Commentarii in utranque Pauli epistolam ad Timotheum: [Calvin Jean], [1548]
l. TIMOTH.
16
dega-

Audientes colamus bona conscientia fidei nostrae possessionem, vt
salua nobis ad extremum maneat.

Quos tradidi Sathanae.) Quemadmodum diximus in quin-
tum caput prioris Epistolae ad Corinthios, sunt qui interpretantur ex-
traordinariis flagellis fuisse coercitos: idque referunt ad δυναμίν,
cuius meminit Paulus eiusdem Epistolae capite decimo. Nam vt do-
no sanationis praediti erant Apostoli ad testandam erga pios Dei gra-
tiam et beneficentiam, ita aduersus impios et rebelles armati erant
potentia: vel vt vexandos Diabolo traderent: vel vt aliis flagellis in
eos animaduerterent. Cuius potentiae specimen edidit Petrus in A-
nania et Sapphira Paulus vero in Bar-Iesu mago. At mihi de excom-
municatione exponere magis placet. Nam vt credamus aliter, quam
excommunicatione castigatum fuisse Corinthium illum incestum,
nulla probabilis coniectura affertur. Si autem illum excommunican
do Sathanae tradidit Paulus: cur non eadem locutio idem hic vale-
bit? Adde quod vim excommunicationis optime explieat. Nam cum
in Ecclesia sedem regni sui habeat Christus, extra non est nisi Satha-
nae dominium. Proinde qui ab Ecclesia exterminatur, eum tantis per
sub tyrannide Sathanae degere necesse est, dum Ecclesiae reconcilia-
tus, ad Christum redeat. Vnum excipio, quod, pro mali atrocitate.
perpetuum istis anathema denunciare potuit. De quo nihil tamen
ausim pro certo asserere. Sed quid sibi vult proxima particula: Vt di-
scant non maledicere? Nam qui ab Ecclesia eiectus est, plus licentiae
sibi vsurpat: quia tanquam communis disciplinae iugo solutus, petu-
lantius insurgit. Respondeo, vtcunque exultet eoruni improbitas, a-
ditum tamen praecludi,ne sua contagione gregem inficiant. Nam eo
maxime nocent improbi, dum eiusdem fidei praetextu se insinuant.
Nocendi ergo facultas illis eripitur, dum notantur publica infamia.
vt nemo simplicium ignoret, profanos esse homines et execrandos :
ideóque omnes ab eorum communicatione abhorreant. Ipsos etiam
interdum contingit irrogata sibi talis ignominiae nota confusos. a
proteruia desistere. Ergo etiam si improbiores reddantur aliquando:
tamen non semper inutile est ad domandam ferociam temedium.

CAPVT II.
1. ADhortor igitur, vt ante omnia fiant de-
precationes, obsecrationes, interpellatio-
nes, gratiarum actiones pro omnibus ho-
minibus, pro regibus et omnibus in emi-
nentia constitutis, vt placidam et quietam vitam
degamus cum omni pietate et honestate.
6293982
CAP. II.
17
b
2. Hoc enim
bonum et acceptum coram saluatore nostro Deo,
qui omnes homines vult saluos fieri, et ad agnitio-
nem veritatis venire.

Adhortor igitur.) Haec pietatis exercitia exercent nos in
sincero cultu Dei ac timore fouentque bonam conscientiam de qua
dixerat. Quare non abs re, illatiua particula vtitur: quia ex superiore
praecepto exhortationes istae pendent. Ac initio quidem de publicis
orationibus disserit: quas iubet non pro fidelibus modo concipi, sed
pro vniuerso genere humano. Poterant enim nonnulli ita secum re-
putare: Cur de infidelium salute essemus soliciti, quibuscum nihil est
nobis necessitudinis? Nónne satis est, sifratres pro fratribus mutuo
oremus, ac commendemus Deo totam suam Ecclesiam? Nihil enim
ad nos extranei. Huic sinistrae opinioni occurrit Paulus, ac iubet E-
phesios suis precibus complecti omnes mortales, nec eas ad corpus Ec-
clesiae restringere. Porrd quid inter se differant quatuor species quas
enumerat, fateor me non penitus tenere. Puerile quidem est, quod
Pauli verba Augustinus ad ritus suo tempore vsitatos detorquet. Sim
plicior est eorum expositio, qui deprecationes esse putant, quibus pe-
timus liberari a malis: obsecrationes, quibus vtilia nobis poscimus:
interpellationes, quibus apud Deum iniurias nobis illatas deplora-
mus. Quanquam ego non ita subtiliter distinguo, vel saltem aliam
distinctionem magis probo. *ροσωυχας sane Graeci vocant omne ge-
nus orationis: δεή σας autem eas precationum formas, ybi certum
aliquid petitur. Hoc modo, inter se conuenirent haec duo nomina,
tanquam genus et species. ιν rιύfας vocare solet Paulus quas alii
pro aliis suscipimus preces. Pro quo Latina transsatio habet inter-
cessiones. Quanquam Plato in Alcibiade secundo aliter accipit, nen-
pe, pro seipso certam precationem concipere. In ipsa autem libri in-
scriptione et compluribus locis satis quod dixi ostendit, προσευχὴν
nomen esse generale. Sed ne plus aequo laboremus in re non necessa-
ria: Paulus, meo iudicio, simpliciter iubet, quoties publicae orationes
habentur, supplicare et deprecari pro omnibus: etiam qui in presen-
tia nihil nobiscum habent coniunctionis. In gratiarum actione nihil
est obscurum. Nam quemadmodum vult infidelium salutem com-
mendari Deo, ita et propter laetos eorum ac prospe ros successus gra-
tias agi. Ista enim admirabilis Dei bonitas, quam quoridie ostendit,
cum Solem suum oriri facit super bonos et malos, digna est quam
laude prosequamur. Et charitas nostra vsque ad indignos extendere
se debet.

6293983
I. TIMOTH.
18
stri

Pro Regibus.) Nominatim de Regibus meminit et magi-
stratibus reliquis, quia prae aliis exosi esse poterant apud Christianos.
Quotquot enim erant illo tempore magistratus, totidem erant quasi
iurati Christi hostes. Poterat igitur obrepere ista cogitatio, non esse
pro illis orandum, qui totas vires opesque suas conferrent ad oppu-
gnanduni Christi Regnum, cuius propagatio imprimis optanda est.
Occurrit autem Apostolus, ac diserte, iubet pro illis etiam precari. Et
certe, non efficit hominum prauitas quominus amanda sit Dei insti-
tutio. Proinde cum magistratus ac principes Deus ad conseruatio-
nem humani generis creauerit: vtcunque multi degenerent a diuina
ordinatione: non tamen cessare proprerea debemus, quin et amemus
quod Dei est, et saluum cupiamus. Haec causa est, cur debeant fideles,
in quacunque regione degant, non modo legibus et magistratuum
imperio parêre:sed in suis etiam precibus eorum salutem commenda
re Deo. Dicebat Israelitis Ieremias: Orate pro pace Babylonis: quoni-
am in pace eius pax vestra. Haec vniuersalis est doctrina, vt ordinatas
a Deo potestates cupiamus saluas et pacatas stare.

Vt tranquillam.) Proposita vtilitate, stimulum nobis ad-
dit. Fructus enim enumerat, qui ex principatu rite composito nobis
proueniunt. Primus est, tranquilla vita. Gladio enim sunt armati ma-
gistratus, vt nos in pace contineant. Nisi compescerent improborum
audaciam, latrociniis et caedibus omnia essent plena. Haec igitur pa-
cis tuendae ratio, cum vnicuique redditur quod suum est, nec impu-
ne grassatur potentiorum violentia. Secundus est, pietatis conserua-
tio: dum scilicet incumbunt magistratus, ad fouendam religionem,
ad asserendum Dei cultum, ad sacrorum reuerentiam exigendam.
Tertius est, cura publicae honestatis. Nam hoc etiam fit magistratu-
um beneficio, ne ad beluinas foeditates se homines prostituant, aut
indecore lasciuiant, sed porius vigeat modestia et moderatio. Haec
tria si tollantur qualis erit humanae vitae status? Si qua ergo vel pu-
blicae tranquillitatis, vel pietatis, vel honestatis cura nos tangit: me-
minerimus eorum quoque habendam esse curam, quorum ministe-
rio tam praeclara bona ad nos perueniunt. Vnde colligimus, omnis
humanitatis expertes essefanaticos homines, nec aliud quam feram
barbariem spirare, qui magistratus e medio sublatos cupiunt. Quan-
tûm enim haec discrepant: vt vigeat ius et honestum, vt floreat reli-
gio, orandum esse pro Regibus: et non modo regni nomen, sed to-
tam politiam religioni esse aduersam? Atqui prioris sententiae au-
thorem habemus Spiritum Dei. Secundam ergo a Diabolo esse o-
portet, Si roget quispiam, an etiam pro Regibus orandum sit, a qui-
bus nibil tale percipimus? Respondeo, huc tendere vota nostra, vt
Spiritu Dei gubernati, bonorum, quibus antea nos priuabant, mini-

6293984
CAP. II.
19
b 2

stri nobis esse incipiant. Non ergo pro iis tantd̀m, qui iam digni
sunt, orare nos decet: sed rogandus Deus, vt ex malis bonos faciat.
Tenendum enim semper istud principium: tam ad religionis, quam
ad tranquillitatis et honestatis publicae custodiam destinatos esse a
Deo magistratus: non aliter quam terra procreandis alimentis ordi-
nata est. Quemadmodum itaque pro pane quotidiano orantes, Deum
rogamus, vt terram sua benedictione foecundet: fic in illis prioribus
beneficiis ordinarium medium, quod sua prouidentia constituit, re-
spicere debemus. Huc accedit, quod si beneficiis istis, quorum dispensa-
tionem magistratibus Paulus assignat, destituimur: id contingit no-
stra culpa. Inutiles enim magistratus nobis reddit ira Dei, non secus,
ac terram sterilem. Quare nostrûm est, eiusmodi flagella deprecari,
quae peccatis nostris irrogantur. Praeterea hic officii sui vicissim ad-
monentur principes, et quicunque magistratum gerunt. Neque e-
nim satis est, si ius cuique suum reddendo, iniurias omnes coerceant
pacemque foueant:nisi et religionem promouere, et honesta discipli-
na mores componere studeant. Neque enim frustra hortatur Dauid,
vt Filium osculentur nec frustra Iesaias denunciat, fore Ecclesiae nu-
tricios. Quare non est quod sibi blandiantur, si ad cultum Dei asse-
rendum adiutores se praebere neglexerint.

Hoc enim bonum est.) Postquam vtile esse docuit quod
praecipiebat, iam validius argumentum proponit: Deo ita placere.
Nam vbi constat de eius voluntate, instar omnium rationum esse no-
bis debet. Bonum accipit, pro recto et legitimo. Quia autem Dei vo-
luntas regula est, ad quam exigenda sunt officia nostra omnia: re-
ctum inde esse probat quia Deo acceptum est. Sequitur deinde huius
etiam secundi membri confirmatio quia velit Deus omnes homines
saluos facere. Quid autem magis aequum, quam vt huic Dei decreto
vota nostra subseruiant? Postremd autem, Deo cordi esse omnium sa-
lutem demonstrat, quia omnes ad veritatis suae agnitionem vocet.
Argumentum est a posteriori. Nam si Dei potentia est Euangelium
in salutem omni credenti: certum est inuitari omnes ad spem vitae
aeternae, quibus Euangelium offertur. Denique sieut vocatio docu-
mentum est arcanae electionis: ita quos facit Deus Euangelii sui pan-
ticipes, eos ad salutis possessionem admittit. Quia Euangelium iusti-
tiam Dei nobis reuelat: quae certus est in vitam ingressus. Hinc appa-
ret, quam pueriliter hallucinentur, qui locum hunc praedestinationi
opponunt. Si Deus, inquiunt, omnes indifferenter vult saluos fieri:
falsum est, alios ad salutem, alios ad exitium aeterno eius consilio esse
praedestinatos. Aliquid forte dicerent, Si Paulus hic de singulis homi
nibus ageret. Quanquam tunc quoque non deesset solutio. Nam etsi
Dei voluntas non ex occultis ipsius iudiciis aestimanda est, vbi exter

6293985
I. TIMOTH.
80
sciant

nis signis eam nobis patefacit: non tamen propterea sequitur, quin
constitutum intus habeat, quid de singulis hominibus fieri velit. Cae-
terùm id, quia nihil ad praesentem locum facit, praetereo. Nam Apo-
stolus simpliciter intelligit, nullum mundi ordinem a salute excludi:
quia omnibus sine exceptione Euangelium proponi Deus velit. Est
autem Euangelii praedicatio viuifica. Merito itaque colligit, Deum
omnes pariter salutis participatione dignari. At de hominum gene-
ribus, non singulis personis sermo est. Nihil enim aliud intendit.
quam principes in hoc numero includere. Quod autem his quoque
Euangelii doctrinam communem esse velit Deus, constat ex testimo-
niis iam citatis, et similibus. Neque enim de nihilo dictum est: Nunc
Reges intelligite. In summa, indicare Paulus voluit, non esse consi-
derandum, quales tunc essent principes: sed quales esse Deus vellet.
Est autem officium charitatis, quoscunque vocatione sua complecti-
tur Deus, eorum salutis curam studiumque suscipere: idque piis vo-
tis testari. Atque huc pertinet, quod Deum vocat nostrum saluato-
rem. Vnde enim nobis salus, nisi ex gratuita Dei beneficentia? Atqui
Deus idem qui iam nos salutis fecit compotes, ad eos quoque grati-
am suam extendere aliquando poterit. Qui iam nos ad se traxit, po-
terit illos nobiscum adducere. Fadurumi autem pro confesso sumit:
quia Prophetarum vaticiniis ita praedictum erat, de vniuersis tam or-
dinibus, quam nationibus.

3. Vnus enim Deus, vnus et mediator Dei et ho-
minum, homo Christus Iesus, qui dedit semetip-
sum precium redemptionis pro omnibus, vt esset
testimonium temporibus suis, in quod positus sum
praeco et Apostolus. Veritatem dico in Christo,
non mentior, Doctor Gentium in fide et veritate.

Vnus Deus.) Parum valida in speciem foret haec ratio:
Deum ideo velle omnes saluos esse, quia vnus est. Chrysostomus, et
post eum alii sic accipiunt: non esse plures Deos, sicuti idololatrae com
miniscuntur. Sed aliud fuisse Pauli consilium arbitror: vt hic sit taci-
ta comparatio vnius Dei cum toto mundo diuersisque nationibus.
Quemadmodum et tertio capite ad Romanos: Nunquid Iudaeorum
Deus tantùm? An non et Gentium? Imo vnus Deus, qui iustificat
Circuncisionem ex fide, et praeputium per fidem. Ergo vtcunque in
hominibus tunc esses diuersitas, quia multi ordines alieni erant a fi-
de, multae que gentes: ad vnitatem Dei fideles reuocat Paulus: vt

6293986
CAP. II.
21
b 3

sciant cum omnibus sibi esse coniunctionem, quia vnus sit omnium
Deus: vt sciant non in perpetuum a spe salutis exclusos, qui sub eius
dem Dei sunt potestate. Idem sibi vult quod de vno mediatore con-
tinuo subiicit. Nam sicuti vnus est Deus omnium creator et pater:
ita vnicum mediatorem esse dicit, per quem accessus nobis ad Deum
patet. Atque hunc mediatorem non vni tantùm genti vel paucis ho-
minibus certae conditionis esse datum, sed omnibus. Nam sacrificii,
quo peccata expiauit, fructum ad omnes pertinere. Particula vniuer-
salis semper ad hominum genera referri debet non ad personas. Acsi-
dixisset: Non solos Iudaeos, sed Gentiles quoque: non solos plebeios,
sed etiam principes redemptos esse morte Christi. Cum itaque com-
mune mortis suae beneficium omnibus esse velit: iniuriam illi faci-
unt, qui opinione sua quempiam arcent a spe salutis.

Homo Iesus.) Hominem dum praedicat, non negat esse
Deum: sed cum vinculum notare vellet nostrae cum Deo coniuncti-
onis, humanae potius naturae meminit, quam diuinae. Quod sedulo
obseruandum est. Hinc enim factum est ab initio, vt homines sibi hos
vel illos fingendo mediatores, longius a Deo recesserint, quia hoc er-
rore praeoccupati, Deum procul abesse, quo se verterent nesciebant.
Huic malo Paulus medetur, cum nobis Deum quasi praesentem sistit:
quia ad nos vsque descendit, ne supra nubes quaerendus esset. Idem
ergo hic dicitur, quod quarto ad Hebraeos capite: Non habemus Pon-
tificeni, qui compati infirmitatibus nostris nequeat: cum tentatus
fuerit per omnia. Et sane si id omnium animis insideret: porrigi no-
bis fraternam manum a filio Dei, et naturae societate nobis coniun-
ctum, vt nos ex hac nostra tam abiecta conditione in coelum vsque
attollat, quis non recta hanc viam tenere mallet, quam in deuiis sa-
lebris vagari? Proinde quoties orandus est Deus, si in mentem venit
sublimis illa et inaccessa maiestas: ne eius formidine absterreamur, si-
mul occurrat etiam homo Christus qui comiter nos inuitat, nósque
veluti manu prehensat, qui Patrem ex formidabili ac tremendo pro-
pitium et facilem nobis reddat. Haec sola clauis est, qua nobis ianua
coelestis Regni reseratur, vt appareamus cum fiducia in Dei conspe-
ctum. Proinde etiam videmus Sathanam omnibus seculis hunc lapi-
dem voluisse, vt inde homines auerteret. Omitto quam variis arti-
bus, ante Christi aduentum, distraxerit hominum mentes, ad media
comminiscenda, quibus ad Deum peruenirent. Iam ab Ecclesiae Chri-
stianae exordio, cum nuper apparuisset Christus cum tam praeclaro
pignore: et adhuc in terris ex eius ore suauissima illa vox propemo-
dum resonaret: Venite ad me omnes, et c.erant tamen quidam fallen-
di artifices, qui Angelos pro mediatoribus obtruderent ipsius loco:
quemadmodum ex Epistola ad Colossenses colligere promptum est.

6293987
I. TIMOTH.
22
natum

Sed quod tunc clanculum moliebatur Sathan, sub Papatu ed̀ vsque
perduxit, vt vix millesimus quisque mediatorem Christum, vel titu-
lo tenus agnosceret. Atque ita sepultum erat nomen, vt res magis
esset ignota. Nunc postquam sanos, piosque Doctores excitauit
Deus, qui tanquam postliminio reuocare in hominum memoriam
studuerunt, quod vnum ex notissimis fidei nostrae principiis esse de-
buerat: omnia excogitant Romanenses sophistae, quibus rem clarissi-
mam obscurent. Primùm ita illis nomen est inuisum, vt si quispiam
Christi mediatoris faciat mentionem praeteritis sanctis, mox suspi-
tione grauerur haereseos. Quia autem repudiare in totum non au-
dent quod hic a Paulo docetur, insulso comniento eludunt: vnum
vocari, non solum. Quasi vnum ex magna turba Deum nominaue-
rit. Cohaerent enim haec duo membra: Vnum esse Deum, et vnum
mediatorem. Quare qui Christum vnum aliquem ex multis faciunt,
idem ad Deum quoque trahant oportet. An eo prorumperent impu-
dentiae, nisi caecus furor ad opprimendam Christi gloriam eos rapta-
ret? Alii sibi videntur acutiores, dum Christum vnicum statuunt
mediatorem redemptionis, sanctos autem intercessionis mediatores
nominant. Atqui horum quoque insulsitatem coarguit loci circun-
stantia quandoquidem hic de precibus ex profe sso tractatur. Pro o-
mnibus, inquam, orare Spiritus praecipit, quia vnicus noster media-
tor omnes ad se admittat: sicuti morte sua omnes reconciliauit Pa-
tri. Et adhuc Christiani censeri volunt, qui tam sacrilega audacia
Christum spoliant suo honore. Obiicitur tamen quod speciem repu-
gnantiae habeat. Nam hoc ipso loco Paulus iubet nos pro aliis inter-
cedere: quod octauo ad Romanos, Christo quasi proprium assignat.
Respondeo, sanctorum intercessores, quibus se mutuo iuuant apud
Deum, minime obstare, quominus tamen vnicum omnes intercesso-
rem habeant. Nemo enim vel pro se, vel pro alio, nisi Christi parroci-
nio fretus exauditur. Quod itaque alii pro aliis intercedimus, adeo
non tollit vnicam Christi intercessionem, vt inde maxime pendeat,
côque referatur. Putabit quispiam, nos igitur posse facile conciliari
cum Papistis, si vnicae Christi intercessioni subiiciant, quascunque
ipsi fanctis tribuunt. Non ita est. Nam ideo tranfferunt intercedendi
officium ad sanctos, quoniam alias destitui nos aduocato fingunt.
Hoc est vulgare inter ipsos principium: nos patronis opus habere,
quia indigni sumus, qui per nos appareamus in Dei conspectum. Ita
loquendo, Christum honore suo priuant. Deinde execranda est blas-
phemia, affingere sanctis dignitatem, quae nobis apud Deum grati-
am conciliet. A quo tani longe absunt, tam Prophetae omnes quam
Apostoli et Martyres, vsque ad ipsos Angelos, vt patrono ipsi quo-
que eodem nobiscum opus habeant. Deinde merum est figmentum.

6293988
CAP. II.
23
b 4

natum in eorum cerebris, mortuos pro nobis intercedere. Ergo in
eo fundare preces nostras, est fidem penitus a Dei inuocatione auel-
lere. Atqui Paulus regulam Dei rite inuocandi praescribit, fidem ex
verbo Dei conceptam Ro.1o. Meritd itaque repudiamus, quod curiosi
homines extra Dei verbum imaginantur. Sed ne prolixior sim, quam
loci expositio flagitat: summa sit, Christo vno fore contentos, qui
vere didicerint eius officium: mediatores sibi propria libidine fabri-
care eorum esse, qui nec Deum nec Christum nouerunt. Vnde consti
ruo, Papistarum doctrinam, quae et Christi patrocinium obscurat,
imo fere sepelit, et fictitios inducit Patronos absque vsso scripturae
testimonio, tum impiae diffidentiae, tum etiam impiae temetitatis ple-
nam esse.

Qui dedit semetipsum.) Non est superuacua hoc loco re-
demptionis commemoratio. Sunt enim res necessario coniunctae,
sacrificium mortis Christi, et perpetua intercessio: suntque duae sa-
cerdotii partes. Nam hac significatione sacerdos noster Christus vo-
catur, quod semel peccata nostra morte sua expiauit, vt Deum nobis
propitium redderet, et nunc sanctuarium coeli ingressus, ad impetran-
dam nobis gratiam coram Patre apparet, vt eius nomine exaudiamur.
Quo melius detegitur sacrilega Papistarum impietas, qui dum in
hoc officio sanctos Christo socios adiungunt, simul ad eos transfe-
runt sacerdotii gloriam. Lege quartum caput ad Hebraeos circa fi-
nem et initium quinti. Reperies quod dico, intercessionem, qua
propitiatur nobis Deus in sacrificio fundatam esse. Quinetiam tota
veteris sacerdotii ratio hoc demonstrat. Sequitur ergo nihil ex officio
intercedendi a Christo transeribi posse ad alios, quin sacerdotii titu-
lo nudetur. Praeterea cum αντιλυτρον appellat, alias omnes satisfa-
ctiones eueritit. Quanquam non me latet Papistarum argutia: fin-
gunt enini redemptionis preciumi, quod morte sua persoluit Chri-
stus, in Baptismo nobis applicari, vt deleatur originale peccatum:
postea sarisfactionibus nos reconciliari Deo. Hoc modo, quod erat
vniuersale et perpetuum beneficium, ad exiguum tempus et spe-
ciem vnam restringunt. Sed plenam huius rei tractationem ex In-
stitutione pete.

Vt esset testimonium.) Hoc est, vt haec gratia patefieret
tempore constituto. Dixerat, pro omnibus. Quae parcicula quaestio-
nem mouere poterat:cur ergo peculiarem vnum populum elegisset
Deus, si omnibus communiter se propitium Patrem exhiberet, ac
vna omnibus communis esset redempcio in Christo. Huic quaestio-
ni ansam praecidit, cum reuelandae gratiae opportunitatem refert ad
Dei consilium. Nam si hyeme non miramur emarcidas arbores,
agros niue coopertos, prata gelu rigentia: vere aucem reuirescere.

6293989
I. TIMOTH.
24
Aposto-

quae ad tempus quodammodo emortua fuerant, quia ordinatae sunt a
Deo temporum vices: cur non ipsius prouidentiae in aliis idem iuris
concedemus? An propterea Deum inconstantiae arguemus, quia quod
semper apud se decretumfixum est habuit, suo tempore profert in me
dium? Quare et si hoc repentinum mundo accidit et minime expe-
ctatum, quod Christus Iudaeis ac Gentibus promiscue redemptor ap-
paruit: ne tamen putemus subitum hoc fuisse Deo: sed potius admi-
rabili eius prouidentiae discamus subiicere sensus omnes nostros. Ita
fiet, vt nihil quod ab ipso prodierit nobis non sit maxime tempesti-
uum. Ideo frequenter apud Paulum occurrit haec admonitio: prae-
sertim eum de Gentium vocatione agitur, quae sua nouitate multos
tunc percellebat, et quasi reddebat attonitos. Quibus hac solutio-
ne non satisfit, Deum occulta sua sapientia distribuisse temporum
vices: hi aliquando experientur, quo tempore ociosum fuisse putant,
fabricasse inferos curiosis.

In quod positus sum.) Ne temere, vt multi solent, de re sibi
parum comperta asserere videatur: se ad hoc praedicat diuinitus ordi-
natum, vt Gentes prius a regno Dei alienas ad Euangelii participatio-
nem adducat. Nam Apostolatus eius ad Gentes, certum erat diui-
nae vocationis fundamentum. Et ideo tantopere in ipso asserendo la-
borat: vt certe apud multos non absque difficultate recipiebatur. Ius
iurandum vel obtestationem adhibet, vt in re maxime seria, docto-
rem se esse Gentium: idque in fide et veritate. Quae duo bonam con-
scientiam significant. Sed eam quoque fultam esse oportet certitudi-
ne diuinae voluntatis. Proinde non tantùm sincero affectu se Gen-
tibus Euangelium praedicare intelligit: sed etiam sana et intrepida
conscientia: eo quod nihil agat nisi Dei mandato.

4. Volo igitur orare viros in omni loco, sustol-
lentes puras manus, absque ira, et disceptatione.
Consimiliter et mulieres in amictu modesto cum
verecundia et temperantia ornare semetipsas, non
tortis crinibus, aut auro, aut Margaritis, aut vesti-
tu sumptuoso: sed quod decet mulieres profitentes
pietatem per bona opera.

Volo igitur.) Pendet haecillatio ex proxima sententia.
Nam, vt in Epistola ad Galatas vidimus, Spiritu adoptionis praedi-
tos esse nos oportet, vt Deum rite inuocemus. Postquam ergo
Christi gratiam omnibus exposuit, ideôque se Gentibus datum esse

6293990
CAP. II.
25
b
5

Apostolum meminit, vt eodem redemptionis beneficio promiscue
cum Iudaeis fruerentur: omnes pariter ad orandum inuitat. Fides
enim inuocationem parit. Vnde et ad Romanos 15. Gentium vo-
cationem probat istis testimoniis: Exultent Gentes cum populo
eius. Item: Omnes Gentes laudate Dominum. Item Confitebor tibi
inter Gentes. Valet enim reciprocum argumentum a fide ad in-
uocationem, et ab inuocatione ad fidem: tanquam a causa ad effe-
ctum, et ab effectu ad causam. Quod obseruatione dignum est: quia
inde admonemur, Deum se nobis patefacere verbo suo, vt a nobis in
uocetur: et hoc praecipuum esse exercitium fidei. Quare particula,
in omni loco, peraeque hic valet, atque initio prioris ad Corinthios: vt
nullum sit iam discrimen inter Gentilem et Iudaeum, inter Graecum
et Barbarum: quia Deus communis est omnium Pater.

sustollentes puras manus.) Acsi diceret: modo adsit bona
conscientia, nihil obstare, quominus vbique inuocent Deum omnes
Gentes. Sed rei loco signum posuit. Nam purae manus sunt puri
cordis indices. Quemadmodum econuerso Iesaias exprobrat Iu-
daeis, quod manus ad Deum sanguinolentas extollant, dum inuehi-
tur in eorum crudelitatem. Porrô ceremonia haec vsitata fuit om-
nibus seculis: quia natura hic nobis ingenitus est sensus, cum Deum
quaerimus, sursum aspicere. Adeóque semper valuit, vt ipsi quoque
idololatrae, cum alioqui Deum affigerent ligneis et lapideis simula-
cris, morem tamen in coelum tollendi manus retinerent. Discamus
ergo, ceremoniam esse verae pietati congruentem, modo respondeat,
quae per eam figuratur veritas. Nempe, vt admoniti Dumin caelo
quaerendum esse, primùm de ipso terrenum vel carnale nihil imagi-
nemur deinde exuamus aftectus carnales, ne quid impediat, quomi-
nus animi nostri supra mundum assurgant. Idololatrae vero et hy-
pocritae, manus inter oranduni attollendo, simiae sunt: quia dum ex-
terno symbolo profitentur, se mentes sursum habere erectas, priores
in ligno et lapide haerent, quasi illic inclusus esset Deus: secundi aut
inanibus curis, aut prauis cogitationibus impliciti in terra iacent.
Proinde contrario gestu testimonium aduersum se ferunt.

Absque ira.) Nonnulli fremitum indignationis exponunt,
dum secum tumultuatur conscientia, et quasi cum Deo expostulat.
Quod acidere solet, cum res aduersae grauius nos premunt. Tunc
enim aegreferimus, non statim Deum nobis succurrere, etimpatien-
tia turbamur. Concutitur etiam fides variis insultibus. Nam quia
non apparet eius auxilium, obrepunt nobis dubitationes, an curam
nostri habeat, an saluos velit nec ne: et similes. Talem consterna-
tionem haesitantis animi disceptationis voce notari putant. Ita
secundùm eos sensus esset: pacata conscientia et intrepida fiducia

6293991
I. TIMOTH.
26
Marga-

orandum esse. Alii, vt Chrysostomus, requiri putant, non tam ergo
Deum quam homines placidos animos et omni perturbatione va-
cuos. Quia nihil est quod puram Dei inuocationem magis impe-
diat, quam rixae et contentiones. Vnde etiam iubet Christus si quis
dissideat cum fratre, prius reconciliari, quam munus ad altare offe-
rat. Horum vtrunque verissimum esse fateor. Sed dum praesentis
loci cireunstatiam expendo, non dubito quin respexerit Paulus ad
disceptationes, quae inde oriebantur, quod Iudaei Gentes sibi aequari
indignabantur, et ideo controuersiam mouebant de earum vocatio-
ne, imo eas repudiabant, arcebantque a gratiae confortio. Vult ergo
Paulus, sedatis eiusmodi contentionibus, omnes vbiuis gentium ac
terrarum Dei filios vnanimes orare. Quanquam nihil prohibet,
quin ex particulari sententia eliciamus generalem doctrinam.

Consimiliter et mulieres.) Quemadmodum viros iussit
tollere puras manus, ita nunc praescribit, qualiter mulieres ad rite
orandum compararas esse deceat. Ac videtur inter virtutes quas
commendat, et externani Iudaeorum sanctificationem tacita subesse
antithesis. Nam innuit, nullum esse profanum locum, et unde non
ad Deum accessus pateat, modo suis vitiis non arceantur, tam viri
quam mulieres. Porrd̀ sumpta occasione, vitium, quo fere laborare
solent mulieres, corrigere voluit. Fieri quoque potest, vt Ephesi, in
vrbe opulenta et celebri emporio, magis grassantum sit. Est autem nimia
ornatus cura etcupiditas. Vult autem vt ad pudorem ettemperantiam
compositus sit earum ornatus. Nam inde luxuria et immodicus sum-
ptus, vel quod superbiae, vel quod lasciuiae causa, ostentare se appe-
tunt. Atque inde petenda est regula mediocritatis. Nam quia res
est indifferens, vestitus vt sunt res omnes externae. diffieile est prae-
scribere certum modum, quousque liceat. Magistratus quidem le-
ges sumptuarias ferre poterit, quibus libidinem vtcunque coerceat.
Sed pii doctores, quorum est regere conscientias, semper debent vsus
legitimi finem respicere. Ita hoc saltem erit extra controuersiam
quidquid non est cum pudore et temperantia consentaneum in ve-
stitu, esse improbandum. Quanquam ab affectu semper est incipi-
endum. Nam vbi intus regnat proteruia, illic nullus pudor. Vbi
regnat intus ambitio, illic nulla modestia in externo vestitu exta-
bit. Sed quia hypocritae vitiosos suos affectus quibuscunque pos-
sunt coloribus fucare folent, necessario protrahendi sunt ad id quod
apparet. Magnae improbitatis erit negare, honestis et castis mulieri-
bus pudorem conuenire, tanquam proprium et pe rpetuum ornamen-
tum. Similiter, moderationem ab omnibus seruandam esse. Quid
quid ergo erit his contrarium, frustra excusabunt. Certas deinde
species excessus nominatim reprehendit: vt sunt capilli complexi,

6293992
CAP. II.
27

Margaritae, et aurea monilia: non quod vetitus sit in totum auri vel
Margaritarum vsus, sed quod haec vbicumque refulgent secum, fere trahunt
alia mala quae dixi, et ex ambitionis fonte nascuntur aut impudiciuae.

Quod decet mulieres.) Nam certe cultum honestae et piae mulie
ris a meretricio differre oportet. Illae autem sunt discretionis notae,
quas posuit. Et si operibus testanda est pietas, in vestitu etiam casto-
apparere haec professio debet.

5. Mulier in quiete discat, cum omni subiectio-
ne. Docere autem mulieri non permitto, neque
imperiosam esse in virum, sed quietam esse. Adam
enim creatus fuit prior, deinde Eua. Et Adam non
fuit deceptus, sed mulier decepta, transgressionis
rea fuit. Seruabitur autem per generationem, si
manserint in fide, et charitate, et sanctificatione, cum
temperantia.

Postquam de vestitu locutus est, nunc addit, qua se modestia
gerere in sacro coetu debeant mulieres. Ac primum iubet eas placi-
de discere. Nam quies silentium significat, ne loquendi vices sibi
vsurpent in publico. Quod statim clarius exponit, dum eas vetat
docere. Non vt illis auferat munus instituendae familiae: sed
tantùm vt a munere docendi arceat, quod solis viris Deus mandauit,
Qua de re tractauimus in epistola ad Corinthios priore. Si quis De-
botam et similes obiiciat, quas aliquando gubernando populo Dei
mandato praefectas legimus: responsio est facilis: extraordinariis Dei
factis non euerti communem politiam, cui nos voluit alligatos . Er-
go si aliquando prophetandi et docendi locum tenuerunt mulieres,
idque Dei Spiritu excitatae: potuit hoc, qui ab omni lege immunis est.
Sed quia hoc singulare est, non pugnat cum perpetua et vsitata poli-
tia. Addit quod proximum est officio docendi: ne sibi authoritatem
sumant in viros. Nam ista est ratio,eur docere prohibeantur: quia
hoc non patitur earum conditio. Subiectae enim sunt docere autem
est potestatis, vel superioris gradus. Quanquam videtur ratio non
satis firma:cum Prophetae quoque et doctores regibus sint subiecti,
aliisque magistratibus. Respondeo, nihil esse absurdi, quin praesit ali-
quis, et simul pareat, secundùm diuersos repectus. Sed in muliere
id non valet, quae natura, hoc est, ordinaria Dei lege, ad parendum na-
ta est. Nam γυναικοκρατιαν omnes prudentes semper instar por-
tenti repudiarunt. Quare, coelum quodammodo terrae miscebitur, si
docendi ius arripiant mulieres. Iubet ergo eas quiescere, hoc est,se
continere intra suum ordinem.

Adam enim creatus.) Videtur haec parum valida esse subie-

6293993
I. TIMOTH.
28
ira

ctionis ratio. Nam et Ioannes Baptista tempore Christum praecessit,
dignitate tamen longe inferior. Sed Paulus circunstantias omnes,
quae a Moise referuntur, tametsi non exprimat, voluit tamen a lecto-
ribus expendi. Moises autem docet, ita posteriore loco creatam esse
mulierem, vt sit quasi viri accessio: et hac lege fuisse viro adiunctam,
vt praesto adsit, ad exhibenda obsequia. Cum ergo non duo capita
Deus aequa potestate creauerit: sed viro addiderit adiumentum infe-
rius: merito ad illum creationis ordinem nos Apostolus reuocat, in
quo relucet aeterna et inuiolabilis Dei institutio.

Et Adam non fuit deceptus.) Respicit ad poenam mulieri
inflictam: Quia obedisti voci serpentis: sub potestate viri eris, et ad
illum appetitus tuus. Nam quia exitiale consilium dederat, digna
fuit, quae ab alieno iure et arbitrio pendêre disceret: quia virum abdu-
xerat a Dei imperio, digna fuit quae omni libertate priuata, sub iugum
redigeretur. Caeterdm non simplicem aut nudam transgressionis
causam hic Apostolus obtendit: sed pronunciata a Deo sententia ni-
titur. Sed videntur haec duo nonnihil pugnare: quod mulieris sub
iectio poena sit transgressionis: et tamen illi fuerit a creatione impo-
sita. Nam inde sequitur, prius addictam fuisse seruituti, quam de-
linqueret. Respondeo, nihil impedire, quominus et naturalis ab
initio fuerit conditio seruiendi: et deinde propter peccatum acciden-
talis esse coeperit: vt iam minus liberalis sit subiectio, quam prius
fuisset. Caeterùm locus hic quibusdam occasionem praebuit, vt ne-
garent Adam errore lapsum esse:sed vxoris tantùm illecebris fuisse
victum. Putant igitur mulierem tantûm astu diaboli deceptam,
vt se et virum diis similes fore crederet. Adae vero nihil fuisse per-
suasum: sed frustum gustasse, vt morem vxori gereret. Atqui hanc
opinionem promptum est refellere. Nisi enini fidem habuisset sa-
thanae mendacio: non illi exprobraret Deus: Ecce Adam quasi vnus
ex nobis. Sunt aliae rationes quas taceo: quia non longa refutatione
indiget error, nulla probabili coniectura fultus. Paulus enim suis
verbis non significat Adam non eadem implicitum fuisse Diaboli
fallacia: sed tantum causam vel originem transgressionis ab Eua
profectam esse.

Seruabitur autem.) Quia imbecillitas sexus mulieres red-
dit magis suspitiosas et timidas: et talis erat superior sententia, quae
vehementer percellere et consternare vel maxime viriles animos
posset: ideo adhibita consolatione, temperat quod dixit. Neque enim
nos ideo accusat vel coarguit Spiritus Dei, vt pudore confusis insul-
tet: sed prostratos mox erigit. Poterat hoc, vt iam dixi, exanimare
mulieres: eum sibi imputari audirent totius humani generis exi-
tium. Qualis enim est hic reatus? Prasertim cum in subiectione

6293994
CAP. II.
29

ira Dei assidue versetur ob oculos. Ergo Paulus, vt illas soletur,ac
suam illis conditionem tolerabilem reddat, spem salutis relictam esse
admonet, vteunque sustineant poenam temporalem. Duplex iste con-
solationis fructus notandus est: quod proposita salutis spe retinen-
tur: ne reatus sui commemoratione perterritae, in desperationem
ruant: deinde quod assuefiant ad tolerandam aequis et tranquillis
animis seruiendi necessitatem, vt libenter se viris submittant, cum
admonentur hoc genus obsequii etsibi esse salutare et Deo acceptum.
Si ad operum adstruendam iustitiam hic locus torqueatur, vt faciunt
Papistae:simplex est solutio: quia hic non disputat Apostolus de causa
salutis, non posse nec debere ex eius verbis colligi, quid mereantut
opera: sed tantùm ostendi, qua nos via perducat Deus ad salutem cui
nos sua gratia destinauit.

Per generationem.) Ridiculum hoc foret hominibus nasu-
tis, Christi Apostolum non modo hortari mulieres ad dandam ope-
ram procreandae soboli: sed hoc opus tanquam pium et sanctum ita
vrgere, vt rationem esse dicat obtinendae salutis. Quinetiam vide-
mus, quibus probris tlorum coniugalem infamauerint hypocritae,
qui sanctiores videri prae aliis omnibus volebant. Sed aduersus
sannas impiorum facilis est defensio. Primùm enim non tantùm
de gignenda prole hic tractat Apostolus: sed de perferendis molestiis
omnibus, quae et durae sunt etmultiplices tam in partu quam in edu-
catione liberorum. Deinde quidquid hypocritae iudicent vel mundi
sapientes, pluris hanc obedientiam facit Deus, cum mulier ad quid
vocata sit reputans, impositae sibi a Deo conditioni se subiicit, nec tae-
dium gestationis, nec ciborum fastidium, nec morbos, nec difficul-
tatem pariendi, imo potius dirum cruciatum, nec solicitudinem pro
foetu, nec alia quae sunt officii sui detrectat, quam si haeroicis alioqui
virtutibus se ostentaret, Dei interim vocationi obsequi detrectans.
Adde, quod non potuit aptior afferri consolatio, nec efficacior, quam
si rationem et medium, vt ita loquar, salutis consequendae in ipsa poe-
na ostenderet.

Si manserint in fide.) Quia vetus interpres generatio-
nem liberorum posuerat: vulgo receptum fuit, vt ad liberos referrent
hoc membrum. Atqui vnica vox est apud Paulum, τεκνογονία.
Proinde ad mulieres referri necessarium est. Quod autem plurale
verbum est, nomen vero singulare, nihil habet incommodi. Si qui-
dem nomen indefinitum, vbi scilicet de omnibus comimunis est ser-
mo, vim collectiui habet: ideóque mutationem numeri facile pati-
tur. Porro, ne totam mulierum virtutem in coniugalibus officiis
includeret:ideo maiora adducit. Imo tunc demum generatio gra-
tum est Deo obsequium,cum ex fide et charitate procedit. His duo-

6293995
I. TIMOTH.
30
opor-

bus adiungit sandificationem, quae totam vitae puritatem continet,
dignam Christianis mulieribus. Postremo sequitur temperantia, cu-
ius pauloante meminerat, de vestitu loquens. Sed nunc eam latius
ad alias vitae partes extendit.

CAPVT. III.
1. CERTVS sermo: Si quis episcopatum
appetit, praeclarum opus desiderat. Opor-
tet ergo episcopum irreprehensibilem es-
se, vnius vxoris maritum, sobrium, tempe-
rantem, compositum, hospitalem, aptum ad docen-
dum, non vinolentum, non percussorem, non turpi-
ter lucri cupidum, sed aequum, alienum a pugnis,
alienum ab auaritia, qui domui suae bene praesit, qui
filios habeat in subiectione, cum omni reuerentia.
Quod si quis propriae domui praeesse non nouit: Ec-
Cicsiam Dei quomodo curabit? Non nouitium, ne
inflatus in condemnationem incidat Diaboli.
Oportet autem illum et bonum testimonium habe-
re ab extraneis:ne in probrum incidat et laqueum
Diaboli.

Certus sermo.) Quod Chrysostomus clausulam esse putat
superioris doctrinae, mihi nomplacet. Solet enim Paulus hanc for-
mulam praefando magis vsurpare. Deinde non erat illic tantae af-
firmationis vsus. Quod autem nunc dicturus est, plus habet ali-
quanto ponderis. Sit igitur praefatio, ad notandam rei grauitatem

habita.
Si quis episcopatum.) Quoniam mulieribus interdixerat
officium docendi sumpta inde occasione, nunc de episcopatu ipso dis-
serit. Primo, quo melius appareat, quam non sine causa mulieres
admittere noluerit ad ipsum exercendum: deinde, ne solas mulieres
arcendo viros omnes promiscue admittere videatur: tertio quia ex-
pediebat, Timotheum et alios admoneri, quanta in eligendis episco-
pis religio seruanda esset. Talis ergo estcontextus, mea sententia,
acsi diceret Paulus, adeo non esse idontas mulieres obeundae tantae
functioni, vt ne viris quidem ipsis indiscriminatim patefieri aditum

6293996

Terms of Use and Citation The citation terms are as follows : "16th Century Exegesis of Paul - a Digital Library: 16th Century Exegesis of Paul, SNF207696, Universties of Geneva and Zürich, dir. Ueli Zahnd and Stefan Krauter, [date of consultation]".

coding & design :floriane.goy@unige.ch