempore voluit Apostolus fieri quam dillgentilsime in ecclesia
cûm magistratus passim erant ethnici, religionis Christianae hostes: sed ideo multon ma-
xime erat pro omnibus orandum, quia illorum nutu atque arbitrio multa fieri poterant
per quae Euangelii propagatio velimpediretur, vel propagaretur. Vt autem animi
eorum immutarentur ad fauendum potius Euangelio, quam ad persequendum indura-
rentur, aequum erat orationibus id a Deo flagitare. Quae doctrina etiam a Sanctis-
simis viris olim diligenter fuit tradita. Sic enim Hieremias capite 29. iubet orari
pro salute regis et regni Babylonis, vnde apparet Pauli verba quaedam huc translata.
Quaerite, ait ille, pacem ciuitatis, in quam migrare vos feci, et orate pro ea Dominum,
quia in pace eius erit pax vestra. Similiter Esdras pro Cyro rege Persarum, Ba-
ruch. cap.1. pro salute Nabuchodonosor orari voluit. Tertullianus Apologetici
sus capite 30. hanc Christianorum pietatem celebrat. Nos oramus, inquit, pro om-
nibus Imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exer-
citus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, et quaecunque
hominis et Caesaris vota sunt. Sunt autem multae caussae, quae nos moue-
ant ad orandum pro magistratibus, quas exposuimus in libello nostro de ho-
norandis magistratibus. Apostolus etiam hic argumenta quaedam suasoria attexuit.
Et placidam ac quietam vitam agamus cum omnt pietate et honestate.) A caussa fi-
nali siue ab vtili. Ideo orandum est pro magistratibus, quia per eos potest nobis con-
tingere,ut placide ac quiete agamus, aclibere Deum laudemus sine ullis molestiis.
Certe si nunquam datur piis quiete agere, necessario omittunt multa bona opera:imo

• semper et omni loco orandum est. Congeries συναθροισμός.

• Deprecatio dέησις. Objecratio προσευχή. Interpellatio ἔντευξις.

• Gratiaram action ευχαριστία.

• Emphasis.

• Pro inimicis etiam orandum. Math.5. Luc. 6. Matth.27. Actor.7.

• Pro magistratu orandum.

• Vota Christianorum pro Imperatoribus.

• ab utili.

16892667
IN I. EPIST. D. PAVLI
66
tamen

quidam etiam malorum magnitudine perculsi, Euangelio malunt renunciare, quam
diutius propter veritatem affllgi. Qua ex re cùm obscuratur gloria Dei, merito est
orandum pro magistratibus. Et credibile est etiam ethnicorum principum iras remis-
sas, imminuisseque nonnihil suam truculentiam, vbi resciscerent Christianos pro ipso-
rum salute orasse.lta nimirum tum oraruat Christiani pro impüs principibus, et quie-
tem sibi a Deo impetrarunt, et beneuolentiam saltem principum conciliarunt ali-
quam. Proinde non eo line optanda est placida et quieta vita, vt luxu et licentia
perdamur, et quasi eiecto freno excurramus in quaeuis vitia, sed vt agamus cum
omni pietate et honestate, id est, ex nostra libertate incrementum accipiat vera pietas
et promoueatur itidem uitae honestas. Emphasis in nota uniuersali. Nomine pieta-
tis intellige quicquid ad cultum Dei, ad ueram religionem pertinet, siue per dogma-
ta, siue per externa opera:ut liberi conuentus ad orandum, libera praedicatio uerbi, libera
exercitatio operum Charitatis, quae proprie pertinent ad propagationem E-
uangelii et ad incrementum gloriae Dei. Nomine honestatis comprehenduntur
quae commeudant nos etiam ciuiliter apud homines, et per quae homines ae-
dificantur, instruunturquein bonis exemplis, et occasionem habent bene et sentiendi
et loquendi de nobis. Ad hunc ergo finem, ut uidelicet liberem perficiamus ea, quae per-
tinent ad gloriam Dei et aedificationem proximorum, optanda est placida ac quieta
uita. Quod si hic finis desit, certe metuendum, ne quies et orium potius caussa sint
malorum, quam bonorum. Certe uix unquam ecclesia fuit in meliori statu, nun-
quam credentes fuerunt tam puri, simplices, integri, incorrupti, quam tùm, atque cum
ryranni saeuirent. Contra ubi ecclesiae coeperunt otiari, quiescere, ditari, dominari: di-
uitiae et quies extinxerunt penitus fidem et charitatem:filia deuorauit matrem, inquit
Bernardus.

2. Nam hoc bonum est et acceptum coram seruatore nostro Deo, qui cunctos ho-
mines vult saluos fieri et ad agnitionem veritatis venire.

Aliud argumentum a Pio. Ait orare pro omnibus, inprimisque ́, pro magistratibus,
bonum esse et acceptum coram Deo. Ac videtur subesse occupatio. Nam vbi fortassia
quorundam sragilitas aut coecitas iudicasset absurdum orare pro iis, qui persequun-
tur pios, et impediunt gloriam Dei promoueri : respondet, imo id pium esse et Deo in
primis gratum. Quando igitur audimus id per se esse bonum, et acceptum Deo, nequa-
quam debemus hic esse cessatores. Et vere id bonum ac pium dici potest, quia inde se-
quuntur plerunque multa bona, et ea inprimis per quae syncera pietas promouetur. Cum
addit, Qui cunctos homines vult saluos sieri, et ad cognitionem veritatis venire, La-
tet argumentum ab exemplo: quasi dicat: Deus vult omnes homines saluos fieri,
quicunque illi sint: igitur et tu debes idem velle:ac proinde pro omnibus, etiam im-
piis, orare. Est ergo hic exemplum insignis bonitatis diuinae, quam conuenit et nos
tùm affectu tum etiam diligentia omni imitari. Possumus etiam hic discere, quid ma-
xime debeamus impiis magistratibus comprecari, videlicet vt ad cognitionem verita-
tis perueniant. Veritas autem hic significat Christum, qui est via, vita, veritas.
Sed hic quaestio oritur. Si Deus velit omnes homines saluos fieri, qui fit,
quod non omnes saluantur ? Respondet paucis verbis Ambrosius. In omni
locutione sensus est, conditio latet: Vnde secundae Petri primo dicitur, omnis
scriptura indiget interpretatione. Vult Deus omnes saluos fieri, sed si acce-
dant ad eum. Non enim sic vult, vt nolentes saluentur, sed vult illos saluari,
si et ipsi velint. Nam vtique qui legem omnibus dedit, nullum excipit a sa-
lute. Numquid item medicus idcirco proponit in pubhco, vt omnes ostendat
se velle seruare: si tamen ab aegris requiratur ? Non est enim vera salus,
si nolenti tribuatur, nec gaudere potest in percepta salute, qui inuitus, si

• A pio. Occupatio.

• Ab exemploA maiori ad minus.

• loan. 14 Questio. Cur non omnes saluentur. Responsio ex Ambrosio.

• a simili.

16892668
AD TIMOTHEVM CAP. II.
67
f 4
est

E tamen fieri potest, accepit medicinam, ut non dicam, quod medicinae effectum ha-
bere non potest, nisi ad illam aeger animum accommodauerit, quia haec medicina non
est corporalis sed spiritualis, quae neque dubiis proficit, neque inuidis. Fides est enim
quae dat salutem, quam nisi mens tora susceperit uoluntate, non solum nihil proderit,
sed et oberit. Fidei etenim gratia hanc habet potestatem, ut deuotis sibi diuinam in-
fundat medelam, indeuotis uero conferat morbum, per quem totus homo intaereat. lta
Ambrosius. Nec obest, quod Roman.9. dicitur: Deus cuius uult miseretur, et quem
uult indurat. Sicut saluatio hominis non est humani meriti. Ita perditio siue induratio
non est simpliciter diuinae uoluntatis. Deus peccatorum non est autor. Sed indurare
sic quodammodo dicitur: quia eos ea facta perpetraturos praeuidit, per quae et ob
quae merito indurari eos permittit. Quare sic statuendum est in tota hac causa de hoc
loco et similibus: quod, ut nostris uiribus nequaquam tribuendum est, quod debetur
soli gratiae et potentiae ipsius Dei: lra e diuerso diuinae bonitati nequaquam est impu-
tandum, quod nostra contingit propria malitia. A nobis igitur excaecatio est et indus-
ratio, a Deo gratia et salus. Excaecatio contingit nobis per Dei iustitiam, quae merito
et iure punit nostra peccata: saluatio contingit per Dei bonitatem et misericordiam,
quam nullis nostris meritis promeremur: Sicque Deus excaecare et illuminare, misereri
et indurare, sed respectu diuerso dicitur. Nonnulli clarius uolentes explicare et simpli-
cius, dicunt, in hac propositione, Deus uult cunctos homines saluos fieri, in nota illa
uniuersali esse Hebraismum, quo, Omnes, accipitur, pro Omnis generis:ut sit sensus, Deum
uelle omnis generis homines saluos fieri, siue gentiles, fiue ludaeos, siue magistratus,
siue subditos. Sic quoque accipiendum, ubi mox dicitur, quod Christus dedit semet-
ipsum redemptionem pro omnibus. Et facit haec ratio non parum ad commendatio-
nem diuinae bonitatis, utpote cùm ostenditur, Deum non esle acceptorem persona-
rum, neque agnoser uelle tantummodo a ludaeis, aut in sola ludaea, uerùm ab omnibus
et ubique terrarum.

3. Vnus enim Deus, unus etiam reconciliator Dei et hominum, homo Chri-
stus lesus, qui dedit semetipsum pretium redemptionis pro omnibus, vt esset testi-
monium temporibus suis.

Plenior probatio adiecta, quod Deus uelit omnes homines saluos sieri : et ad-
huc persequitur argumentum ab Exemplo, Vnus est, inquit, Deus omnium,
qui non respicit personam. Ergo uos quoque respicere personam non de-
betis, sed pro omnibns, etiam aduersariis orabitis. Praeterea unus est reconciliator
Dei et hominum, uidelicet Christus, qui dignatus est semetipsum dare in prerium re-
demptionis pro omnis generis hominibus. Ergo uos quoque saltem orando interce-
dere pro quibuscunque aequum est. Proinde dicit, Vnus Deus ommum, etiamsi ab omni-
bus nequaquam agnosceretur. Verùm cum unus Deus omnes condiderit, idemque o-
mnes uoluerit in gratiam recipere, et ad agnitionem sui nominis uenire, nullos sper-
netis uel abiicietis: merito omnium et unus Deus dicitur. Vnde Roman.3.An ludaeo-
rum Deus tantùm? Annón et gentium? Certe et gentium. Quandoquidem unus Deus,
qui iustificabst circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Ergo quando unus
Deus omnium praedicatur, mirifice hic nobis commendatur charitas: ac iubemur in-
uicem, imo et inimicos et tyrannos diligere, ac pro eorum salute orare, utpote quo-
rum idem est nobiscum Deus, idem conditor et communis quasi pater, adeoque ipsi
quasi communes sunt nostri fratres. Quos Deus ipse non despicit, iniquum est a te
contemni.

Vnus etiam reconciliator Dei et hominum, homo Christus Iesus.) Cum diceret, unum esse
Deum, non exclusit spiritum sanctum uel filium: quippe substantia unum sunt,
qui personis distinguntur. Sicut itaque unus est Deus atque omnium, eo mouert
debemus, ut neminem aspernemur. lta unus quoque est omnium reconcliator, unus

• Deus quomodo indurare dicatur.

• A contrario. A nobis est excecatio et a Deo gratia et salus..

• Senentia fimplicior et dilucidior.

• Actor.16. Coloso.3. Galat.3.

• Vuus Deus

• Vnus reconciliator.

• Dei dilectio nos ad mutuam hortatur dilectionem.

• Tres personae, una substantia, unus Deus.

16892669
IN I. EPIST. D. PAVLI
68
ipsemet

est qui omnes cum Deo patre reducit in gratiam, acpropterea non est quod quilquam
caeteros vilipendat, quasi non habeant eundem reconciliatorem omni tempore ad subue
niendum ipsis paratum. Proprie autem reconciliator iste seu mediator (ita enim graece
μεσίτης) Christus est, qui solus ad munus hoc fuit idoneus, et se paratum obtulit. Dissi-
dium erat inter duas partes, videlicet inter Deum patrem, et homines, qui patrem pec-
cando legesqueeius transgrediendo offenderant: ita ut iam Deus pater per suam iusti-
tiam merieo vniuersum genus humanum erat perditurus. Nec interim homines vlla
ratione iratum patrem potuissent placare. Christus itaque solus reconciliandae multitu-
dinis patrocinium ad se recepit, solus uoluit et potuit. Proinde ut commodius id face-
ret, sicut diuersa erat partium conditio: ita placuit ei, ut se vtrique parti accommodaret,
vtriusque partis personam induere: sicque mediator inter Deum et hominem dum vult
fieri, sicut ipse semper fuit Deus, ita homo quoq in tempore factus est, aptissimeque
hominem cum Deo reconciliauit, quando ipse ut Deus erat, apud Deum patrem quid-
uris potuit efficere, et ut homo potuit hominum necessitatem et miseriam agnoscere:
et sic utrique parti visus est aequus arbiter, quando vtriusque partis naturam in se habuit.
Ille ergo homo Christus lesus, idemqueDeus dependit patri Deo quicquid pro homi-
num salute erat dependendum. Vnde sequitur,

Dedit semetipsum pretium remdemptionis pro omnibus.) Caussa dissidii erat peceatum.
Peccatum autem quoniam non nsi sanguine potest expiari, et quidem non nisi pre-
riosissimo sanguine, non taurorum aut hircorum, dignatus est Christus suum ipsius
sanguinem fundere, imo totum sese dare in pretium redemptionis, et quidem pro
omnibus, ita ut id pretium esset sufficiens ad satisfaciendum irato patri, pro pecca-
tis non nostris tantum, vt dicitur 1. Iohan.2. verum etiam totius mundi, et nullum uo-
luerit a satisfactionis illius participatione excludi: nisi qui semetipsum suis peccatis
et perfidia excludit. Singula autem uerba habent suam Emphasin, illa praesertim
semetipsum et pro omnibus. EstqueMetaphora in uoce, pretium redemptionis. Solent
enim captiui redimi: nam et graece legitur ἀντιλυτρον, ubi nos legimus pretium re-
demptionis. Significat proprie id uocabulum pretium, quo redimuntur captiui ab ho-
stibus, eamque commutationem, qua capite caput, et uita redimitur uita. Proinde est
egregia laus Christi, quaque insignis illius charitas erga humanum genus quod perierat,
celebratur, cum ipse uoluerit agere reconciliatorem, et quidem impendendo semet-
ipsum pretium redemptionis, et pro cuiuscunque conditionis hominibus. lohan.1o.
Maiorem charitatem nemo potest exhibere, quam ut animam suam ponat quis pro
amicis suis. Roman.5. Commendat suam charitatem erga nos Deus, quod cum adhuc
essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus est. Ac proinde nos hoc exemplo
Christi ad charitatem moueri debemus. Praeterea ingens consolatio conscientiis nostris
esse debet, quando nobis sic in scripturis proponitur Christus homo aut reconciliator:
ut nunquam profecto sit desperandum, cum hominem habeamus Christum, qui uelit
intelligere nostras miserias, et quem audeas compellare: (nam propterea Aposto-
lus eum hic hominem diserte appellat:) et eundem Deum, qui possit peccata nostra
tollere. Huc pertinent illa Roman.5. Iustificati perfidem pacem habemus ad Deum,
per Dominum nostrum lesum Christum. Roman. 8. Christus est qui mortuus est, et
suscitatus est, et sedet ad dexteram Dei, et intercedit pro nobis. 1.Iohan.2. Filioli mei
haec scribo uobis ne peccetis: et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud pa-
trem, lesum Christum. Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Hebr.9. Ob id
noui testamenti conciliator est, ut morte intercedente ad redemptionem earum prae-
uaricationum, quae fuerant sub priori testamento, si qui uocati sunt, promissionem
accipiant aeternae haereditatis. Hebr.4. Christus dicitur thronus gratiae. Romanor.3.
Hunc proposuit Deus reconciliatorem per fidem, interueniente ipsius sanguine. In
hos ergo locos et similes passim obuios decet perturbatas conscientias intueri. Po-
stremo discimus unum duntaxat reconciliatorem agnoscere Christum, ne plures nobis
reconeiliatores statuamus. Verum quidem est, orant sancti in terris positi pro se
mutuo et exaudiuntur, sed propter illum vnum reconcillatorem Christum, qui

• Vnus media tor Dei et hominum Christus Iesus. Dissidium inter Deum et homines.

• Christus utriusque , partis personam suscipit. Christus Deus. Christus Homo. Peccatum caussa dissidii mter Deum et homi nem.

• Hebr.9.

• Peccata hominum non nisi sanguine Christi possunt expiari. Metaphora a captiuis. ἀντίλυτρον quid.

• Christi charitas erga homines ineffebilis.

• Ioan.10. Rom.5.

• Vsus charitatis Christi in nobis.

• Ron.8.

16892670
AD TIMOTHEVM CAP. II.
69
sursum

ipssemet intercedit pro nobis, exaudiuntur. Iniuriam facit Christo, qui alium sibi me-
diatorem fingit. Sequitur:

Vt esset testimonium temporibus suis.) q' d. Quod Christus dederit se in pretium re-
demptionis pro omnibus, non pro ludaeis tantùm, sed pro cuiuscunque conditionis ho-
minibus: id Deus testatum fieri uoluit toti mundo, omnibusqueretro temporibus, vt
homines intuentes in tantam charitatem Dei, similiter ad Charitatis officia inter sese
praestanda excitarentur. Addit, sibi iniunctum id munus, testandi uidelicet mundo,
quod ita esset.

4. In quo positus sum ego praeco et Apostolus, veritatem dico in Christo, non mem-
tior, doctor gentium cum fide et veritate.

Confirmatio praecedentis assertionis de vno reconciliatore Christo, a ratione of-
ficii sui, et sura ipsius fide integritateque quam iuramento probat. Ostendit propri-
um suum officium esse testari et palam facere eximiam Dei erga nos charitatem, prae-
cipueque quod Christus sit vnus reconciliator Dei et hominum, qui semetipsum obtu-
lerit in pretium redemptionis pro omnibus. Pronide hic notatur, hanc propriam
esse doctrinam Apostolicam de uno reconciliatore Christo. Quare grauiseime pec-
cant, et a doctrina apostolica longissime discedunt, qui alios reconciliatores, uel a-
lias reconciliandi formas meditantur.

Veritatem dico in Christo, non mentior.) Confirmatio est ueluti iuramento adhibito
et interpretatio per contrarium. Doctorem gentium se uocat, simulut hanc doctrinam
de reconciliatore Christo gentibus magis commendet, simul ut insinuet plenius Chri-
stum pro omnibus satisfecisse, non tantùm pro ludaeis, sed etiam pro gentibus: neque
fastu ullo uel arrogantia, sed ministerium suum significat.

Cum siue et vertate ) A sua side et integritate. Cum fide, inquit, non cum Syllogismis
aut uana eloquentia, non ut fallam aut decipiam. Discant proinde hinc ministri uerbi,
quibus rationibus doctrinam suam confirmare debeant, dentqueoperam, ut uere his
uerbis uti queant, uidelicet, se ueritatem dicere in Christo, se docere in fide et ueritate.
Hactenus, quod sit orandum pro omnibus.

5. Volo igitur orare viros, in omni loco, sustollentes puras manus absq ira et di-
sceptatione.

Addit nonnulla de orandi modo. Orare autem uult uiros omni loco. Nam orandum
quidem tunc maxime, cum in coetum conueniunt, ubi orari, docert uerbum solet: sed
non ibi tantùm, uerumetiam ubique et quocunque tempore. Itaque excitat uiros ad oran-
di diligentiam et frequentiam: et praeterea superstitiones omnes de loco aut tempo-
re orandi resecat. Orandum est omni loco, non solùm ubi omnes conueniunt publi-
ce, sed etiam domi. Est domus Dei domus orationis: sed nihilominus bene etiam erat,
qui, ut habetur Matth.6. Petit secretum cubiculi sui, et ibi orat, humanam deuitans glo-
riam. Est etiam orandum foris, quia, ut Matth. 5. lucere debet lux nostra coram homi-
nibus, ut uideant opera nostra bona, et glorificent patrem qui est in coelis: Sed sic o-
randum in propatulo, ut absit Pharisaica ostentatio: sie in cubieulo, ut animus foris non
uagetur, sed ad solum Deum feratur. Superstitiosum autem erat, quod ut habet loan,
4. ludaei dicebant, orandum praecipue in Templo Hierosolymitano, Samaritani uero
in montibus. Christus ubique uult orari, modo in spiritu et ueritate oretur. Adsit spiri-
tus et ueritas, nec multum refert, quo sis loco. Non locus orationem commendat, sed
affectus fidei, id quod etiam uerba sequentia declarant.

Sustollentes puras manus, abque ira et disceptatione.) Metaphoris sumptis et a sacris
deorum, in quibus omnia exterius munda esse debebant, et ab habitu corporis ueteri-
bus inter orandum usitato, ostendit quomodo animos nostros ad orandum componi de-
ceat. Vult sustolli manus: sic enim ueteres manibus eleuatis in altum orabant, id quod et
picturae quaedam testantur. Et Exod.17. manus leuante et orante Mose uincit lsrael Ama-
lechitas. Significatur ergo per manuum eleuationem eleuatio mentis: sicut et manibus

• A ratione officii.

• A contrario. Paulus doctor gentium.

• Vbi orandum sit.

• Onni loco orandum.

• Quomode et domi et foris sit orandum.

• In spiritu et uertate orandum. Metaphorae.

16892671
IN I. EPIS T. D. PAVLI
70
uiris.

sursum sublatis coelum demonstramus, Deum significamus. ltaqueut totus in Deum
feratur animus per fidem, est necessarium, si exaudiri volumus. Sic Thren3. Leuemus
corda nostra cum manibus in coelum. Debent praeterea manus esse purae, id est, nullis
sordibus vitiorum inquinatae. Nam cum manibus multa peccata perpetrantur, vt fur-
tum, caedes, rapina, vis illata, pugnae, et c. Cum exiguntur manus purae, exigitur ab om-
nibus sceleribus immunitas, ita vt Synecdochice per manuum puritatem intelligatur
puritas totius hominis, praesertim animi siue cordis. Fide purificantur corda. Sic vero
et impuritas manuum damnatur Esa.1.Cum extenderitis manus vestras, auertam ocu-
los meos a vobis, et cum multiplicaueritis orationem, non exaudiam. Manus enim
vestrae sanguine plenae sunt. Sed vt plenius exprimat Apostolus, quid per manuum
impuritatem intelligi queat, quasi per interpretationem adiicit, Absque ira et discgta-
tione. Ira praecipue manus polluit, et per eam omnes affectus vitiantur. Qui irato est
animo, plerunque erumpit ad perpetranda scelera. Sed et ideo ira abesse debetab o-
raturo, quia oratio debet fieri tranquilla et quieta mente. Quies autem non contin-
git, vbi ira vel odium, vel appetitus vindictae habet locum. Huc pertinet illud Ec-
cles.28. Homo homini seruat iram et a Deo quaerit medelam? Matth. 6. Si non remi-
seritis errata sua, nec pater vester remittet errata vestra. Item quod quotidie oramus,
Remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris. Discepta-
tionem autem interpretantur nonnulli haesitantiam, qua videlicet quis secum disce-
ptat, dubitans, num sit exaudiendus. Oportet ergo hominem oraturum non disce-
ptare secum, non fluctuare: sicut lacobus docuit. Nam qui haesitat, is similis est flu-
ctui maris, qui ventis agitur, et impetu rapitur. Neque existimet homo ille se quic-
quam accepturum a Domino. Habemus ergo hic non obscura documenta, quomo-
do nos ad orandum componere debeamus.

6. Consimiliter et mulieres in amictu modesto cum verecundia et castitate
ornare semetipsas, non tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut vestitu sum-
ptuoso, sed quod decet mulieres profitentes pietatem per bona opera.

Eadem sine dubio puritas affectuum requiritur a mulieribus quae a viris: sed est
praeterea, cuius mulieres sunt admonendae: quomodo videlicet etiam in vestitu sese
gerent, vbi ad ecclesiasticum coetum conuenerint. Consimiliter et mulieres, id est,
orent, sustollentes puras manus, absque ira et disceptatione.

Sed praeterea volo mulieres ornare semetipsas in amictu modesto, cum verecundia et casti-
tate.) Solent mulieres huic vitio esse obnoxiae, quod magnificentius comptae ambi-
unt prodire in publicum: qua ex re dum arroganter captant gloriam, et quemadmo-
dum ille ait, videre cupiunt ac videri: sine dubio verecundiam deponunt, quae prae-
cipuum est mulierum castarum ornamentum, et periclitatur earundem castitas. Quae
enim uerecundiam exuerit, quaeque uidere et uideri ambit, certe seipsam quodan-
modo exponit aliis concupiscentibus expetendam. Vnde Ecclesiastici26. Fornicatio
mulieris excellentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. Et prouerbus 6. mu-
lier ornatu meretricio describitur, garrula, uaga, quietis impatiens, quae apprehen-
dens iuuenem deosculatur, ac procaci uultu blanditur, decipiens animam illius. Ec-
clesiastici 19. de uestitu. Amictus corporis et risus dentium, et ingressus hominis an-
nunciant de illo. Itaque non indecorum modo, sed saepem periculosum est, quod mu-
lieres se uel supra morem patriae, uel supra facultates suas, uel secus omnino, quam
decet matronas, praesertim profitentes pietatem, comunt exornantue. Debent orna-
tae esse amictu modesto, qui satis est, ut placeant suis uiris. Graece est, ἐν καταστολῇ κο-
σμίῳ. Significat autem καταστολὴ stolam quandam et amictum simplicem, qui undi-
quaque tegit ac uelat, ne quid sit conspicuum ceu fallax, ut Theophylactus
annotauit. Cum humili animo sit orandum, nequaquam decet ueste ea uti, quae
excitet fastum et superbiam. Et quae uenit in coetum, ut agat cum solo Deo,
nequaquam debet in ueste prae se ferre, quo uidetur uelle agere cum quibusuis

• Esa.1.

• Irae effecta mala.

• Iacobus 1.

• Omamenti in muliebris sexus uerecundia est et castitas.

• Qualis esse debeat mundicies muliebris.

16892672
AD TIMOTHEVM CAP. II.
71
fuisset

Hiris. Certem quae ueste operosa excedit reliquas, et suam ipsius conscientiam grauat su-
perbia, et aliorum animos irritat ad ministerium libidinis. In summa, deformat matronam
quicquid laedit verecundiam aut suspectam reddit castitatem. Nam etiam suspicionem
omnem euitare consultum est. Sed quid sit amictus modestus, Apostolus per contra-
rium voluit explicare, dicens:

Non tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut vestitu sumptuoso.) Cum orandi gra-
tia adeatur locus orationis, nequaquam se sic component, quasi adirent nuptias aur thea-
trum, aut lupanar, caussa saltandi aut libidinandi. Vestitum magno sumptu paratum me-
rito damnat Apostolus, quem etiam damnarunt leges Vestiariae quorundam ethnicorum
principum. Nam et Suetonius in Caesare scribit, qu conchiliatam vestem et margaritas, nisi
certis personis et aetatibus, perquecertos dies, permisit. Sed multo iustissime damnan-
tur etiam illa superuacanea et operosa, cuiusmodi est torquere crines, et id genus quae
non nisi ad lasciuiam sunt excogitata. ldeoque Petrus i. cap.3. Vxorum ornatus sit non
externus, qui situs est in plicatura capillorum et additione auri, aut in palliorum ami-
ctu, verum oecultus, qui est in corde homo, si is caret omni corruptela, ita vt spiritus pla
cidus sit ac quietus, qui spiritus in oculis Dei magnifica et sumptuosa res est. Nam ad
eum modum olim et sanctae illae mulieres sperantes in Deo, comebant sese et subditae e-
rant suis uiris. Sed de omni hac re copiosissime Tertullianus, qui unum librum conseripsit
de habitu mulierum, in quo potissimum ornamentorum et monilium usum reprehendit:
alterum, de cultu foeminarum in quo fucum, lenocinium et nitorem operosum repro-
bat: EundemqueCyprianus imiratus est libro de habitu uirginum.

Sequuntur ouo racita argumenta, quibus ad modestiam uestitus hortatur. Sed quod
decet mulieres: Argumentum a Decoro. Ideo contentas esse decet uestitu simpliciore,
quia id decer, maxime eas quae conueniunt ad orandum. Non conuenit matronis eun-
tibus ad locum orationis idem habitus, qui uix conueniat adeuntibus nuptias aut thea-
trum: sed omnium minime decebit Profitentes pietatem per bona opera: Argumentum ex
circumstantia a conditione religionis. Vt talis sumptuosus habitus alias mulieres for-
tasse deceat, at nequaquam decet eas, quae profitentur religionem Christianam, quae
pietatem suam testari debent per bona opera, id est, in omnibus moribus externis, non.
solum dictis et factis, sed etiam ipso uestitus genere: Ita namque religionem suam atque
innocentiam testari debent Christiani, in omni uita, in dictis, factis, uestitu, incessu, de-
nique in omnibus rebus, quae ad aedificationem seu bonum exemplum aliorum queant fieri.

7. Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Ceterùm mulieri docere non
permitto, neq autoritatem vsurpare in viros, sed esse in silentio.

Quoniam hic praescripsit, quomodo in coetu ecclessastico mulier sese geret in uestitu,
inter orandum, adiicit per occasionem quomodo se habebunt in coetu ecclesiastico in
discendo:atque haec ordinatio ualde quoque necessaria est et utilis. Proinde uult mu-
lieres in coetu ecclesiastico, cum docctur, nihil aliud quam humiliter silere et benignis
auribus amplecti quod proponitur: non aliqua a doctoribus inquirere, etiam si for-
tassis sit de quo dubitent, multo minus ferendum ut ipsae doceant. Clarius explicat̃
haec ordinatio siuae εὐταξία 1. ad Cor.14. ubi uiris quidem permittit singulatim omnibus
prophetare, ut omnes discant, et omnes consolationem accipiant: Sed seruato interim ordi-
ne, et ne plures simul loquantur: At mulieres uult prorsus silere: Mulieres vestrae in ec-
clesits sileant: inquit: nec enim permissum est illis ut loquantur, sed ut subditae sint
quemadmodum et lex dicit. Quond si quid discere uolunt, domi suos uiros interro-
gent. Nam turpe est mulieribus in coetu loqui. En quod, etiam si quid discere uellent,
ipsarum tamen non est in ecclesia interrogare doctores. Caussam addit, indecorum esse
mulierem quoquo pacto loqui in coetu, Est enim superbum animal mulier, et sicut ex
uestitu gloriam inanem captat, ita multo magis captaret gloriam ex quaestionibus. Et
praeterquam quod fortassis parum conuenientia interdum proponerent, tum doctorum
contemptus inde nasceretur, praesertim si absurdis quaestionibus muliercularum pro pala-
to omniu non satisfaceret. Sed potuisset eadem res ridicula uideri ethnicis, si permissum

• A decoro.

• A circumstantia et condinone religionis.

• Quomodo mulieres sese gerent in coetu ecclesiastico in docendo.

• Mulierin in ecclesia silaet.

• A turpi siue in decoro. Mulier animal seperbum.

16892673
IN I. EPIST. D. PAVLI
72
dedit

fuisset mulieribus Christianorum in coetu loqui aut disputare. Minimem itaque decet mu-
lierem aliquid curiose aut fastuose inquirere, cum deceat ipsam in omnibus humilita-
tem prae se ferre. Ideo addidit Apostolus, discat, cum omni subiectione: Nequaquam se
geret vt subiectam, quae in publico conuentu cupit videri vel audiri loquens vel dispu-
tans. lam si ne interrogare quidem licet mulieri aliquid in coetu, iuxta Apostoli praescri-
ptum, sed potius domi debet discere ex marito:at multo minus permittendum est, vt
in ecclesia doceat: Vnde sequitur,

Caeterùm mulieri docere non permitto, neg autoritatem vsurpare in viros, sed esse in silentio.)
Vnum inconueniens ex altero sequeretur. Si mulier permittatur docere. et praescribe-
re etiam viris credendi et viuendi normam: lam plane sequitur, quod mulier arrogan-
ter vsurpabit autoritatem in viros: quod valde est absurdum et prorsus contra nasturae
ordinem. Nam mulieri dictum est a Deo Genes.3. Sub viri porestate eris, et ipse domi-
nabitur tibi. Quod praeceptum cùm de obedientia mulieris etiam in priuatis rebus sit
intelligendum: nequaquam ferendum erit, vt illa aliquid pro suo arbitrio constituat in
rebus publicis siue in coetu ecclesiastico. Si non potest suo nutu aliquid agere domi in
causis priuatis, multon minus id licebit ei in ecclesia in negociis religionis. Est aunt tur-
pissimum si qui viri tam degenerant, qui sibi permittant vxores licenter imperare, et
videntur in naturam ac Dei ordinationem peccare. Eccles.25. Mulier si primatum ha-
beat, contrario est viro suo. Tametsi non abutentur viri sua hac potestate sibi diuini-
tus concessa. Aliquid etiam concedent mulieri intra parietes. Nam et docere domi,
mulieri non est negatum, siquidem Priscilla Actor.18. vna cum marito Aquila, docuit
quaedam Apollon Alexandrinum. Et alibi fidelis mulier iubetur virum infidelem com-
monefacere, et si possit, Christo lucrifacere. Et exigitur ab omnibus matribus familias,
vt prima elementa seu Catechismum doceant suos liberos. Imo aliquando permittit̃
in aliqua causa mulieri etiam publicem adferre sanum, si quod habeat, consilium, tametsi
non temere. ludic.5. Debora erudiuit populum lsrael. Non autem quond publice doce-
ret, sed dedit quibusdam in rebus consilium, quoniam afflata erat Spiritu sancto, qui
interdum et per sexum fragilem dignatur res magnas efficere, et occulta vel admiran-
da indicare. Vnde et Ioel.2. legitur: Et prophetabunt filii vestri et siliae vestrae. Et Maria
virgo cecinit spiritu Sancto afflata canticum, Magnificat:Item Actor.21. Philippi qua-
tuor filiae uirgines prophetabant: Rursus 1.Corinth.11. Mulier orans aut prophetans iu-
beturvelare caput. Sed tamen ex his non sequitur, quod publice docere permittentur,
cur autem non sit istud ferendum, sequitur:

8. Adam enim prior formatus est, deinde Eua: et Adam non fuit deceptus sed
mulier seducta fuit per praeuaricationem,

Duo argumenta, cur mulieri non sit permittendum, vt doceat uel usurpet autoritatem
in uirum. Prius est ex ratione creationis. Aequum est, ei praeeminentiam concedere in
docendo et imperando, qui primùm est a Deo conditus. Sed Adam formatus est prior
Eua. lgitur debetur ei praeeminentia et imperium. Intelligendum autem est, idem obser-
uari debere ius dignitatis in posteris, quod contigit primis parentibus. Et per Adamum
conuenienter intelliguntur omnes uiri, per Euam omnes mulieres. Quod autem prior
conditus fuerit Adam, Geneseos liber clare docet. Alterum argumentum est a ratione
lapsus, negatiue. Illi non est permittendum munus docendi, qui ruinae caussa extiterit.
Sed mulier extitit caussa ruinae. Igitur ei non est permittendum docendi munus. Signi-
ficanter dicit mulserem seductam, non Euam, quia id malum in uniuersum genus mu-
lierum debet redundare. Nequaquam autem tutum, ei credere, quae semel in praeeun-
do sic decepit. Nec est, quod ambiat docendi aut imperandi munus, quae in ipso exor-
dio, ad leuissimam persuasionem impegit et in errorem induxit. Quomodo autem mu-
lier prius assenserit fallaci serpenti, et prius fuerit praeuaricata gustando fructum ueti-
» tum, uide Genes.3. Sic ibi legitur: Vidit mulier, quod bonum esset lignum ad uescen-
» dum et pulchrum oculis aspectuquedelectabile, et tulit de fructu illius et comedit: de-
„ ditqueuiro suo, qui comedit. Et post pauca, Adam dicit, Mulier qua dedisti mihi sociam.

• Ab inconue nienti.

• A minori.

• Ab exemplo. 1.Corin.7.

• 1.Arg. A raione creationis siue ordine naturae. Synecdoche. 2.arg.a ratone lapsus.

16892674
AD TIMOTHEVM CAP. II.
73
g
mendantur

dedit mihi de ligno, et comedi. Et mulier. Serpens decepit me, et comedi. En ibi se prio-
rem et seductam mulier confitetur. Ratio ergo est euidens, cur mulieri non sit permit
tenda facultas docendi. Nunc viderint qui committunt mulieribus gubernandas res-
publicas et amplas ditiones: Sine dubio ira Dei est manifesta, cum mulieres alicubi ad-
mitrant. Amazones quidem maudito exeipio tenuerut regnu, ieu tantum inter mulie-
res, in regno viris vacuo. Neque exemplum id est probatum, neque diuturnum fuit earum regnum.

9. Salua tamen fiet per generationem liberorum, si manserint in fide ac dilectione,
et sanctificatione, cum castitate.

Emollit, si quid fortasse durius dixisse uideatur: et ostendit aliud mulierum esse of-
ficium, nempe quod educare et docere debeant suos liberos et sic si dicantur caussa
ruinae extitisse, saluae esse queant etiam: quasi dicat: Non sit vobis molestum, ô mulieres,
si vobis cum sitis fortassis ingenio pollentes, negatur tamen munus docendi. Potestis
alia ratione vos exercere in pietatis operibus ad salutem vestram, et si ita vultis, etiam
docere. Etucate et docete diligenter, tum rudimenta religionis, tum caetera quae per-
tinent ad morum honestatem, vestros liberos, in his docendis operam impendite, et
haec opera erit vobis salutaris, maxime sivos ipsae semper in fide et charitate perstantes
sancte et caste vitam transigatis. Haec conditio vere honorifica est, et satis habens in
se dignitatis, etiamsi publice docendi in ecclesia ius vobis adimatur. Et recte adiecit
ista Apostolus, post inustam muliebri sexui notam, de caussa ruinae humani genenis.
Quamuis mulier fuerit occasio damnationis, tamen potest illa quoque esse occasio con-
seruationis. Ipsa inprimis potest salua fieri, si manserit in fide et dilectione, et aliquo
modo dici caussa salutis filiorum, quos ipsa bene instruxerit, et instrus ad gloriam Dei
rite curauerit. Sicut sine dubio multum iuuit Timotheum, quod recte ab infantia, pro-
curante matre, in sacris literis fuerat institutus. Itaque hic cum ait, per generationem li-
berorum, intelligi conuenit, quicquid ad puerorum generationem et educationem
pertinet, nempe partus dolores, labores in educando, diligentiam et curam in for-
manda infantia et pueritia, quae sine dubio laboriosa sunt, et Deo inprimis grata offi-
cia, maxime si ex animo et longanimiter a matribus perficiantur. Hinc discimus, non
satis esse, si parentes curent, vrliberi viuant, sed oportet eos curare, vt bene viuant,
vt in fide et timore Domini etiam a teneris vnguiculis instituantur. Eccles.7. filii tibi
sunt, erudi illos, et incurua illos a pueritia illorum.

St manserint in fide ac dilectione et sanctificatione cum castitate.) Graece legitur, ἔαν
μένωσιν, plurali numero, si manserint. ἑτέρωσις numeri per hebraismum, qui est Paulo
frequens, vt hic numerus respiciat ad id, quod principio habebatur. Consimiliter et
mulieres. Quidam vitantes hebraismum malunt legere in singulari numero. Perspi-
cuum autem est, verbum istud referendum ad mulieres, non ad liberos. Quis enim
sensus fuerit: Mulieres saluas fore, si liben manserint in fide et dilectione: quasi vero
in potestate mulieris esset, efficere, vt tales maneant, aut ipsa alioquin seruari non pos-
sit, nisi illi integri in fide perstent? Significatur itaque mulieres ipsas saluas fore, non
quidem ratione educationis prolium, quasi ea re salutem promererentur, sed (quod per
Correctionem uidetur addi) si quoque diligentiam omnem expenderint in educandis
prolibus, manserint in fide et dilectione, id est, si a fide et Charitate non excidant
Et si manserint in sanctificatione, id est, ea praestent, per quae eas sanctas esse agnosci
queat: denique cum castitate, id est, si uerbis, factis, denique uniuersa uita sobrietatem
et castitatem, et modestiam prae se ferant. Proinde hic locus est admodum consola-
torius, praesertim iis mulieribus, quae arbitrantur, se prolium turba grauari. Scire de-
bent, suam conditionem Deo probari, maxime si diligentes sint in liberorum suorum
honesta educatione. Et matronarum singulare decus esse liberos, constat ex Cor-
neliae Gracchorum iudicio. Apud hanc enim cum Campana quedam matrona diuer-
tisset, quae ostendit ei monilia sua, qualia illo seculo maximi fiebant, illa remorata est
Campanam sermone, donec liberi e schola redirent. Tum, haec, inquit, ornamenta mea
sunt: sentiens matronae nihil esse pretiosius, quam liberos recte educatos. Item com

• vbi et quos docere debeuut mulieres.

• Mulier quomodo saluari queat.

• ἑτέρωσις numeri per Hebraismum.

• Correctio.

• 1. Thess. 4. Haec est uoluntas Dei, Sanctificatio uestra, etc.

• Liberis bene educatis mulieri nihil pretiosius, nihilquelaudabilius.

16892675
IN I. EPIST. D. PAVLI
74
diligentiae

mendantur hic praecipua ornamenta matronarum, per quae salutem queant consequi.
fides, inquam, et charitas, quae in omnibus requiruntur: Deinde sanctificatio et casti-
tas, quae tanquam monilia sunt et decus praecipuum omnium matronarum.
Ethaec quidem de doctrina τῆς εὐταξιας breuiter delibata.

10. Posterior pars Epistolae, in qua ostendit qualis episcoporum vita esse debeat, ac primo quo-
modo se gerent priuatim in domo sua et erga familiares.
CAPVT III ❧
1. INDVBITATVS sermo. Si quis episcopi munus appetit, honestum
opus desiderat. Oportet igitur episcopum irreprehensibilem esse, vnius vxoris
maritum, vigilantem, sobrium, etc. usque ad cap.4.

QVemadmodum in argumento diximus, distribuitur haec epistola in duas
partes principales: quarum prior de doctrina episcoporum agit, poste-
rior de vita. De hac incipit apostolus in praesenti disserere. Cum autem
in vita episcopi spectandum sit, primo quomodo se gerat priuatim in do-
mo sua et erga familiares: Deinde vero quomodo publice et in ecclesia
erga cuiuscunque ordinis homines: hoc loco depingit, qualem episcopum domi suae
esse deceat, et quibus virtutibus ornatus conspiei debeat.

Indubitatus sermo.) Statim autem, et velut lege Attica ἄνευ προοιμίου καὶ πάθος rem ag-
greditur, vti saepe alias. Indubitatus sermo: quasi dicat: Quae nunc dicam, certa acra-
ta habeantur, fide digna sunt. Sic enim graece πιστός ὅ λόγος. Vno itaque uerbo praefa-
tur et attentos reddit. Nonnulli existimant ueluti per occupationem praefixum esse.
Nam cum diuersi munus episcopi appeterent, atque alii quidem spe quaestus aut gloriae,
alii sine dubio synceriter, et ad promouendam pietatem, atque illi nihilominus praetexe-
rent honestatem perinde atque isti : videtur Apostolus se velut arbitrum voluisse huic
quaestioni interponere, dicens: Indubitatus sermo: quasi diceret: Dicam quodres est:
Si quis episcopi munus appetit, honestum opus desiderat: Si tamen is talis esse velit,
qualem in ea functione esse oportet. Theophylactus autem secutus suum Chrysosto-
mum, haec verba, epilogi vice adiungit praecedentibus quae dicta sunt de officio mu-
lieris, vt sit sensus: Ea quae dicta sunt de mulieribus per generationem et educationem
liberorum saluandis, uera esse, indubitata, fide digna, ac minime de illis dubitandum.
Magis consentaneum videtur, connectenda iis, quae sequuntur de vita et moribus e-
piscoporum, et ad renouandam attentionem exordii loco praefixa. Proinde sic defi-
nit Apostolus.

Si quis episcopi munus appetit, honeslum opus desiderat.) Quoniam episcopi munus recte
administratum, per se bonum est et gratum Deo, definit Apostolus eum bene agere,
qui id munus appetit, ea videlicet intentione vt recte administret. Obseruanda autem
vocis proprietas ἐπισκοπὴ, ita enim graecem vna vox est, vbi nos habemus, episcopi mu-
nus. Significat igitur ἐπισκοπὰ diligentem inspectionem, speculationem, obseruatio-
nem, visitationem: a verbo ἐπισκοπὲω, quod est considero, superintendo, recenseo, re-
cognosco, etiam uiso aegrotum, uel, ut uulgo dicunt, uisito. Vnde ἐπίσκοπος obserua-
tor, speculator, explorator, custos, uisitator. Et erant episcopi dicti quidam magistra-
tus apud Athenienses et Lacedaemonios, quos et αομοςάς uocabant. Praeerant ii refi-
ciendis seruandisquearcibus et publicis aedificiis. Etiam iudices in publicis certamini-
bus dicti sunt episcopi. Hinc nomen episcoporum accommodatum est iis, qui praesunt
ecelesiis, quorum interest iuxra nominis significationem, considerare, superintende-
re, uigilare, uisitare, denique omnibus modis prospicere et cauere, ne quid gregi creden-
tium incommodi in doctrina fidei uel morum accidat. Est episcopus magis officii.

• Deuita episcopi.

• Auentio.

• ἐπισκοπή quid.

• ἐπίσκοπος.

• Episcopis Atheniensium et Lacedaemoniorum. Episcopi munus.

16892676

Terms of Use and Citation The citation terms are as follows : "16th Century Exegesis of Paul - a Digital Library: 16th Century Exegesis of Paul, SNF207696, Universties of Geneva and Zürich, dir. Ueli Zahnd and Stefan Krauter, [date of consultation]".

coding & design :floriane.goy@unige.ch